Skip to main content

Full text of "Cronica vol. 1"

See other formats


SCRITTORI D’ITALIA 


SALIMBENE DE ADAM 



BARI 

GIUS. LATERZA & FIGLI 


TI POGR AFI-EDITORI-UBR AI 

1.942 - XX 







BIBLIOTECA 
"ANGELO MONTEVERD 


06 

5 

SALIMBENE 

l/a 


UNIVERSITÀ DI ROMA 
"LA SAPIENZA" 










fac, uuera 



gl SET 1942 


• SCRITTORI D'ITALIA 

N. J87 


SALIMBENE DE ADAM 

CRONICA 





SALIMBENE DE ADAM 


CRONICA 


A CURA DI 

FERDINANDO BERNINI 



BARI 

GIUS. LATERZA & FIGLI 

TIPOGRAFI-EDITORI-LIBRAI 


1942-XX 





PROPRIETÀ LETTERARIA 







CRONICA FRATRIS SALIMBENE DE ADAM 


Quod Manuel imperator Constantinopolitanus maximam Venetorum mul- 

titudinem cepit. 

(Eodem anno imperator Manuel Con)stantinopolitanus ma¬ 
ximam Venetorum multitudinem per totani Greciam disper- 
sorum in unius diei spatio cepit, sicut aves ab absconso 
venatorio laqueo capiuntur, eo quod inter ceteros Latinos in 
imperatoris gratiam constitutos insultum zelo invidie fecerunt 
et plagis affectos reliquerant semivivos. Quocirca Veneti 
cum multitudine magna virorum et centum galeis Romanie 
insulas intrantes quasdam ceperunt. Sed apud Cliio yemantes 
peste fere omnes mortui sunt. Qui autem superstites redierunt, 
ducem proprium occiderunt. 


Quod Lombardi contra imperatorem novam civitatem edificaverunt, quam 
ab Alexandro papa Alexandriam vocaverunt. 

Anno Domini MCLXVIII, ut adimpleretur quod in pro- 
verbiis dicitur: ' Non erit illa, cui casibus accidit una 3 , Lom- 


Salimbene de Adam, Cronica. 


I 




2 


SALIMBENE DE ADAM 


bardi contra imperatorem coloniam, id est novam colonorum 
habitationem, facientes eam ab Alexandro papa Alexandriam 
vocaverunt. Alii Civitatem-novam, Papienses vero Paleam usque 
in hodiernum diem appellant. Eodem quoque anno Romani, 
vires resumentes, Albanum expugnaverunt et expoliantes bonis 
omnibus incenderunt. 


Quod MCLXXI beatus Thomas Cantuariensis sub Artaldo rege Anglie 

subiit passionem. 

Anno Domini MCLXXI. Beatus Thomas Cantuariensis 
archiepiscopus, sub Artaldo rege Anglorum, subiit passionem 
in provincia Anglie ante altare, in festivitate Innocentum a 
militibus regis. 

De obsidione Anchone. 

Anno Domini MCLXXII Christianus archicancellarius, qui 
erat archiepiscopus Magontinus, Anchonam cum Venetis obsedit 
et in tantum obsessos artavit, ut inmundas carnes et coria con¬ 
dita ceteraque illicita vel inmunda comederent et caput asini 
centum quadraginta denarios venderent. Et tamen invidi virili- 
ter restiterunt, et refocilatos a Manuele Constantinopolitano pe¬ 
cunie thesauris de manibus persecutoris liberavit eos Dominus. 

Anno Domini MCLXXIIII rediens imperator in Ytaliam 
Segusiam destruxit, Paleam obsedit, nec messuit nec quicquam 
utile in liorrea reportavit. 

Anno Domini MCLXXV, cum Lombardi contra impera¬ 
torem apud Caste^ium congregati fuissent, eos redditis gladiis 
subiugavit et in dedictione imperio digna recepit. 


Quod marchio Montis-ferrati accepit filiam regis Ierusalem in uxorem. 

Circa hec tempora victoriis gloriosis magnificus, quamvis 
leprosus, Balduinus rex Ierosolimitanus Guillielmo primoge¬ 
nito marchionis Guilielmi de Monte-ferrato filio sororem suam 



CRONICA 


3 


Sybillam tradidit in uxorem. Erat enim spetie decorus, vir 
militaris, miles strenuus virtutibusque armatus, vìribus appro- 
batus. Cui cum rex infirmus et elefantiosus coronam vellet 
imponere, Guilielmus renuit, lopensem tenens iure successorio 
comitatum. Sed in custodia regnum tenuit universum, et filium 
genuit elegantem nomine Balduinum. Qui, avunculo rege pa- 
treque defunctis, in regem postmodum coronatus est, iicet etate 
minor. Qui quamdiu in tutela fuit Templariorum, ad regni tu- 
telam Raymundus Comes Tripolitanus a baronibus vocatus est. 

Quod exercitus imperatoris vincitur a Lombardis. 

Anno Domini MCLXXVI, apud Lagnianum dimicans, exer¬ 
citus imperatoris a Lombardis vincitur. O rota fortune, que 
nunc humiliat, nunc exaltat ! Immo non fortuna, sed Dominus 
est, qui mortificai et vivificai, deducit ad inferos et reducit. 
Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublimai. 


Quod imperator reconciliatus est Ecclesie et cum papa Alexandro pa- 
cem fecit. 

Anno Domini MCLXXVII videns imperator quia non in 
fortitudine sua roborabitur vir , videns quia Deus exaltat hu- 
miles et deponit potentes, considerans quod Ecclesiam suam 
fundavit supra firmam petram, et porte inferi non prevalebunt 
adversus eam , humiliavit se sub potenti marni Dei et pacem 
composuit apud Venecias cum Alexandro pontifice; et cum 
segregatus fuisset a gremio matris Ecclesie, reconciliatus est 
Ecclesie universali ; ubi et cum Lombardis ad sex annos et 
cum rege Siculo ad XV annos treuguam fecit. Et tunc fames 
in Ytalia fuit. 

Quod Christiani Saracenos debellaverunt et ceperunt. 

Quo anno Christiani cum Saracenis ultra mare pugnave- 
runt et obtinuerunt, quia septem milia Christianorum XXX 



4 


SALXMBENE DE ADAM 


duo milia Saracenorum fugaverunt et superaverunt iuxta pro- 
missionem, quam Dominus facit Levit. XXVI: Si in preceptis 
meis ambnlaveritis et mandata mea custodieriiis et feceritis ea, 
persequetnini ìnimicos vestros, et corruent cor am. vobìs. Perse- 
quentur X de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem 
milia. Cadent inimici vestri in conspectu veslro gladio. Imperator 
igitur in Alamania rediit, et apostolicus Romani adiit. 

Quod Manuel imperator filio marchionis Montis-ferrati filiam dedit uxorem 

et regem Thessalonie fecit. 

Circa tempora ista Constantinopolitanus imperator mar- 
chioni Guilielmo de Monte-ferrato mandavit, ut unum de filiis 
suis Constantinopoìim mitteret, cui filiam in matrimonio co- 
pularet. Tunc temporis Conradus et Bonifacius uxores liabe- 
bant, Fridericus clericali cingulo militabat, qui postmodum 
fuit Albensis episcopus; quem magnanimiorem effecit prosapia 
generis, quam ordo exigeret episcopalis. Misit ergo Constan- 
tinopolim etate minorem, adolescentem specie decorimi et 
aspectu venustum. Cui Manuel filiam Kyramariam in uxorem 
tradidit, eumque in regem Thessalonie diademate coronavit. 

Quod papa Alexander universale concilium celebravit. 

Anno Domini MCLXXIX Alexander papa universale con)- 
cilium celebravit, in quo canones statuit et promulgavit. 

Anno Domini MCLXXXI Lucius papa creatur; prò Tuscu- 
lano Romanos acriter impugnavi. 

De Andronico et de malitiis eius. 

Successit Manueli Constantinopolitano puer Alexius, filius 
eius, quem post Almaton de principi filiti genuit Antiocheni. 
Hunc, cum duobus regnaverit annis, occidit Andronicus et 
regnavit tribus annis. Qui quoque iniciata iniquitate et impe- 
ratricem, matrem pueri, et Raynerium imperatori generum 



CRONICA 


5 


cum uxore occidit. Denique multos Grecos nobiles interfecit, 
sed et plurimos excecavit. 

Quod imperator pacem cum Lombardis fecit apud Constantiam civitatem. 

Anno Domini MCLXXXIII imperator Fridericus cum Lom¬ 
bardis pacem composuit et fecit, apud Constantiam, in curia 
sollemni VII Kal. Iulii. 

Anno Domini MCLXXXIIII Lucius papa Veronam venit, 
imperante Friderico. Et obiit predictus papa Verone. 

Anno Domini MCLXXXV imperator, in Ytaliam veniens, 
Cremam in odium Cremonensium reediftcavit. Eodem anno 
Urbanus papa creatur. Eodem anno terremotus non modicus 
fuit in Ytalia. Et exercitus Guilielmi regis Siculi contra nequi- 
tiam Andronici se armavit et Duratium et Thessalonicam cepit. 
Sed recepti capti sunt vel redierunt confusi. 

(De nuptiis regis Hen)rici, que Mediolani celebrate fuerunt. 

Eodem anno nuptie regis Henrici et Constantie, Rogerii 
condam Siculi regis filie, Mediolani celebrate fuere. 

Eodem anno domnus Prendiparte potestas Bononie misit 
militesad imperatorem Fridericum apud Cremam. Eodem anno 
obsesa fuit Faventia a Bertoldo cancellano imperatoria Fe¬ 
derici. 

Anno Domini MCLXXXVI imperator P'ridericus quoddam 
castrimi Cremonensium, quod Manfredi nomine vocabatur, 
ninnino destruxit. Eodem anno Andronicum ignominiosa morte 
Ysachius interfecit. Qui regni obtinuit principatum, et sororem 
suam Herinem. Conrado sepe (lieti marchionis filio in matri¬ 
monio copulavit. Qui imperatoris et imperialis urbis Vrana 
impugnatori caput monomachus amputavit et ab hoste ilio 
Greciam liberavit. Sed tamen invidiam et odium multorum 
incurrit. Quocirca, ut Grecorum versutias evitaret, navem 
ascendens sepulcrum Domini visitare proposuit. 



6 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod MCLXXXVII Terusalem a Saladino in mense Iulio capta est et 

terra Domini ab infidelibus occupata. 

Anno Domini MCLXXXVII Ierusalem a Saladino in mense 
lidio capta est. et terra Domini ab infidelibus occupata. Causa 
huius invasionis fuit iniquitas Christianorum. Cum enim inter 
Saladinum et Ierosolimitanum regem pax firmata fuisset, eam 
Christiani iussu Rainaldi principis Montis-regalis et domini 
vallis Hebron caravan nas Saracenorum capientes nequiter 
violarunt. Alia causa fuit discordia regis Guidonis et Raimundi 
comitis Tripolitani. Causa vero discordie fuit invidia vel in¬ 
dignano, quia Sibilla regina, defuncto marito, Guidoni Picta- 
viensi nupserat et defuncto (ìlio coronam dederat peregrino, 
preter ipsius comitis assensum et aliorum baronum. Modus 
occupationis hic fuit: Saladinus terram ingrediens primo Ta- 
bariam vel Tyberiadem obsedit. Rex Guido in Marscalia castra- 
metatur. Audi presagium vicine cladis indicativum: cum ea 
nocte Heraclio patriarche sub tentorio in matutinis lectio lege- 
retur, locus occurrit de archa federis, que olim capta fuit a 
Philisteis. Mane facto pugnant. Comes Tripolitanus aufugit. 
Rex et sancta crux et sepe dictus marchio Guilielmus senior 
de Monte ferrato, qui causa peregrinationis et prò nepotis 
supradicti custodia Terram Sanctam adierat, ceterique barones 
unanimiter et populus capiuntur; Christianorum acies supe- 
rantur. Deinde Tabaria capitur. Rainaldus predictus, actor 
sceleris, Saladini gladio decollatur. Sed et multi alii capite 
detruncantur. Ad hec et Achon, Sydon et Beritus et Biblium 
capiuntur. 

Quod Conradus marchio Montis-ferrati factus est princeps in Tyro et vi- 

riliter contra Saladinum defensavit Christicolas. 

Interea, nutu Dei, marchio de Monte-ferrato Conradus a 
Constantinopolim sepulcrum Domini visitaturus advenit. Et 
cognoscens Achon ab infidelibus occupatum secundo vento 
apud Tyrum applicuit. Quem cives velut acephali gratanter 
excipiunt, se et civitatem eius moderamini supponentes. 



CRONICA 


7 


Quod Saladinus multas Christianorum terras occupavit et cepit. 

[Quod Christiani ultramarini vindicaverunt se de inimicis suis.] 

Saladinus itaque de Beritho Tyrum accedens marchionem 
Guilielmum, Conradi patrem, quem bello ceperat, secum ad- 
duxit, ut prò redemptione patris redditionem filii pariter haberet 
et urbis; et per patrem filio significavit, ut prò ipsius et aliorum 
quorumdam liberatione redderet civitatem. Cui Conradus re- 
spondit, quod nec unum lapidem civitatis. Apropians igitur 
Saladinus minatus est patrem spiculis transfigendum, et Con¬ 
radus se primum sagittam in patrem missurum respondet. 
O felix impietas, que prò Christianorum salute patrem telis 
barbarorum expositum, filiali omissa Reverenda, se iactitat 
transfixurum! Sed o memoranda pia impietas, que amori 
patris amorem Dei iudicat preferendum! Sed et eiusdem patris 
hortatu patrem reputat contemptibilem et quasi senem nullo 
predo redimendum. 

Quod Saladinus multa mala intulit Christianis. 

Tyro itaque septem diebus obsessa rediit Saladinus Acho- 
nem. Indeque subiugatis Neapoli et Nazareth, Caypha et 
Cesarea Palestina, lope et Azoto, Gaza sitnul et Ascalone 
aliisque locis Ierusalem agregatis, eam dedictione tributaria 
subiugavit; templum Domini, prius a Christianis irreverenter 
prophanatum, suo more sanctificans et sanctificatum custodiens, 
sepulcrum Domini et in Bethleem presepium custodie Suria- 
norum commisit. Ad hec plus centum Christianorum milia 
subiugata Tyrensibus ante portas ostendit fecitque illos per 
vim usque Tripolini perduci. Sed, a Tripolitanis et Antiochenis 
expoliati penitus et abiecti, Armeniam intraverunt et usque ad 
Yconium dispersi fame, frigore et nuditate iusto Dei iudicio 
ad nichilum redacti sunt, luentes penas propter eam, quam 
polluerunt, Dei hereditatem. 



8 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod sub Heraclio crux fuit recuperata, et sub alio Eraclio fuit postea 
Ierusalem a Machometinis invasa. 

Et vide quod per Eraclium imperatorem crux fuit recupe¬ 
rata, sed sub Eraclio eodem fuit postea Ierusalem a Macho¬ 
metinis invasa, et tunc sub patriarcha Eraclio rursus amissa; 
preterea sub Urbano papa recuperata, nunc sub Urbano per 
eosdem barbaros est subiugata. 

De probitatibus Ccnradi marchionis Montis-ferrati, propter quas Sala- 
dinus ab obsidione Tyri recessit confusus, et caudam equo proprio, 
quem equitabat, fecit abscidi, volens suos ad vindicandam iniuriam 
animare. 

Interea magnanimus de Monte-ferrato Conradus, Tyrensis 
dominus, navali bello bis victoriam obtinuerat, et galeas et 
naves nonnullas, etiam de Achonensi portu Pisanorum auxilio 
viriliter eductas et virilius obtentas, et victualia sufficienter 
civibus conquisierat. Sed et barbacanum fortius construxerat, 
expectans victoriosi impetus inimici. Igitur in mense Novem- 
brio Saladinus ad Tyri obsidionem secundam accessit. Sed 
nocte prevenienti murorum barbacane XL cubiti corruere; 
memores atque Tyrii Iericho plurimum timuerunt. Sed marchio 
non dormitans, viris ac mulieribus arenam ac lapides in gre- 
miis etiam asportantibus, die proxima per cementarios restaura- 
vit. Saladinus arcatores premisit. Marchio Pisanos Achonem 
direxit, faciens mulieres in specie virorum muros ascendere, ut 
civitas piena populo videretur. Redierunt Pisani cum victoria, 
duas naves deducentes onustas. Impugnavit itaque Saladinus 
urbem terra marique, presertim, cum crederet marchionem 
velie pariter et Pisanos aufugere, custodiam galeis indixit; ex 
quibus V captis, viris nobilibus et piratis, armis et victualibus 
onustis, Saladinus dolore commotus terrestri bello barbacanam 
invadit, impugnans eam petrariis et manganis, gattis, spiculis, 
sagittis et telis. Cumque nimium marchio gravaretur, suis a 
navali victoria revocatis, terrestri prelio dimicavit, afficiens 
Saracenos multiplici damno sine detrimento suorum. Videns 
itaque Saladinus, quod navali bello nequaquam proficeret, 



CRONICA 


9 


iussit IX galeas deduci Beritbum. Quas Christiani viriliter 
prosequentes usque adeo coartarunt, quod octo ex illis igne 
proprio Saladinus conburi fecit agresti, nona litore Sydoniensi 
confracta. Ergo stolio Saladini destructo, cernens quod in 
obsidione proficere non valeret, machinis universis conbustis, 
pridie Kal. Ianuarii ab obsidione recessit. Et in signum me- 
roris caudara equo proprio, quem equitabat, fecit abscidi, ut 
sic suos ad vindicandum iniuriam incitaret. 

Eodem anno Gregorius apud Ferariam papa creatur. Hic 
fuit vi r religiosissimus, cuius mundus in maligno positus non 
fuit presentia dignus. Et ideo, cum sedisset vix duobus men- 
sibus, substulit eum Deus. Hic hortabatu» plurimum Christia- 
nos crucis signum assumere et ad recuperandum civitatem 
sanctam Ierusalem et sepulcrum Domini festinare. 

Quod imperator F(ridericus) crucesignatus est volens cum suis Domino 
militare. Et quod eodem anno Saladinus Tripolini accedens in A11- 
tìochetmm principatum convertit habenas, ubi multas Christianorum 
terras subiugavit, et in Galilea similia est patratus, Tunc imperator 
comitem Henricum ad Saladinum direxit monens et monitans, ut 
terram desereret, quam invaserai lesti Christi. 

Imperator igitur victoriosus Ytaliam sibi et inter se pacatam 
relinquens in Alamaniam rediit, et zelo Dei accensus crucis 
se et suos, ut Domino militaret, signaculo communivit. Tunc 
temporis Gregorio Clemens in papatu successit. Obiit Rome. 

Anno Domini MCLXXXVIII, cum Tyrenses lignatum voi 
herbulatum exire Saracenis occursantibus non auderent, fame 
valida coartati, iussu marchionis stolio navali, cui preerat 
Hugo Tyberiadis, Apotum invadunt; ubi admirandum, qui 
regem Guidonem ceperat, capiunt, Christianos XL de carcere 
liberantes et quingentos ca ptivos tniìites et sergentes cum 
inmensa pecunia Tyrum et copiam victualium adducentes. Per 
liuius admirandi commutationem recuperavit marchio patrem. 
Ad hec naves peregrinorum ad ventare ceperunt. Sed et Mar- 
garitus regis Siculi admiratus Tyro applicuit cum stolio suo. 
Cuius cum Tyrios pyrate male tractarent, Tyrum exire coni- 



IO 


SALIMBENE DE ADAM 


pulsi Tripolini applicuerunt, ubi fame pereuntes penas prò 
meritis receperunt. Eodem anno Saladinus Tripolini accedens 
vidensque se nil proficere posse, in Antiochenum principatum 
vertit habenas, subiciens Gabulum et Laudiciam, Saonam et 
Guardiani, Trapessacum et Guasconum et alia plura. Postea 
reversus in Galileam, Belvedhere castrimi munitissimum, quod 
fines Iordanis custodiebat, vias Tyberiadis, Neapolim et Naza¬ 
reth angustabat, per inediam compulitad dedictionem. Ad hec 
duo comites Guilielmi Siculi regis cum quingentis militibus et 
quinquaginta galeis Tyrum applicuerunt. Advenerunt et alii 
multi siquidem peregrini cum venerabili G(erardo) archipre- 
sule Ravennate, Romane sedis legato. Cum (bis) itaque mar¬ 
chio Saracenorum Sydonis multitudinem forti manu prostravit. 
Eodem annocomitem Henricum de Deti magnanimus imperator 
consuetudine imperiali ad Saladinum direxit, monens et moni- 
tans, ut terram desereret, quam invaserai lesti Christi. Mos 
enim est imperii, ut inimicis bellum indicat, quia nullum 
occulte bello consuevit invadere. Nos autem, rogatu civium 
nostrorum, in Theotonicam ivimus, ut ab imperatore castrum 
Manfredi reedificandi licenciam impetraremus. Sed, spe cassata, 
redeuntes ilio anno, Castrum Leonis inchoavimus. Verba sunt 
Sycardi Cremonensis episcopi. 

Anno Domini MCLXXXIX Ubaldus Pisanus archiepiscopus, 
similiter apostolice sedis legatus, et de omni fere occidentali 
provincia peregrini Tyrum applicuerunt. Et cum eos Tyrus 
capere non valeret, inter diversos diversa fuere, usque adeo 
quod de introiti! regis Guìdonis a Tripoli venientis in urbem 
et prohibitione marchionis seditio peperit scandalum et civile 
bellum. Inter peregrinorum multiplicia vota Achon eligitur 
obsidenda. Invadunt igitur eam in mense Augusti et obsident. 
Sed et ipsi a Saladino similiter obsidentur et adeo impugnan¬ 
te, quod nulla erat eis spes evadendi. Sed ex insperato XL 
exnacce applicuerunt et preter eos innumeri milites et ba- 
rones. Saladinus itaque Christianos die noctuque sine inter¬ 
missione affligebat; propterea marchio et archiepiscopus Ra- 
vennas, qui nec ad obsidionem venerant nec adveniendum 



CRONICA 


11 

approbaverant, ab obsessis suppliciter per Veronensem 
episcopum et Turingie langravium, ut ad eorum succursum 
veniant, invitantur. Venerunt, sed invito marchione, qui Tur- 
chorum versutias cognoscebat. Francigene de se presumentes 
ad pugnam approbant exeundum. Pugnatur, et Templarii et 
peregrinorum circiter VII milia prosternuntur. Sequenti die 
Saladinus fecit corpora eviscerari et in fluvium, ad dolum 
exaggerandum et ad corruptionem aeris et aque, demergi. Post 
hec Lombardi marchiones et comites et plures quingentis 
milites applicuerunt. Inter quos buza Cremonensis applicuit, 
que Cremone fuit fabricata et ultra mare, prò Terre Sancte 
subventione, personis et rebus missa onerftta. Ad hec peregrini 
consilia inierunt, ut Saracenis prohiberent civitatis ingressum 
pariter et egressum, qui libere a monte Muscardo patebat. 
Et cura non invenirentur qui vellent illic castrametari, marchio, 
ad omnia promtus et audax, ibi castrametatus est. Ideoque et 
a Saladino acrius impugnatus. Scopulos itaque iussit incidi 
marinos, ut portus ibi fieret vasa Tyrensia recepturus; qui 
usque in hodiernum dietn portus dicitur Marchionis. Muniunt se 
peregrini fossatis abintus in circuitu et foris effossis, ut in me¬ 
dio constituti se ab alterutrius facilius tuerentur incursibus. 
Duces edam sive rectores, ut omnis amoveretur controversia, 
prefecerunt, ut Francigene suis et qui de imperio imperialibus 
obedirent. Et ecce XLV galee, qufe veniunt ex Egypto, in 
festo sancii Stephani in portu applicant Achonensi. Stupefacti 
ergo peregrini, terra inarive conclusi, elegerunt pugnando potius 
mori quam sine certamine subiugari. Quos marchio ad prelia 
doctus exanimes factos sermonibus animat universos, asserens 
quod galeas Saracenorum penitus conculcaret. Adiit itaque 
Tyrum in modico galeone, quamvis illa nocte centies ad 
mortem crutiatu ventorum afilictus. Cum itaque Tyriis neces- 
sitates exercitus apperuisset et eos ad armandum galeas ani- 
masset, dixerunt: ' Parati sumus tecum vivere et in mortem 
ire \ Et ecce marchio in exitu Februarii cum stolio viriliter 
in portu extitit Achonensi, exonerans Saracenorum vasa victua- 
libus onusta pacifice in facie eorumdem. Ad hec, cum civitas 



12 


SAL1MBENE DE ADAM 


castellis capienda procul dubio speraretur, econtrario castella 
igne a Saracenis conburuntur agresti. Sed et due Saracenorum 
galee navali certamine capiuntur. 

[Quod felix imperator Fridericus primus cum maximo exercitu adiit partes 

oiientis, in festo sancti Georgii aripuit iter contra Saladinum.] 

Eodem anno felix imperator V habens filios, Henricum 
inter ceteros primogenitum, quem fecerat Cesarem, F'ridericum 
Suevorum ducem, Octonem comitem, Conradum et Phylippum, 
ducem athletam Christo, sed cetera cum regno et regalibus 
Cesari commendavit, et occidentale relinquens imperium paca- 
tissimum et ordinatum, partes bis comitibus et hoc ordine et 
hoc, ut scribimus, ornine adiit orientis. In festo sancti Georgii 
arripuit iter. Et exiens de Alamann(ia, a Ratispo)na descendit 
navigio (ad partes Au)strie, exercitu per terram cum equis et 
curribus gomitante. Deinde per Pannoniam, hospitali prò 
pauperibus et infirmis instituto, et hospitalariis et necessariis 
assignatis, introivit Ungariam, ubi dicitur Imbuisse nonaginta 
milia pugnatorum. In quibus erant XII milia militum. Et a 
Bella Ungaro rege apud Strigo ni um honorifice receptus 
Ungariam pertransiit. Premisitque ad imperatorem Ysachium 
Constantinopolitanum episcopum Monasteriensem et comitem 
Robertum de Nashu; qui eos detinuit et tres exercitus ad in¬ 
troitimi Bulgarie, ut transitimi impedirent, premisit. Erat autem 
ibi nemus itineris IMI dierum, cuius viam artissimam preses 
Bulgarie dissippavit, et in exitu nemoris munitionem faciens pre¬ 
paravi se cum exercitibus Cesarem impugnare. Sed nemore 
magno cum labore et difficultate pertransito, dux Suevorum, 
qui exercitum precedebat, munitionem destruxit et magnani 
illorum multitudinem interfecit; cum Nisam civitatem apropin- 
quaret, comites Servie gratanter subici affectarunt. Sed 
serenissimus imperator pacem affectans eos suscipere recu- 
savit. Deinde, nono Kal. Septembris, civitatem que Philippis 
dicitur impugnantes earii ceperunt. Est autem hec civitas 
metropolis Macedonie. Alias nobis innotuit quod non Phy- 



CRONICA 


*3 


lippis, sed Phylippolim adierunt. Ibi certificatus est imperator 
•de nuntiorum captione suorum. Ibique misit imperator Ysachius 
litteras imperatori fastu et arrogantia plenas, dicens: Ysachius 
a Deo constìtutus imperator sanctissimus, excellentissimus, poteìi- 
tissimus, sublimis, Romanorum moderator augustus, heres corone 
Mag/ii Constantini, dìlecto fralri, impcriì sui maximo principi 
Alamannie, gratiam siiam et frat emani et pur am dilectionem. 
Tunc erat continentia Iitterarum indignatio de presumptuoso 
imperatoris adventu in Greciam. Deinde Grecus imperator 
maximum Grecorum et Turchorum exercitum contra Romanum 
imperatorem direxit. Contra quos Suevorum dux, filius eius, 
acrìter dimicans, eos superavit et fugavit el intra quedam menia 
se recipientes maxima vi cepit et omnes occidit. Duodecim 
vero Turchos in quadam munitione, ubi se receperant, viri- 
liter resistentes igne cremavit. Postmodum Andrinopolim ve- 
nientes, que civitas a viriIitate vel a fundatore nomen accepit, 
eam obtinuerunt. Sicque factum est quod quedam oppida manu 
forti ceperunt et quasdam civitates in redditione receperunt, 
ut Temothicon, Archadiopolim et confines. Interea Kalopetrus 
dominus Blacorum ab imperatore nostro sibi diadema rogavit 
imponi. Cui serenissimus imperator amicabile dedit responsum. 
Ad hec Grecus imperator ad Romanum imperatorem misit 
honorabiles nuntios, cancellarios et aiios, numero sedecim, 
promittens securum transitimi et indemnem. Ad hec magna- 
nimus imperator presentibus nuntiis Grecum redarguit impe¬ 
ratorem, quod tam arroganter scripserat ei, asserens se suosque 
predecessores a quadringentis annis Romanum tenuisse impe- 
rium; linde non se Romanorum, sed Romaniorum debuis- 
set dicere imperatorem. Soldani quoque nuntii et Melich filii 
eius Andrinopolim venerunt, verba quidem pacis, sed dolo 
piena portantes. 

Licet igitur invictissimus imperator in vindictam predicto- 
rum, que nequiter Grecus commiserat imperator, vellet Con- 
stantinopolim impugnare, victus tamen consilio principimi 
suadenti uni, ut ad Terram Sanctam ad Christianorum festina- 
ret auxilium, obsides petiit et obtinuit; qui eum Galiopolim 



14 


SALIMBENE DE ADAM 


perducentes transitum navigio procuraverunt. Transivit igitur 
exercitus V diebus, dux prior, pater posterior. Cumque per- 
transissent, post multos Iabores et ardua multa urbem Tya- 
chitum et urbem Licie, scilicet Egeam, ubi Cosmas et Damianus 
fuere martyrio coronati, deinde Sardis pervenerunt. Venerunt 
et postea Phyladelfiam. Dux autem Phyladelfie forum negans 
se ad pugnandum armavit. Sed demum videns non posse 
resistere, promisit forum et imperatori cum paucis concessit 
civitatis introitum. Postmodum, dum propter caristiam con- 
tentio fit inter Grecos et Theotonicos, bellum initur, et absque 
imperatoris voi untate per duos dies et noctes continuo decer- 
tatur. Demum vieti Greci se in civitatis munitionibus reci- 
pientes pactum inierunt et forum tolerabile concesserunt, 
commercia cum funibus in sportis porrigentes et eodem modo 
pretium recipientes. Ad bec cum imperator Phyladelfinam 
civitatem exiret, dux ei nuntium prò ducatu concessit, qui 
exercitum per devia et invia, montana et nemorosa deduxit, 
ubi victualia per duos dies nullatenus invenerunt. Pertransitur 
quoque per Ierapolim civitatem, ubi passus est beatus Phylip- 
pus. In exitu vero nemoris Greci quidam et Armeni forum eis 
prò posse pacifice tribuerunt. Ad hec Turchomanni de Betia, 
qui et Debeduini vocantur, homines agrestes, qui nullius do- 
mantur imperio, qui non in menibus vel in municipiis, sed 
morantur in agris, infinitum et innumerabilem exercitum, 
plusquam centum milia, congregantes exercitum Cbristianum 
die noctuque per IIII ebdomadas impugnarunt, ita quod Chri- 
stianus exercitus semper incedebat armatus. Sed tamen eorum 
multitudinem interfecit cum quodam admirando, militie sue 
magistro. Restanus vero dominus illorum cum magno exercitu 
in strictura montium transitum prohibebat dicens quod non 
transiret, nisi daret ei centum somarios auro et argento one- 
ratos. Imperator autem respondit se libenter dare, sed non nisi 
menolatum unum. Interim nuntii soldani, qui fraudulenter 
ducebant eum, aiebant quod cito intraret terram soldani, in 
qua gens illa ulterius sibi non noceret. Tunc, quia Deus non 
dimittit sperantes in se, quidam admiratus celesti gratia inspi- 



CRONICA 


15 


ratus, aut quia forte in nostrorum manus inciderai metu 
mortis imperatorem adiit, fraudem detexit et prelium mane 
futurum predixit, eumque (faciens) planiciem, in qua tradi cepe- 
rat, devitare, eum per montana deduxit. Occurritur in montanis, 
hinc inde pugnatur. Sed cu ni relictis sarcinis et alimentis dux 
viriliter descendisset, descendit et imperator. Victoriose hostes 
impugnant et Dei superant inimicos. In qua pugna dux petra 
percussus duos dentes amisit. Abbine ductores a soldano dele¬ 
gati fugerunt timentes, ne detecte fraudis imperator faceret 
ultionem, Christianus vero exercitus confisus in Domino, qui 
deduxit Israel per desertum, XV diebus per quandam planiciem 
progressus carnes comedit equinas. Agrestes vero Turchi, de 
quibus prediximus, eos fame defecisse penitus existimantes, 
rursus ad bellum insurgunt prope civitatem Phylomenam magna 
manu militum peditumve caterva, quos invictissimus imperator 
devicit. Et cum maxima multitudo se in quadam clausura 
coacta recepisset, conbusserunt Theotonici universos. Et ex 
tunc agrestes illi Turchomanni non fuerunt exercitum ulte- 
rius persecuti, sed defecerunt a facie imperatoris sicut pulvis, 
quem proìcìl ventus a facie terre. 

Anno Domini MCXC Melicrinus soldani filius venit obviam 
cum exercitu quingentorum milium equorum et ad imperatorem 
misit nuntios dicens: 'Revertere! Quid enim facere putas, 
cum habeam plura vexilla quam tu milites? Et cum perve¬ 
nisse! imperator ad quendam pontem. Turchi fuerunt ante et 
retro. Sed dux anteriores devicit, et imperator posteriores in 
parte maxima interfecit; et sic pontem exercitus pertransiit 
universus. Deinde maxima et infinita multitudo Turchorum 
exercitus Christianorum ex omni parte circuivit, ita quod 
eundo per IIII ebdomadas die noctuque acriter impugnabant, 
et Christianis preter carnes equinas victualia deficiebant. 
Cumque non invenissent aquam per diem et noctem, Turcho 
quodam capto docente, aquam salsam sitibundi et famelici 
repererunt. Altera vero die castrametati sunt in viridiis Yconii, 
civitatis Ysaurie. Unde soldano imperator mandavit querens, 
si forum tribueret an non. Soldanus respondit se daturum; sed 



l6 SALIMBENE DE ADAM 

(cum) nimis carum offerret, Christiani se ad pugnandum arma- 
runt. Et cum sexta feria IIII temporum inmineret, Gothfredus 
Herbipolensis episcopus asseverans se vidisse beatimi Georgium 
contra hostes prò Christianis fortiter propugnantem, indicta 
penitentia et carnium edendarum data licentia, processerunt 
ad bellum. Et dux quidem civitatem expugnans eam viriliter 
obtinuit et ferro omnes rebelles occidit. Imperator quoque in 
filium soldani post terga pugnantem victrices aquilas dirigens 
predicta milia Turchorum et Turchomannorum exterminavit et 
innumerabilem ex eis multitudinem interfecit. Urbe capta po- 
tenter soldanus se in munitionem fortissimam, que erat in 
urbe, recipiens misit ad imperatorem, dicens se velie forum 
dare et quicquid vellet recipere. Imperator obsides petiit, et 
propter fetorem cadaverum — erant enim domus et vie cada- 
veribus piene — ab urbe discedens in pomeriis castrametatus 
est. Dedit itaque soldanus obsides, dedit et forum victualium 
et equorum. Sed (quoniam) equos pernimium caros vendere 
sattagebant, equum prò centum marcbis videlicet offerentes, 
a Theotonicis econtra dolum dolo compensantibus prò marcha 
fertonem recipiebant. Quod audiens soldanus misit ad impe¬ 
ratorem conquerens, quod sui pretio deciperentur. Cui respondit 
imperator quod, si bonum forum darent, bonam marcham 
acciperent. Constituti sunt igitur bine inde iustitiarii taxatores. 
Ad hec procedens Christianus exercitus a quibusdam agrestibus 
Turchomannis, qui non sunt de potestate soldani, molestias 
multas pertulit, quousque ad Laurendam civitatem, que dividit 
Armeniam a Lychaonia, et ad Armenie montana pervenit; ubi 
noctis conticinio auditus (est) ex improviso armorum strepitus 
et tumultus; qui cum nullus fuisset in re, coniecturatum est 
vicini augurium infortunii. In montibus autem Armenie Grecos 
et Armenos invenit forum alacriter exhibentes. Cum ad aures 
Saladini hee victorie pervenissent, expavit. Et die sancto 
Pentecostes Saladinus, cum tanta suorum multitudine montes 
et colles et planiciem operiente, quanta nusquam creditur 
apparuisse, Cbristianos potenter invasit, sperans omnia tentoria 
usurpare et Christianos miseros captivare. Sed evanuit cogi- 



CRONICA 


17 


tatio eius, quia Christiani viriliter resistentes ei lesionem per 
balistas non modicam intulerunt. Cedens itaque Saladinus 
magnani sui exercitus partem ad resistendum imperatori trans- 
misit. Sed heu ! paucis diebus elapsis et mors imperatori 
innotuit, et rumor superveniens de morte Siculi regis exercitum 
Christianum plurimum conturbavit. De inontibus imperator 
descendens Salepby flumen reperit, per cuius ripam duobus 
diebus progressus, tercia luce pausavit in locis amenis. Et cum 
esset estus magnus valde, imperator descendit in flumen cum 
duobus militibus se cupiens balneare. Cumque natare cepisset, 
impingens in scopulum natandi vires amisit. A militibus igitur 
apprehensus ad ripam semivivus ducitur. Et accepta penitentia 
et corpore Domini, eo die mortuus est, die sabati, Vili mensis 
Iulii. Pro dolor! humidum suffocat elementum, quem ignea 
bella vincere nequiverunt. Invictus duritia ferri, fluidi mollicie 
vincitur elementi. Adimpleta est eo die prophetia in turri circa 
flumen constructa Chaldaicis litteris exarata, scilicet: Melior 
hominibus et polcntior omnibus in aquis Salephìcis suffocabitur . 
Propter quam Manuel imperator Constantinopolitanus inde 
transiturus fecit inibi pontem edificari. Portantes igitur eum 
ad civitatem Salephym aromatibus condierunt; et duce super 
exercitu domino constituto, pervenerunt Tharsum Cilicie civi¬ 
tatem, ubi et imperatoris carnem condiderunt. Deinde Levoni 
de Montanis obviantes ab eo magnifice recepti et cum triumpho 
magno ad civitatem Mamistiam sunt deducti, ubi fluvius de- 
fluit, qui Geon ab incolis appellatur. Cuius fons aut potius scatu- 
rigo in quadragesima dumtaxat tanta per singulos annos repletur 
piscium multitudine, quod ea die religiosi sufiìcienter reficiantur 
Armeni, pisces ulterius in quadragesima non comessuri. Ubi 
cum dux infirmaretur, visitavit eum catolicus Arminiensis. Quo 
proinde Antiochiam navigio perveniente, Christianus exercitus 
per Portellam, ubi Darius dicitur esse sepultus et thesaurus 
Alexandri absconsus, deinde per quandam porte stricturam 
pervenit ad castrum quod Guasconum ab incolis nominatur. 
Quod cum a Saladino detineretur, Christianus exercitus a 
sagittariis impeditus est. Demum patriarcha et princeps et 


Salimbene de Adam, Cronica. 


2 



i8 


SALIMBENE DE ADAM 


populus Antiochenus ducem et exercitum curii triumpho Antio- 
chiam deduxerunt, et cameni imperatoris honorifìce sepelierunt. 
Ubi de consilio priijcipis et patriarcbe raoram fecit, quousque 
marchionem de Monte-ferrato ad se vocaret, qui tunc in Aclio- 
nensi erat obsidione. Qua vocatione audita marchio, baronum 
communicato consilio, Antiochiam festinus adivit. In cuius 
absentia cum pedites exercitus Achonensis a nullo refrenaren- 
tur, in festo sancti Iacobi vagantium plusquam octo (milia) 
Saracenorum impetu occiduntur. Marchio vero, transiens per 
Tyrum, comiteni Henricum de Campania tunc applicantem 
maximo suscepit honore. Qui ad exercitum veniens dux est 
ab omnibus approbatus. Transiensque marchio per Tripolim 
viduas et orphanos et nobiles auro et argento sustentavit 
egenos. Deinde applicuit ad portum Sancti Symeonis, qui 
quoque Soldinus ab incolis appellatur. luxta quem est mon¬ 
tana Nigra, quam multitudo inhabitat heremitarum diversis 
linguis et moribus Deum laudantium. Unde (a) patriarcha, 
principe et duce magno cum triumpho receptus. ad civita- 
tem usque deductus, ingressus est. Cui se et exercitum dux 
omnino commisit, ei ut paternis asseverans se obedire velie 
preceptis. Audiens Saladinus hec misit exercitum sub Tachaha- 
dino fratre et Mirahalmo filio militantem, ut districtum oc- 
cuparet Byriti. Quod dux et marchio percipientes, cum ab 
Antiochia usque Tripolim pervenissent, a Saracenis Laudocras 
et aliis multipliciter infestati, a Tripoli Tyrum navigio perve- 
nerunt, ubi ossa imperatoris arche tumulo commendarunt. Et 
in Septembrio mense in campo Achonis Theotonici castrame- 
tati sunt. Tuncque archiepiscopus Cantuariensis applicuit. 
Deinde Christiani castra exeuntes dimicare disposuerunt et 
Saladinuni more Lombardorum vexillum in carrocia deducen- 
tem usque Saphoream et Recortanam, ubi Achonis fluvius 
oritur, insecuti sunt, cum de loco ad eorum insecutionem 
castra mutaverit; postmodum ad campimi illesi reversi sunt. 
Adveniente Novembrio mense valida fames Christianos invasit, 
ut carnes equinas carissimis emptas commerciis (comedere) 
artarentur. Sicque per totam yemem fame, frigore, gladio 



CRONICA 


19 


macerantur. Tuncque Ysabella condam regis Aymerici filia, 
regni hereditatem, sorore defuncta, iure successorio petens, a 
Sighifredo Turonensi, cui nupsit, episcoporum sententia sepa¬ 
rata est. Quam barones marchioni matrimonio copuiantes, eum 
in regem et dominum elegerunt. Hic igitur, ut largus et ma- 
gnanimus, et galeas in mari tenuit et exercitum frumento et 
ordeo refocillavit. Adveniente quadragesima navibus cum com- 
merciis applicantibus modius (frumenti?) una die a centum 
bisanciis ad octo descendit et in contiguo declinavit usque 
ad annum. 

Anno Domini MCXCI Phylippus comjs Flandrie et postea 
rex Francorum dux Burgundie, Comes de Nivers et Comes de 
Baro venerunt. Rex igitur ante turrim Maledictam castra re¬ 
galia fìxit et palacium lapideum fabricavit, et Malivicinum 
rationabiliter appellatum, ut Maledicta turris mala vicinitate 
palatii lapidum ictibus verum sui nominis sortiretur effectum. 
Mangana erigi (fecit) gattos et cletas apparari et propter ignem 
agrestem laminis plumbeis operiri. Comite vero Frandiarum 
in brevi defuncto rex, a Frandensibus fidelitate recepta, turri 
Maledicte frequentili» manganis maledixit et civitatem Acriam 
acrius impugnavit. Nani instrumentis eius conbustis omnibus, 
ad iussum regis vehementer irati peregrini scalis appositis 
ascendunt muros. Sed ab angustia caloris et fumi denique 
depelluntur. Albericus autem marescalcus regalis intra menia 
urbana descendens sìcut leo rugiens seviebat. Et cum bipenni, 
que et acia nominatur, plurimos unus occidens et plures 
fodiens occisus est. Cuius capud a Saracenis ad collegas 
mangano prò saxo trahicitur. Muro perforato duo Saraceni 
civitatem egressi postularunt in Christi nomine baptizari, Qui 
renati fideles in operibus inventi sunt. Mangana marchione 
preside reparantur; qui regi tradidit Tyrum, observans quod 
promiserat, se scilicet coronato primitus venienti de ultra mare 
omnifarie redditurum. Rex autem suis hominibus communivit. 
Interea Ricardus rex Anglorum sibi Cyprum insulam subiu- 
gavit, Ysachium, qui se imperatorem nominabat, capiens et 
inmensas divitias et victualia et ammalia deducens. Qui a 



20 


SALIMBENE DE ADAM 


Cypro pelago sulcans navem Saracenorum a Beritho profici- 
scentem et Achoneni properantem invenit. In qua erant septen- 
ginti viri ad bella fortissimi cum sufficientia stipendiorum et 
omni genere armorum et igne agresti et serpenti bus et coco- 
drillis interemtioni nequiter deputatis. Hanc igitur cum XXIIII 
galeis, cum quibus in retroguardia suarum navium accedebat, 
impugnavit ter et quater cum magno detrimento suorum. Post 
hec regis improperiis et blandimentis, minis et premiis pro- 
missis armantur et navem impugnando perforant et submergunt, 
duobus e naufragio tantum superstitibus reservatis; quorum 
unum, cum venisset in campum, ad Saladinum, alterum misit 
in urbem. Ad hec rex Francorum, licet rege Anglie dissen¬ 
tente, pugnam indixit. Pugnatur, et muri securi inciduntur, 
Saracenis Saladino ambasciantibus, ut in eorum studeat 
acellerare succursum. Adveniente nocte marchioni custodia de¬ 
lega tur; a quo Mostubus consensu regis Francie de colloquio 
dato, securitatem accepit. Adveniente die coram regibus 
aliisque baronibus colloquium celebratur. In quo Mostubus 
civitatem reddere cum omnibus rebus, dummodo persone abire 
permitterentur illese, promisit. Christiani vero sanctam crucem, 
captivos omnes et regnum repetunt universum. Mostubus Sala¬ 
dinum asserit consulendum. Obsidibus erga datis consulitur. 
Qui promisit crucem reddere pariter et Achonem, mille quingen- 
tos Christianos et centum milites et ducenta milia biqantiorum. 
Dum hec agerentur, rex Anglie murum agreditur; per dedi- 
ctionem civitas obtinetur quarto Ydus Iulii, anno Domini 
MCXCI. Positisque a regibus in portis custodibus, solis Fran- 
cigenis et Anglicis patebat ingressus, ceteris sive de Romano 
imperio sive aliunde, licet per biennium laborassent, obpro- 
briose reiectis. Nam intrare volentes, colaphys et verberibus 
cedebantur. Sed et tredecim ex Polinis pede truncati sunt. 
Cum igitur prope quingenta milia hominum preter mulieres 
et parvulos et armorum multitudinem, que vix numerari po- 
terant, et ampullas ignis agrestis V et galeas cum salandris et 
galeonibus LXX et ceteras divitias, quarum non est numerus, 
reges in suis manibus habuissent, inter se tantum omnia divi- 



CRONICA 


21 


serunt. Iudicet Ecclesia et secutura posteritas, si, que sanguine 
ceterorum et yemalibus fuerant parta laboribus, decuerit culmen 
regalis honoris ad suas manus omnino devolvere, quas non 
erubescebant vix tribus mensibus insudasse. Non enim sibi 
victoriam, sed Domino ascribere debuerunt. Sed et cum sibi 
ascribere presumpsissent, reminisci debuerant aliorum, quorum 
ossa campus sanctus incinerat, vel presens vita libera tolerabat. 
Nani archiepiscopus Ravennas, langravius Toringie, Fridericus 
dux Suevorum et multi de imperio comites et barones in Do¬ 
mino mortui fuerunt, sed et universitatis defunctorum numerus, 
peste, fame, gladio pereumium, est incertus; haud tantum 
dubium est quod in obsidione ferme preter principes ducenta 
milia de hoc seculo migraverunt. Ad hec rex Francie cona- 
batur marchionem in regem promovere, rex Anglie Guidonem 
restituere. Demum interposita pactione Tyrus, Sydon et Baruth 
marchioni cum medietate Ascalonis et loppe iure successorio 
provenerunt, preterea medietas Achonis et totius regni acqui¬ 
siti et acquirendi ; alia Guidonis. Sic tamen, quod neuter in 
vita alterius dyademate uteretur. Post hec rex Francie, asol¬ 
dati prò se quingentis militibus, et armis, que sibi obvene- 
rant, Tempio et Hospitali et marchioni distributis, repatriavit 
cum obprobrio tam inmenso, ubique sibi in faciem acclamato: 
c Vali, qui fugis et terram Domini derelinquis! Rex autem 
Anglie, cum pecunia promissa non solveretur, captivos omnes 
contra fas et licitum interfecit — qui debuerant potius servari 
et in servitutem redigi — preter Monostobium et Caracosam et 
quosdam alios milites, quos prò pecunia relaxavit. Verumta- 
men Saladinus Christianis captivis malum prò malo non red- 
didit. Rex Anglie exinde terra marique recuperat Caypham et 
Cesaream. Et cum accesisset Azotum, Iacobus de Avena occi- 
ditur. Deinde Ioppem proficiscentes, in Rama, Lydda, Turone- 
militum et Bethenubilo yematiles, Ascalonem accedunt. Et 
videntes muros diruptos fleverunt super illam, inuros et turres 
in brevi reedifìcantes. Interim inter regem Anglie et ducem 
Burgundie ceterosque barones Francie discordia vehemens orta 
est, eo quod vilipendi! eos. Redeunt ergo Tyruxn, progredientes 



22 


SALIMBENE DE ADAM 


ad marchionem, et curri eis quingenti electi milites, cum quibus 
Saracenorum casalia cursitando plurimum proficiebat. 

Eodem anno, videlicet anno Domini MCXCI, Henricus 
Friderici primi filius regnavit apud Romanos annis Vili. Hunc 
Celestinus papa, qui Clementi successerat, unxit et impe¬ 
riali dyademate coronavit. Et tunc imperator apostolico dedit 
Tusculanum, et apostolicus Romanis. Romani vero civitatem 
destruxerunt et arcem, Tusculanos excecantes et alias defor- 
miter mutilantes. Indeque imperator cum Augusta nomine 
Constantia, filia condam Rogerii Siculi regis et sorore Guil- 
lielmi regis, in Apuliam descendit, ut regnum, quod sibi iure 
successorio, fratre defuncto, debebatur, obtineret. Sed Tan- 
credus iam substitutus apud Panormum fuerat coronatus. Cum 
itaque Salernum adierit imperatrix, eam Salernitani cives ne- 
quiter capientes Messanam ad Tancredum regem miserunt; 
qui eam in v Panormitano palatio honestate augusta dignissima 
conservavit. Imperator vero Neapolirn cum obsederit. pene 
suis omnibus pestilenti morte peremptis, spe sua propositove 
cassatusest. Eodem anno fuit infortunium, quod malamortha 
a Cremonensibus appellatur, eo quod apud Civitatem Per- 
gamensium castrimi contra Brixienses cum Pergamensibus con¬ 
gregati, divino iuditio in se ruentes aut in flumine Olei pre- 
cipitantes, multi quidem capti, multique mortili sunt. Sed 
captos rediens de Apulia imperator e carcere liberavit, et 
eisdem Cremonensibus Cremam concessit et privilegio con- 
firmavit. Ad hec in Alamanniam rediit. Cui Tancredus Au- 
gustam remisit. 

In millesimo CXCII et tempore imperatori Henrici tante 
pluvie cum tonitruis et fulminibus et tempestatibus facte sunt, 
quantas nulla memorat hominum antiquitas. La|iides vero, ad 
quantitatem ovorum quadranguli cum pluvia de celo cadentes, 
arbores et vineas et segetes destruxerunt et multos homines 
occiderunt. Corvi quoque et quam plures aves per aerea in 
hac tempestate volantes visi sunt carbones vivos in rostro 
portare et domos incendere. Circa Romanam Ecclesiam semper 
tyrannidem Henricus exercuit. Et ideo eo mortuo Innocentius 



CRONICA 


23 


tercius, ne frater eius Phylippus promoveretur, se opposuit 
et Octoni (ìlio ducis Saxonie adhesit, et eum Aquisgrani in 
regem Alamannie coronari fecit. 

De captione urbis Constantinopolitane. 

Eo tempore, dum plures barones Francie prò liberatione 
Terre Sancte ultra mare pergerent, Constantinopolim ceperunt. 

Quod, procurante rege Anglie, marchio Montis-ferrati ab Asaxinis occi- 

ditur. • 

Anno Domini MCXCII rex Anglie, apud Ascalonem de 
reditu suo et regimine terre sollicitus, ab universo quesivit 
exercitu, cui terram committeret conquisitam securius et con- 
quirendam. Post vota diversa — quidam namque Guidonem 
inunctum, quidam marchionem invictum, quidam comitem 
Campanie preferebant — marchio rex eligitur et in facie exer- 
citus approbatur. Igitur a rege citatur, ut properet regales 
infulas accepturus et sceptra. Quarto Kal. Maii littere presen- 
tantur. Eodem die ab Asaxinis occiditur clamantibus: * Non 
eris marchio, non eris rex! J quorum unus conbustus est. Alius, 
cura decoriaretur, confessus est se a Sene domino suo trans- 
missum hoc fecisse imperio regis Anglie. Tertia die corniti 
Henrico illue venienti uxor gravida copulatur invita. Redit 
festinus Achon, civitatem obtinuit et ingressum Guidoni prohi- 
buit. Itaque rex Guidoni Cypricum tradidit regnum, viginti 
bi(jantiorum milibus emptum. 

De Saladino qui obsedit Ioppem. 

Post hec loppèm obsidet Saladinus; in qua patriarcha Ro- 
dulfus electus treuguas obtinuit a Saladino quod, si usque 
ad biduum non haberet succursum, redderet municipium. Et 
cum alium non haberet, seipsum prò ovibus obsidem dedit. 
Duobus diebus transactis rex navigio cum Pisanis applicuit et 



24 


SALIMBENE DE ADAM 


Saracenos castrum expugnantes viriliter exterminavit. Cui 
equus a castellano paratur. Hunc solum militem pedites com- 
mitantur, et extra civitatem in Turchorum faciem castrame- 
tantur. Stupent Turchi unius militis incursione fugati. Adducti 
Christiani tentoria figunt. Timuerunt plurimum Turchi, ne rex 
tam ferus invadere velit Egyptum. Quid igitur? Utroque exer- 
citu fugato, ad triennium treugue prò desideriis componuntur, 
Ascalone destruenda et a parte neutra possidenda. Sed in hoc 
rex peccavit, quia patriarcham obsidem compeditum non libe- 
ravit. Adeunt igitur Christiani sepulcrum et inveniunt ibi 
Ethyopem nudum in Christianorum ignominiam oblationum 
libamina colligentem. 


Quod rex Anglie, qui marchionem interfici fecerat, in quadam coquina 

fuit deprehensus et captus, dum in habitu scutiferi assaret gallinas. 

Rex autem sub manu perfidi constitutum sepulcrum acce¬ 
dere noluit adoratum, sed festinavit ad reditum. Cumque de 
morte marchionis suspectus haberetur, sub habitu ministri 
Templariorum et Hospitalariorum usque in Austriam, suis 
aliunde remissis, pervenit incolumis. Ubi dum gallinas assaret, 
deprehenditur, capitur et duci Austrie presentatur. Audiens 
igitur imperator regem Anglie servili habitu redeuntem a duce 
Austrie captum, eum detinuit in custodia, eo quod contra eum 
presumpsisse quedain in regno Sicilie videretur et necem Con¬ 
radi marchionis credebatur nequiter machinatus. Denique ipsum 
pactione sibi placita relaxavit. 

Anno Domini MCXCIIII imperator Henricus in Ytaliam 
rediit et ad inferiora descendens Apuliam et Calabriam et Si¬ 
ciliani subiugavit, et omnia potenter obtinens, bona terre in 
Alamanniam thesaurosque regni portavit; reginam et filiutn 
eius, qui patri successerat, et quos voluit captivavit. O quam 
digna retributio Dei, que nullum malum preterit impunitum! 
Primates qui sederant in insidiis eum diviiibus in occultis, men- 
sura qua mensi fuerant metiuntur et iuditio quo iudicaverant 
iudicatitur. Phylippus autem frater imperatoris filiam Ysachii 



CRONICA 


25 


imperatoris Constantinopolitani, que Rogerio Tancredi filio 
nupserat primogenito, viduam viro defuncto in Panormitano 
invenit palatio et inventam sibi coniugio copulavit legitimo. 
Sed eumdern Ysachium imperatorem Alexius frater excecans 
et Alexium filium eiusdem incarcerans, imperium usurpavit. 

Anno Domini MCXCVII rursus imperator in Ytaliam re- 
diens, in Sicilia mortuus est et sepultus. 

De abbate Ioachym, qui futura predixit. 

His temporibus quidam extitit Ioachyrrt Apulus abbas, qui 
spiritum habuit prophetandi, et prophetavit de morte impe¬ 
ratoris Henrici et futura desolatione Siculi regni et de defectu 
Romani imperii. Quod manifestissime declaratum est. Nam 
regnum Sicilie multipliciter est perturbatum et imperium propter 
scisma divisum. 

De morte imperatoris Henrici sexti et de subrogatione Octonis quarti. 

Anno Domini MCXCVIII obiit imperator Henricus, filius 
conda m Friderici primi imperatoris, in festivitate sancti Mi- 
chaelis in regno Sicilie. Et facta est in regno de imperatoris 
electione sedicio. Nam imperator Henricus pupillum de Augu¬ 
sta relinquens a princibus obtinuerat, quod pupillum elige- 
rent. Etiamve pupillo quidam fecere fidelitatem. Inter Phy- 
lippum quoque Friderici filium, Henrici fratrem patruumque 
pupilli, necnon et OCtonem ducis condam Henrici Saxonie 
filium ad imperium aspirantes, in Theotonica regione certatur; 
nam et uterque a princibus electus est. His temporibus Inno- 
centius papa creatur, qui, ut pupillo esset adiutor et Ecclesie 
iura defenderet, adversus quendam Marcoaldutn, qui se quoque 
pupilli iura tueri, nescio quo spiritu, fatebatur, utroque gladio 
diinicans eum viribus debilitavit. Apulia, Calabria et Sicilia 
vario voto vacillarunt. In Alamannia quoque varietas fuit vo- 
torum, sed concertantium nec equa iustitia nec equa potestas. 



2 6 


SALIMBENE DE ADAM 


De papa Innocentio III et de multis commendationibus eius. 

Iste supradictus Innocentius papa tercius fuit vir probus 
et fortis, dicens se habere utrumque gladium, scilicet spiri- 
tualem et temporalem; et defendit Fridericum puerum, regem 
Apulie et Sicilie. Et primo consecravit Octonem et eum postea 
deposuit propter eius malitiam et superbiam, et Fridericum 
pupillum imperatorem fecit, quem filium nominavit Ecclesie. 
Et Grecos subiugavit cani Constantinopolitana Ecclesia. Et 
hereses et hereticos destruxit ciim H. abbate Cistercense et 
hominibus cruce signatis, adiutorio regis Francie et comitis 
Montis-fortis. Sane iste Innocentius fuit iuris professor et totum 
ius, tam canonicum quam civile, sub compendio emendavit 
in voluminibus tertiarum et quartarum Decretalium. Iste exci- 
tavit omnes Christianos ad servitium Terre Sancte. Iste fuit 
potens in opere et sermone in tantum (quod), si viveret magis 
per decennium, totum mundum subiugasset, et tota mundi 
natio fieret una fìdes. Sub isto autem itnperator et Grecorum 
et Romanorum amici facti sunt propter unum caput, scilicet 
Romanum pontificem, cui serviunt in fide catholica. Nani Ro- 
manus pontifex habet utrumque gladium, quia tenet locum Dei 
viventis, a quo utraque potestas data est. 


De Ordinibus fratrum Minorum et Predicatorum et de multis figuris, in 

quibus prefigurati fuerunt. 

His temporibus duo Ordines orti sunt, scilicet fratrum Mi¬ 
norum et fratrum Predicatorum. De quibus abbas Ioachym 
sub multis figuris predixerat, que tam in veteri Testamento 
quam in novo evidentissime continentur, ut in corvo et co- 
lumba, quia et ille totus niger, et illa tota varia. In duobus 
angelis vespere missis Sodomam subvertendam, in Esau et 
Iacob, in Ioseph et Beniamin; in Manasse et Effraym, in Moyse 
et Aaron, in Caleph et Iosue, in duobus exploratoribus Iericho 
missis a Iosue, in Helya et Helyseo; in Iohanne Baptista et 
homine Christo Iesu, in duobus euntibus in Emaus, in Petro 



CRONICA 


27 


et Iohanne euntibus ad monumentum, de quibus dicitur quod 
currebant duo simul. Item in eisdem ascendentibus in templum 
ad horam orationis nonam, quorum unus dixit: Argentum et 
aurum non est michi, quod verbum multum notat abbas Ioachym, 
quare scilicet Petrus posuit dativum in singulari et non in 
plurali, cum similiter Iohannes nec argentum haberet nec au¬ 
rum, quia ex illis erat, quibus Dominus dixerat Mat. X: Notile 
possidere aurum neque argentum. Hec questio duobus modis 
solvitur. Primo, secundum Epyphanium sic: quia Iohannes ex 
precepto Christi, sepulto Zebedeo patre suo, emit domum illam, 
in qua Christus celebravit Pascila cum discipulis suis. In qua 
post resurrectionem suam et discipulis suis apparuit et Tomam 
credere fecit. In ea edam clausi morabantur discipuli propter 
metum Iudeorum. In ea electus est Mathyas, ut esset de duo- 
decim. In ea missus est Spiritus Sanctus. In ea comedit Christus 
cum discipulis in die Ascensionis. Hec domus erat in eminen- 
tiori parte Ierusalem. Cuius medietatem custodiebat ille, de 
quo Dominus dixit: Ite ad quendam et dicite ei: Ubi est diver- 
sorium, ubi Pascha cum discipulis meis matiducem? Porro aliatn 
partem domus locaverat Cayphe, propter quam causam dici¬ 
tur quod discipulus ille erat notus pontifici. Et ubi commu- 
niter dicitur de matre Domini, quod ex illa bora accepit eam 
discipulus in suam, Epyphanius neutraliter ponit c in sua ’, hoc 
est in sancta Syon. Abbas vero Ioachym figuratum in Petro 
consideravit, quia Ordo Predicatorum, qui prefigurabatur in 
Petro, omnia vult sibi ascribere; et ideo non dixit Petrus ' ar¬ 
gentum et aurum non est nobis \ sed non est michi , vel quia 
magis expropriatus, vel quia prefigurabat Ordinem illuni, qui 
omnia que ad laudem pertinent vult sibi ascribere, vel tertio 
modo, quia Petrus tamquam princeps Apostolorum iam ute- 
batur auctoritate pontificali, et ideo semper erat qui prius 
loquebatur, iuxta i 11 ad Eccli. 32 , Loquere, maior natu: decet 
enim te. Illud edam multum notavit abbas Ioachym, ubi lo- 
quitur de Esau et Iacob, quod Ordo, qui prefiguratus fuit 
in Esau, ibit ad filias Eth, id est ad scientias seculares, ut 
Aristotilis et aliorum philosophorum. Hic est Ordo fratrum 


28 


SALIMBENE DE ADAM 


Predicatorum, prefigurati^ in corvo, non quantum ad peccati 
nigredinem, sed quantum ad abitum. Jacob autem, vir simplex, 
habitabat in tabernaculis . Hic fuit Ordo fratrum Minorum, qui 
in principio sue apparitionis in mundo dedit se orationi et 
devotioni contemplationis. Illud etiam non vacat a misterio, 
quod dicitur Io. XX: Currebant duo simili, id est: eodem tem¬ 
pore et sub eodem papa Innocentio III inchoatus est Ordo 
uterque. Nam anno pontificatus Innocentii tertii decimo, cur- 
rente MCCVII inchoavit beatus Franciscus Ordinem fratrum 
Minorum. Et quod dicitur, quod ille alius discipulus precu- 
currit citius Petro et venit prius ad monumentum, non tamen 
introivit , hoc est dicere, quia Ordo Minorum prius apparuit 
mundo millesimo supraposito. Beatus autem Dominicus Ordi¬ 
nem fratrum Predicatorum inchoavit anno MCCXVI, sub Ho- 
norio papa III, primo anno pontificatus ipsius, et vixit in eo 
V annis et dimidio. Dilata est autem canoni^atio ipsius XII 
annis. Bononie, ubi est corpus, venerationi habetur. Beatus 
vero Franciscus vixit in Ordine suo XX annis completis et 
Assisi!, ubi est corpus, venerationi habetur. Obiit anno 
MCCXXVI quarto Nonas Octobris, die sabbati sero et se- 
pultus fuit die dominico. Canonizatio vero beati Francisci 
facta fuit a papa Gregorio nono anno Domini MCCXXVIII 
XVII Kal. Augusti. Translatio eius MCCXXX, Vili Kal. Iunii. 
Itein beatus Dominicus obiit MCCXXI, sub Honorio papa 
tertio, octavo Ydus Augusti. Item de duobus Ordinibus, sci- 
licet Minorum et Predicatorum, dicit abbas Ioachym quod 
adhuc prefigurati fuerunt in Barnaba et Paulo et in duobus 
testibus Apocalipsis XI. Et multa talia dicit. Auctoritatem 
etiam Iere. XVI exponit de duobus Ordinibus, scilicet: Ecce 
ego mittam piscalores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. 
Et post hec mittam eis multos venaiores , et venabuntur eos de 
orniti monte et de omni colle et de cavernis pctrarum, quia o cu li 
mei super cmnes vias eorum. Auctoritatem vero Zacharie XIII 
non nisi de Ordine fratrum Minorum intelligere potuit et pro- 
pter precedentia et propter subsequentia, scilicet: Et convertam 
manum meam ad parvulos, et erunt in omni terra, dicit Domi¬ 
nus et cet. 



CRONICA 


29 


Porro Innocentius tertius legatosad Phylippum regem Fran¬ 
corum misit, ut terram Albigensium invaderet et hereticos 
deleret. Qui oinnes capiens concremari fecit. Hic MCCXV, 
pontificatus sui XVIII, sollemne concilium congregavit, in quo 
de toto mundo interfuerunt prelati. Et ego sermonem suum, 
quem ibi fecit, vidi, qui tale habuit thema: Desiderio deside¬ 
ravi hoc Pascila et cet., et omnia que ibi ordinata sunt legi. 
Inter que statuit papa, quod decetero nulla religio mendicans 
consurgeret. Sed ista constitutio propter prelatorum negligen- 
tiam servata non fuit. Immo quicumque vult imponit sibi ca- 
putium et mendicat et gloriatur se religicfnem novam fecisse. 
Et ex hoc fit in mundo confusio, quia seculares inde gravan- 
tur, et his qui laborant in verbo et doctrina, quos statuit Domi- 
nus de Evangelio vivere, helemosine non sufficiunt. Nam tantum 
relinquunt in testamento rudes seculares, qui non habent scien- 
tiam discernendi, uni muliercule in heremitorio commoranti, 
quantum uni collegio, in quo sunt XXX sacerdotes, qui quasi 
cotidie prò vivis et mortuis celebrant. Videat Dominus et quod 
non bene fit mutet in melius. Cetera que ibi ordinata fuerunt 
non scribo propter tedium et propter prolixitatem vitandam. 
Denique Innocentius MCCIX Octonem quartum in imperato- 
rem coronavit et, ut iura Ecclesie salvaret, ab eo sacramen- 
tum exegit. Qui statini ipso die contra iuramentum venit necnon 
et Romipetas spoliarì fecit. Unde papa eum excommunicavit 
et ab imperio deposuit. Octone deposito Fridericus Henrici 
filius eligitur et ad honorem imperii coronatur. Leges oprimas 
prò libertate Ecclesie et contra hereticos edidit. Hic super omnes 
divitiis et gloria abundavit, sed eis in superbia abusus fuit. 
•Nani tyrannidem contra Ecclesiam exercuit. Duos vinculavit 
cardinales, prelatos quoque, quos Gregorius nonus ad con- 
cilium convocaverat, capi fecit. Et ab ipso ideo excommuni- 
catur. Denique Gregorio multis tribulationibus presso et de¬ 
functo Innocentius quartus, natione Ianuensis, concilium apud 
Lugdunum convocans ipsum imperatorem deposuit. Quo de¬ 
posito et defuncto sedes imperii usque hodie vacat. Considera, 
quod verba supraposila de Friderico et papa Gregorio et 



30 


SALIMBENE DE ADAM 


Incentio quarto per anticipationem dieta sunt et quasi sub 
epylogo. 

Que secuntur verba sunt Sichardi episcopi Cremonensis. 
Eodem tempore fuit quidam Cremone vir simplex, fidelis plu- 
rimum et devotus, nomine Homobonus; ad cuius obitum et ad 
cuius intercessionem et merita Dominus huic mundo multa de- 
claravit miracula. Eapropter Romam peregre proficiscens eodem 
anno, scilicet MCXCIX, presentiam summi pontificis adii, et 
ut in cathalogo sanctorum adnumeraretur auctoritate ecclesia¬ 
stica, per divinam misericordiam feliciter impetravi. 

Et eo anno iverunt Bononienses Cesenam contra Marcoal- 
dum. Et post mortem Henrici dictus Philippus, frater eius, 
factus est rex, et stetit in discordia cum Octone, et mortuus 
est gladio. 

Anno Domini MCXCIX iverunt Regini cum exercitu suo 
contra Mediolanenses et Placentinos in servitio Parmensium 
et Cremonensium apud Burgum Sancti Domnini, et fuit ma¬ 
gnimi prelium inter eos; et captum est castrum Puliani. 

Anno Domini MCC Romani Viterbienses in forti bracino 
subiugaverunt, personas et opes ad Urbem triumphali gloria 
transferentes. 

Anno Domini MCCI cives Constantinopolitani, habentes 
Alexium tyrannum exosutn, quendam Iohannem improvide 
coronarunt. Sed ab eisdem in palatio destitutus est. Unde et 
nocte proxima ab Alexii Guarangnis occisus est. In quo con- 
flictu puer Ysachii filius e carcere liberatur. Eodem anno, 
octavo die exeunte mense Septembris, devicti et capti fuerunt 
et fugati Mutinenses a Reginis in villa que vocatur Formi- 
gina. Et fuerunt fugati a Reginis usque in pratum Tenqonis. 
Et ceperunt domnum Albricum de Leudenaria potestatem Mu- 
tinensium et fere omnes Mutinenses. 

Anno Domini MCCII, quo quasi iubeleo fere tota Lom¬ 
bardia treugue vinculatur in lustro. Merito dixerim iubeleo, 
quo et in remissione peccatorum maxima Ierusalem tendentium 
peregrinorum accingitur multitudo. Inter quos fuere precipui 
Balduinus comes Frandensis, Lodoycus Comes Blesensis nec- 



CRONICA 


31 


non et Bonifatius marchio Montis-ferrati. Eodem anno fuit 
terremotus magnus in Syria, quo civitates et oppida nutave- 
runt. Etiam ipsa Tyrus fere corruit universa. Etiam stellarum 
visa est in eadem provincia maxima dimicantium pugna, qua- 
rum septentrionales de orientalibus victoriam detinebant. Quod 
non est ambiguum futuri excidii presagium extitisse. Nam pre- 
dicti peregrini apud Venetias congregati, cum Venetis arripien- 
tes iter, primo Zadram, munfcipium Dalmatie munitissimum, 
in sinu Adriatico situm, Venetis nimis infestum, auctorante 
venerabili viro Henrico Dandalo duce et stolio Venetorum 
invadunt; quod non diu obsessum Veneti d^struxerunt. Interea 
filius imperatoris Ysachii predictus puer Alexius de carcere 
liberatus Phylippum cognatum suum adiit, Alamannie regem, 
supplicans, ut sibi auxilium impertiret. Eodem anno in mense 
Iunii venerunt Mutinenses et Veronenses cum carrocio et Fe- 
rarienses cum carrocio et exercitibus suis et obsederunt ca- 
strum Herberie cum manganiset prederiis, nec fecerunt aliquod 
malum dicto castro. Eodem anno, tempore domni Gerardi 
Rolandini potestatis Regii, concessa fuit aqua Situle communi 
Regino per arbitros, scilicet per domnum Guidonem Lupum 
marchionem, civem et potestatem Parme, et per Guarigonem 
de Michara et Aymericum Dodhomi potestatem (Cremone), ut 
in registro communis Regini continetur. 

Anno Domini MCCIII tanta fuit locustarum in Syria mul- 
titudo, quod germinantia lederent universa. Eodem anno pre¬ 
dictus dux ceterique barones adolescentem unanimiter assu- 
mentes, Adriatico mari decurso, ad Illiricum pervenerunt. 
Et primo Duratium puero subiugatur. Ceterisque maritimis 
subiugatis Constantitiopolim per Elespontiacum pervenerunt. 
Interea in Venetos ceterosque Latinos Constantinopolim com- 
morantes Grecorum et Guarangorum desevit atrocilas, eos im- 
pugnans, capiens et occidens. Cumque cives commoniti le- 
gitimum dominum recipere et tyrannum excludere recusarent, 
irruentes Latini viritim in urbem, catenas portus fregerunt, 
naves submersserunt. Et cum Blacherne palatium obsiderent, 
Odighitria, id est beate Virginis ycona ab Evangelista Luca 



32 


SALIMBENE DE ADAM 


virgini conformata, ad confusionem hostium menibus super- 
ponitur, sed a Latinis reverentius adoratur. Deinde Basilo- 
graphya, id est regalis scriptura cuiusdam prophete Danielis 
Achivi, qui de imperatorum Constantinopolitanorum succes- 
sionibus enigmata scripsit, producitur in medio. Ubi cum le- 
geretur, quod natio flava cesarie ventura esset urbis excidio 
urbemque gravi expugnatura prelio, tamen ad ultimum — quod 
in ipsos decidati — peritura, hoc facto confisi Achivi repente 
irruunt in Latinos. Demum, urbe terra marique viriliter im¬ 
pugnata et ex magna parte combusta, tyrannus aufugit. Ad 
hec Ysachius destituitur, et Alexius adolescens in mense Iulio 
in Ecclesia sancte Sophye magnifice coronatur. Postea cum 
Greci Latinos publice iniuriis multis afficerent et privatim oc- 
ciderent, Latini arma sumentes rursus urbem conbusserunt et 
predam maximam exportarunt. Ad hec cum se tyrannus An- 
drinopoli recepisset, imperator iuvenis eum collecto exercitu 
cum baronibus effugavit et sibi Traciam subiugavit. Sed cum 
peregrini magnis remunerandi promissis instarent, malo Gre- 
corum consilio usus, beneficiorum ingratus, clam et palam 
beneficiis adversatur. Igitur inter eum et Latinos ziganiis se- 
minatis Greci, habentes eum exosum, quendam Constantinum 
imperatorem efficiunt, populus autem Alexium Murquflium co- 
ronavit. In qua contentione prepotens fuit Alexius il le Mur- 
guflius. Adolescens vero Alexius, cum vix regnasset sex men- 
sibus, suffocatur; pater Ysachius moritur. Murquflius tyrannus 
a peregrinis de solutione pecunie impetitus solvere diffitetur. 
Quocirca Veneti pariter et peregrini civitatem unanimiter ado- 
riuntur et universam regionen in circuitu depopulantur et 
Murquflium, dum die quadam in nemorosis lateret insidiis, 
effugarunt et fratrem eius et vexillum et yconam regiam ca- 
pientes. Econtra de suis Greci viribus presumentes, lingue potius 
contumeliis armati quam viribus corporis vel audatia cordis 
rebellant. Eodem anno rex Armenie Antiochyam obsedit, et 
licet eam cum exercitu introierit, non tamen obtinuit. Eodem 
anno magister Petrus cardinalis, apostolice sedis legatus, apud 
Seleuciam Cilicie municipium Armeno-catholico, XIIII suis 



CRONICA 


33 


episcopis mitras et baculum, me presente, in presentia regis 
Armeni tribuit pastoralem, recipiens ab eo debitam sancte Ro¬ 
mane Ecclesie fidelitatem. 

Anno Domini MCCIIII fui maxima copia panis et vini: 
prò XII imperiai, sest. frumenti, et prò IIII imperiai, sext. 
spelte et melice, et prò Vili imperiai, sext. fabe. Et fuit ma¬ 
xima mortalitas et pestilentia boum et porcorum; et Pascha 
fuit in festo sancti Marchi. 

Eodem anno Grecorum verbis contumeliosis superbia in- 
crebrescente Veneti ad bellum cum baronibus accinguntur et 
urbem aggressi salo soloque viritim excertant; machinis, telis 
et spiculis a Grecis resistitur. Sed fatiscentibus eis, a militibus 
impetuose itur in urbem. Mur^uflius in fugam vertitur. Alius 
ad imperium, scilicet Ascari, a civibus infatuatis eligitur. 
Sed adveniente luce a Latinis Blacherna et Buccaleonum pa- 
latia occupantur. Quid plura? Grecorum strage data multorum, 
gens illa, spirita consilii destituta, condam prudentie filia, 
nunc sine prudentia, sicut pulvis disperiit, sicut fumus evanuit, 
sicut fenum exaruit, et Latinorum gens urbem Constantinianam 
in mense Aprili victoriose obtinuit. Ad hec barones Baldui- 
num Flandrie comitem in imperatorem dyademate coronarunt, 
votis communibus imperium sortientes. Nani quarta imperatorie 
maiestati, triumve quartarum medietas cessit Venetis, et ce- 
tera peregrinis. Bonifacius vero marchio, qui Margaritam im- 
peratricem, condam Ysaehii (uxorem), sororem Aimerici regis 
Ungari, sibi in matrimonio copulavit, Thesalonicam vendica- 
vit. Murquflius autem Alexium tyrannum adiens et intendens 
eum blanditiis et alicuius spei seducere verbis, lumirìe privatus 
est. Rediensque ad urbem a Latinis misericordiam impetravi. 
Sed cum rursus proditionis moliretur insidias, de columna Tauri 
per sentetiam precipitatus est, ut, sicut presumpserat ascendens 
in altum, sic de alto rueret in precipitium. Aschari quoque 
trans Elespontum fugato Latini victoriosi fere monarchiam 
Grecorum obtinebant. Adimpleta est itaque prophetia, quam 
mathematicus quidam predixit Achivus: Candele, septem montes, 
sed non mille atinos. Nondum enim a Constantino millesimus 


Saeimbene de Adam, Cronica. 


3 



34 


SALIMBENE DE ADAM 


advenerat annus, quando Septemsolium, id est Constantinopolis, 
a summo gaudio tristicie ruit in yma. Eodem anno cometa 
magnus Acriam illustravit. Eodem anno venerabiles viri do- 
mnus Sosfredus et magister Petrus, presbiteri cardinales, 
apostolice sedis legati, de Syria Constantinopolim adierunt, 
ubi ab imperatore civibusque Latinis et Grecis apud Sanctam 
Sophyam honorifice recepti fuerunt. Qui ibidem spiritualia ne- 
gotia tam inter Grecos quam Latinos diffinierunt et divina 
officia, me assistente, soliemniter celebrarunt. Nam et ego ad 
mandatum predicti cardinalis magistri Petri in Sabbato 1111 
temporum ante Nativitatem Domini, in tempio sancte Sophye 
soliemniter ordines celebravi. Qui et ipse prò amore Domini 
crucifixi peregrinans in Syria, sicut prius, ut ei assisterem in 
Armenia, sic et post in Grecia fueram comitatus eumdem. 
Eodem anno Greci quasi exercitati se, Latinis expulsis, in 
Andrinopoli receperunt. 

Anno Domini MCCV Balduinus imperator Constantinopo- 
litanus Grecos in Andrinopoli congregatos obsedit. Sed a 
Blaccis forinsecus aggregatis et Cumanis cum quibusdam ex 
baronibus suis vel occisis vel captis pariter et captus est et 
consequenter occisus. Ideoque recedens ab obsidione confusus 
Latinorum exercitus, tamen rediit in urbem Constantinianam 
illesus. Cui frater imperatoris, Henrico Venetorum duce de¬ 
functo, prefuit Henricus nomine, vir audax et exercitio mili- 
taris. Marchio quoque Bonifacius, qui Thessalonie regnum cum 
circumquaque provinciis subiugaverat, Grecis et Blaccis ad- 
versantibus multa perpessus est. Fuit igitur hoc anno Grecis 
arridens et blanda, sed Latinis adversa fortuna. Quod ma- 
thematici predixerunt Achivi. Verumtamen invictus marchio 
vinctum, quem ceperat, Alexium condam imperatorem cum 
uxore misit in Lombardiam, ut in custodia servaretur et a 
tyrannide, quam semper exercuerat, arceretur. Eodem anno 
venerabilis Innocentius papa binos patriarchas ordinavit, Al- 
berturn Vercellensem episcopum heu ! solo nomine Ierosoli- 
mitanum —facta est enim vidua domina gentium et princeps 
provinciarum posila sub tributo — et Thomam, Venetum natione, 
quem Constantinopolitane prefecit Ecclesie. 



CRONICA 


35 


Anno Domini MCCVI in orientali et occidentali quidetn 
imperio et apud Antiochiam predictis ex causis [et] inter pre- 
dictos certatur illustres. 

Anno Domini MCCVII Ago marchio fuit expulsus de Ve¬ 
rona, et prò ilio facto fuit destructa Verona. Eodem anno 
marchio Bonifacius in prelio Montis-ferrati occiditur, filios 
derelinquens Guilielmum in Ytalia et Demetrium apud Thes- 
salonicam successores. 

Anno Domini MCCVIII sopita est seditio regum de occi- 
dentis imperio concertantium. Nam Phylippo in thalamo ne- 
quiter occiso successit feliciter Octo quartus. De quo noctu 
quidam previderat visionem, se esse Dei gradarti dicentem 
et futura his versibus prophetantem, scilicet: 

Sufflo da terre rex Octo xer errat Adolfus. 

Xer dolor Octo tibi, suspice: finit ibi. 

Huius paranigmatis hoc anno sententia declaratur sic: Sufflo'. 
inspiro. Da terre-, die terrenis. Quod rex Octo xer-. ratione 
dolet, et quod errat Adolfus, electus Coloniensis. Xer dolor 
Odo libi expositio est clausule precedentis. Suspice: flint ibi. 
Ostendit enim visio previsori temporis determinationem: hunc 
annunt in pariete pictum, litteris annotatum. 

Hoc eodem anno fuerunt carrocia de Parma et de Bononia 
in servitio communis Regii in obsidione Sitane, quam fecerunt 
Mantuani et marchio Estensis et Ferarienses et Veronenses et 
Mutinenses et Cremonenses et multi alii curii eis circa Sugariam 
cum manganis et prederiis et aliis instrumentis ad capiendum 
castrimi Sugarie, et omnes fugierunt timore Reginorum et suo- 
rum amicorum. Et fuit eo anno maxima abundantia panis 
et vini. 

Anno Domini MCCIX Octo imperator hospitatus est super 
Renum — quidam torrens est in episcopatu Regino — et ad 
Salvam-terram similiter hospitatus fuit. Et fuit coronatus a 
papa Innocentio III die XI intrante Octobri. Et in eodem 
anno Salinguerra cepit Ferariam, quam Ago marchio detine- 
bat, et eum expulit. Coronatus autem predictus Octo contra 



36 


SALIMBENE DE ADAM 


patrem, coronatorem suum, contra matrem Ecclesiam, que 
eum genuerat, multis nisibus properat, et contra regem Sycilie 
pupillum, cui preter Ecclesiam non erat adiutor, sese confestim 
armavit; propterea sequenli anno scilicet 

Anno Domini MCCX, venerabilis pater Innocentius, po- 
tens in opere et sermone , iam dictum imperatorem excom- 
municavit Octonem. Ipse nichilominus exercitum, cui A 90 
Hestensis marchio preerat, in Apuliam misit. Posteaque per 
Tusciam transiens, collecto magno exercitu quedam loca per 
vini, quedam per deditionem obtinuit, Viterbio penitus repu¬ 
gnante, Perusio et Urbe vetere et aliis paucis. Deinde pro- 
perans in Capua hyemavit. 

De Uguitione Ferariensi episcopo. ' 

Uguitio, natione Tuscus, civis Pisanus, episcopus Fera- 
riensis fuit ; librum Derivationum composuit; viriliter et digne 
et honeste episcopatum rexit et laudabiliter vitam suam fini- 
vit. Et alia quedam opuscula composuit, que sunt utilia et 
habentur a pluribus; que etiam vidi et legi non semel neque 
bis. Anno Domini MCCX ultimo die Aprilis migravit ad 
Ghristum. Et stetit in episcopatu XX annis minus uno die. 

De domno Nicholao Regino episcopo. 

Anno Domini MCCXI domnus Nicholaus Reginus episco¬ 
pus positus fuit in cathedra die prima Iunii. Hic fuit nominatus 
episcopus et quasi vir militaris. Gratiam habuit imperatoris 
Friderici et Romane curie. Paduanus fuit, nobili genere ortus 
de Maltraversis, pulcher homo, largus, curialis et liberalis. 
Maius palatium episcopii Regini fieri fecit. Fratres Minores 
in tantum dilexit, quod matricem Ecclesiam, scilicet episco- 
palem, voluit eis dare ad inhabitandum; et consentiebant ca¬ 
nonici, qui erant tunc temporis, et amore fratrum volebanl 
ire et habitare per capellas civitatis Regine. Sed fratres Minores 
ex humilitate sua non talia passi sunt, sed recusaverunt om- 



CRONICA 


37 


nino. Huic episcopo accusatus fuit canavarius suus, quod 
fratribus Minoribus subtrahebat helemosinam panis, quam ipse 
statuerat. Et ideo vocavit euni ad se et valde dure reprehendit 
eum dicens: 'Nonne Ecclesiasticus IIII. dicit: Fili, helemosi¬ 
nam pauperis ne defraudesì \ Sed cognoscens episcopus, Saio- 
mone testante Prover. XXIX, quod servus verbis erudivi non 
potest, quia quod dicis intelligit et rcspondere contemnit , posuit 
eum, in artissimo carcere et obscuro et szistentavit eum pane 
tribulationis et aqua angustie ; postmodum expulit eum a se. 
Benedicatur ipse! Sciebat enim quod genus servorum nisi cum 
supplitio non emendatur , sicut dixit quidàm tyrannus nutri¬ 
tori bus sancti Ypoliti. Benedicatur , dicit Patteclus, marchio 
Montis-ferrati, qui omnibus pepercit nisi scutiferis. Miserrimi 
homines, qui, postquam exaitati et honorati sunt in curiis ma- 
gnorum efficiuntur avari, ut ostendant se bonos conservatores 
et custodes rerum dominorum suorum, et subtrahunt paupe- 
ribus et viris iustis, quod postea suis dant meretricibus; et 
interdum in aliquibus partibus dominorum uxores et filie ser¬ 
vorum et canavariorum et gastaldorum efficiuntur amasie, eo 
quod de rebus domus nichil nisi per manus talium habere 
possint omnino. Miserrimi tales domini, qui plus diligunt res 
temporales quam honorem proprium et corpus uxorum et filia- 
rum. Hec omnia vidit oculus meus et probavit singula. Igitur 
domnus Nicholaus Reginus episcopus valens homo fuit et in 
multis expertus. Erat enim cum clericis clericus, cum religiosis 
religiosus, cum militibus miles, cum baronibus baro. 

Eodem anno progrediens imperator Octo per Apuliam, ci- 
vitates et loca per deditionem accepit usque Polycomi. Dum 
hec agerentur, principes Alamannie Fridericum regem Sicilie, 
condam imperatoris Henrici filium, de quo prediximus, in 
imperatorem elegerunt, citantes eum, ut in Alamanniam prope- 
raret. Quo audito festinans imperator, qui apud Laudani curiam 
quasi celebravit inanem, — Hestensis enim marchio iam cum 
Papiensibus et Cremonensibus et Veronensibus consensu summi 
pontificis fedus inierat contraditionis — inglorius in Alaman¬ 
niam introivit. 



38 


SALIMBENE DE ADAM 


Anno Domini MCCXII predictus rex Sicilie Romam veniens 
a summo pontefice et a Romanis magnifice receptus est. Deinde 
navigio Ianuam attingens, per eorum manus et marchionis 
Guglielmi Montis ferrati usque Papiam deductus est et gloriose 
receptus, et per eos ad Lambrum usque deducitur. Cui Cre- 
monenses ad Lambrum alacriter occurrentes eum Cremonam 
cum tripudio et hastiludio deduxerunt. Sed ex Papiensibus 
militibus, dum reverterentur, multi a Mediolanensibus capti 
sunt. Rex vero Mantuam et Veronam atque Tridentum feli¬ 
cissime transiens in singulis civitatibus extitit gloriosus. Exinde 
per Curiam introivit in Alamanniam, et a principibus de die 
in diem fidelitates accipiens, apud Magontiam coronatur; 
postmodum apud Ratisbonam sollemnem curiam celebrans a 
rege Boemie et ab aliis multis principibus fidelitates accepit. 
Et eodem anno, primo die intrante Augusto iverunt Regini 
cum exercitu suo peditum et militum in servitio Bononiensium 
ad montem Sambuganum contra Pistorienses. 

Item eodem anno Almiramamolinius rex Mauritanie ve¬ 
niens in Hyspaniam cum infinita multitudine Saracenorum 
minitabatur non solum Yspanias, sed etiam Romam, immo 
Europam capere universali!. Sed Innocentius papa Christia- 
norum signaculum insignitorum fecit contra illos multitudinem 
congregari; qui prima fatie Malagon castrum ceperunt, deinde 
Colatronam, Alarcos, Benaventum, Petrabonam occupantes ad 
Portum Muradal fixere tentoria. Portus autem artus erat, ut 
ducenti homines quasi toti mundo transitum prohiberent. No- 
stris igitur hesitantibus, ecce duo Christicole sub specie vena- 
torum; quibus precedentibus ex alio montis latere contra spem 
Saracenorum totus montem pertransiit Christianorum exerci- 
tus, die sabbati non longe a castris inimicorum Christi tentoria 
figens. Die Lune dilucido dispositis aciebus in campo, XVII 
Kal. Augusti congressi sunt Christiani et inimici Christi. Et 
per gratiam Salvatoris, christianissimis regibus Aragonum et 
Navarre et Castelle trucidantibus, liostes terga verterunt; quo¬ 
rum infinita india Christicolarum gladius devoravit. Nam per V 
leucas fugati sine numero corruerunt. Deinde nostri, habita 



CRONICA 


39 


victoria, procedentes Ubendam civitatem viriliter occuparunt. 
In qua scxaginta milia utriusque sexus gentilium occiderunt. 
Demum Christianus exercitus ad propria remeavit, agens gratias 
Salvatori. Cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen. 

Hic verba Sichardi episcopi deseruerunt. 

A(bhinc iam) incurrimus verba incuba et rudia et grossa 
et superflua, que etiam in multis locis gramaticam non obser- 
vant, sed ordinem ystorie habent congruum. Et ideo oportebit 
nos amodo ordinare et meliorare et addere et demere et gra¬ 
maticam bonam ponere, cum fuerit oportunum, sicut etiam 
supra in hac eadem cronica manifestum est nos fecisse in 
multis locis, in quibus multas falsitates et ruditates repperimus, 
quarum alique a scriptoribus sunt introducte, qui multa fal- 
sificant, alique vero a primis dictatoribus fuerunt posite. Qui 
vero post ipsos aliquid addiderunt, simplici fide secuti sunt 
ipsos nec consideraverunt, utrum bene dixerint necne. Et hoc 
ideo fecerunt, vel propter laborem vitandum, vel forte quia 
ystoriarum periciam non habebant. Et (tamen) melius fuit, 
quod aliquid scriberent, quamvis simpliciter, quam quod otn- 
nino dimitterent, quia saltem millesimum annorum incarnano- 
nis dominice, sub quo hec vel illa facta fuerunt, habemus ab 
eis et aliquam veritatem ystorie et rerum gestarum et nego- 
tiorum accidentium, quam forte non haberemus, nisi Deus 
revelare vellet, sicut revelavit Moysi et Esdre et Iohanni in 
Apocalipsi et Methodio martyri in carcere existenti et multis 
aliis, quibus revelata fuerunt futura et secreta celestia. Ideo 
dicit beatus Ieronimus, quod in ((ibernaculo Domini offerì unu- 
quisque quod po/est. A Hi aurum et argentum et lapidee pretiosos, 
alii byssum et pur pur am et cocctim offer uni et iacinclum. No- 
bis cum bene agi tur, si obtulerimus pcl/es et caprarum pilos. Et 
tamen Apostolus contemptibiliora nostra magie necessaria indicai. 
Unde et tota illa tabernaculi pulcritudo et per singnlas species 
Ecclesie presentis futureque distinctìo pellibus tegitur et cititiis, 
ardoremque solis et iniuriarn ymbrium ea que viliora sunt prohi- 
beni. Similia fecimus in multis aliis cronicis, que a nobis et 
scripte et edite et emendate fuerunt. 



40 


SALIMBENE DE ADAM 


Porro anno et millesimo supraposito rex Francie cura co¬ 
mite Montis-fortis crucesignatus fuit et preparatus cum aliis 
hominibus crucesignatis prò prelio et exercitu, qui fuit in 
Yspania, quando apud Muradal imperator Saracenorum de- 
victus fuit, qui quinquaginta reges habebat, a tribus regibus 
Yspanis, scilicet Castelle, Navarre, Aragonie, cum adiutorio 
Portugalensium; de quibus XI milia prima acie mortui fuerunt. 

Eodem anno, scilicet MCCXII, trium puerorum quasi duo- 
dennium, qui se visionem vidisse dicebant, crucis signaculum 
assumentium in partibus Colonie persuasu, multitudo innumera 
pauperum utriusque sexus et puerorum de Theotonia peregri- 
nantium in Ytalia crucesignatorum accessit, unanimi corde et 
una voce dicentium se per siccum maria transituros et terram 
sanctam Ierusalem in Dei potentia recuperaturos; sed demura 
quasi evanuit universa. Eodem anno fuit fames adeo valida, 
precipue in Apulia et Sicilia, ut matres edam pueros devo- 
rarent. 

Anno Domini MCCXIII die Pascila sancto Pentecostes, 
qui fuit in festo sanctorum martyrum Marcellini et Petri, vi- 
delicet secundo die intrantis Iunii, Cremonenses in auxilio 
Papiensium, quorum multi, ut prediximus, a Mediolanensibus 
in transiti! regis de Papia Cremonam capti fuerunt, apud Ca- 
strum-Leonis unanimiter cum carrocio convenerunt, non ha- 
bentes in auxilio nisi trecentos milites Brixienses. Et ecce 
faclus est repente sonus, Mediolanensibus cum suo carrocio 
sicut sagitte volantibus et sicut fulgura festinantibus. In quo¬ 
rum auxilio convenerant Piacentini milites, et arcarii Lauden- 
ses et Cremenses milites et pedites, Novarienses et Cumani 
milites et de Brixiensibus totidem aut plures, quot in Cremo- 
nensium auxilium prediximus advenisse. Hi omnes unanimiter 
uno clamore et furore, uno spiritu et impetu Cremonenses 
ceterosque milites forinsecos impetunt et impugnant, fugant, 
capiunt et expugnant. Sed Cremonenses habuerunt victoriam 
de dictis Mediolanensibus et de eorum exercitu et conduxerunt 
carrocium supradictorum Mediolanensium per vim cum magna 
victoria et letitia in civitatem Cremone. Et eodem anno die 



CRONICA 


41 


XIII Iunii promisit commune Bononie et iuravit facere guer- 
ram Mutinensibus prò communi Regino et servire communi 
Regino nec facere pacem cura predictis Mutinensibus, sine 
voluntate communis Regii. 

Anno Domini MCCXIIII iverunt milites Regii in servi- 
tium Cremonensium et Parinensium in episcopatum Placentie 
ad devastandum bona Placentinorum, et hospitati sunt prope 
Columbam, quod est monasterium Cystertiensis Ordinis. 

Anno Domini MCCXV Innocentius papa tertius apud 
Lateranum sollemne concilium celebravit. Hic etiam officium 
ecclestiasicum in melius correxit et ordinavif et de suo addidit 
et de alieno dempsit; nec adhuc est bene ordinatum secundum 
appetitum multorum et etiam secundum rei veritatem, quia 
multa sunt superflua, que magis tedium quam devotionem 
faciunt tam audientibus quam dicentibus illud, ut prima do- 
minicalis, quando sacerdotes debent dicere missas suas, et 
populus eas expectat, nec est qui celebret, occupatus in prima. 
Item dicere XVIII Psalmos in dominicali et nocturnali officio 
ante Te Deum laudamus , et ita estivo tempore, quando pulices 
molestant, et noctes sunt breves et calor intensus, ut yemali, 
non nisi tedium provocat. Sunt adhuc multa in ecclesiastico 
offitio, que possent mutari in melius, et dignum esset, quia 
piena sunt ruditatibus, quamvis non cognoscantur ab omnibus. 

Anno Domini MCCXVI obiit Innocentius papa tertius 
apud Perusium mense Iulii, et in episcopali Ecclesia iacet 
sepultus. Floruit et viguit Ecclesia suo tempore retinens prin- 
cipatum super imperium Romanum et super cunctos reges et 
principes universe terre. Verumtamen principium maledictionis 
et dissensionis inter Romanum imperium et Ecclesiam ipse 
fuit cura suis imperatoribus Octone quarto et Friderico secundo, 
quem exaltavit et filium nominavit Ecclesie. Ipse vero Fride- 
ricus fuit homo pestifer et maledictus, scismaticus, hereticus 
et epycurus, corrumpens universam terram, quia in civitatibus 
Ytalie semen divisionis et discordie seminavit, quod usque 
hodie durat, ita ut de patribus filii iuxta illud propheticum 
Eze. 18. conqueri possint: Palres comederunt uvam acerbam, et 



42 


SALIMBENE DE ADAM 


dentes filiorum obstupescunt. Et iterum Iere. in Trenis ultimo: 
Patres nostri peccaverunt et noti sunt, et nos iniquitates eorum 
portavimus. Ideo verifìcatum videtur in Friderico verbum ab- 
batis Ioachym, quod dixit Henrico imperatori, patri eius, que- 
renti de filio suo, cum adhuc esset puer, qualis esset futurus, 
respondit: ' Perversus puer tuus, nequam filius, et heres tuus, o 
princeps. Ha Deus ! turbabit terram et sanctos altissimi conteret'. 
Ideo convenit Friderico quo de Assur sive de Senacherib dixit 
Dominus per Ysaiam X: Ad conterendum erit cor eius et ad 
internectìonem gentium non paucarum. Omnia ista in Friderico 
impleta fuerunt, ut vidimus oculis nostris, qui nunc sumus in 
MCCLXXXIII, quo hec scribimus, in vigilia Magdalene. Ve- 
rumtamen excusari potest Innocentius papa, quia bona inten- 
tione Octonem deposuit et Fridericum exaltavit, iuxta illud 
Ps.: Hunc humiliat et hunc exallat. Et nota quod Innocentius 
papa fuit audax homo et magni cordis. Nam aliquando men- 
suravit sibi tunicam Domini inconsutilem, et visum fuit sibi 
quod Dominus parve fuisset stature; quam cum induisset, ap- 
paruit grandior ipso. Et sic timuit et veneratus est illam, ut 
decens fuit. Item solitus erat aliquando librum tenere coram 
se, cum populo predicabat. Cumque quererent capellani, cur 
homo sapiens et litteratus talia faceret, respondebat dicens: 
' Propter vos facio, ut exemplum dem vobis, quia vos nescitis 
et erubescitis discere 3 . Item homo fuit qui interponebat suis 
interdum gaudia curis; unde cum quadam die quidam ioculator 
de marchia Anconitana salutasset eum dicens: 

Papa Innocentium, 
doctoris omnis gentium, 
salutat te Scatutius 
et habet te prò dominus, 

respondit ei: 'Et unde est Scatutius? 5 Cui dixit: 

De Castro Recanato, 
et ibi fui nato. 



CRONICA 


43 


cui papa: 

Si veneris Romam, 

habebis multam bonam, 

id est ' bene faciam tibi Fecit papa quod gramaticus docet: 
Per quemeumgue casum fit interrogano, per eumdem debet fieri 
responsio. Quia enina malam gramalicam fecit ioculator, malam 
gramaticam audivit a papa. Hic dum quadam die populo pre¬ 
dicare^ consideravit quendam scolarem verba sua deridentem. 
Et finita predicatione habuit eum seorsum secreto in camera 
sua et quesivit ab eo, cur de verbis divims risisset, cum sint 
animabus salvandis utilia. Et respondit scolaris quod verba 
que dixerat, verba erant; ipse vero opera demonstrare sciebat, 
ut mortuos suscitare et demonibus imperare. Et cognovit papa 
eo manifestante, quod nigromanticus esset, et quod Toleti stu- 
duerat, et rogavit eum, quod quendam suum amicum defunclum 
ei resuscitare deberet, ut cum eo haberet familiare colloquium 
et de statu anime sue ab eo posset inquirere. Et elegerunt 
locum desertum et secretum in Roma; ad quem papa quasi 
sub occasione spatiandi accessit, et precepit sociis, ut ab eo 
diverterent et expectarent, quousque iret ad eos. Et crediderunt 
quod descenderet ad requisita fiatare, et fecerunt ut dixerat. 
Suscitavit igitur ei Besmantie archiepiscopum sub illa pompa 
et vana gloria, qua solitus erat venire ad curiam. Nam primo 
veniebant pueri, qui hospicia prepararent, postea somarii in 
magna copia cum thesauris, deinde domicelli ad ministrandum 
docti, demum milites, subsequenter ipse cum capellanis multis. 
Cumque ab eo quereret nigromanticus, quo tenderet, dixit 
quod ad curiam ibat ad papam Innocentium, amicum suum, 
qui eum videre volebat. Cui scolaris ait: * Hic est Innocentius 
amicus tuus, qui a te vult cognoscere, qualiter tibi sit’. Cui 
i 1 le dixit: 'Male michi est, quia damnatus sum propter pom- 
pam et vanam gloriam meam et alia, que commisi, peccata, 
nec penitentiam feci, et ideo cum demonibus sum deputatus 
et cum bis qui ad infernum descendunt \ Finitis igitur bine 
inde colloquiis mutuis, disparuit visio, et papa ad socios est 
reversus. Innocentio successit Honorius tertius. 



44 


SALIMBENE DE ADAM 


Anno Domini MCCXVI, qui fuit millesimus suprapositus, 
iverunt milites et archatores in servitio Bononiensium circa 
Sanctum Archangelum contra Ariminenses et obsederunt illud 
castrum, et ibi steterunt per longum tempus, ita quod pax 
facta est; et omnes illi de Cesena, qui erant in carceribus 
illorum de Arimino, fuerunt dimissi, erant enim septengenti. 
Et illa yeme fuit maxima nix et gelu valde intensum, ita quod 
vinee sunt destructe, et Padus congelatus, super quem et mulie- 
res faciebant choreas, et milites in hastiludio discurrebant. Sed 
et rustici cum plaustris, birotis et traqis Padum transibant. Et 
duravit predictum gelu per duos menses. Et tunc dabatur sexta- 
rius frumenti prò IX imperialibus in cursu, et sextarius spelte 
prò IIII imperiai. Et domina regina, uxor Friderici imperatoris, 
filii condam imperatoris Henrici, venit Regium veniendo de 
Apulia et eundo in Alamanniam ad dictum virum suum. Et com- 
mune Reginum fecit eidem domine, donec ibi stetit, expensas. 

Anno Domini MCCXVII factus fuit papa Honorius III; 
qui fecit concilium, in quo statuit, quod ipso iure sint excom- 
municati qui faciunt constitutionem quamlibet contra libertatem 
Ecclesie; et quod nullus sacerdos vel prelatus audiat leges, nec 
Parisius legantur. Et deposuit episcopum, qui Donatum non 
legerat. Et ordinavit quod lumen semper precedat Euchari- 
stiam, et quod sacerdos eam portet ante pectus ad infirmum. 

Anno Domini MCCXVIII in mense Iunii iverunt Regini 
cum suo exercitu in servitio Cremonensium et Parmensium 
contra Mediolanenses et suam partem apud (^ibellum; et fuit 
maximum prelium inter eos quadam die Iovis inter tempora- 
les. Et multi ex utraque parte mortui fuerunt, et plures capti. 
Et fuit iurata societas inter Regium et Parmani; et domtius 
Guido de Regio erat potestas Parme. Et eodem anno obsessa 
fuit Dalmiata a peregrinis Christianis. 

Anno dominice incarnationis MCCXVIII, indictione VI, 
obsessa fuit civitas Dalmiata in medio mensis Maii, Christiani 
omnes in navibus ascenderunt et in sequenti ebdomada quadam 
die Martis terrani Egypti intraverunt et castrametati sunt apud 
civitatem Dalmiate, et ibi steterunt per totam estatem et hye- 



CRONICA 


45 


«ìem ; et in sequenti anno MCCXIX, indictione VII, quinto 
die infrante mense Novembris, in vigilia sancti Leonardi, festo 
veniente, ad honorem domini nostri Iesu Christi capta fuit 
Dalmiata a peregrinis Christianis, regnante Iohanne Ierosolimi- 
tano rege, qui rex vir egregius, nobilis, prudens, magne fidei 
et discretionis fuit, atque Ierosolimitano patriarcha, scientia 
et bonis moribus adornato, et aiiis nobilibus multis, qui in 
historia numerantur captionis illius. 

Anno Domini MCCXIX capta fuit Dalmiata per Christianos. 

Anno Domini MCCXX Fridericus filius imperatoris Hen- 
rici coronatus fuit a papa Honorio III in festivitate sancte 
Cecilie virginis et martyris Rome in Ecclesia beati Petri, et 
uxor eius regina Constantia in imperatricem cum omni pace 
Romanorum; quod vix unquarn auditum est de aliquo impe¬ 
ratore; et imperavit XXX annis et diebus XI ; et eodem festo, 
quo fuit coronatus, obiit in Apulia in parva civitate, que 
appellatur Florentinum, prope Nuceriam Saracenorum. Item 
millesimo supraposito obsessum fuit castrum Gon<;age a Re¬ 
gi nis, Parmensibus et Cremonensibus, quod detinebatur a 
Mantuanis et a comite Alberto de Casaloddo de episcopatu 
Brixie. Et in eodem anno incepta et cavata fuit Taleata, id 
est incisa, et positus fuit Padus in ea. Et captum fuit ca¬ 
strum Bondeni a Mantuanis, Veronensibus, Ferariensibus et 
Mutinensibus, die Martis XV exeunte lunio. Et eodem anno, 
sub eodem millesimo, die X intrante Augusto, in festo sancti 
Laurentii fuerunt superati, fugati et capti Mantuani ab ho- 
minibus de Bedullo, qui venerant de Fabricis et de Campa¬ 
gnola ad Bedullum conburendum et depredandum. 

Anno Domini MCCXXI obiit beatus Dominicus octavo 
Ydus Augusti. Et ego, frater Sai imbene de Adam de civitate 
Parmensi, hoc eodem anno natus sum mense Octobri, VII 
Ydus Octobris, in festo sanctorum Dyonisii et Donini. Et 
domnus Balianus de Sydone, magnus baro ex Francia, qui 
venerat de ultramarinis partibus ad imperatorem Fridericum 
secundum, me de sacro fonte levavit in baptisterio Parmensi, 
quod erat iuxta domum meam, sicut referebant michi mei. 



46 


SALIMBENE DE ADAM 


Sed et frater Andreas ultramarinus de civitate Achon ex Or¬ 
dine fratrum Minorum, qui erat cum predicto donino et de 
familia sua et itìneris socius, qui vidit et recordabatur, hoc 
idem dixit michi. 

Anno Domini MCCXXII destructe fuerunt fovee civitatis 
Imole a Bononiensibus et Faventinis, et porte eiusdem civi¬ 
tatis portate fuerunt in civitatem Bononie. Et in eodem anno 
in Nativitate domini nostri Iesu Christi fuit maximus terremo- 
tus in civitate Regina, predicante donino Nicholao Regino epi¬ 
scopo in maiori Ecclesia sancte Marie. Et fuit iste terre- 
motus per totani Lotnbardiam et Tusciam. Et appellatus fuit 
terremotus Brixie specialiter, quia plus viguit ibi, ita quod 
egressi Brixienses de civitate morabantur extra in papilionibus, 
ne edificia caderent super eos. Et plures domus, turres et 
castra Brixiensium corruerunt ex ilio terremotu. Et ita erant 
Brixienses assuefacti ex ilio terremotu, quod, quando cadebat 
pynaculum alicuius turris vel domus, aspiciebant et cum 
clamore ridebant. Unde quidam versibus ita dixit: 

Mille ducentis atque vigiliti, Christe, duobus, 

Postquam sumpsisti cameni, currentibus annis, 

Talia fecisti miracula, rex benedicte: 

Stella comis variis Augusti fine refulsit. 

Septembris pluvia vites submersit et uvas 
Destruxitque domos filivi: de more rapacis. 

Lunaque passa fuit eclypsim mense Novembris. 

Christi natalis media quasi luce diei 

Terra dedit gemitus rugiens tremitque frequenter; 

Tecta cadunt, urbes quassantur, tempia ruerunt, 
Exanimes dominos fecerunt menia multos. 

Brixia precipue pressit ruinosa eolonos; 

Flumina mutarunt cursum repetentia fontes. 

Solita erat mater mea michi referre, quod tempore istius 
magni terremotus iacebam in cunabulis, et ipsa accepit duas 
sorores meas, sub qualibet ascella unam — erant enim par- 
vule —, et me in cuna dimisso cucurrit ad domum patris et 


CRONICA 


47 


matris et fratrum suorum. Timebat enim, ut dicebat, ne ba- 
ptisterium super eam caderet, quia ibi iuxta erat domus mea. 
Et ex hoc non ita dare diligebam eam, quia plus debebat 
curare de me masculo quam de filiabus. Sed ipsa dicebat 
quod aptiores erant sibi ad portandum, cum essent grandiu- 
scule. 

Anno Domini MCCXXIII in Kalendis Maii Mantuani ce- 
perunt Cremonenses cum sandonibus fere centum sale oneratis 
et devastaverunt eos, ita quod in fundo Bondeni demersi sunt. 

Anno Domini MCCXXIIII venerunt Mantuani cum navi- 
bus et obsederunt stratam Reginam in palifdibus et supra Ta- 
leatam, et fecerunt ceparias ad conburendum pontes et naves, 
que erant in ranfreda. Et tunc mortuus fuit domnus Iacobus 
de Palude et prò eo fuit maxima discordia inter illos de Palude 
et illos de Foliano. 

Anno Domini MCCXXV facta fuit treugua inter Reginos 
et Mantuanos, quam fecit fieri domnus Ravaninus de Bellottis 
de Cremona potestas Reginus. 

Anno Domini MCCXXVI quarto Nonas Octobris transiit 
beatus Franciscus, Ordinis fratrum Minorum institutor et dux, 
ex huius mundi naufragio ad celestia regna die sabbati sero, 
et sepultus est die dominico in civitate Asisii, ornatus stigma- 
tibus Iesu Christi, et completis XX annis a sue conversionis 
principio. Inchoavit enim MCCVII sub Innocentio papa III. 
De quo cantatur: 

Cepit sub Innocentio 
cursumque sub Honorio 
perfecit gloriosum, 

Succedens his Gregorius 
magnificavit amplius 
miraculis famosum. 

Item millesimo supraposito mortui fuerunt domnus Ugolinus 
de Foliano et domnus Guido de Baysio in contrata Canussie. 

Anno Domini MCCXXVII fuit maxima caristia biadi et 
rerum victualium, ita quod sextarius frumenti vendebatur in 



48 


SALIMBENE DE ADAM 


cursum XII sold. imperiai, et XV sol. imperiai., et sext. 
spelte V sol. imperiai, et VI. Et sext. milice Vili sol. impe¬ 
riai., et libra carnis porcine XII imperi. 

Anno Domini MCCXXVIII venerunt Bononienses cum car- 
rocio suo circa castrum Balani, et contra eos iverunt Mu¬ 
ti nenses, Parmenses et Cremonenses et conbusserunt terras 
Bononie et fuerunt usque in aquatn fluminis Reni et ibi 
dederunt bibere equis suis. Et cum remeabant per stratam, 
Bononienses obviaverunt eis in contrata Sancte Marie in Strata, 
et fuit maximum prelium inter eos, et quam plures mortui 
fuerunt ex utraque parte. Et in eodem anno, duin starent 
Bononienses circa Baganum, Mutinenses, Parmenses et Cre¬ 
monenses ceperunt castrum Plumatium et combusserunt illud. 
Et eo anno in festivitate sancti Christofori cepit venire nix 
magna; et usque ad illuni diem fuerat ita pulcrum tempus, 
et yems fuerat ita calida, quod pulverulente erant vie. Et 
eo anno fuit prima missa celebrata in Ecclesia sancte Trini- 
tatis de Campagnola a donino Ugolino cardinali, qui erat Ordi- 
nis fratrum Minorimi gubernator, protector et corrector et in 
Lombardia legationis fungebatur officio. Et obiit Honorius, et 
eodem anno electus fuit in papam predictus domnus Ugo car¬ 
dinali, et vocatus fuit Gregorius papa nonus, et fuit de ci- 
vitate Anagnie. Iste Gregorius dèstruxit V volumina decre- 
talium et inde fecit unum volumen. Iste etiam longo tempore 
fuit in discordia et pugnavit cum imperatore Friderico se- 
cundo, qui multa mala fecit Ecclesie Dei, que eum nutrivit 
et coronavit, ita quod pene navis Petri sub predicto papa 
cecidit in profundum. Hoc est quod abbas Ioachym de Ro- 
manis pontificibus dixit, videlicet quod aliqui conabuntur in 
princìpes, aliqui ducent pacificos suos dies. Nani Alexander 
tertius et Innocentius tertius et Gregorius nonus et Innocentius 
quartus multa cum principibus rei publice liabuerunt litigia. 
Honorius vero tertius pacifice vixit et Alexander quartus et 
Clemens quartus. Item patrinionium beati Petri fere (totum) 
a predicto imperatore Friderico fuit occupatum; et per pre- 
dictum imperatorem multi prelati tam in mari quam in terra 



CRONICA 


49 


periclitati sunt, etiam cardinales. Eodem anno Yspani recupe- 
raverunt Emeritam metropolym provincie Lusitanie et Pa- 
censem civitatem et castrum Equina et Clavigana in Malgarde, 
scilicet Elbas et Rumenia et Aicust et Serpam et Mauram et 
Corduben et Valentiam et regnum Maioricarum et alias terras 
quam plures. Eodem anno etiam Ungaria a Cumanis et Tar- 
taris valde destructa fuit. Iste etiam papa excommunicavit 
Grecos, eo quod male sentiunt de processu Spiritus Sancti 
et quia nolunt obedire capiti suo, scilicet Romane Ecclesie. 
Et eodem anno XVII Kal. Augusti beatus Franciscus in ca- 
thalogo sanctorum ascriptus et canonigatus fuit per supradictum 
papam. Ipse etiam canonigavit beatam Elysabeth, que fuit filia 
regis Ungarie et uxor langravii Thuringie; que, inter alia in¬ 
numera miracula, XVI mortuos suscitavi et cecum natum 
illuminavit. De cuius corpore usque hodie oleum effluere vi- 
detur. Ista sancta, post mortem viri sui, vixit sub obedientia 
fratrum Minorum et eorum semper devota fuit. 

Anno Domini MCCXXIX Bononienses obsederunt in mense 
Augusti castrum Sancti Cesarii et ipsum ceperunt videntibus 
Mutinensibus, Parmensibus et Cremonensibus, qui ibi erant 
cum exercitibus suis. Siquidem Bononienses fecerant sibi clau- 
suram, ita quod isti qui erant ex adversa parte ad eos acce¬ 
dere non valebant. Et fuit maximum prelium quadam nocte 
inter eos et Bononienses. Et Bononienses habebant manga- 
nellas in plaustris, quod erat tunc inusitatum genus bellandi, 
et iaciebant lapides versus carrocium Parme et homines illius 
partis. Et remansit carrocium Parmensium denudatimi, ita 
quod nullus remansit super illud, nisi domnus Iacobus de 
Boveriis; cui cum diceretur a suis quod descenderet, ne 
occideretur, gloriabatur et dicebat se libenter velie mori ad 
honorem communis Parme. Sed dicitur in Ecclesiaste VII: 
Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Nani pru- 
denter timetur quìcquid potest decidere, dicit Ieronimus. Non 
tamen fuit ibi mortuus. Sed cito carrocium Parmensium liabuit 
succursum a Cremonensibus, diligebant enim se tunc temporis 
Parmenses et Cremonenses intime. Nam in alio prelio, quando 


Salimbene de Adam, Cronica. 


4 



50 


SALIMBENE DE ADAM 


apud Sanctam Mariam in Strata congressi sunt, statini fuerunt 
prostrati a Bononiensibus Cremonenses, quia primo Bononien- 
sibus obviaverunt, quando redibant a fluvio Reni, sed cito 
habuerunt succursum a Parmensibus, qui similiter redibant a 
fluvio Reni. In isto bello fuerunt pedites, sed milites tantum 
apud Sanctam Mariam in Stratadico. In bello Cesariensi mor- 
tuus fuit domnus Bernardus Oliverii de Adam de civitate Par¬ 
mensi, famosus iudex et probus in armis. Et portatum fuit 
corpus eius et positum in baptisterio Parme, quod erat iuxta 
domum suam, et iacuit ibi in feretro, quousque propinqui et 
amici congregati fuerunt. Postea positum fuit corpus in mo¬ 
numento suo, quod est ante hostium Ecclesie sancte Agathe, 
que est capella maioris Ecclesie civitatis Parme et ei adlieret 
versus meridianam partem. Hic fuit germanus consanguineus 
patris mei. Fuerunt enim filii duorum fratrum. 

Fuit autem dictus pater meus Guido de Adam, pulcher 
homo et fortis, qui aliquando transfretavit prò Terre Sancte 
succursu tempore Balduini comitis Flandrie, de quo passagio 
supra descripsi; et ego necdum natus eram. Et audivi a patre 
ineo quod, cum alii Lombardi in ultramarinis partibus inqui- 
rerent a divinis de statu domorum suarum, pater meus ab eis 
inquirere noluit; et cum rediit, omnia in domo sua invenit 
consolatoria et pacata, alii vero tristia, ut a divinis accepe- 
rant. Item audivi ab eo, quod de puleritudine et bonitate com- 
mendatus fuit dextrarius patris mei, quem secum ad Terram 
Sanctam duxit, super omnes qui de sua societate fuerunt. Item 
audivi a patre rneo quod, quando fundabatur baptisterium 
Parmense, posuit lapides in fundamento in recordationis si- 
gnum; et quod, ubi edificatum est baptisterium, fuerunt domus 
propinquorum meorum, qui post destructionem domorum sua¬ 
rum iverunt Bononiam et facti sunt cives ibi, et appellantur 
illi de Cocca. Porro illi de casali meo antiquitus appellabantur 
Grenones, ut repperi in veteribus cartis, postea dicti sunt de 
Adam. Fuerunt alii Grelones in civitate Parmensi, qui scri- 
buntur per 1, qui habitabant in capite pontis in strata que 
vadit ad Burgum Sancti Domnini; quorum ulmus ante hostium 



CRONICA 


5 * 


fuit famosus et dicebatur ulmus Iohannis Grelonis. Cum ergo 
dicitur quod Oliverius de Grenonibus fecit consortium Sancte 
Marie de Parma, fuit Oliverius de Adam, pater iudicis supra- 
dicti. Nam Adam de Grenonibus duos filios habuit, quorum 
unus dictus est Oliverius de Adam, alter vero Iohannes de 
Adam. De Oliverio de Adam nati sunt duo filii, scilicet Ber- 
nardus Oliverii supranominatus iudex et Rolandus Oliverii. 
Porro de Bernardo Oliverii natus est Leonardus, Emblavatus, 
Bonifacius et Oliverius, 1111 filii, et IIII filie, scilicet domina 
Aica, que est monacha Sancti Pauli, et domina Ricca et do¬ 
mina Romagna, que est soror Bononie in monasterio sancte 
Clare, et Mabilia, que obiit virgo. De Rolando Oliverii nati 

sunt sex filii, scilicet Bartholomeus, Franciscus, Oliverius, 
» 

Guido, Pinus et Rolandinus. Et filie due, scilicet Mabilia et 
Alberta. Porro de Iohanne de Adam nati sunt duo filii, sci¬ 
licet Adaminus, qui fuit valens homo, curialis et liberalis, et 
obiit sine filiis; et Guido de Adam, qui IIII habuit filios; 
quorum primus frater Guido de Adam, qui fuit in Ordine 
fratrum Minorum usque ad finem vite sue. Hic habuit uxorem 
nobilem dominam Adelaxiam nomine, filiam domni Gerardi 
de Barattis, ex qua unam tantum habuit filiam, que dieta est 
soror Agnes. Ambe, tam mater quam filia, in monasterio Par¬ 
mensi Ordinis sancte Clare vitam suam laudabiliter finierunt. 
Frater vero Guido, maritus et pater, in seculo iudex fuit et 
in Ordine fratrum Minorum sacerdos et predicator. Isti Baratti 
gloriantur se esse de parentela comitisse Matildis, et quod in 
servitio communis Parme de casali suo XL milites vadunt ad 
bellum. Secundus filius Guidonis Ade Nicholaus fuit vocatus, 
et obiit puer iuxta illud: Dum adhuc ordirer, succidit me. 
Tertius filius ego frater Salimbene, qui, quando perveni ad 
biviutn pythagorice littere, id est finitis tribus lustris, que tria 
lustra complent cyclum indictionum, Ordinem fratrum Mino¬ 
rum intravi, in quo multis annis vixi sacerdos et predicator 
existens, et multa vidi et in multis provinciis habitavi et multa 
didici. Et in seculo dicebar ab aliquibus Balianus de Sagitta 
— id est de Sydone volebant dicere — occasione supradicti 



52 


SALIMBENE DE ADAM 


domni, qui me de sacro fonte levavit. A sociis vero et a fa- 
milia dicebar Omne-bonum. Quo nomine probatus fui in Or¬ 
dine per totum integrum annum. Cumque de marchia Anco¬ 
nitana irem ad habitandum in Tusciam et transirem per 
Civitatem de Castello, inveni in heremo quendam nobilem 
fratrem, antiquum et plenum dierum et meritis bonis, qui I1II 
filios milites habebat in seculo. Hic fuit ultimus frater, quem 
beatus Franciscus et induit et recepit ad Ordinem, ut retulit 
michi. Hic audiens quod vocabar Omne-bonum, obstupuit et 
dixit michi : ' Fili, nemo bonus nisi solus Deus. Decetero nomen 
tuum sit frater Salimbene, quia tu bene salisti bonam religio- 
nem intrando ’. Et gavisus fui cognoscens quod rationabiliter 
movebatur, et videns quod a tam sancto viro michi nomen 
imponebatur. Verumtamen nomen, quod michi amabile erat, 
non habui. Volebam enim, ut nomen michi esset Dyonisius, 
non solimi propter reverentiam illius doctoris eximii, qui fuit 
discipulus apostoli Pauli, verum etiam quia in suo festo natus 
sum mundo. Et ita vidi ultimum fratrem, quem beatus Fran¬ 
ciscus recepit ad Ordinem; post quem nullum recepit nec in¬ 
duit. Vidi etiam et primum, scilicet fratrem Bernardum de 
Quintavalle, cum quo in conventu Senensi una yeme habitavi ; 
et fuit intimus meus amicus et michi et aliis iuvenibus de beato 
Francisco multa magnalia referebat, et multa bona ad eo audivi 
et didici. Toto tempore vite sue doluit pater meus de meo 
ingressu in Ordinem fratrum Minorum nec consolationem ac- 
cepit, eo quod filium non habebat, qui ei in liereditate suc¬ 
cederei. Et conquestus est imperatori, qui tunc temporis ve- 
nerat Parmam, quod fratres Minores sibi filium abstulissent. 
Tunc scripsit imperator fratri Helye generali ministro Ordinis 
fratrum Minorum quod, si caram habebat gratiam suam, sic 
exaudiret eum, ut me redderet patri meo. Receperat enim me 
frater Helias, quando ad imperatorem ibat Cremonam, nlissus 
a Gregorio papa nono, anno Domini MCCXXXVII1. Tunc pater 
meus ivit Asisium, ubi erat frater Helyas, et imperatoria lit- 
teras in manu posuit generalis. Quarum exordium tale fuit: 
Ad Guidonis de Adam fdelis nostri suspiria mitigando, et cet. 



CRONICA 


53 


Frater Illuminatus, qui tunc temporis erat dictator et scriptor 
fratris Helye, qui etiam omnes pulcras litteras, que mittebantur 
a principibus mundi generali ministro, seorsum in quaterno 
scribebat, hanc epistolam michi ostendit, cum processu tem¬ 
poris in conventu Senensi habitarem cum eo. Qui etiam frater 
Illuminatus postea fuit minister in provincia sancti Francisci, 
postmodum vero, episcopus Asisinas factus, ultimum diem clau- 
sit ibidem. Lectis igitur imperialibus litteris statini scripsit frater 
Helyas fratribus de conventu Fanensi, ubi habitabam, quod, 
si de voluntate mea procedebat, me sine mora per obedientiam 
redderent patri meo, alioquin, si cum patre meo ire nolebam, 
me karum custodirent sicut pupillam oculi *sui. Venerunt itaque 
plures milites cum patre meo ad iocum fratrum de civitate 
Fanensi, ut finem negotii mei viderent; quibus factus fui spe- 
ctaculum, et ipsi michi causa salutis. Congregatis igitur fra¬ 
tribus cum secularibus in capitulo et dictis multis verbis hinc 
inde protulit pater meus litteras generalis ministri ac fratribus 
demonstravit. Quibus lectis frater Ieremias custos, audientibus 
omnibus, patri meo respondit: ' Donine Guido, dolori vestro 
compatimur et parati sumus obedire litteris patris nostri. Ve- 
rumtamen hic est filius vester, etatem habet, ipse de se loquatur. 
Queratis ab eo, si vult venire vobiscum, veniat in nomine 
Domini. Sin autem, vini ei, ut vobiscum veniat, inferre non 
possumus \ Quesivit ergo pater meus, utrum vellem ire cum 
eo necne. Cui ego respondi: 'Non, quia Dominus dicit Lue. 
IX: Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro 
aptus est regno Dei’’. Et ait michi pater: 'Tu non curas de 
patre tuo et de matre tua, qui prò te variis doloribus affli- 
guntur’. Cui respondi: 'Vere non curo, quia Dominus dicit 
Mat. X: Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est 
me dignus. De te quoque dicit: Qui amat filium aut filìam 
super me, ?ion est me dignus. Debes ergo curare, pater, de 
ilio qui prò nobis pependit in Ugno, ut nobis vitani donaret 
eternam. Nani ipse est qui dicit Mat. X: Veni enim separare 
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam 
et nurum adversus socrum suam. Et inimici hominis domestici 



54 


SALIMBENE DE ADAM 


eiiis. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominìbus, confitebor 
et ego etim coram patre meo, qui est in celis. Qui auiem nega- 
verit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, 
qui in celis esl\ Et mirabantur fratres et gaudebant, quod 
talia patri meo dicebam. Et tunc dixit fratribus pater meus : 
' Vos percantastis filium meum et decepistis, ut michi non 
acquiescat. Conquerar iterum imperatori de vobis necnon et 
generali ministro. Verumtamen permittite me loqui seorsum 
sine vobis cum filio meo, et videbitis quod me sine mora 
sequetur. Permiserunt itaque fratres, ut sine eis loquerer patri 
meo, quia propter verba mea iam dieta de me aliquantulum 
confidebant. Verumtamen post parietem ascultabant, qualia 
diceremus. Tremebant enim sicut iuncus in aqua, ne pater 
meus suis blanditiis meum animum inmutaret; et non solum 
tiinebant prò salute anime mee, sed etiam, ne recessus meus 
occasionem daret aliis Ordinem non intrandi. Dixit igitur michi 
pater meus: ' Fili dilecte, non credas istis pissintunicis ’ — id 
est qui in tunicis mingunt —, c qui te deceperunt, sed veni 
mecum, et omnia mea tibi dabo \ Et respondi et dixi patri 
meo: 'Vade, vade, pater! Sapiens in Proverbiis dicit III: 
Noli prohibere bene facerc eum qui potest; si vales, et ipse 
bene fac Et respondit pater meus cum lacrimis et dixit michi: 
c Quid igitur, fili, matri tue dicam, que se incessanter prò te 
affligit?Et aio ad eum: ' Dices ei ex parte mea: Sic dicit 
fi li us tuus : Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Domi- 
nus auiem assumpsit me. Qui etiam dicit Iere. Ili: Patrem vo- 
cabis me, et post me ingredi non cessabis. Nani bonum est viro, 
cum portaverit iugum ab adolescentia sua \ Audiens hec omnia 
pater meus et de egressu meo desperans prostravit se in terram 
coram fratribus et secularibus, qui cum eo venerant, et dixit: 
* Comendo te mille demonibus, maledicte fili, et fratrem tuum, 
qui hic tecum est, qui etiam te decepit. Mea maledictio vo- 
biscum sit perpetuo, que vos infernalibus commendet spiri- 
tibus Et recessit ultra modum turbatus. Nos autem reman- 
simus valde consolati, gratias agentes Deo nostro et dicentes 
sibi: ' Maledicevi illi, et tu benedices. Nam qui bencdictus est 



CRONICA 


55 


super terram, be?iedicetur in Deo. Amen \ Recesserunt itaque 
seculares valde edificati de constantia mea. Sed et fratres valde 
gavisi fuerunt, eo quod viriliter egerat Dominus per me pue- 
rulum suum, et cognovevunt quod vera sunt verba Domini, 
que dicit Lue. 21 : Ponite in cordibus vestris non Preme ditari, 
quemadmodum respondeaiis. Ego enim dabo vobis os et sapien- 
tiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarti 
vestri. Sequenti vero nocte remuneravit me Virgo beata. Vi- 
debatur enim michi quod coram altari ad orationem iacerem 
prostratus, ut soliti sunt fratres, quando surgunt ad matutinum. 
Et audivi vocem beate Virginis me vocantis. Et elevata facie 
vidi beatam Virginem super altare sedéntem in eo loco, in 
quo hostia locatur et calix; habebatque puerulum suum in 
gremio, quem porrigebat michi dicens: ' Accede secure et 
osculare filium meum, quem beri coram hominibus confessus 
fuisti \ Cumque timerem, vidi quod puerulus aperuit brachia, 
alacriter me expectans. Confidens itaque de alacritate et in- 
nocentia pueri necnon et de matris ipsius liberalitate tam 
larga, accessi et amplexatus et osculatus sum eum. Et mater 
benigna per magnam moram eum michi dimisit. Cumque de 
eo satiari non possem, benedixit michi Virgo beata et dixit: 
' Vade, fili dilecte, et quiesce, ne fratres, qui surgent ad ma¬ 
tutinum, inveniant te hic nobiscum Acquievi, et disparuit 
visio. Sed in corde meo tanta dulcedo remansit, quod non 
possem sermone referre. Fateor vere quod nunquam in seculo 
tantam dulcedinem habui. Et tunc cognovi quod vera est Scri¬ 
ptum, que dicit quod, gustato spiritu, desipit omnis caro. 

Tempore ilio, cum adhuc essem in civitate Fanensi, vidi 
per somnìum, quod filius domni Thomasii de Armariis de ci¬ 
vitate Parmensi unum monaci)um occidebat, et recitavi som- 
nium fratri meo. Et post paucos dies transibat per civitatem 
Fanensem Antico de Amicis, qui ibat in Apuliam, ut inde 
aurum sumeret, et venit ad locum fratrum, ut videret nos, 
quia notus et amicus noster erat atque vicinus. Et quasi 
aliunde incipientes inquisivimus, quid esset de tali — voca- 
batur enim Gerardus de Senqanisiis —, et dixit nobis: ' Male 



56 


SALIMBENE DE ADAM 


est de eo, quia altera die unum monachum interfecit 5 . Et 
cognovimus quod aliquando vera sunt somnia. Item tempore 
ilio, quando primo transivit pater meus per civitatem Fanen- 
sem eundo Assisium, absconderunt me fratres cum fratre meo 
per plures dies in domo domni Martini de Fano, qui erat 
dominus legum; et palatium suum erat iuxta mare; et inter - 
dum veniebat ad nos et loquebatur nobiscum de Deo et de 
divina Scriptura, et mater sua ministrabat nobis. Ego autem 
processi! temporis, tempore scilicet potestarie domni Iacobi de 
Pennaciis de Regio et de Sesso, cum haberem auctoritatem 
eligendi unum sapientem de quacuinque parte vellem, qui de 
quodam negotio cum Bononiensibus concordaret Reginos, re- 
cordatus beneficii domni Martini ipsum elegi. De quo Regini 
optime consolati fuerunt; et ipse postea a Mutinensibus sala- 
rium habuit, ut Mutine scolaribus legeret. Postmodum, elapsis 
forte duobus annis, Ianuenses elegerunt eum, ut esset eorum 
potestas. Qua potestaria finita Ordinem fratrum Predicatorum 
intravit, in quo laudabiliter vitarn suam complevit. Erat enim 
tunc temporis in terra sua valida guerra. Sed et dum adhuc 
in Ordine Predicatorum viveret, quidam elegerunt eum in sue 
civitatis episcopum. Sed Predicatores non permiserunt, quod 
ipse episcopatum acciperet, nolentes eum amittere. Hunc vi¬ 
sitavi Arimini in domo fratrum Predicatorum et congratulans 
et sibi congaudens dixi : ' Fecistis nunc quod patriarcha Iacob 
aliquando dixisse cognoscitur, scilicet: Iustum est, ut aliquando 
provideam etiam dornui mee ’. Et multum placuit sibi ista aucto- 
ritas, et voluit eam habere. Hic Ordinem fratrum Minorum 
intrasset, nisi dissuasisset sibi frater Thadeus de Bono-comite, 
qui erat in Ordine nostro. Molestabatur enim a fratribus, ut 
inale ablata restitueret, si vellet ad obedientiam recipi. Et 
dixit domno Martino: ' Sic facient tibi, si intraveris Ordinem \ 
Et sic domnus Martinus timens, Ordinem Predicatorum intravit. 
Et forte rnelius fuit prò se et prò nobis. 

Item tempore ilio audiens frater Helyas, quod viriliter fe- 
ceram stando in Ordine, mittebat michi salutem et gratiam 
suam significando quod, si volebam ire ad habitandum in 



CRONICA 


57 


aliqua provincia Ordinis, significarem sibi, et ipse statini 
obedientiam mitteret, per quam possem ire quo vellem. Et 
significavi sibi, quod de provintia Tuscie esse volebam. Erant 
autem tunc temporis ibi raecum in conventu Fanensi duo fra- 
tres de Tuscia, de quorum consilio ista dicebam, scilicet frater 
Vitalis de Vulterris, qui erat repetitor fratris Humilis de Me- 
diolano, nostri lectoris, et frater Mansuetus de Castilione Are¬ 
tino, qui postea fuerunt lectores et homines magni valoris in 
Ordine. Et quia locus fratrum Minorum de Fano erat extra 
civitatem et iuxta mare, et pater meus ordinaverat, ut pyrate 
Anchonitani me raperent, si per litus spatiando ivissem, vel 
illi de familia potestatis Fanensis, qui de Crèmona advenerant 
illue, a patre meo promissa pecunia: ut has insidias devita- 
rem, ivi et per unam quadragesimam habitavi in conventu de 
Hesio, quousque post Pascha littere generalis ministri portate 
fuerunt. Est autem Esium civitas, in qua Fridericus imperator 
natus fuit. Et divulgatum fuit de eo, quod esset filius cuiusdam 
beccarii de civitate Esina, prò eo quod domina Constantia 
imperatrix multorum erat dierum et multum annosa, quando 
desponsavit eam imperator Henricus, nec filium nec filiam 
preter istum umquam dicitur Imbuisse; quapropter dicturn fuit, 
quod accepit istum a patre, cum prius se gravidam simulasset, 
et supposuit sibi, ut ex se genitus crederetur. Ad quod cre- 
dendum inducunt nos tria. Primum quia bene consueverunt 
talia facere mulieres, ut pluries reperisse me recolo. Secundum 
quia Merlinus ita scripsit de eo: Secundus Fridericus insperati 
et mirabilis ortus. Tertium quia rex Iohannes, qui fuit rex 
Ierosolimitanus et socer imperatoris, quadam die irato animo 
et fronte rugosa in Gallico suo appellavi imperatorem, bec¬ 
carii filium, prò eo quod Guauterottum consanguineum suum 
volebat occidere. Et quia cum veneno non poterat, cum gladio 
debebat (fieri), quando cum imperatore ad ludum scacchorum 
sederet. Timebat enim imperator, ne quando aliquo casu re- 
gnum Ierosolimitanum devolveretur ad istum. Quod regem 
Iohannem non latuit. Qui ivit et accepit nepotem per bra- 
chium, qui cum imperatore ludebat, et amovit eum a ludo 



5 » 


SALIMBENE DE ADAM 


et acriter imperatorem redarguit, dicendo in Gallico suo: c Fi 
de becer diabele! ’. Et timuit imperator, nec ausus fuit dicere 
quicquam. Erat enim rex Iohannes magnus et grossus et longus 
statura, robustus et fortis et doctus ad prelium, ita ut alter 
Karolus Pipini filius crederetur. Et quando in bello cum clava 
ferrea percutiebat hinc inde, ita fugiebant Saraceni a facie 
eius, sicut si vidissent diabolum vel leonem paratum ad de- 
vorandum eos. Revera non fuit tempore suo, ut dicebatur, 
miles in mundo melior eo. Unde et de eo et de magistro 
Alexandro, qui erat melior clericus de mundo et erat de Or¬ 
dine fratrum Minoruin et legebat Parisius, facta fuit ad laudem 
eorum quedam cantio partim in Gallico, partim in Latino, 
quam cantavi multotiens. Que sic inchoat: 

Avent tutt mantenent 

nost(ris).temporibus. 

Iste rex Iohannes, quando armabatur a suis iturus ad bellum, 
tremebat sicut iuncus in aqua. Cumque interrogaretur a suis 
qua de causa sic tremeret, cum in bello contra hostes robu¬ 
stus et validus esset pugnator, respondebat, quod de corpore 
sibi cure non erat, sed timebat, ne anima sua bene ordinata 
esset cum Deo. Hoc est quod dicit sapiens in Prover. 28: 
Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est dure, 
corruet in malum. Unde Ecclesiasticus XVIII: Homo sapiens 
in omnibus metuit. Ieronimus quoque dicit: Prudenter timetur 
quicquid potest accidere. Sed peccatores timent ubi non est 
timor; ubi vero timendum est — scilicet ne offendatur Deus—, 
non timent, sicut timebat Iob, qui de se ipso dicit Iob 31: 
Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et 
pondus eius ferre ?ion potui. Talis fuit rex Iohannes. Ideo 
evenit ei quod dicit Ecclesiasticus 33: Time?tti Deum noìi oc- 
current mala, sed in iemptatione Deus illum conservabit et libe- 
rabit a malis . Revera sic fuit. Factus est enim frater Minor, 
et toto tempore vite sue perseverasset in Ordine, si Deus pro- 
longasset ei vitam. Recepit enim eum et induit minister Grecie, 




CRONICA 


59 


scilicet frater Benedictus de Aretio, qui fuit sanctus homo. 
Iste rex Iohannes fuit avus maternus regis Conradi, filii im- 
peratoris Friderici. Alteram vero filiatn regis Iohannis habuit 
uxorem Balduinus imperator Constantinopolitanus; quo mortuo 
rex Iohannes baiulus illius remansit imperii prò parvulo suo 
nepote. Hic rex Iohannes quando ingrediebatur bellum et ca- 
lefiebat pugnando, nulius audebat ante faciem suam stare, sed 
divertebant ab eo videntes, quod validus et fortis esset pugna- 
tor. Cui congruit quod de Iuda Machabeo legimus scriptum 
I. Macha. Ili: Similis factus est leoni in operibus suis, et sìcut 
catulus leonis rugiens in vcnatione sua. 

Receptis igitur litteris fratris Helye generalis ministri, ivi 
et habitavi in Tuscia Vili annis, duobus in civitate Lucensi 
et duobus in Senensi et IIII in Pisana. Porro ilio primo anno, 
quo cepi habitare in civitate Lucana, absolutus fuit frater 
Helyas a generali ministerio, et factus frater Albertus Pisanus; 
et sol obscuratus est, ut vidi oculis meis MCCXXXIX in sexta 
feria, in bora none, mense Iunii, tertio die intrante.fTCum 
autem in civitate Pisana habitarem, eram iuvenculus, et duxit 
me quadam vice pio pane quidam frater laycus et spurius et 
habens cor vanum, et erat natione Pisanus, quetn processu 
temporis, cum habitaret in loco de Fixeclo, fratres extraxerunt 
de puteo, in quem seipsum precipitaverat, nescio qua stulticia 
vel disperatione temptatus. Et postmodum paucis elapsis diebus 
ita disparuit, quod in aliqua parte mundi non potuit repperiri 
ab aliquo. Quapropter suspicati sunt fratres quod eum diabolus 
asportasset. Ipse viderit! Igitur cum essem cum eo in civitate 
Pisana, et cum sportis nostris panem mendicando iremus, oc- 
currit nobis quedam curtis, quatn ambo pariter sumus ingressi. 
In qua erat vitis frondosa desuper extensa per totum, cuius 
viriditas delectabilis ad videndum, et umbra nichilotninus ad 
quiescendum suavis. Ibi erant leopardi et alie bestie ultramarine 
quam plures, quas libenter aspeximus longo intuita, quia li- 
benter inusitata et pulcra videntur. Erant edam ibi puelle et 
pueri in etate ydonea, quas pulcritudo vestium et facierum spe- 
ciositas multipliciter decorabat et faciebat amabiles. Et habebant 



6o 


SALIMBENE DE ADAM 


in manibus, tam femine quam masculi, viellas et cytharas et 
alia genera musicorum diversa, in quibus modulos faciebant 
dulcissimos, et gestus representabant ydoneos. Nullus tumultus 
erat ibi, nec aliquis loquebatur, sed omnes in silentio ascul- 
tabant. Et cantio, quam cantabant, inusitata erat et pulcra et 
quantum ad verba et quantum ad vocum varietatem et mo- 
dum cantandi usque adeo, ut cor iocundum redderetur .supra 
modum. Nichil nobis dixerunt, sed et nos nichil diximus eis. 
Cantare non cessaverunt, quousque fuimus ibi, tam voce quam 
musicis instrumentis. Et duximus ibi longam moram et vix 
scivimus recedere inde. Nescio, novit Deus, unde tante letitie 
talis apparatus occurrerit, quia nec antea illum videramus ei 
similem, nec postea videre potuimus. Cum autem egressi fuimus 
inde, occurrit michi quidam homo, quetn non cognoscebam, 
et dixit se esse Parmensem; et cepit me tenere et acriter in¬ 
crepare et vilipendere dure et dicere: c Vade, miser, vade! Multi 
mercenarii in domo patris tui panibus abundant et carni bus, et 
tu vadis hostiatim mendicando panem ab his qui non habent, 
cum posses tu multis pauperibus abundanter tribuere. Deberes 
modo cum dextrario per Parmam discurrere et cum hastiludio 
tristes letos efficere, ut esses dominabus spectaculum et ystrio- 
nibus consolatio. Nani et pater tuus dolore consumitur, et mater 
tua amore tui, quem videre non potest, quasi de Deo desperat \ 
Cui respondi: 'Vade tu, miser, vade! Noti enim sapis que 
Dei suni, sed que carnalium hominum. Nam ista, que dicis, 
caro et sanguis revelavit tibi, non pater celestis. Revera, ex 
eo quod talia persuades, credis te bene dicere et nescis, quia 
tu es miser et miserabilis et pauper et cecus et nudus. Nam de 
peccatoribus huius mundi dicit divina Scriptura quod ambula- 
verunt post vanitatem et vani facti sunt. Vanilas vanilum , dicit 
sapiens, et omnia vanitas. Et iterum: Defecerunt in vantiate dies 
eorum et anni eorum cum festinatione. Et iterum: Subito defe¬ 
cerunt, pcrierunt propter iniquitatem suam. Et iterum alia 
Scriptura dicit Iob XXI : Tenent tinpanum et cytharam et 
gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in 
puncto ad inferno descendunt. Sed quia animalis homo non per- 



CRONICA 


6 r 

cipit ea que sunt spirit?is Dei; stultitia est enìm illi, et non potest 
intelligere \ His auditis que a me dicebantur, recessit confusus, 
ignorans, quid respondere posset. Completa itaque circa nostra, 
cepi ego ilio sero omnia que videram et audieram in mente 
mea revolvere et cogitare, quia, si vixero quinquaginta annis 
in Ordine taliter mendicando, non solum grandis erit michi 
via, veruni etiam labor erubescibilis et intolerabilis ultra vires. 
Cumque talibus cogitationibus quasi totam noctem duxissem 
insomnem, sicut Deo placuit, accidit michi modicus somnus, 
in quo visionem michi Deus ostendit pulcherrimam, que con- 
solationem contulit anime mee et iocunditatem atque dulce- 
dinem inauditam. Et tunc cognovi quod necesse est divinum 
adesse auxilium, ubi cessai humanum. Videbatur siquidem mi- 
chi quod irem panem hostiatim mendicando, sicut soliti sunt 
facere fratres, et ibam per contratam Sancti Michaelis de Pisis 
ex parte Vicecomitum, quia ex alia mercatores Parmenses do- 
mum habebant ad hospitandum, quam Pisani fundicum appel¬ 
lane et illam partem vitabam et propter erubescentiam, quia 
needum eram bene fortificatus in Christo — quia qui Deum 
thnet, nichil negligit —, et quia timebam, ne forte audirem ab 
eis verba ex parte patris mei, que cor meum concutere pos- 
sent; semper enim persecutus fuit me pater meus et semper 
insidiatus michi, ut me de Ordine sancti Francisci extraheret, 
quousque ultimimi diem clausit, nec unquam reconciliatus est 
michi in duritia perseverans. Cum autem ex parte Arni per 
burgum Sancti Michaelis descenderem, ecce subito prospexi 
et vidi, quod filius Dei veniebat ab una domo et portabat 
panem et ponebat in sporta. Idem faciebat beata Virgo, et 
idem Ioseph, nutritius pueri, cui beata Virgo fuerat desponsata. 
Et sic fecerunt, quousque et circa completa et sporta impleta 
fuit. Est autem consuetudo in partibus illis, quod sporta poni- 
tur inferius panno cooperta, et frater ascendit domos, ut panem 
petat et portet et ponat in sporta. Postquam autem fuit et circa 
completa et sporta impleta, dixit michi filius Dei: ' Ego sutn 
redemptor tuus, et ista est mater mea, et iste tertius Ioseph. 
qui dictus est pater meus; ego sum, qui prò salute humani 


62 


SALIMBENE DE ADAM 


generis reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi 
dilectam animam meam in manum inimicorum eius. Ego sum, 
de que Apostolus meus Paulus scripsit II Cor. Vili: Scitis 
gratiam domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus 
factus est, cwn esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. 
Non erubescas ergo, fili, amore meo mendicare, ut vere quod 
scriptum est dicere possis: Ego autem mendicus sum etpauper, 
Dominus sollicitus est ?nei’ > . Et aio ad eum: ' Domine, de te 
scriptum est verbum illud an de menbris tuis? \ Et Dominus 
ait: * Et de me scriptum est, quia vere mendicus fui et pauper, 
et de quolibet qui meo amore mendicai Et modo experimento 
probasti, quod tui sollicitus fui iuvando te in circa tua et 
tibi sportam impiendo. Recordare ergo filii, paupertalis et 
transgressionis tnee, abscinthiì et fellis. Recordare edam quod 
scripsit pater tuus Franciscus, amicus et dilectus meus, in 
regula fratrum Minorum: Fratres tamquam peregrini et advene 
in hoc seculo in pauper tate et humilitate Domino famulanles 
vadant prò elemosina confidenter. Nec oportet eos verecundari, 
quod Dominus prò n»bis se fecit pauperem in hoc mundo. Hec 
est illa celsitudo altissime paupertalis, que vos karissimos fratres 
meos heredes et reges regni celorwn instituit, pauperes rebus 
fecit, virtutibus sublimavit. Hec sit portio veslra, que pcrducit 
in terram viventium. Cui, dilectissimi fratres, totaliter inherentes 
nichil aliud prò nomine domini nostri Iesu Christi in Perpetuum 
sub celo habere velitis \ Et respondi et dixi domino Iesu Christo: 
'Domine, cum dicat sapiens in Proverbiis X: Non njfliget 
Dominus fame animam insti , quare non das abundanter servis 
et amicis tuis, qui te laudant et benedicunt, ne cum tanto 
labore et rubore mendicare cogantur?’. 


Quod duplici de causa vult Deus, quod amici sui mendicent, ut qui dant 
premientur, et qui accipiunt orationem rependant. 


Et respondit Dominus: f Volo, ut hi qui dant mereantur 
dando amore meo, sicut hi qui accipiunt amore meo mendi¬ 
cando merentur. Nam Iohannes Apostolus lapillos, quos mu- 



CRONICA 


63 


tavit in geramas, et virgas quas convertit in aurum, non disper¬ 
si et dedit pauperibus, sed revocavit ad materiam pristinam, 
eo quod nullus ibi merebatur in dando. Volo autem nunc, ut 
hi qui divitias habent amore meo dent non habentibus, ut in 
die iuditii a me commendentur et premientur in regno. Nam 
ego sum qui in lege Moysi populo precepi Iudaico Deutero. XV: 
Non deerunt pauperes in terra habitat ionis tue. Idcirco ego 
precipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, 
qui tecum versatur in terra. Ideo Ecclesiasticus XXIX dixit: 
Propler mandatavi assume pauperem, et propter inopiam eius ne 
dimittas eum vacuimi. Hinc sapiens mulier commendatur Pro- 
ver. XXXI: Manum suam aperuit inopi et pabnas suas extendit 
ad pauperem. Quod autem dixisti, qucd possum, quando volo, 
abundanter tribuere, veruni dixisti et a Scriptum hoc didicisti. 
Ait enim sapiens Sap. XII: Subest enim tibi, cum voluerìs, 
Posse. Unde Ysaias scripsit LIX: Ecce non est abreviata manus 
Domini, ut salvare nequeat, ncque aggravata est auris eius, ut 
non exaudiat. 

De bonis que contulit Deus Iudaico populo in terra deserta et invia et 

inaquosa, 

Probavit hoc Iudaicus populus, de quo dicitur: Petierunt, 
et venit coturnix, et pane celi saturavit eos ’. De hoc habetur 
Numeri XI, quando Moyses Domino esum carnium Iudaico 
populo promittenti admirative dixit: c Sexenta milia peditum 
sunt, et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? Numquid 
ovium et bouih multitudo cedetur, ut possit sufpcere ad cibum, 
vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos sa tieni? ’ 
Cui respondìt Dominus: * Numquid manus Domini invalida est? 
lam nunc videbis, utrum meus sermo opere compleatur 5 . Item 
probavit hoc Iudaicus populus, qui XL annis manna in deserto 
comedit. De quo Moyses ait Deutero. Vili: Dedit tibi cibum 
manna, quod ignorabas tu et patres lui, ut ostenderet tibi quod 
non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egredi¬ 
tar ex ore Domini. Vestimentum, quo operìebaris, nequaquam 



64 


SALIMBENE DE ADAM 


vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus; en quadragesimus 
annus est. Et infra XXIX: Adduxit vos XL annis per deserium. 
Non sunt attrita vestimento vestra, nec caltiamenta pedum ve- 
strorum vetustate consumpta suni. Panem non comedistis, vinum 
et siceram non bibistis, ut sciretis, quia ipse est dominus Deus 
vester. Et venistis ad locum hunc. Item Iosue V: Deficit manna, 
pos/quam comederunt de fructibus terre, nec usi sunt ultra ilio 
cibo filii Israel, sed comederunt de fructibus presentis anni terre 
Chanaam. Ut verum appareat quod consuevit dici: Necesse est 
divinum adesse auxilium, ubi cessai humanum. Item de hac ma¬ 
teria dixit propheta in psalmo: Mandavit nubibus desuper et 
ianuas celi aperuit. Et pluìt illis manna ad manducandum et 
panem celi dedit eis. Panem angelorum manduedvii homo, cibaria 
misit eis in abundaìitia. Transtulit austrum de celo et induxit 
in virtute sua affricum. Et pluit super eos sicut pulverem carnes 
et sicut arenarn maris volati Ha fermata. Et ceciderunt in medio 
castrorum eorum circa tabernacula eorum. Et manducai)erunt et 
saturati sunt nimis; et desiderium eorum ailulit eis Dominus, 
non sunt fraudati a desiderio suo. Hoc est de quo Iudei coram 
Christo domino gloriantur Io. VI: Patres nostri manducaverunt 
manna in deserto, sicut scriptum est: * Panem de celo dedit eis 
manducare \ 


Quod non affligat Dominu. fame animam iusti, probatur multis exemplis. 
Quod Deus multiplicet victualia servis suis, probatur hic multis exemplis. 

Item utrum affligat Dominus fame animam iusti necne, 
multipliciter probavit Helyas. Primo, quia corvi deferebant ei 
panem et carnes mane, similiter panem et carnes vespere, ut 
habetur III Reg. XVII. Secundo, quia paupercula vidua pavit 
eum, etiam ex eo quod vidue dedit Helyas, ut habetur supra- 
dicto capitulo. Ideo potuit dicere Helye vidua ista cum filio 
quod I Parali, ultimo rex David Domino dixit: Tua sunt omnia, 
et que de manu tua accepimus dedimus Ubi. Tertio, quando in 
deserto Angelus Domini posuit ad caput eius vas aque et sub- 
cinericium panem, ut habetur 3. Reg. XIX. Item liberalitatem 



CRONICA 


65 


Domini, utrum scilicet affligat Dominus fame ammani insti , 
Paulus primus heremita fuit expertus, cui, ut narrat Ieronimus, 
per LX annos qualibet die rìimidium panem mittebat per cor- 
vum; et quando ad eum videndum ivit Antonius, illa die 
Dominus duplicavit anonam, misit enim totum integrum panem. 
Item probavit hoc beatus Benedictus, ut in secundo libro Dia- 
logorum narrat Gregorius, qui, quando oleo indiguit, oratione 
ad Deum fusa dolium oleo plenum miraculose invenit. Altera 
vice, tempore valide famis, cum monachi sui de panis inopia 
murmurarent iuxta illud: Si vero non fuerint saturati, et mur- 
murabunt, virtute orationum suarum et divina clementia faciente, 
ad ianuam monasterii nocte quadam duce*ntos modios farine 
invenit in saccis. Hoc ideo factum est, ne de beato Benedicto 
dici possit illud Ys. IX: Multiplicasti gcntem, sed non magni¬ 
ficasti lelitiam; et ut veruni appareat verbum illud: Necesse 
est divinum adesse auxilium, ubi cessai humanum. Ut veruni 
edam appareat illud Prover. X: Non affhget Dominus fame 
animarn insti. Unde super ilio loco Mat. VI: Ne solliciti sitis 
anime vostre, quid manducetis, neque corpori vestro, quid indua- 
mini , dicit beatus Ieronimus: Sit homo quod esse debet, et presto 
erunt omnia ; et de servis Dei dicit propheta: Non confundentur 
in tempore malo, et in diehis famis saturabuntur, quia peccatores 
peribunt. Ideo merito dicitur eis: Timeie Dominion, omnes sancii 
eius, quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt 
et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur ornili 
bono. Item probavit hoc Helyseus, quando mulieri vidue, que 
creditur uxor Abdie prophete fuisse, oleum multiplicavit, ut 
habetur 1111 Reg. 1111, et quando panes multiplicavit tempore 
famis, de quibus ministro suo dixit: Da populo, ut comedat. 
Hec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit; posuit itaque 
coram eis. Qui comcdcrunt, et supcrfuit iuxta verbum Domini , 
4 . Reg. IIII. Item quando multiplicavit farinam tempore obsi- 
dionis Samarie, de qua dixit 4 . Reg. VII: A udite verbum Do¬ 
mini! Hec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius simile 
uno statere erit, et duo modii ordei statere uno in porta Sa- 
marie. Item beatus Gregorius in primo Dialogorum dicit quod 


Salimbene de Adam, Cronica. 


5 



66 


SALIMBENE DE ADAM 


Nonnosus monachus in monasterio suo oleum suis meritis et 
orationibus multiplicavit ; et in eodem primo libro de Bonifatio 
Ferentine civitatis episcopo narrat, quod adhuc puer existens 
in horreo matris sue multiplicavit frumentum et in cellario 
suo vinum et XII denarios grossos ex auro quasi noviter pro- 
ductos ex fabrica impetravi a Domino, quia totidem pauperibus 
dederat. Item presbiter Sanctulus, amicus Gregorii, oleum mul¬ 
tiplicavit et panem. Item quidam sanctus pater, de quo in 
Vitis patrum legitur, cum ad faciendum cum eo festum dominice 
resurrectionis alii patres in sabbato sancto ivissent, orationem 
fudit ad Deum prò cibariis habendis. Et ecce subito angeli 
missi a Deo detulerunt ei panes pulcherrimos, quibus similes 
in tota Egypti provintia nunquam visi fuerunt; portaverunt 
etiam dactillos, ficus recentes et uvas et multa alia utilia et 
vietili necessaria et coram istis sanctis patribus posuerunt. Quo¬ 
rum copia usque ad festum Pentecostes abundavit. Et mirati 
sunt valde gratias agentes omnium bonorum largitori, qui aperti 
manum suam et irnplet omne animai benedictione. Item adhuc 
aliis modis dat Deus servis suis, quando indigenti unde sa¬ 
piens in Eccle. II: Homini botto in conspeclu suo dedìt sapìen- 
tiarn et scientiam et letitiam; peccatori miteni dedit afflictionem 
et curam superfiuam, ut addat et congreget et tradat ei qui 
placuit Deo. Item Prover. XXVIII: Qui coacervai divitias usuris 
et fenore liberali, in pauperes congregai eas. 


Exemplum cuiusdam regis, qui libenter amore Christi elemosinas faciebat, 
cui Deus dedit thesauros absconditos. 

Simile exemplum habetur in Longobardorum historia, tertio libro, 
XXXII1I capitulo, circa finem libri. 

Exemplum cuiusdam regis, qui elemosinas faciebat. 

Fuit quidam rex, qui volens facere secundum consilium 
Domini, quo dicit Mat. VI: Nolite thesauriqare vobis thesauros 
in terra, ubi erugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et 
furantur. Thesaurifate autem vobis thesauros in celo, ubi neque 
erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec fu- 



CRONICA 


67 


rantur , cepit elemosinas largas facere et thesaurum suum cotidie 
pauperibus larga manu tribuere. Quod etiam Ecclesiasticus 
docet XXIX: Perde pecuniam propter fratrem et atnicum, et 
non abscondas iltam sub ter lapidem in perditionem. Pone the¬ 
saurum tuum in preceptis attissimi, et proderit libi magìs quam 
aurum. Cumque hoc faceret, ceperunt pauperes ex diversis 
partibus supervenire, et thesaurus deficere, quia, ut dicit sa¬ 
piens Eccle. V: Ubi multe sunt opcs, multi et qui comedunl eas, 
et Pro ver. XIII: Substantia fes tinaia minuetur; que autem pau- 
latim colligitur manu multiplicabitur. Cepit igitur rex cogitare 
et sollicitus esse, quid post hec daret pauperibus, non solutn 
prò honore suo conservando, veruni etiam prò pauperum inopia 
sublevanda. Et dum talibus cogitationibus sollicitaretur cor 
suum, quadam die dixit militi secretario suo: ' Egrediamur 
nos duo tantum ad aliquem locum, ubi spaciemur \ Cumque 
essent in nemore iuxta fontem, cepit rex cum milite suo de hac 
materia habere sermonem, iuxta illud Piover. XXV: Causata 
tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo non reveles. Post 
hec accidit regi modicus somnus, et volens aliquantulum dormire 
rogavit militem, ut diligenter custodiret eum, donec dormiret. 
Et dum dormiret rex, prospexit miles et vidit quod bestiola 
quedam pulcherrima valde ex ore regis exibat, que totum cor¬ 
pus regium cum osculata fuisset, rivum fontis conabatur tran¬ 
sire, sed non poterat. Quod attendens miles posuit super rivulum 
spatam evaginatam, et transivit bestiola et ivit ad quendam mon- 
tem, qui prope nemus erat, et tetigit in aliquibus locis, et postea 
venit ad rivulum fontis volens transire. Sed miles removerat 
ensem, et angustiabatur bestiola. Considerans hoc miles posuit 
spatam, et transivit bestiola et per os ingressa est regium cor¬ 
pus, unde fuerat prius egressa; et excitatus est rex et somnium 
suum, quod viderat, cepit narrare: * Visum fuit michi ’, ait, 
' quod, cum dormirem, anima mea exiret de corpore, et cum 
vellet quendam fluvium transire et non posset, quia pons non 
erat ibi, cepit angustiari. Et ecce subito quidam miles de spata 
sua pontem fecit, et transivit anima mea et ivit ad quendam 
montem, in quo invenit magnimi thesaurum argenti et auri 



68 


SALIMBENE DE ADAM 


et lapidum pretiosorum, et postea rediit, ut flumen transiret, 
et angustiabatur iterum, quia pons erat inde arnotus Et miles 
sua benignitate et curialitate iterum fecit de spata pontem, et 
transivit anima mea et ingressa est corpus meuin, et statini 
fui excitatus \ Audiens hec miles cepit regi referre, quomodo 
oculata fide hec omnia viderat. Miserunt igitur et habuerunt 
multa plaustra et multos homines, qui foderent, et invenerunt 
thesauros copiosos in argento et auro et lapidibus pretiosis, 
quos rex et pauperibus dedit et sibi retinuit. Adimpletum est 
isti regi quod Dominus promittit Ys. XLV: Dabo libi thesauros 
absconditos et archana secretorum, ut scias, quia ego Dominus. 
Multa alia exempla scio de hac materia, sed quantum ad presens 
sufficit hoc dixisse. 


Quod in quadam visione filius Dei loquebatur cum quodam fratre de 

pulchra materia et cum auctoritatibus sacre Scripture. 

Igitur in visione mea Domino meo dixi : ' Quid est, Do¬ 
mine, quod Apostolus Paulus in prima ad Cor. IIII. dicit: 
Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus, et 
in secunda dicit XI, quod fuit in fame et siti, in ieiuniis multis, 
in jrigore et nuditate, Apostoli autem tui tempore passionis a 
te requisiti : Quando misi vos sine saculo et pera et calciamentis, 
?iumquid aliquid defuit vobis , responderunt et dixerunt: « Ni■ 
chìl »? Lue. XXII ’. Et respondit Dominus et ait: ' Quod dixit 
Paulus Apostolus, veruni dixit. Quod autem dixerunt discipuli 
tnei in cena, similiter veruni dixerunt; non quin aliquando 
penuriam sustinuerint, preservili cum de me scriptum sit Io. IIII: 
Jesus autem fatigatus ex itinere, sedebat sic super fonlem. Mora 
autem erat quasi sexta. Discipuli enim eius abicrant in civitatem, 
ut cibos emerent\ sed prò tanto verificatur verbum eorum, 
cum dixerunt « nielli 1 », quia auctoritatem habebant victualia 
accipiendi et potestatem miracula faciendi ’. De primo dicit 
Apostolus prima ad Cor. IX, quod Dominus ordinavit his qui 
Evangelismi annunliant de Evangelio vivere. Item supra eodem 
capitulo: Si nos vobis spiritualia seminavimus, non est magnurn. 



cronica 


69 


si carnalia vestra metamus. Unde propheta: Sumile psalmum 
et date tympanum. Ubi dicit glosa: Sumite spiritualia et date 
temporalia. Item Apostolus ad Ro. XV: Si spiritalium eorum 
partìcipes facti sutit gentites, deòcnt et in carnalìbus ministrare 
eis. Item Mar. VI. habetur quod, quando Dominus misit XII 
ad predicandum, precepit eis, ne quid tollerent in via nisi 
virgam tantum ; que ponitur prò auctoritate sumendi victualia. 
De secundo habetur Io. XIIII: Amen, amen dico vobis, qui 
credit in me, opera, que ego facio, et ipse faciet, et maìora 
horum faciet, quia ego ad patrem vado et cet. Tertio modo 
verificatur verbum discipulorum, cum dixerunt quod nichil 
defuit eis, quia Christum habendo hab # ebant onmia. Unde 
Apostolus in secunda ad Cor. VI : Tamquam nichil habentes 
et omnia possiden/es, et ad Phili. IIII: Habeo omnia et abundo. 
Ideo dicit sapiens Prover. XIII: Est quasi divcs, cum nichil 
habeat; et est quasi pauper, cum in multis divitiìs sit. Hinc 
poeta ait: 


Nobilitat viles frons generosa dapes. 

Vere igitur discipuli habendo Christum habebant omnia, quia 
Christus Deus est, et de Deo dicit Apostolus I. Cor. XV, quod 
erit omnia in omnibus. Hinc dicturi sunt damnandi in die inditii 
conquerendo, quod sua culpa Deum perdiderunt, Tobie X: 
Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimiltere a 
Jiobis. Item in visione mea iterum dixi domino meo Iesu Christo: 
c Domine, Iudei, qui inter Christianos degunt, gramaticam no¬ 
strani et Latinam scripturam adiscunt, non ut te diligant et 
in te credant, sed ut tibi detrahant et nobis Christianis insul- 
tent,, qui te adoramus crucifixum prò nobis, et dicunt illud 
Ys. XLV: Nescicrunt qui levant signum sculplure sue, et rogant 
Deum 7ion salvantem. Item opponunt nobis hoc modo: « Aut 
Christus vester iustus fuit aut iniustus. Quod autem iniustus 
fuerit, patet ex verbis patrum nostrorutn, qui Pylato dixerunt 
Io. XVIII: Si non esset hic malefaclor, non libi tradidissemus 
cum. Deus autem noster in lege, quam dedit nobis, sic precepit 



70 


SALIMBENE DE ADAM 


Iudaico populo Exo. XXII: Maleficos non patieris vivere ». 
Igitur dicunt ipsi: «Si filius Marie mortuus est ex culpa sua, 
sibi imputetur. Et quod ex culpa sua mortuus sit, patet ex 
hoc, quod parentes nostri Pylato dixerunt Lue. XXIII: Hu?ic 
invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa 
dari Cesari et dicentem se Christum regem esse ». Item quod non 
fuerit iustus, adhuc ostendimus ex eo quod dicit propheta: 
Iunior fui, etenim senni, et non vidi iustum derelictum nec semen 
eius querens panem. Christus autem vester, cum moreretur in 
cruce, clamavit se derelictum, dicens Mat. XXVII: Deus meus, 
Deus meus, ut quid dereliquisti me. Vos autem semen Christi 
estis, qui a Christo dicimini Christiani, et cotidie mendicatis. 
Igitur aut propheta verum dixit, aut Christus vester non fuit 
iustus, qui clamavit se derelictum Respondit Dominus et 
dixit michi : 'Fili dilecte, Iudei non diligunt me, sed semper 
michi et amicis meis insidiantur et inimicantur, ut impleatur 
scrmo, qui in lege eorum scripfus est, quia odio habuerunt me 
gratis . Io. XV. De Iudeis autem multum possum conqueri, 
quia multa opprobria dixerunt michi, iuxta verbum quod scri¬ 
ptum est : Opprobria exprobrantium /ibi ceciderunt super me. 
Ideo de eis dicit propheta: Vefiiat mors super illos, et descen- 
dant in ìnfernum vìventes. Quoniam non intcllexerunt opera 
Domini; et in opera manuum eius destrues illos et non edi/ìcabis 
eos. Quare? Quia obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit 
magnolia in Egypto, mirabilia in terra Chain, terribilia in mari 
Rubro. Non sunt recordati manus eius die, qua redemit eos de 
marni tribulantis. Ideo, dilecte fili, de Iudeis optime dixit Apo- 
stolus meus Paulus in prima ad Thessalo. II, quod Iudei do¬ 
minimi occiderunt lesimi et prophetas et nos perseculi sunt, et 
Deo non piacenl et omnibus horninibus adversantur, prohibentes 
nos gentibiis loqui, ut salve fiant, ut impleant peccata sua semper. 
Pervenit enim ira Dei super illos usque in finem. Quod autem 
Iudei querunt de me, utrum iustus sim necne, satis legerunt. 
Unde Iere. XII: Iustus quidem tu es, Domine. Et propheta: 
Iustus Dominus et iustitiam dilexit; equitatem vidit vultus eius. 
Et iterum: Iustus es, Domine, et rectum iudilium tuum Et 



CRONICA 


71 


respondi et dixi: 'Domine, istas auctoritates intelligunt Iudei 
de Deo, qui legem Moysi dedit, et non de fi 1 io Marie, quem 
occiderunt suspendentes in Ugno \ Et Dominus dixit: ' Et tu 
non legisti a me dictum: Ego et pater unum sumus, et omnia 
que habet pater mea sunti \ Et respondi et dixi: 'Domine, 
legi et bene legi, sed Iudei nolunt credere tibi. Die ergo aper- 
tius, ut vincantur et confundantur. De te enim scriptum est: 
Iusiificeris, Domine, in sermonibus tuis, etvincas, cum iudicaris 3 . 
Et ait Dominus: ' Ysaias de me scripsit LVII: Justus perit, 
et nemo est qui recogitet in corde suo; et viri misericordie col- 
liguntur, quia non est qui intelligat. A facie enim malicie col- 
lectus est iustus. Centuno quoque de m# dixit Lue. XXIII : 
Vere hìc homo iustus erat. Et Iacobus ait ultimo: In die occi- 
sionis adduxistis et occidistis iustum, et ?ion restitit vobis. Unde 
sapiens in Proverbiò ait XI : Si iustus in terra recipit, quanto 
magis impius et peccator? A me quoque dictum est Lue. XXIII: 
Si in viridi Ugno hec faciunt, in arido quid feti Quod autem 
dicunt Iudei, quod clamavi me derelictum, veruni dicunt, quia 
dereliquit me pater, ut ab eis occiderer. Unde Iob dicit XVI: 
Conclusit me Deus apud ìniquum — scilicet Pylatum —et ma- 
nibus impiorum me tradidit , scilicet Iudeoram. Et Lucas in 
Actibus dicit IIII: Convenerunt enim vere in civiiate ista ad- 
versus sa?ic/um puerum tuurn Jesum, quem unxisti, Herodes et 
Pontius Pylatus cum gentibus et populis Israel facere que manus 
tua et consilium tuum decreverunt fieri. Quod autem non dere- 
liquerit me pater, testatur propheta, qui in persona mea lo- 
quens ait: Quoniam non derelinques animavi meam in infamo 
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ysaias quoque 
ait LIDI : Adpunctum in modico dereliqui te, et in miseralionibus 
magnis congrcgabo te. In momento indignationis abscondi faciem 
meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus 
sum lui, dixit redemplor tuus Dominus. Fui itaque derelictus 
a patre ad tempus, quia manibus impiorum, scilicet Iudeorum, 
traditus. ut me prò salute mundi occiderent, et non fui dere¬ 
lictus, quia tertia die me resuscitavit a mortuis. Et ita verbum 
propheticum veruni manet, quia non vidit David iustum dere- 



7 2 


SALIMBENE DE ADAM 


lictum. Nec etiam vidit semen eius querens panem, secundum 
suum intellectum. 

Quod duo sunt genera paupertatis. 

Duo enim sunt genera paupertatis: unum est voluntarium, 
et hoc est perfectorum, qui suis divitiis venditis et datis pau- 
peribus nichil in hoc mundo possidere volunt, cognoscentes 
verum esse quod dicit Apostolus I Timo. VI: Nichil intulimus 
in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid possumus . 
Habentes ergo alimenta et quibus legamur, his contenti simus. 
Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inqui- 
rimus, Hebre. ultimo. Isti sunt pauperes qui a me commendati 
fuerunt Mat. V: Beati pauperes spirita —id est humiles et 
voluntarie mendicantes —,quoniam ipsorum est regnimi celorum. 
Isti sunt pauperes, de quibus dixit Ys. XXIX: Pauperes ho- 
mines in sanclo Israel exullabunt. Vere isti sunt semen Christi, 
de quo propheta ait: Potens in terra erit semen eius, generatio 
rectorum benedicetur. De istis Ys. ait LXI: Omnes qui viderint 
eos cognoscent eos, quia isti sunt semen, cui bcnedixit Dominus. 
In quo qui ben&Hictus est super terram, benedicetur in Ileo. 
Amen’. Porro secundum genus paupertatis est illorum, qui 
habent paupertatem necessariam et inevitabilem, qui velint 
nolint, eos mendicare oportet ex defectu, quem habent, tem- 
poralium rerum. Isti sunt pauperes mundi, de quibus Dominus 
dixit Mat. 26: Scmper pauperes habebi/is vobiscum, me autem 
non semper habebitis. De istorimi paupertate locutus fuit Do¬ 
minus ad Hely I Reg. II: Futurum est autem, ut, quìcumque 
remanserit in domo tua, veniat, ut oretur prò eo, et offerat mini¬ 
mum argentami et tortavi panis, dìcatque: Dimiltc me, obsecro, 
ad unam partem sacerdotalem, ut comedoni bucellam panis. Item 
hanc paupertatem mundanam et non voluntariam imprecatur 
David Ioab II Reg. 3: Non deficiat de domo Ioab Jluxum sc- 
minis suslinens et leprosus, tenens fusum et cadens gladio et 
indigens pane. Et sic Iudeorum questio plenarie est soluta, et 
eius occasione multa bona dieta. 



CRONICA 


73 


Positio magistri Guillielmi de Sancto Amore contra religiosos mendi- 

cantes. 

Visio igitur, quam supra posuimus, vera fuit, non habens 
aliquam falsitatem; sed aliqua verba addidimus ad eamdem 
materiam pertinentia occasione magistri Guillielmi de Sancto 
Amore, qui fecit libellum, quem papa Alexander quartus de- 
struxit et reprobavit, quia in eo dicebat quod omnes religiosi 
et verbum Dei predicantes, de elemosinis vivendo saivari non 
possent. Postquam ergo predictam habui visionem, usque adeo 
fui confortatus in Christo, ut, cum veniebant ad me a patre 
meo missi ystriones vel milites qui dicuntur de curia, ut cor 
meum removerent a Deo, tantum curabar* de verbis eorum 
quantum de quinta rota plaustri. Quadam die venit ad me 
quidam et dixit michi: ' Salutat vos pater vester, et hoc dioit 
mater vestra: Una die vult vos videre, altera si moritur, de 
morte parum curat \ Et credidit se dixisse verbum valde mo- 
tivum, ut cor meum perverteret. Cui cum ira dixi : 'Discede 
a me, miseri quia plus te non audiam. Pater meus Amorreus, 
mater mea Cethea \ Et recessit confusus, et ultra non comparuit. 


Quo anno Parma rebellavit imperio, que MCCXLVII ab imperatore re¬ 
cessit. 

Finitis igitur octo annis in Tuscia veni ad provintiam Bono- 
niensem, in qua receptus fueram, et factus sum ex ea. Cumque 
habitarem in conventu Cremone, et imperator Fridericus iam 
ab imperio depositus esset Taurini, ut iret Lugdunum ad ca- 
piendum papam cum cardinalibus, prout credebatur, et filius 
eius rex Hencius cum Cremonensibus esset in obsidione Quin- 
Qani Brixiensium castri, civitas mea Parma, id est ex qua 
natus eram, rebellavit imperio et fuit totaliter cum Ecclesia, 
anno Domini MCCXLVII die dominico XVI intrante mense 
Iunii. Et tunc veni et habitavi in civitate Parmensi, in qua 
erat Gregorius de Monte-longo legatus, qui postea multis annis 
Aquilegiensem rexit Ecclesiam. Et eodem anno, cum esset 
obsessa civitas mea a Friderico deposito, ivi Lugdunum et in 



74 


SALI M BENE DE ADAM 


festo omnium sanctorum perveni illue; et statini papa misit 
prò me et familiariter locutus est mecum in camera sua. Si- 
quidem a recessu meo de Parma usque ad illuni diem nec 
nuntium viderat nec litteras receperat aliquas. Et multas gratias 
contulit michi, id est petitiones meas exaudivit, quia curialis 
homo erat valde et liberalis. 

Nunc de parentela mea quod superest prosequamur. Quar- 
tus patris mei filius, natus ex concubina Rechelda, magister 
Iohannes est dictus. Hic fuit pulcher homo et magnus bellator. 
Hic voluntarie exivit de Parma et parti imperatoris adhesit. 
Sed penitentia ductus ivit ad Sanctum Iacobum. Cumque inde 
rediret, voluntarie remansit Tolose. Et factus ibi civis accepit 
uxorem, ex qua filios et filias genuit. Post hec decìdit in leclum 
et mortuus est, cum fratribus confessus et in loco fratrum 
Minorum de Tholosa sepultus. Hic in tantum curialis fuit et 
liberalis, ut omnibus Ytalicis libenter subveniret. Ducebat enim 
eos ad domum suam et opti me pascebat, maxime autem pau- 
peres, notos et peregrinos. Qui cum redibant, hec michi refe- 
rebant. Porro pater meus tres genuit filias, pulchras dominas 
et nobiliter maritatas. Quarum prima fuit domina Maria. Se- 
cunda domina Karacosa. Hec post mortem viri sui intravit 
monasterium Parmense Ordinis sancte Clare, et post plures 
annos assumpsit aliquas sorores Parmensis monasterii et duxit 
eas ad civitatem Reginam, in qua prius non erant sorores Or¬ 
dinis sancte Clare, et fuit earum priorissa. Postea fecit se 
absolvi et rediit ad monasterium Parmense, in quo laudabiliter 
vitam suam finivit. Hec fuit amabilis domina, sapiens, honesta 
et gratiosa tam Deo quam hominibus. Cuius anima requiescat 
in pace! Tertia soror mea fuit domina Egidia, ex qua nati 
sunt filii IIII, quos mors de mundo tulit preter pritnum, qui 
dictus est Andreas de Puqulesio et fuit magnus legista. Mater 
patris mei, que fuit avia mea, domina Enmengarda est dieta. 
Hec fuit sapiens domina, et centum annos habebat, quando 
ultimimi diem clausit. Cum ea habitavi XV annis in domo 
patris mei. Quociens docuit me, ut vitarem malam societatem 
et bonam assumerei!!, et quod essem sapiens et morigeratus 



CRONICA 


75 


et bonus, tociens benedicatur ipsa a Deo! Fecit enim hoc fre- 
quenter. In sepulchro supra memorato sepulta fuit. Erat enim 
commune nobis et illis de casali nostro. Porro pater meus pro- 
prium habuit monumentum et novum, in quo nondum quisquam 
positus fuerat, in platea Veteri ante baptisterii ianuam, eo 
quod primum monumentum totaliter plenum erat. Soror patris 
mei domina Ghisla fuit; ex qua maritata nate sunt due filie, 
Grisopola et Vilana, optime cantatrices. Pater istarum domnus 
Martinus Octolini de Stephanis fuit solatiosus homo, suavis 
et iocundus, libenter bibens vinum, maximus cantator cum 
instrumentis musicis, non tamen ioculator. Hic aliquando in 
Cremona trufavit et decepit magistrum Girardum Patecclum, 
qui fecit librum de Tediis; sed bene fuit dignus, promeruerat 
enim, ut sibi sic accideret. Mater fratris Guidonis, fratris mei, 
domina Ghisla de Marsiliis fuit, qui fuerunt antiquitus nobiles 
homines et potentes in civitate Parmensi, et habitant in infe¬ 
riori parte platee Veteris iuxta palatium episcopi ; quorum 
maximam multitudinem vidi; et induebantur scarulaticis indu- 
mentis aliqui eorum, maxime autem iudices. Attinebant autem 
etiam michi ex parte matris mee, que fuit filia domni Gerardi 
de Cassio, qui fuit pulcher senex et, ut puto, centenarius obiit, 
sepultus in Ecclesia sancti Petri. Et habuit tres filios, scilicet 
domnum Gerardum, qui fecit librum de dictamine. Fuit enim 
magnus dictator nobilioris stili; et domnum Bernardum, qui 
fuit homo illiteratus et simplex et purus; et domnum Hugo- 
nem, qui fuit litteratus homo, iudex et assessor, homo magni 
solatii, et qui semper ibat cum potestatibus, ut esset advocatus 
eorum. Hic habuit filium, qui in Ordine fratrum Minorum fuit 
sacerdos et predicator et litteratus homo, honestus, morigeratus 
et bonus religiosus; dictus est frater Iacobus de Cassio. In Si¬ 
cilia obiit, ut puto, in civitate Messana. Porro mater mea dieta 
est domina Inmelda, humilis domina et Deo devota, multum 
ieiunans et libenter pauperibus elemosinas faciens. Nunquam 
fuit visa irata, nunquam aliquam suam famulam manu sua 
percussit. Semper volebat tenere in yeme amore Dei aliquam 
pauperculam mulierem de montanis, ut yemaret secum, cui 



76 


SALIMBENE DE ADAM 


victum et vestimenta prebebat, et nichilominus habebat pedis- 
sequas, que faciebant servitia domus. Pro hac papa Innocentius 
dedit michi litteras apud Lugdunum, ut esset Ordinis sancte 
Clare; dedit et alia vice fratri Guidoni, fratri meo, quando a 
Parmensibus fuit missus ad papam. Ad monasterium illarum 
dominarum Ordinis sancte Clare iacet sepulta. Cuius anima 
per misericordiam Dei requiescat in pace! Amen. Avia mea 
materna, scilicet mater matris mee, dieta est domina Maria, 
pulchra domina et carnosa, soror domni Aicardi, Hugonis, 
Annerici, qui fuerunt in Parma iudices, homines divites et 
potentes. Et iuxta Ecclesiam sancti Georgii habitant. 

Ut autem ad superiora redeam, Bernardus Oliverii et Ro- 
landus Oliverii de Adam, qui fuerunt duo germani fratres, 
quorum mater fuit domina Vitella, quam centenariam vidi, 
duas sorores habuerunt, pulchras dominas et sapientes, ut vidi 
oculis meis; quarum una dieta est domina Iacoba, quam domnus 
Guido de Pecorariis uxorem habuit, sed filii ex ea nati non 
sunt. Altera dieta est domina Karacosa, quam domnus Naime- 
rius de Panigariis uxorem habuit, et genuit ex ea filium Gerar- 
dum, qui multos filios et filias habuit. Quorum primus frater 
Iacobus Ultramarinus, prò eo quod in ultramarinis partibus 
stetit multis annis. Hic fuit filius consobrini mei et in Ordine 
fratrum Minorum fuit valens homo, sacerdos et predicator et 
litteratus valde. Optime scivit Arabicum, id est Saracenicum, 
et optime Gallicani linguam. In regimine prelationis valens 
homo fuit, honestus et bonus et sanctus; Mutine obiit, in loco 
fratrum Minorum sepultus. Alter frater istius Bernardus est 
dictus. De aliis non curo. Soror istorum prima domina Avanga, 
pulcherrima domina ex qua nata est Alia, que in Ordine sancte 
Clare Parmensis monasterii soror Karacosa vocatur, honesta 
domina et Deo devota. Secunda soror supradictorum fratrum 
domina Cisa fuit, duabus vicibus maritata, ex qua filie et filii 
nati sunt. Tertia soror supradictorum fratrum soror Maria est 
dieta, pulcra domina, sapiens et honesta, que in monasterio 
Immolensi Ordinis sancte Clare ultimum diem clausit. Porro 
de casali meo in monasterio sancti Benedicti inter Padum et 



CRONICA 


77 


Larionem, in quo comitissa Matildis est sepuita, et est in epi¬ 
scopato Mantuano, fuit doranus Villanus, sacerdos et sanctus 
homo et persona sollemnis. In monasterio vero de Bersello 
fuit domnus Conradus, filius domni Bernardi, filii domni Leo¬ 
nardi, filii domni Bernardi iudicis, a quo inchoavimus, qui 
mortuus est in bello. Cuius uxor pulcherrima domina Kara- 
cosa, prudentissima et sagacissima valde, que optime rexit 
domum suam post mortem viri sui. Hec nata fuit de (^apiro- 
nibus. Porro ego frater Salimbene et frater Guido de Adam 
domum nostrani destruximus in masculis et feminis religionem 
intrando, ut eam in celis edificare possemus. Quod nobis pre¬ 
stare dignetur qui cum patre et Spiritu S’andò vivit et regnat 
in secula seculorum! Amen. 

Ecce genealogiam parentele mee preter intentionem meam 
descripsi, et multos dimisi et multas causa brevitatis tam an- 
tiquos quam modernos, quos non descripsi. Ex quo autem 
inchoaveram eam, visum fuit michi eam congruum esse per- 
ficere propter quinque (rationes). Primo, quia soror Agnes, 
neptis mea, que est in monasterio Parmensi Ordinis sancte 
Clare, in quo se amore Christi reclusit, dum adhuc parvula 
esset, rogavit me, ut eam describeretn occasione avie sue pa¬ 
terne, cuius notitiam liabere non poterat, quatinus ex hac 
genealogia docta cognoscat tam ex parte patris quam ex parte 
matris, ex quibus parentibus genita sit. Et iam habet ex ge¬ 
nealogia descripta, quod ex parte patris processit ex parentela 
illorutn qui dicti sunt de Adam, qui antiquitus Grenones di- 
cebantur. Ex parte vero matris ex Barrattis processit, qui in 
duo casalia dividuntur. Nani sunt Baratti qui dicuntur Nigri, 
et isti partem imperialem tenuerunt. Et sunt Baratti qui Rubei 
appellantur, et isti partem Ecclesie semper tenuerunt ex quibus 
soror Agnes processit, ut superius demonstravi. Omnes isti 
Baratti, tam Nigri quam Rubei, ex uno cippo sive ex una 
radice progeniti sunt ex duabus dominabus, quartini una dieta 
est Baratina, alia Gliibertina, de quibus abundantius supra 
posuimus. Porro secunda ratio genealogie descripte fuit, ut 
cognoscat soror Agnes, prò quibus debeat Deum rogare, quia 



78 


SALIMBENE DE ADAM 


Apostolus in prima epistola ad Timotheum dicit V. capitulo: 
Si qìiis miteni suorum et maxime domesticorum curam non habet, 
fidem negavit et est infdeli deterior. Et Apostolus Iacobus di¬ 
cit V: Orate prò invicem, ut Salvemini. Multum enim valet de - 
precatio insti assidua. Tertia ratio fuit antiquorum consuetudo, 
qui genealogias suas describebant. Unde dicitur in libro Nee- 
mie VII de quibusdam, quod eiecti sunt de sacerdotio, eo quod 
scripturam genealogie sue invenire non possent. Quarta ratio 
fuit, quia occasione istius genealogie, quam descripsi, aliqua 
bona et utilia dixi, que non dixissem. Quinta et ultima ratio 
fuit, ut ostendatur verbum Apostoli Iacobi veruni esse. Dicit 
enim Iacobi IIII: Que est enim vita vestra? Vapor est ad mo- 
dicum parens, et deinceps exterminabitur. Quod demonstrari 
potest in multis, quos diebus nostris mors de medio tulit. Nam 
infra spatium LX annorum omnes, quos in genealogia paren¬ 
tele mee posui, vidi preter eorum paucos. Non enim vidi Adam 
de Grenonibus, qui fuit pater avi mei paterni, nec vidi duos 
filios eius, scilicet Oliverium et Iohannem de Adam, qui avus 
meus fuit, nec Adaminum filium eius, qui fuit frater patris 
mei et vir militaris, sicut et Enblavatus et Rolandus Oliverii; 
nec vidi monachum Sancti Benedicti. Omnes alios, quos no¬ 
minavi, et alias vidi, et recesserunt a nobis et in mundo non 
sunt. Et impleri videmus cotidie verbum illius sapientissime 
mulieris, que locuta est cum David, quando patrem cum fi 1 io 
pacificare volebat, in figura mulieris illius, scilicet beate Vir- 
ginis, que mulier sapientissima fuit, que dedit illum, per quem 
reconciliati sumus Deo per mortem flii eius , ut dicit Apostolus 
ad Ro. V. Ait enim mulier illa loquens ad David II Reg. XI111: 
Omnes morimnr et quasi aque dilabimur in terram, que non re- 
vertcntur, nec vult Deus perire animam. Ideo faciendum est 
quod Ecclesiasticus docet XIIII: Ante obitum tuum operare 
iustitiam, quoniam non est a pud inferos invenire cibum. Omnis 
caro sicut fenum veterascet et sicut folium fructificans in arbore 
viridi. Alia generantur, et alia dciciuntur: sic generatio carnis 
et sanguìnìs omnino pnitur, et alia nascitur. Item Eccle. I : Ge¬ 
neratio preterii et ge?ieratio advenit, terra vero in eternum stai. 



CRONICA 


79 


Item Iob X1111 : Breves dies hominis sunt, numerus mensium 
eius apud te est. Constituisti termìnos eius, qui preterivi non 
poterunt. Item Iob XVI: Ecce enim breves anni transeunt, et 
semitam, per quam non revertar, ambulo . Item Iob XIII: Homo 
natus de muliere brevi vivens tempore, repletus multis miseriis. 
Qui quasi flos e gre di tur et conteritur, et fugit velut umbra et 
nunquam in eodem stata permanet. Item primo Paralipo. ultimo 
dixit David, curii presente Deo loqueretur: Dies nostri quasi 
umbra super terram, et nulla est inora. Quocirca faciendum 
est quod docet Scriptura. Ait enim Apostolus ad Gala. VI: 
Ergo, dum tempus habemus, opcremur bonum ad omnes, maxime 
autem ad domesticos fidei. Hinc dicitur primo* Macha. XII quod, 
quando Jonatkas vidit, quod tempus eum iuvat, fecit facta sua. 
Et hoc quidem sapienter, quia sicut dicitur Apoc. X, angelus, 
quern vidit Iohannes stare supra mare et supra terram, levavit 
manum suam ad celum et iuravit Per viventem in secala secu- 
lorum, qui creavit celum et ea que in ilio sunt et terram et que 
in ea sunt et mare et que in eo sunt; quia tempus amplius non 
erit. Ergo faciendum est quod docet sapiens Eccle. IX: Quod- 
cumque Potest facere manus tua, instanter operare; quia nec 
opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos, quo 
tu properas. Sed quidam multimi stultìzant dicentes, quod tem¬ 
pus iuventutis volunt habere sibi, ut illud in vanitatibus suis 
expendant, tempus autem senectutis volunt dare Deo, cum dicat 
Scriptura Iob XXXII: Nescio, quamdiu subsistam , et si post 
modicum tollat me factor incus. Dicit enim Ecclesiastes IX: 
Nemo est qui semper vivai et qui huius rei habeat fidutiam. 
Ideo utile consilium dat Ecclesiastes XII dicens: Memento 
creatoris tui in diebus iuventutis tue, antequam veniat tempus 
afflictionis, et apropinquent anni, de quibus dicas: Non michi 
piacent. Quare in diebus iuventutis tue? Quia bonum est viro, 
cum portaverit iugum ab adolescentia sua , Iere. in Trenis III. 
Item quia que in inventate tua non congregasti, quomodo invenies 
in senectute tua? Eccli. XXV. Ideo docet Ecclesiastes XI : Mane 
semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis 
quod magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius 



8o 


SALIMBENE DE ADAM 


erit. Item aliqui sunt, qui totum tempus vite sue, tam senectutis 
quam iuventutis, expendunt in vanitatibus suis. Que est magna 
stultitia, cum Zacharias dicat Lue. I: Serviamus illi , scilicet 
Deo, in sanctitate et iustitia cor am ipso omnibus diebus nostris. 
Unde sapiens docet Prover. XII: Qui operahir terram suam, 
saciabiiur panibus; qui autem sectatur ocium, stultissimus est. 
Item Prover. XX: Propter frigus piger arare noluit, rnendicabit 
ergo estate, et non dabitur ei. Tempus frigoris appellat sapiens 
tempus presentis vite, tempus estatis tempus iocunditatis eterne. 

[Quod quandoque tota casalia destruuntur.j 

Quantum autem ad materiam supradictam, notandum est 
quod aliquando tota una domus propter peccatum deleta est 
de casali suo, ut patet in Achor sive Achan, qui fuit de tribù 
Iuda, qui propter peccatum furti lapidatus fuit cum tota familia 
sua, ut habetur Iosue VII. Unde sapiens in Prover. XI111 : Mi- 
seros facit populos peccatum. Ideo dicit Apostolus ad Eplie. IIII : 
Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando 
manibus suis q?iod bonum est, ut habeat unde tribuat ?ieccssitatcm 
patienti. Item: aliquando totum unum casale propter peccatum 
deletum fuit de progenie sua, ut patet in Chaym, qui Abel 
fratrem suum interfecit, cuius generatio tota periit in diluvio. 
Ideo dicit Iudas cano(nica) II : Veli illis qui via Caym abierunt. 
Patet etiam hoc ipsum in tribus regibus Israel, quibus com- 
minatus est Dominus, quod deleret omnem domum eorum 
propter peccatum ydolatrie, usque ad ìningenlem ad parietem. 
Quorum primus fuit Ieroboam fi li us Nabatli, qui peccare fecit 
Israel. De quo habetur III Reg. XI111 et XV. Et de quo 
Ecclesiasticus dicit XLVII. Secundus fuit Baasa, qui similia 
operatus est et similia passus. De quo habetur III Reg. XVI. 
Tertius fuit Ahab, cuius Iezabel fuit uxor. De quo habetur III 
Reg. XXI. In isto impleta est Scriptura Eccli. XIX, qui dicit: 
Extolletur in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius; 
quia ad Baasan solummodo dictum fuit: Faciam domum tuam 
sicut domum Ieroboam filii Nabat/i, III Reg. XVI. Ad istum 



CRONICA 


8r 


autem dictum fuit: Dato domurn tuam sìcut domum Iheroboam 
filii Nabath et sicut domum Baasa fi In Ahia , III Reg. XXI. 
Peccatum ydolatrie fuit peccatum istorum trium regum. Ideo 
dicit beatus Iohannes prima canonica ultimo: Filioli, custodite 
vos a simulacris. Ieremias edam in epistola sua sic ait: Scientes 
itaque, quia non sunt dii, ne timueritis eos. Item Iere. X: Sic 
ergo dicetis eis: Dii, qui celos et terram non fecerunt, perenni 
de terra et de his que sub celis sunt. Item Iere. in fine epistole 
sue: Melior est homo iustus, qui non habet simulacro, nam erit 
longe ad obprobriis. Quod patet in tribus sociis Danielis, de 
quibus habetur Dan. III: Et erumpens Nabuchodonosor ait: 
c Benedictus Deus eorurn, Sydrach videlicdt, Misach et Abde- 
nago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, quia credi- 
derunt in eum et verbum regis inmutaverunt et iradiderunt cor- 
pora sua, ne servirenl et ne adorarent omnem deum excepto Deo 
suo. A me ergo positum est hoc decretimi, ut omnis populus, 
tribus et lìngua, quecumque locuta fuerit b/asphemiam contro 
Deum Sydrach, Misach et Abdenago, dispereat, et domus eius 
vastetur. Neque enim est deus alius, qui ita possit salvare 
Audi quomodo est veruni verbum sancti Basilii, scilicet quod 
initnicorurn testimonia dignissima fide sunt. Aliquando non totum 
casale destruitur, sed remanet aliquis ad cumulum maioris 
tristitie, ut patet in Hely, cui comminatus est Dominus I 
Reg. II, quod pars magna domus eius moreretur, cum ad vi- 
rilem etatem vencrit. Quod impletum fuit, quando Saul fecit 
interfici sacerdotes Domini in Nobe a Doech Ydumeo. Qui 
fuerunt LXXXV viri vestiti eplioth lineo. De quibus habetur 
I Reg. XXII. Quod autem dixit Dominus loquens de Hely 1 
Reg. Ili: Incipiam et complebo , veruni dixit. Incepit enim, 
quando duo filii Hely uno die mortili sunt in bello, ut habe¬ 
tur I Reg. 4 . Sed complevit, quando Salomon amovit Abyathar 
a sacerdocio et posuit Sadoch prò eo, ut habetur III Reg. II. 
Hoc autem accidit Hely sacerdoti magno eo quod noverat in- 
digne agere filios suos et non corripuit eos, ut habetur I Reg. III. 
Amat igitur Deus iustitiam, amat correctionem, quia iustus 
Dominus iustitiam dilexit. Hirrc est quod, quia principes Israel 


SalimbEne de Adam, Cronica. 


6 



82 


SALIMBENE DE ADAM 


populum sibi commissum non correxerunt, iratus Dominus 
ait ad Moysen: ' lolle cunctos principes popilli et suspende eos 
contra solerti in patibulìs, ut avertatur furor meus ab Israel ’, 
Numeri XXV. Item: aliquando removetur potior de casali 
propter offensam et culpam, quam in Deum commisit. Ut patet 
in Iechonia, de quo ait Dominus Iere. XXII : Vivo ego, dicit 
Dominus, quia, si fuerit lechonias filius Ioachym regis luda 
anulus in manu dextera mea, inde evellam eum. Et infra in fine 
capituli.- Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! Hec dicit 
Dominus: scribe virum istum sterilem, vìrum qui in diebus suis 
non prosperabitur. Nec enim erit de semine eius vir, qui sedeal 
super solium David et potestatem habeat ultra in Inda. Mine 
Hely ait I Reg. II: Si peccaverit vir in virum, piacari ei po- 
test Deus. Si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit prò eo? 

Aperiamus, cur ista premisimus. Vidi diebus meis multa 
casalia destructa in diversis partibus mundi. Et ne longe pe- 
tatur exemplum, in civitate Parmensi casale illorum de Cassio, 
ex quibus mater mea processit, quantum ad masculos totaliter 
est deletum. Casale illorum de Paganis, quos vidi nobiles 
homines, divites et potentes, totaliter est destructum. Similiter 
casale illorum de Stephanis, quos in magna multitudine vidi 
divites homines et potentes, totaliter avolavit. Quorum exemplo 
tria nobis consideranda occurrunt. Primum, quod Scriptura 
impletur que dicit Iob XXXIIII: Conter et multo s et innumera- 
biles et stare faciel alios prò eis. Item Baruch III: Exterminati 
* sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. 
Item Iob XII: Mulliplicat gentes et perdit eas, et subversas in 
integrum restituit. Quod accidit beato Iob, qui habuit multi- 
plicatos VII filios et tres filias, sed perdidit eos diabolo pro¬ 
curante et Deo permittente, ut habetur Iob I. Sed subversas 
istas gentes in integrum restituit, quando fuerunt ei VII filii 
et filie tres, ut habetur Iob ultimo. Secundum quod nobis con- 
siderandum occurrit est, quia potius nos ibimus ad defunctos, 
quam ipsi reverantur ad nos, sicut dixit David II Reg. XII, 

• cum de mortuo filio loqueretur: Ego vadam magis ad eum, 
ille vero non revertetur ad me. Item lob VII : Sicut consumitur 



CRONICA 


83 


nubes et pertransit, sic qui descenderil ad inferos: non ascendet 
?iec revertetur ultra in domum sua?n, neque cognoscet eum am¬ 
pline locus eius. Ideo dicit Iere. XXII: Pla?igite eum qui egre- 
dilur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis 
sue. Ideo dicit Iob XIIII: Homo, cum dormierit, non resurget. 
Donec atteratur celum, non evigilabit neque consurget de somno 
suo. Tertium quod nobis considerandomi occurrit est, ut, dum 
tempus habemus, circa salutem nostrani solliciti simus, ne 
nobis contingat dicere quod dicturi sunt illi, de quibus habe- 
tur Iere. Vili : Transiit messis, finita est estas, et ?ios salvati 
non sumus. De qua materia supra sufficienter posuimus. Nunc 
ad ordinem et cursum hystorie et narrationis nostre redeamus 
et ubi dimisimus inchoemus. Diximus enim supra, quod 

Anno dominice incarnationis MCCXXIX Bononienses obse- 
derunt in mense Augusti castrum Sancti Cesarii et ipsum 
ceperunt, videntibus Mutinensibus, Parmensibus et Cremonen- 
sibus, qui ibi erant cum exercitibus suis. Et fuit maximum 
prelium quadam nocte inter eos et Bononienses, et manga¬ 
nelle fuerunt Bononiensibus violenter ablate; quarum ma¬ 
gnani multitudinem, cum adliuc essetn puerulus, vidi in platea 
Veteri civitatis Parme, iuxta baptisterium et episcopium et ma- 
ioris Ecclesie frontispicium. Et pugnatum est acriter in ilio 
bello, et fuit mortalitas maxima hominum, peditum et militum 
ex utraque parte. Et ingravatum est bellum contra Bononienses. 
Et Bononienses affecti labore et tedio hostibus terga dederunt 
et fugerunt, carrocium suum et omnia que habebant dimittentes 
in campo. Et Mutinenses voluerunt carrocium Bononiensum 
tollere et secum in Mutinam ducere, sed Parmenses non per- 
miserunt, dicentes quod non erat bonum facere inimicis suis 
quicquid mali poterant, et quod istud esset opprobrium inde¬ 
lebile et ad multa mala provocativum. Et crediderunt Parmen¬ 
sibus Mutinenses tamquam amicis et coadiutoribus suis et di- 
miserunt illud in Plumatio Bononiensium castro, et reversi 
sunt omnes ad civitates suas. Sciendum autem quod cum 
Bononiensibus in isto exercitu et conflictu, quem cum Muti¬ 
nensibus et Parmensibus et Cremonensibus habuerunt, fuerunt 



84 


SALIMBENE DE ADAM 


Mediolanenses, Piacentini et Brixienses et tota Romagnola. 
Sane in isto exercitu domnus Paganus Alberti Egydii de Paganis 
de Parma, qui erat potestas Mutine, fecit Henricum filium suum 
militem et dixit ei : ' Vade, agredere hostes et pugna viriliter! ’. 
Fecit quod dixit, et statim fuit lancea perforatus. Et egredie- 
batur sanguis de corpore suo sicut mustum de dolio remota 
clausura, et post paululum expiravit. Audivit pater suus et 
dixit: 'Non curo, ex quo filius meus factus est miles, et ex 
quo viriliter pugnando occubuit \ Audivi hec omnia ab eo 
qui vidit. 

De casali illorum de Sancto Vitale. 

In prelio etiam supradicto, scilicet Sancte Marie in Strata, 
mortuus fuit domnus Qangarus de Sancto Vitale de Parma, 
qui fuit famosus et nominatus miles et fortis bellator. Mortuus 
est etiam in Cesariensi prelio domnus Guarinus de eodem 
casali, qui fuit similis Qangaro, miles fortis et doctus ad 
bellum. Hic fuit cognatus pape domni Innocentii quarti. 
Habuit enim sororem pape uxorem, ex qua genuit sex filios 
et filiam unam, quos omnes vidi, et fuerunt pulchri homines, 
fortes, carnosi et pingues. Quorum priinus dictus est domnus 
Hugo de Sancto Vitale. Secundus domnus Albertus canonicus 
maioris Ecclesie rnultis annis, postea dictus est electus Par- 
mensis rnultis annis. Nunquam pervenit ad sacerdotium, quia 
noluit, sed diaconus mortuus est, nec fuit in episcopum con- 
secratus. In ala maioris Ecclesie, ubi carrotium stare consue- 
verat, post chorum canonicorum, ex parte loci fratrum Mino- 
rum sepultus est. Et domnus Opiqo de Lavatiia, qui fuit Par- 
mensis episcopus et barbanus Innocentii pape quarti, inferius 
est sepultus. Porro iste domnus Albertus electus Parmensis 
pulcher homo fuit et parum litteratus, sed honesta persona. 
Notus meus fuit et familiaris, et dixit miclii quod pater meus 
sperabat procurare egressum meum de Ordine fratrum Minorum 
cum Innocentio papa, sed morte preventus non potuit. Cogno- 
scebat enim papa Innocentius patrem meum, quia canonicus 



CRONICA 


85 


fuerat Parmensis Ecclesie, et homo erat magne memorie, et 
pater meus prope maiorem Ecclesiam habitabat. Insuper filiam 
suara dominam Mariam maritaverat in donino Agone, consan¬ 
guineo germano domni Guarini, cognati pape, et ideo spe- 
rabat cum nepotibus pape et cum familiaritate, quam cum eo 
habebat, quod papa me redderet patri meo, presertim cum 
alium filium non haberet. Quod papa non fecisset, ut puto. 
Forte ad solatium patris mei michi episcopatum dedisset vel 
aliquam dignitatem. Nani liberalis homo fuit valde, ut patet 
in regula fratrum Minorum, quam declaravit, et in aliis multis. 
FYatres Minores semper tenebat secum in magna quantitate, 
quibus etiam pulcrum locum fecit et puldhram Ecclesiam, in 
qua apud Lavamani, que terra sua fuit, XXV fratres Minores 
semper tenere volebat, quibus providere volebat tam in libris 
quam in aliis necessariis. Scd fratres Minores noluerunt susci- 
pere. Et sic papa aliis religiosis dedit. Hic apud Lugdunum 
in camera sua michi offieium predicationis dedit et me ab 
omnibus peccatis meis absolvit et plures alias gratias contulit 
anno dominice incarnationis MCCXLVII. Hic abstulit episco¬ 
patum Parmensem fratri Bernardo de Vicio — qui fuit de Scotis 
et fecit Ordinem fratrum de Martorano; quem episcopatum 
habebat a Gregorio de Monte-longo Lombardie legato — et 
dedit isti Alberto nepoti suo. Multum enim dilexit propin- 
quos suos papa Innocentius quartus. Et habuit tres sorores 
maritatas in Parma, ex quibus multi sunt nati nepotes, quos 
optime prebendavit, et iuxta propheticum dictum Syon in san- 
guinibus edificava. Porro tertius fìlius domni Guarini Anselmus 
fuit pulcher homo, sed quantum ad arma valde ineptus, utpote 
qui in Romana curia cum cardinalibus erat nutritus, a quibus 
sacerdotum ocia et mores didicerat. Quartus fuit Guilielmus, 
qui erat, ut puto, XX annorum, quando obiit. Iuvenis multum 
conscientiatus, volebat enim saltem semel in ebdomada confi- 
teri. Quintus fuit domnus Opigo, qui modo est Parmensis 
episcopus, sed olim multis annis fuit Tripolitanus. Hic fuit 
homo quasi militaris. Et sic potest describi, sicut supra de- 
scripsimus domnum Nicholaum Reginum episcopum. Puit enim 



86 


SALIMBENE DE ADAM 


cum clericis clericus, cum religiosis religiosus, cum laycis 
laicus, cum militibus miles, cum baronibus baro, magnus ba- 
ratator, magnus dispensator, largus, liberalis et curialis. Multas 
terras et possessiones episcopatus baratavit in principio et qui- 
busdam trufatoribus dedit; quapropter accusatus fuit Urbano 
pape a Ghiberto de Gente, quod baratator et dissipator et 
alienator erat episcopalium rerum; sed procedente tempore 
recuperavit terras, quas dederat, et multa bona fecit in epi¬ 
scopio. Hic fuit litteratus homo, maxime in iure canonico et 
in ecclesiastico offitio valde expertus; et de ludo scaccorum 
noverat, et clericos seculares multum tenebat sub baculo. Et 
plebes et Ecclesias dabat illis qui bene sibi facerent. Religiosos 
dilexit et specialiter fratres Minores. Unam magnam rustici- 
tatem fecit quia, cum haberet Tripolitanum episcopatum, di- 
misit illum et cum adiutorio domni Octoboni cardinalis, qui 
postea Adrianus papa est dictus, abstulit episcopatum Parmen- 
sem magistro Iohanni de Domina-Rifidha, qui erat archipre- 
sbiter maioris Ecclesie et in utroque iure peritus, tam ecclesia¬ 
stico quam civili, et multis annis docuerat in utroque, et erat 
honesta persona et bona, et bene cantabat et bene predicabat, 
insuper et magister suus fuerat in iure canonico; et canonice 
et bene electus fuerat a canonicis aliis in Parmensem episco- 
pum post mortem domni Alberti, fratris ipsius. Et si modicum 
fermenti totani massam corrumpit , quanto magis multum? Nam, 
ut dicit Ecclcsiasticus VI : Est amicus qui convertitur ad ini- 
miciciam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit ; 
qualis est, de quo dicit Ecclesiasticus XI: Bona enim in mala 
convertens insidiatur et in electis imponit maculam. Item sapiens 
in Proverbiis dicit XVII: Occasiones querit qui vult recedere 
ab amico, omni tempore crii exprobrabilis. Sed II Reg. XVI 
dixit Absalon Chusi Arachite, amico David: Hec est, inquit, 
gratia ad amicum tuum? Hinc Ecclesiasticus ait XXIX: Pos- 
sidebìt illum inimicum gratis, et convitia et maledicta reddet 
illi, et prò honore et bene/ìlio reddet illi contumeliam. Porro 
sextus filius et ultimus domni Guarini, supradicti cognati pape 
Innocentii quarti, fuit domnus Tedhisius, grossus et pinguis 
et fortis. 



CRONICA 


87 ' 

De domina Cecilia abbatissa monasterii Clavarensis Ordinis sancte Clare, 

que malo fine obiit a Deo percussa. 

Soror vero istorum domina Cecilia fuit, que multis annis 
stetit in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, postea 
inde assumpta posita fuit abbatissa in monasterio Clavarensi, 
quod suis expensis domnus Guilielmus cardinalis, nepos pape 
Innocentii, fecit edificari prope Lavaniam terram suam, et est 
ditissimum monasterium, in quo et fratres Minores et sorores 
inhabitant. Hec abbatissa domina Cecilia malo fine periit, a 
Deo percussa propter rusticitatem et avaritiam suam, hoc modo: 
frater Bonifatius ex Ordine Minorimi, visitator provincie Lom¬ 
bardie monasteriorum Ordinis sancte Clàre, habebat aliquas 
dominas per monasteria collocare, eo quod apud Taurinum civi- 
tatem Lombardie propter guerrarum abundantiam minime stare 
possent. Cumque omnes alias preter duas per diversa mona¬ 
steria collocasset, cum illis duabus Ianuam venit et unam 
posuit in monasterio Ianuensi, consentientibus dominabus et 
abbatissa, aliam in monasterio Clavarensi, sola abbatissa dis- 
sentiente. Et ecce subito, dum visitator comederet in domo 
fratrum qui ibi habitant, abbatissa irato animo et rugosa fronte 
contra novam hospitam insurrexit, dicens et precipiens soro- 
ribus quod eam expellerent, quia nullo modo volebat, quod 
in suo monasterio moraretur. Cum autem sorores prò nova 
hospita apud abbatissam preces et lacrimas effudissent, respon- 
dit eis abbatissa: ' Ha vilissime mulieres! Creditis quod ne- 
sciam, quare hoc facio? Pro bono vestro sic facio et prò bono 
monasterii nostri Et apprehensa manu eius expulit eam, im- 
plens poeticum illud: 

Turpius eicitur quam non admittitur hospes. 

Venit igitur soror expulsa et stetit coratn visitatore, qui in 
domo fratrum qui ibi habitant comedebat, et cum multis la- 
crimis retulit ei que sibi dixerat et fecerat abbatissa. Audiens 
hec visitator surrexit a mensa turbatus et veniens excommuni- 
cavit abbatissam, eo quod in sua duricia perseverans sorori 



88 


SALIMBENE DE ADAM 


sue necessitatemi habenti viscera pietatis claudebat. Et assumens 
tribulatam sororem consolatus est eam. Reducensque eam secum 
rogavit abbatissam et sorores monasterii Ianuensis, ut amore 
Dei et sui et istam reciperent, revelata eis prius abbatisse 
Clavarensis malitia et duritia, avaritia et stultitia. Audientes 
itaque talia sorores monasterii Ianuensis, commota sunt viscera 
earum ad compatiendum sorori sue, et sic receperunt eam 
gratanter. 

De sorore antiqua monasterii Ianuensis Ordinis sancte Clare, cui Deus 

locutus est et revelavit futura, scilicet mortem abbatisse. 

Erat autem in ilio monasterio soror una antiqua et Deo 
devota et magni meriti apud Deum, cui multum displicuit 
quod fecerat abbatissa, que sororem expulerat tribulatam et 
etiam iam locatam. Cum ergo esset sero die ilio, et alie so¬ 
rores in lectisterniis se locassent, ista coram altari se prostravit 
et cum multis lacrimis totani se contulit ad rogandum Deum, 
et tamquam Deo presente sic cepit orare et cum Deo etiam 
disputare: ' lustus quidem tu es, Domine; et si disputali tccum, 
verurntamcn iusta loquar ad te, lere. XII. Quare non respicis 
super iniqua agentes et taces devorante impio iustiorem se? 
Abacuch I. Nonne tu, Domine, hospitalitatem commendasti 
dicens Mat. XXV: Hospes eram, collegistis me ? Apostolus etiam 
tuus eam precipit et commendat dicens ad Ro. XII: Hospi¬ 
talitatem sectantes. Item ad Hebre. XIII dicit: Catitas frater- 
nilatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite obliviscì. Per 
hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Item 
Apostolus Petrus dicit I Petri UH: Hospitales invicem sine 
murmuratione. Nonne tu dixisti discipulis tuis Mat. X: Qui 
recipit vos, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui me 
misitì Nonne Apostolus tuus ad Ro. dicit XV: Suscipite invi¬ 
cem, siali et Christus suscepil nos in honorem Dciì Tu etiam 
dixisti Io. VI: Eum qui venil ad me non eiciam foras. Quare 
ergo abbatissa Clavarensis foras eiecit sororem suam? Nonne 
Apostolus dicit ad Colo. Ili: Induite vos siait electi Dei, sancii 



CRONICA 


89 


et dilecti, viscera misericordie ? Ubi ergo curialitas, ubi earitas, 
ubi pietas, ubi misericordie viscera? Nam Iohannes dicit prima 
cano(nica) VII: Qui habuerit substantiam huitis mundi et viderit 
fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab 
eo, quomodo earitas Dei manet in eof Filioli mei, non diliga- 
mus verbo neq?ie lingua, sed opere et veritate. Item beatus Ia- 
cobus dicit II: Si autem frater aut sor or nudi sint et indigeant 
victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: « Ite in pace ! 
calefacimini et saturamini », non dederitis autem eis que neces¬ 
saria sunt corpori, quid proderit eisì Si abbatissa de Clavara 
ista considerasset, sorori sue miserta fuisset. Domine Deus 
meus, de te scriptum est Eccli. XXXV: Non accipiet Domiuus 
personam in pauperem et deprecationem lesi exaudiet. Non de- 
spiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 
Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt, et cxclamatio eìus 
super deduceniem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad celum, 
et Domiuus exauditor delectabitur in illis. De te, Domine, 
scriptum est, quoniam tu dixisti, Ro. XII: Michi vindictam, et 
ego retnbuam, dicit Domiuus. Deutero. XXXII: Mea est ultio, 
et ego retribuam Et iterimi Eccli. XXVIII: Qui vìndicari vult, 
a Domino invenìet vindictam. Numquid super bis continebìs te, 
Domine, lacebis et affliges ?ios vehementer? Ys. LXIIII. Item 
Abacuch I : Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies, vo¬ 
ci ferabor ad te vim paliens, et non salvabis? \ Factum est autem, 
cum ista soror sic perorasset et coram Deo preces multipli- 
casset, accidit ei modicus somnus, et aliquantulum obdormivit; 
et quia ultra se non poterat Dominus continere, quin exau- 
diret famulam de facienda iustitia deprteantem, cepit loqui 
cum ea dicens Ys. XLVII : ' Ultionem capiam, et non resistet 
michi homo ’. Et excitata est soror et vigilando in tei ligi bi 1 i ter 
audivit a Christo: Audivi oralionem tuam et vidi lacrimas tuas 
et exaudivi te. Et de abbatissa, que viscera pietatis clausit 
sorori sue, noveris quod convertetur dolor eius in caput eius, 
et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. Ecce percussi 
eam plaga crudeli et insanabili, et amplius abbatissa non erit, 
sed cognoscet quod dicit Scriptura Iacobi II: Iuditium sme 



9 o 


SALIMRENE DE ADAM 


misericordia illi qui non fecit misericordiam. Et iterum Iob XX: 
Luet que fecit omnia, nec tamen co?isumentur. Et iterum Iob 
XXIIII: Deus inultum adire non patitur. Cito 3 , ait Dominus, 
' auditura es quid illi accidit abbatisse, que crudelis et sine 
misericordia est inventa 3 . Venit igitur soror ista finitis verbis, 
quibus cum Domino loquebatur, et abbatisse sue et visitatori 
et sororibus retulit universa. Visitator autem statini Clavarum 
misit nuntium velocissimum, ut cognosceret illi abbatissa qua- 
Iia accidissent. Qui invenit eam mortuam, maledictam et excom- 
municatam et non absolutam. In ilio autem intervallo, quo 
nuntius mittebatur, cepit domina Cecilia Clavarensis abbatissa 
graviter infirmari et ex langore deficere. Cumque variis dolo- 
ribus laboraret, decidit in Icctum et ad extrema deducitur. 
Clamat: ' En morior! sorores accurrite, auxilium date, prebete 
remedium! 3 . Adveniunt sorores continuo, abbatisse sue compa- 
tiuntur, ut decet. De salute anime nulla fit mentio, nulla de 
confessione loquela, ut cognoscas impletum quod Scriptura 
testatur Ecclesiastes VII: Considera opera Dei, quod nemo possit 
cornigere, quem ille despexcrit. Clauditur guttur eius, et vix 
poterat respirare. Et ut cognovit, quia moriebatur, sororibus 
congregatis dicebat: 'Ite et recipite dominami illam! Ite et 
recipite dominam illam! Ite et recipite dominam illam! Propter 
illam percussit me Deus! Propter illam percussit me Deus! 
Propter illam percussit me Deus! 3 . Et talia dicens spiritum emi- 
sit; sed non rediit ad Deum, qui dedit illuni iuxta verbum quod 
scriptum est Eccle. ultimo: Revertatur pulvis in terram suam, 
unde erat, et spiritas redeat ad eum qui dedit illuni. Quare 
hoc? Ut Scriptura impleatur que dicit Ecclesiastes XI: Si ce- 
ciderit lignum ad austrum aut ad aquilonari, in quocumque loco 
ceciderit, ibi crii. Quod est dicere: Ubi te invenero, ibi te 
iudicabo. Et ideo nemo debet eo statu vivere, in quo nollet 
mori. Ideo dicit Ps.: Intelligite hec qui obliviscimini Deum, ne 
quando rapiat, et non sit qui eripiat. Longe melius fuisset isti 
abbatisse, quod vixisset persona privata in nionasterio Parmensi 
Ordinis sancte Clare, quam quod divitias et dominium habuis- 
set. De primo dicitur Eccle. V: Divitie conservate in malurn 



CRONICA 


91 


Domini sui: pereunt enim in afflictìone pessima. Habuit enim 
divitias, ex quibus et rustica et avara fuit. De secundo dicitur 
Eccle. Vili: Interdum dominatur homo homini in malum suum. 
Quod duobus modis intelligi potest, scilicet vel ex parte illius 
qui dominatur, vel ex parte illius super quem fit dominium. 
De primo dicitur Eccli. XX: Qui potestatem sibi assumit miuste, 
odietur. Quod patuit in Abymelech filio Gedeonis, Iudicum IX, 
et in Absalon, qui assumpsit sibi regnum et expulit patrem 
de regno, postea suspendio periit et lanceis perforatus fuit, 
II Reg. XV, et in Adonia, de quo habetur III Reg. I, quod 
elevabatur dicens: ' Ego regnabo ’, et postea Salomon fecit eum 
interfici. De secundo habetur Ys. III, ubi conqueritur Domi¬ 
li us: Qtiare atteritis populum meum et facies pauperum commo- 
litis, dicit dominus Deus exercituum? Item Eze. XXXIIII: Curri 
austeritate imperabatis eis et cum polentìa. 

Quod V genera hominutn sunt, quorum dominium turpe est et crudele. 

Notandum autem quod V genera hominum sunt, quorum 
dominium crudele est valde et turpe. Primum genus est mu- 
lìerum, de quorum dominio habetur Eccli. XXV: Mulier, si 
Primatum habeal, contraria est viro suo. Item ibidem: A mu- 
liere initium factum est peccati, et per Ulani omnes morimur. 
Et ideo iudicatum est de ea et dictum Gen. Ili: Sub viri po~ 
testate eris, et ipse dominabitur tui. Sed libenter mulier, quando 
potest, assumit sibi dominium; quod patet in Semiramis, que 
bracas invenit hominibus; que, ut posset regnare post mor¬ 
temi viri sui, proprio filio suo, quem de Nino susceperat, 
nupsit. Patet etiam hoc in Athalia, que, ut posset regnare, 
omne semen regium interfecit, et VII annis regnavit et postea 
fuit gladio interfecta, ut habetur IIII Reg. XI et II Para- 
lipo. XXIII. In Ystoriis quoque dicitur quod letatus est populus 
terre, quia abslulerat Dominus opprobrium, ne mulier regnaret 
super eos. Item de dominio mulierum Dominus dicit Ys. Ili: 
Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mnlieres dominate 
sunt eius. Secundum genus est servorum, de quorum dominio 



92 


SALIMBENE DE ADAM 


dicitur Prover. XIX: Non decent stultum delitie ?iec servum 
dominari principibus. Item Prover. XXX: Per trìa movetur 
terra, et quartum, quod non Po test sust inere: Per servum, cum 
regnaverit et cet. Item Eccle. X: Vidi servos in equis et prin- 
cipes ambulantes quasi servos super terram. Item Iere. in ora- 
tione sua post Trenos: Servi dominati sunt nostri, non fuit qui 
redimeret de manu eorum. Ideo quidam ait: 

Asperius nichil est humili, cum surgit in altum: 

Cuncta ferit, dum cuncta timet, desevit in omnes, 

Ut se posse putet; nec belua sevior ulla est 

Quam servi rabìes in libera terga furentis. 

Tertrum genus est stultorum. De quorum dominio dicitur 
Eccle. X: Est malum, quod vidi sub sole, quasi per errorem 
egrediens a facie principis: positum stultum in dignita/e sublimi 
et divites sedere deorsum. Item Prover. XXVI: Quamodo nix 
estate et pluvie in messe, sic indecens est stulto gloria. Item 
ibidem infra: Sicut qui mittit lapidem in acervum mercurii, ita 
qui tribuit insipienti honorem. Item Eccli. XLVII: Finem habuit 
Salomon cum patribus suis et dereliquit post se de semine suo 
gentis stultitiam et inminutum a sua prudentia Roboam, qui 
avcrtit gentem consilio suo. Hoc est quod timuit Salomon, ne 
scilicet filium stultum haberet, qui post se haberet dominium 
regni sui. Ideo dixit Eccle. II: Detestatus sum omnem indu¬ 
striam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus 
heredem post me, quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus 
sii , et dombiabilur in laboribus meis, quibtcs desudavi et solli- 
citus fui. Ideo posset dicere Salomon quod dixit Iob III: 
Timor quem timebnm evenit michi, et quod verebar accidit. Et 
quando dixit Prover. XXX, quod terra movetur per servum, 
cum regnaverit, veruni dixit, quia servus suus regnavit post 
ipsuni, et terra mota est et commota, quando congressi sunt 
simul Ieroboam et Abias cum exercitibus suis, ut habetur II 
Paralipo. XIII. Sed consoJatur vaJde afflictos a stultorum do¬ 
minio, quod promittit Ys. XXXII: Non vocabitur ultra is qui 



CRONICA 


93 


insipietts est princeps, neque fraudulentus appellabitur maior. 
Quartum genus est puerorum. De quorum dominio dicit Do- 
minus per Ysaiam III: Dabo pueros principes eorum, et effe¬ 
minati dominabuntur eis. Ideo dicit Ecclesiastes X: Ve tibi 
terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. 
Quintum et ultimum genus est inimicorum. De quorum do¬ 
minio dicitur in psalmo: Dominati sunt eorum qui oderunt eos. 
Ideo Dominus dicit Ys. LII: Dominalores eius — scilicet populi 
Dei — inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen 
menni blasphematur . Benedictus Deus, qui me de hac materia 
expedi vit! 

Quod monasterium Burdegaiense Ordinis sancte Clare supradictam do¬ 
minali! in abbatissam elegit, et papa eam liberaliter concessit. 

Recordor quod, cum essem Lugduni, et domnus papa Inno- 
centius quartus esset ibi, venerunt fratres Minores de Burde- 
galis ad papam dicentes quod sorores Ordinis sancte Clare 
monasterii Burdegalensis elegerant dominam Ceciliam, neptem 
suam, in suam abbatissam. Et dedit eis papa Iitteras confir- 
mationis et dixit quod irent Parmam prò ea. Sed domnus 
electus Parmensis, nepos pape et fratrer predicte domine, cum 
esset Lugduni et intellexisset hoc, ivit ad papam et fecit quod 
totum illud negotium retractavit. Et forte, si ivisset illue, melius 
se habuisset inter extraneos quam se habuerit inter propinquos 
et notos. Nunc ad cursum nostre hystorie redeamus et ubi 
dimisimus inchoemus. 


Quod domnus Na(;arius cum uxore sua multa bona fecit fratribus Mino- 
ribus de Luca seditionis tempore. 

Anno siquidem dominice incarnationis MCCXXIX, quem 
etiam supra posuimus, domnus Nazarus Ghirardini de Luca 
potestas Reginus fuit, qui fecit fieri pontem et portam de 
porta Bernone. Et tunc primo civitas Regii cepit murari. Et 
fecit murari centum brachia a dieta porta inferius versus 



94 


SALIMBENE DE ADAM 


portam Sancti Stephani. Et sic successive alii potestates an- 
nuatim faciebant murari ducenta brachia, quousque civitas 
murata est tota. Verumtamen propter guerrarum abundantiam 
aliquando civitas habuit intervallum murandi. Iste dornnus 
Nazarus habet ymaginem lapideam super portam Bernonis, 
quam fecit fieri, et sedet ibi super equum lapideum in civitate 
Regii. Pulcher miles fuit et dives valde, notus meus et amicus, 
quando habitabam in civitate Lucana in Ordine fratruin Mi- 
norum. Domina Flos-olive, uxor sua, fuit pulchra domina, 
pinguis et carnosa et michi familiaris et devota. De Tridento 
fuit, uxor cuiusdam notarii, ex quo habuit duas filias, pulcher- 
rimas dominas. Dornnus vero Nazarus abstulit eam viro suo, 
quando Tridenti fuit potestas, et duxit eam consentientem ad 
civitatem Lucanam; suam vero uxorenr, que adhuc vivebat, 
misit ad quoddam suum castrum, et stetit ibi, quousque obiit. 
Mortuus est sine filiis dornnus Nazarus. Multas divitias isti 
domine dedit, que processu temporis in civitate Regina maritata 
fuit pariter et decepta, ut michi dixit. Et habuit eam in uxorem 
Henricus filius Antonii de Musso; et adhuc vivit in anno Do¬ 
mini MCCLXXXIII, quo scribimus ista in festo sancti Laurentii, 
die Martis. 

De abbatissa Gatharole Ordinis saticte Clare, que totam civitatem Lu- 
censem provocavit contra fratres Minores, ponendo maculam in 
electis. 

Ambo isti, scilicet dornnus Nazarus et domina Flos-olive, 
multa bona fecerunt fratribus Minoribus de Luca, quando 
abbatissa Gatharole Ordinis sancte Clare totam civitatem Luca¬ 
nam provocavit et concitavit contra fratres, ponens maculam 
in electis , eo quod frater Iacobus de Yseo volebat ipsam absol- 
vere, quia non bene in ilio officio se habebat. Erat enim filia 
cuiusdam fornarie Ianuensis, et valde turpe et crudele erat 
suum dominium ac pariter inhonestum, et violenter dominium 
tenere volebat, ut semper existeret abbatissa. Quod ut melius 
tenere posset, munuscula et exenia largiebatur iuvenibus et 



CRONICA 


95 


viris et secularibus dominabus, maxime autem eis qui de 
parentela sua in monasterio suo aliquas propinquas habebant. 
Quibus edam ipsa dicebat: ' Ideo fratres Minores me absolvere 
volunt, quia non permitto eos fornicari cum filiabus et soro- 
ribus vestris 3 , et sic, ut dictum est, ponebat macularti in 
eleciis. Mentiebatur enim ore aperto. Et nichilominus fuit 
absoluta, et fratres recuperaverunt honorem et famam suam, 
et civitas a perturbatione quievit. Satis igitur ostensum est, 
quam turpe sit dominium feminarum; quod edam in hominibus 
non laudatur. Non enim dixit Deus primis parentibus quod 
dominarentur hominibus, sed dominamini, ait, piscibus maris et 
volatilibus celi et bestiis universe terre « Hinc beatus Ber- 
nardus dicit: Quotiens hominibus preesse desidero, totiens Deum 
meum preire contendo. De ipso namque scriptum est, quod 
venìt Nazareth et erat subditus illis , nulli dubium, quin Ioseph 
et Marie, qui parentes dicebantur ipsius, Lue. II. 

De translatione beati Francisci, et de miraculis ibi factis. 

Anno dominice incarnationis MCCXXX generale capitulum 
fratrum Minorum Assisii est celebratum. In quo corporis beati 
Francisci Vili Kal. Iunii translatio facta fuit; et frater Iacobus 
de Yseo, qui in locis inguinaribus et menbris genitaiibus tota- 
liter erat confractus, integraliter fuit redditus sanitati. Multa 
edam alia miracula fecit eadem die Deus per servum et amicum 
suum Franciscum digna relatu, prò quibus ad legendam suam 
poteris habere recursum. 

t 

De transitu beati Antonii Paduani. 

Anno dominice incarnationis MCCXXXI, indictione quarta, 
XIIII die mensis Iunii, feria VI, beatissimus pater ac frater 
Antonius, natione Hyspanus, in civitate Padua, in qua per 
eum nomen suum magnificavit altissimus, apud cellam in loco 
fratrum viam universe carnis ingressus, ad celestium spirituum 
mansiones feliciter transmigravit. Hic fuit ex Ordine fratrum 



96 


SALIMBENE DE ADAM 


Minorum et socius beati Francisci. De quo in alio loco, si 
fuerit vita comes, abundantius disseremus et copiosius pero- 
rabimus. 


Quod marchio Cavalcabo a Bonacurso de Palude fuit superatus atque 

fugatus apud Mancasale. 

Anno dominice incarnationis MCCXXXII die sabbati XVI 
exeunte Octobri, superatus et fugatus fuit marchio Cavalcabo 
a Bonacurso de Palude et ab illis de Sesso, apud Mancasale. 

De episcopis Parmensis Ecclesie qui diebus meis fuerunt. 

Anno Domini MCCXXXIII murabatur palatium Parmensis 
episcopi, quod est ante frontispitium maioris Ecclesie: et tunc 
episcopus Gratia de Florentia Parmensem gubernabat Eccle- 
siam, et in pluribus locis episcopatus plura fecit edificari 
palatia. Et ideo a Parmensibus bonus episcopus habebatur, 
Siquidem non fuit rerum episcopalium dissipator, sed potius 
agregator et conservator. Mie fuit patris mei amicus, scilicet 
domni Guidonis Ade, et de palatio suo loquebatur cum eo, 
cum esset ad fenestram domus sue, et exenia sibi mittebat, ut 
vidi frequenter oculis meis. Fratrem meum Guidonem dilexit, 
sed postquam Ordinem fratrum Minorum intravit, non curavit 
de ipso. Ante istum episcopum fuit domnus Opiqo de Lavania 
Ianuensi, qui fuit pulcher homo et honesta persona, ut dicunt, 
et barbanus fuit domni Innocentii pape quarti, quem non re¬ 
colo me vidisse. Post episcopum Gratiam fuit quidSm Grego- 
rius Romanus, qui parvo tempore vixit, et mortuus est Mantue 
hereticus et maledictus. Quando enim in infirmitate sua porta- 
verunt ei corpus Domini, noluit illud sumere, dicens quod 
nichil credebat de tali fide. Cum autem interrogatus fuisset, 
quare episcopatum receperat, dixit quod propter divitias et 
honores; et sic obiit et non communicavit. Post istum fuit 
episcopus magister Martinus, de Colurnio oriundus, ex genere 
non satis darò. Post quem Bernardus de Vitio, de quo supra 



CRONICA 


97 


memini me dixisse, sicut et de subsequentibus. Post Bernardum 
fuit domnus Albertus de Sancto Vitale, nepos pape Innocentii 
quarti. Postea canonice et concorditer et bene fuit electus 
magister Iohannes de Domina Rifidha, archipresbiter maioris 
Ecclesie; et supervenit domnus Opigo Tripolitanus episcopus, 
similiter nepos pape predicti et frater superioris Alberti, et 
abstulit sibi, et adhuc vivit et tenet, ut qui tenet mine ieneat, 
donec de medio fiat. Et sumus hodie in anno MCCLXXX1II, 
quo ista scribimus, in festo sancti Laurentii, in die Martis. 
Quid amodo futurum sit de Parmensibus episcopis, Deus 
novit. 

De parentela domni Ghiberti de Gente. [Quare dicantur de Gente de- 

scendentes a donino Giliolo Domine-Agnetis. Item de ponte domine 

Egidie de Palude.] 

Igitur millesimo supraposito, scilicet CCXXXIII, domnus 
Giliolus Domine-Agnetis de Parma potestas fuit Reginus; 
quo artno primo incepta fuit moneta Regii ; et domnus Ni- 
cholaus Reginus episcopus vivebat adhuc. Istum domnum 
Egidiolum vidi, quia de eadem ci vitate eramus. Et quantum 
ad cognomen, binomius fuit. Dictus est enim de Domina- 
Agnete vel a matre vel ab uxore, eo quod valens domina 
fuerit, sicut quidam pons, qui est Parme, appellatus fuit et 
dictus pons domine Egidie de Palude, eo quod fecerit eum 
fieri; quem modo Parmenses melius faciunt, ut sit de muro 
et non de lignamine. Item dictus est de Gente, prò eo quod, 
cum esset in ultramarinis partibus, quando fiebat mentio de 
exercitibus in familiari colloquio, hoc verbum frequenter di- 
cebat; ' Gens nostra ita fecit ’. Audivi hoc a donino Ghirardo 
Rangone de Mutimi, qui fuit frater Minor. Porro domnus Gi¬ 
liolus de Gente habuit duos fratres. Quorum primus fuit domnus 
Tedhaldus, quem vidi puerulus valde vetustum, senem et anti- 
quum dierum; et habuit VII filios, quorum unus, scilicet domnus 
Manfredus, sororem meam uxorem habuit dominam Caracosam; 
que post mortem viri sui in monasterio Parmensi Ordinis sancte 


Salimbene de Adam, Cronica. 


7 



98 


SALIMBENE DE ADAM 


Clare laudabiliter vitam finivit. Secundus fuit domnus Beretta, 
pulcher miles et fortis bellator et validus, qui staturam habuit 
ita longam, quod mulieres et homines mirabantur. Porro domnus 
Giliolus fuit pater domni Ghiberti de Gente, de quo suo loco 
dicemus. Et quando domnus Giliolus millesimo supraposito 
erat potestas Reginus, inchoatum est Alleluia. 

De tempore Alleluie. 

Fuit autem Alleluia quoddam tempus, quod sic in poste- 
rum dictum fuit, scilicet tempus quietis et pacis, quoad arma 
bellica omnino remota, iocunditatis et letitie, gaudii et exul- 
tationis, laudis et iubilationis. Et cantilenas cantabant et laudes 
divinas milites et pedites, cives et rurales, iuvenes et virgines, 
sènes cum iunioribus . In omnibus civitatibus Ytalie ista devotio 
fuit. Et vidi quod in civitate mea Parmensi quelibet vicinia 
volebat habere vexillum suum occasione processionum, que 
fiebant, et in vexillo suo genus martyrii sancti sui. Ut verbi 
grada, quomodo decoriabatur beatus Bartliolomeus, erat in 
vexillo illius vicinie, in qua erat eius Ecclesia. Et sic de aliis. 
Sic etiam veniebant de villis ad civitatem cum vexillis et socie- 
tatibus magnis viri et mulieres, pueri et puelle, ut predicationes 
audirent et Deum laudarent; et cantabant Dei voces et non 
hominis , et ambulabant homines in salvatione, ita ut videretur 
propheticum illud impletum: Reminiscentur et convertentur ad 
Dominimi universi fines terre. Et adorabunt in conspectu eius 
universe familie gentium. Et babebant ramos arborum et can- 
delas accensas. Et fiebant predicationes vespere et mane et 
meridie iuxta illud propheticum: Vespere, mane et meridie nar- 
rabo et annuntiabo, et exaudiet vocem meam. Redimct in pace 
animavi meam ab his qui apropinquant michi, quoniam intcr 
multos erat m£cum. Et fiebant stationes in Ecclesiis et in pla- 
teis, et levabant manus ad Deum ad ipsum laudandum et 
benedicendum in secula; et a divinis laudibus cessare non 
poterant, ita erant inebriati amore divino. Et beatus qui plus 
poterat bene facere et Deum laudare. Nulla ira in eis, nulla 



CRONICA 


99 


perturbatio, nulla disceptatio, nullus rancor. Omnia pacifice 
et benigne fiebant ab eis, ita ut illud propheticum dicere pos- 
sent Ys. LXV: Quia oblivioni Iradile sunt angustie priores, et 
quia abscondite sunt ab oculis nostrìs. Nec mirum. Biberant 
enim de vino dulcedinis spiritus Dei, quo gustato desipit omnis 
caro. Ideo preci pitur predica tori bus Prover. XXXI: Date sice- 
ram merentibus et vìnum his qui amaro sunt animo. Bibant et 
obliviscantur egestatis sue, et doloris non recordentur amplius . 
Ad predicta facit quod Ieremias dicit in Trenis III: Scruleniur 
vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum. Levemus 
corda nostra curri manibus ad Dominum in celos. Revera ita 
faciebant, ut vidi oculis meis, et illud quo$ Apostolus precipit 
adimplebant, I Timothei II: Volo viros orare in omni loco, 
levantes puras manus sine ira et disceptatione. Et quia sapiens 
in Proverbiis dicit XI quod, ubi non est gubernator, populus 
corruel , ne credas eos sine duce fore, dicatnus de duci bus 
congregationum istarum. 

j De fratre Benedicto, qui inchoavit devotiouem, que fuit tempore Alleluie. 

f"Nam primo venit Parmam frater Benedictus, qui dicebatur 
frater de Cornetta, homo simplex et illitteratus et bone inno- 
centie et honeste vite, quem vidi et familiariter cognovi Parme 
et postmodum Pisis. Erat enim vel de valle Spoletana vel de 
partibus Romanis. Non erat alicuius religionis quantum ad 
congregationem, sibi ipsi vivebat et soli Deo piacere studebat; 
amicus valde erat fratrum Minorum. Quasi alter Iohannes 
Baptista videbatur, qui precederet ante Dominum et pararet 
Domino plebem perfectam. Hic habebat in capite capellam 
Armenicam et barbam longam et nigram et tubam eneam sive 
de oricalco, parvulam, cum qua bucinabat, et terribiliter reboa- 
bat tuba sua nec non et dulciter; zona pellicea erat accinctus; 
habitus eius niger erat ut saccus cilicinus et longus usque ad 
pedes; toga erat ad modum guascapi facta, et in anteriori 
parte et in posteriori crucem habebat magnam et latam et lon¬ 
gam et rubeam, descendentem a collo usque ad pedes, 



IOO 


SALIMBENE DE ADAM 


sicut in planetis sacerdotalibus fieri solet. Taliter iste indutus 
ibat curri tuba sua et in ecclesiis et in plateis predicabat et 
Deum laudabat, quem sequebatur maxima puerorum multitudo, 
frequenter cum ramis arborum et candelis accensis. Sed et ego 
super murum palatii episcopi, quod tunc temporis edificabatur, 
vidi ipsum pluries predicantern et Deum laudantem. Et inchoa- 
bat laudes suas hoc modo et in vulgari dicebat: Laudato et 
òenedhetto et glorificato sia lo patre ! Et pueri alta voce quod 
dixerat repetebant. Et postea eadem verba repetebat addendo: 
sia lo fijo! Et pueri resumebant et eadem verba cantabant. 
Postea tercio eadem verba repetebat addendo: sia lo spirita 
sancto! Et postea 'Alleluia, Alleluia, Alleluia’. Deinde buci- 
nabat et postea predicabat, dicendo aliqua bona verba ad 
laudem Dei. Et postmodum in fine predicationis beatam Vir- 
ginem salutabat hoc modo: 

Ave Maria clemens et pia, 

Gratia piena, virgo serena! 

Dominus tecum, et tu mane mecum! 

Benedicta tu in mulieribus, 
que peperisti pacem hominibus 
et angelis gloriam ! 

Et benedictus fructus ventris tui, 
qui, coheredes ut essemus sui, 

nos fecit per gratiam et cet. 

De sollemnibus predicatoribus, qui tempore Alleluie famosi fuerunt, et 
primo de his qui de Ordine fratrum Predicatorum extiterunt. 

De fratre Iohanne de Vincentia, et de canonic;atione beati Dominici. 

Nunc de sollemnibus predicatoribus, qui tempore illius 
devotionis famosi fuerunt, dicamus, et primo de duobus Pre¬ 
dicatorum Ordinis, scilicet de fratre Iohanne de Bononia, qui 
quantum ad originerà de Vincentia erat, et de fratre Iacobino 
de Regio, qui de Parma oriundus erat. Nani beatus Dominicus 
needum canonizatus erat, sed sub terra latebat, sicut in prosa 
cantatur: 



CRONICA 


IOI 


Iacet granum occultatimi, 
sydus latet obumbratum, 

sed plasmator omnium 
Ossa Ioseph pululare, 
sydus iubet radiare 

in salutem gentium. 

Et invenitur quod sanctus Dominicus XII annis latuit sub 
terra, nec erat sue sanctitatis aliqua mentio, sed procuratione 
istius fratris Iohannis supradicti, qui in Bononia tempore illius 
devotionis habebat gratiam predicandi, eius canonizatio facta 
fuit. Huic canonizationi adiutorium dedit e^iscopus Mutinensis, 
qui postea cardinalis Guilielmus est dictus, et fuit de Pede- 
montis; quem predicantem et officium facientem in Parasceue 
vidi in Ecclesia fratrum Minorum apud Lugdunum, quando 
papa Innocentius et curia erat ibi. Iste ergo, quia amicus Pre- 
dicatorum erat, sollicitavit eos dicens: f Ex quo fratres Minores 
habent unum sanctum, faciatis et vos, ut alium habeatis, etiam 
si deberetis ipsum de paleis fabricare’. Porro frater Iohannes 
iste parve litterature erat et intromittebat se de miraculis fa- 
ciendis. Magnani predicationem inter Castrum-Leonem et Ca- 
strum-Francum tempore ilio fecit. 

De fratre Iacobino de Parma, qui de Regio dictus est, et de operibus eius. 

Frater vero Iacobinus de Regio, qui de Parma oriundus 
fuerat, litteratus homo fuit et lector in theologia, facundus, 
copiosus et gratiosus in predicationibus; homo alacer, beni- 
gnus, caritativus, familiaris, curialis, liberalis et largus; et 
aliquando fuimus socii itineris si.mul die noctuque a Parma 
usque ad Mutinam tempore magne guerre, et nichilominus ego 
habebam socium meum, et ipse suum. Hic tempore illius 
devotionis, de qua supra diximus, multam habuit gratiam pre¬ 
dicandi et multa bona fecit. Nani millesimo supraposito 
inchoata est Ecclesia Iesu Christi fratrum Predicatorum in 
civitate Regina, et in festo sancti Iacobi primus lapis positus 
fuit, consecratus per domnum episcopum Nicholaum. Et ad 



102 


SALIMBENE DE ADAM 


predictum opus faciendum veniebant homines et mulieres 
Regii, tam parvi quam magni, tam milites quam pedites, 
tam rustici quam cives, et ferebant lapides, sabulum et cal- 
cinam supra dorsa sua in pellibus variis et <;endalibus; et 
beatus i 11 e qui plus poterat portare. Et fecerunt omnia funda- 
menta domorum et Ecclesie et partem muraverunt, et in tertio 
anno compleverunt totum laborerium suum. Et tunc frater 
Iacobinus superstabat ad laboreria bene facienda. Iste frater 
lacobinus fecit magnani predicationem inter Calernum et 
Sanctum Hylarium in episcopatu Parmensi, in inferiori parte 
strate. In qua predicatione fuit maxima multitudo hominum et 
mulierum, puerorum et puellarum de Parma et de Regio et 
de montibus et de vallibus sive campestribus et de diversis 
villis. Et quedam mulier paupercula pregnans peperit ibi ma- 
sculum. Tunc precibus et rogatu fratris Iacobini ilii paupercule 
mulieri multi multa dederunt. Nani una mulier dabat sibi 
subtellares, alia camisiam, alia vestem, alia bindam. Et sic 
habuit unum asinum oneratum, insuper et ab hominibus cen- 
tum solidos imperialium. Et qui interfuit et vidit retulit michi 
omnia ista post longum tempus, cum per eumdem locum cum 
eo transirem. Insuper et hec eadem cognovi ab aliis. 


Quod frater Ghirardus de Mutina apparuit post mortem suani fratri Ia- 

cobino de Parma. 

Huic fratri lacobino infirmo existeiiti in conventu Bononie 
et in infirmitorio fratrum Predicatorum circa meridiem sedenti 
et vigilanti, apparuit frater Girardus de Mutina ex Ordine fra¬ 
trum Minorimi ea die, qua obierat, et familiariter cum eo 
Iocutus est dicens: c In gloria Dei suiti, ad quam cito vocabit 
te Christus, ut ab eo laboris tui mercedem plenam recipias, 
et cum eo semper liabitabis, cui devote servisti His dictis 
disparuit frater Girardus. Frater vero Iacobinus quod viderat 
retulit fratribus suis, et gavisi sunt. Et accidit fratri lacobino, 
sicut frater Girardus dixerat, quia post paucos dies obdormivit 
in Domino. Cuius corpus Mantue fuit sepultum. Frater vero 



CRONICA 


103 


lohannes de Vincentia, cuius supra fecimus mentionem, in 
Apulia ultimum diem clausit. 

De fratre Bartholomeo de Vincentia. 

Habuerunt edam fratres Predicatores apud Parmam tem¬ 
pore illius devotionis, quod dietimi fuit Alleluia, fratrem Bar- 
tholomeum de Vincentia, qui multa bona fecit, ut vidi oculis 
meis; et fuit bonus homo, discretus et honestus. Et post multa 
tempora factus fuit episcopus terre sue, et fecit ibi pulchrum 
locum fratrum suorum, qui prius ibi non # habitabant. 

De predicatoribus Ordinis fratrum Minorum, et primo de fratre Leone, 

cui dominus cuiusdam hospitalis post mortem apparuit. 

Fratres vero Minores habuerunt fratrem Leonem Mediola- 
nensem, qui fuit famosus et sollemnis predicator et magnus 
persecutor hereticorum et confutator et superator. Hic multis 
annis in Ordine fratrum Minorum minister provincialis fuit et 
postea archiepiscopus Mediolanensis. Hic tam magnifici cordis 
fuit et tante audatie, quod aliquando solus cum vexillo pre- 
cessit exercitum Mediolanensium, qui contra imperatorem ve- 
niebat, et transito ponte et fluvio per longam moram stetit 
solus vexillum in manibus tenens; nec tamen Mediolanenses 
post eum transibant, quia videbant exercitum imperatoris pre- 
paratum ad bellum. Iste frater Leo audivit confessionem do¬ 
mini cuiusdam hospitalis Mediolanensis, qui erat magni nominis 
et magne sanctitatis reputabatur. Et cum laboraret in extre¬ 
mis, fecit sibi promitti quod post obitum suum rediret ad 
eum, ut de statu suo posset cognoscere. Et promisit gratanter. 
Divulgatur decessus eius circa vesperas per civitatem; rogat 
frater Leo duos fratres, socios speciales, quos habebat cum 
adhuc provincialis minister existeret, ut in angulo orti in cella 
ortolani ilio sero secum vigilare deberent. Cumque tres simul 
vigilarent, accidit fratri Leoni modicus somnus, et volens dor¬ 
mire rogavit socios, quod, si aliquid sentirent, excitarent eum. 



104 


SALIMBENE DE ADAM 


Et ecce subito audiunt venientem cum multis doloribus eiu- 
lando et viderunt eum tamquain globum igneum vel a sub de 
celo cadentem; deciditque super cacumen celle, veluti cum 
accipiter ad anatem capiendam descendit. Ad cuius sonitum 
et ad impulsum fratrum frater Leo evigilavit a sonino. Cum 
autem ille querelando frequentaret ‘ Heu, heu ! 5 quesivit ab 
eo frater Leo, qualiter sibi esset. Qui respondit dicens quod 
damnatus erat, eo quod pueros ex occulto concubitu genitos 
et ad hospitale proiectos ex quadam indignatione sine baptismo 
mori permiserit, quia videbat hospitale ex tali expositione in 
labores et expensas incurrere. Cumque diceret ei frater Leo 
quare istud peccatum confessus non fuerat, respondit, vel 
quia tradidit oblivioni, vel quia confìtendum non credidit. 
Dixit ergo ei frater Leo: c Quia nichil habes facere nobiscum, 
recede a nobis et vade viam tuam! 5 . Ille igitur eiulando et 
clamando recessit. Iste itaque frater Leo tempore illius devo- 
tionis, quod in posterum dictum est Alleluia, multa operatus 
est et multa bona fecit. 


De quodam predicatore, qui erat de Padua, et predixit quandam turrira 

cadendam, et ita evenit. 

De alio, qui similia dixit, similia evenerunt. 

Fuit quidam alius frater Minor de Padua, qui tempore 
illius devotionis multa bona fecit. Hic dum in quodam festo 
Cumis predicaret, et quidam usurarius turrim suam murari 
faceret, impeditus frater a clamore laborantium, astanti populo 
dixit [frater]: ' Predico vobis quod usque ad tale tempus turris 
illa funditus corruet et destruetur \ Accidit, ut frater predixe- 
rat, et reputatimi fuit grande miraculum. Mine Ecclesiasticus 
ait XXXVII: Anima vivi sancti enuntiat aliguando vera, quam 
VII circumspectores sedentes in excclsum ad speculandum. Item 
Prover. XVII: Qui altam facit domum suam, querit ruinam. 
Item exemplum illius qui divinavit de turre cadenda et de 
filio grille et de tribus cucurbitis et de mure in cucurbita. 
Et omnia casu dicebat et fortuiti!, et ex hoc appellatus fuit 



CRONICA 105 

divinus. Fuit et frater Girardus de Mutina ex Ordine fratrum 
Minorum tempore devotionis predicte, qui fuit mirabilium 
patrator operum et multa bona fecit, ut vidi oculis meis. Hic, 
cum adhuc secularis existeret, dicebatur Girardus Maletta. Ex 
potentibus et divitibus parentibus natus est, scilicet de Bucca- 
badhatis. Hic fuit de primitivis fratribus unus, scilicet Ordinis 
fratrum Minorum, non tamen de XII. Amicus et intimus fuit 
beati Francisci et aliquando socius. Curialis homo fuit valde, 
liberalis et largus, religiosus et honestus et valde morigera- 
tus, temperatus in verbis et in omnibus operibus suis. Parve 
litterature fuit, magnus concionator, optimum et gratiosus pre- 
dicator. Totum mundum circuire volebat. Hic prò me rogavit 
fratrem Helyam generalem ministrum Ordinis fratrum Minorum, 
ut ad Ordinem me reciperet, et exaudivit eum apud Parmam 
anno Domini MCCXXXVIII. Huius sotius aliquando in iti¬ 
nere fui. 


Quod Parmenses tempore devotionis fecerunt fratrem Ghirardum de Mu¬ 
tina suum potestatem, dando ei plenum dominium Parme. 

Huic tempore illius devotionis predicte Parmenses totaliter 
dominium Parme dederunt, ut eorum esset potestas et concor- 
daret eos qui guerras habebant ad pacem. Et sic fecit, quia 
multos discordes ad pacem reduxit. Verumtamen in quadam 
compositione cuiusdam pacis calumniam incurrit et perturbavit 
domnum Bernardum Rolandi Rubei, cognatum pape domni 
Innocentii quarti, prò eo quod non bene satisfecit quibusdam 
amicis suis. Erat enim frater Gerardus imperialis multum. Et 
nichilominus in pace et in equitate ambulavit cum Deo et 
multos avertit ab iniquitaie , ut dicit Malachias II. 

De tribus sociis, qui diversimode elegerunt Deo servire. 

Nota exemplum illorum trium sociorum, quorum unus elegit 
vacare sibi et sibi soli vivere et solitariam vitam ducere, alius 
servire infirmis, tertius concordare discordantes. De primo dicit 



ioó 


SALIMBENE DE ADAM 


beatus Ieronimus: Sancia rusticitas solimi sibi prodest, et quan- 
tum edificat ex vite merito Ecclesiam Oiristi, tantum nocet, 
si destruenlibus non resistat. Ideo nota de sancto Syndonio, 
cui precepit angelus Domini, quod iret ad predicandum contra 
hereticos. De beato Francisco edam scriptum est quod non 
sibi soli vivere, sed aliis froficere vult Dei zelo ductas. De 
secundo Dominus dicit Mat. XXV: Infirmus fui, et visitastis me. 
Item ad Ro. XIIII: lnfirmum autem in fide assumile. Et infra 
XV : Debemus autem nos fìrmiores ìmbecìllilates infirmorum 
sustinere et non nobis piacere. Item prima ad Thessa. V: 
Suscipite infìrmos, patientes estote ad omnes. Valde enim im- 
pacientes sunt infirmi et cito indignantur. 


De quodam qui serviebat infirmo, ex cuius servitio promeruit, quod 

beata Virgo sibi apparuit. 

Nota exemplum illius qui serviebat infirmo, cui beata 
Virgo apparuit et familiariter loquebatur cum eo. Cuinque 
infirmus clamaret, dimisit Virginem et ad infirmum cueurrit. 
Rediens denuo Virginem expectantem invenit, que dixit sibi: 
' Quia erga infirmum caritatem ostendisti, ideo te expectavi. 
Alioquin recessissem, si ad infirmum non ivissesDe tertio 
dicitur Eccle. VII: Calumnia conturbat sapientem et perdet robur 
cordis eius. Multas enim calumnias patiuntur qui discordantes 
volunt ad pacem reducere. Ideo dicit Prover. XXVI: Sìcut qui 
apprehendit auribus canem, sic qui transit et impatiens commi - 
scebitur rixe alterius. Rogandus est autem Deus sicut rogat 
propheta: Redime me a calumniis hominum, ut cast odiata man¬ 
data tua. Cum reduco ad memoriam fratrem Ghirardum de 
Mutina, semper illius auctoritatis recordor Eccli. XIX: Melior 
est homo qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, 
quatti qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi. Cum 
fratre Ghirardo fui infirmus apud Ferariam inftrmitate, de 
qua mortuus est ; et veniens ipse Mutinam circa annum novum 
ultimum diem clausit. Sepultus est in Ecclesia fratrum Minorum 
in sepulchro lapideo, et multa miracula Deus per eum operari 



CRONICA IO 7 

dignatus est. Que quia alibi scribi possunt, ideo causa brevi- 
tatis hic omittuntur a nobis. 

Quod isti solemnes predicatores congregabantur interdum in aliquo loco 

et ordinabant de predicationibus suis. 

Unum vero pretereundum non est, quia tempore devotionis 
predicte isti sollemnes predicatores congregabantur interdum 
in aliquo loco et ordinabant de predicationibus suis, scilicet 
de loco, de die, de hora et de themate; et dicebat unus alteri : 
' Teneas quod ordinavimus firmum Et sic infallibiliter fiebat, 
sicut condixerant sibi. Stabat ergo frater Ghirardus, ut vidi 
oculis ineis, in platea communis Parme vel alibi, ubi volebat, 
super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum, et populo 
expectante a predicatione cessabat et profundabat caputium 
super caput, quasi aliquid meditaretur de Deo. Deinde post 
longain moram miranti populo, remoto caputio, loquebatur. 
Quasi diceret Apoc. I: ' Fui in spirita in doniinica die et 
ascultavi dilectum fratrem nostrum Iohannem de Vincentia, 
qui predicat apud Bononiam in glarea fluminis Reni, et habet 
magnum populum coram se, et tale fuit predicationis eius 
initium: Beata gens, cuius est dominus Detis eius, populus, 
quem elegit in hereditatem sibp . Idem dicebat de fratre Iacobino, 
idem illi de isto. Mirabantur astantes et curiositate ducti 
nuntios mittebant non nulli, ut istorum que dicebantur cogno- 
scerent veritatem. Cumque veraciter hec omnia repperissent, 
indicibiliter mirabantur, et secularia negotia deserentes Ordi- 
nem fratrum Minorum et fratrum Predicatorum multi ingressi 
sunt; et diversimode et in multis partibus mundi multa bona 
facta sunt tempore devotionis illius, ut vidi oculis meis. 

De trufatoribus et illusoribus qui tempore Alleluie fuerunt. 


Fuerunt etiam tempore ilio trufatores et illusores quam 
plures, qui maculam in electis libenter imponcre conabantur. 



108 SALIMBENE DE ADAM 

De magistro Boncompagno Fiorentino. 

Ex quibus unus fuit Bonconipagnus Florentinus, qui magnus 
magister in gramatica in civitate Bononie fuit et libros de 
dictamine scripsit. Hic cum more Florentinorum trufator maxi- 
mus esset, quendam rithmum fecit in derisionem fratris Iohannis 
de Vincentia, cuius nec principii reminiscor nec finis, quia 
multa tempora sunt, quod non legi ipsum, et quando legi, 
non bene commendavi memorie, quia nec multum curabam. 
Erant autem ibi verba ista, prout memorie occurrunt: 

Et Iohannes iohannicat 
et saltando choreizat. 

Modo salta, modo salta, 
qui celorum petis alta! 

Saltat iste, saltat ille, 
resaltant cohortes mille, 

Saltat chorus dominarum, 
saltat dux Venetiarum et cet. 

Item iste magister Boncompagnus, videns quod frater Iolian- 
nes intromittebat se de miraculis faciendis, voluit et ipse se 
intromittere et predixit Bononiensibus quod, videntibus eis, 
volare volebat. Quid plura? Divulgatimi est per Bononiam. 
Venit dies statuta, congregata est tota civitas a viro usqne ad 
mulierem, a puero usque ad senem, ad radicem montis qui 
appellatur Sancta Maria in Monte. Fecerat sibi duas alas et 
stabat in cacumine montis aspiciens eos. Cumque se diti mutuo 
aspexissent, protulit istud verbum: c Ite cum benedictione di¬ 
vina, et sufficiat vobis vidisse faciem Boncompagni \ Et reces- 
serunt cognoscentes se derisos. Iste magister Boncompagnus, 
cum esset sollemnis dictator, ex consilio amicorum suorum ad 
curiam Romanam accessit volens experiri, si forte ex dictamine 
suo Romane curie posset gratiam invenire. Quam cum non 
invenisset, recedens inde, factus iam senex ad tantam devenit 
inopiam, quod oportuit eum apud Florentiam in quodam 
hospitali vitam finire. Hinc sapiens in Eccle. IX dicit: 



CRONICA 


I09 


Vidi sub sole nec velocium esse cursum ?iec fortium bellum nec 
sapientium ponevi nec doctonivi divitias nec arlifcum gratiam , 
sed tempus casumque in omnibus. Item Eccli. XXVI: I?i duobus 
contristatum est cor menni , et in tertio, iracundia michi advenit: 
vir bellator defrciens per inohiam, et vir sensatus contemptus, 
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum 
od rumpheam. 

De fatuitatibus fratris Iohannis de Vincentia, qui erat de Ordine fratrum 

Predicatorum. 

Porro frater Iohannes de Vincentia, de quo supra fecimus 
mentionem, ad tantam dementiam devenerat propter honorem 
sibi impensum, et quia habebat gratiam predicandi, ut crederet 
etiam sine Deo se veraciter miracula posse lacere. Que maxima 
stultitia erat, cum Dominus dicat Io. XV: Sine me nichil po- 
ieslis facere. Item Prover. XXVI: Sicut qui mìttit lapidem in 
acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Cum autem 
reprehenderetur frater Iohannes a fratribus suis de multis fatui¬ 
tatibus, quas faciebat, respondebat eis dicens: c Ego exaltavi 
Dominicum vestrum, quem XII annis sub terra tenuistis abscon- 
sum, et nisi quieveritis, vilificabo sanctutn vestrum et facta 
vestra publicabo Talia itaque audientes sustinebant ipsum, 
quousque mortuus est, non invenientes qualiter contra eum 
insurgerent. Hic cum quadam die venisset ad domum fratrum 
Minorum, et barbitonsor ei barbam rasisset, valde habuit prò 
malo, eo quod fratres pilos barbe sue non coliegerant, ut prò 
reliquiis reservarent. 

De truffis fratris Detesalve de Florentia, qui erat ex Ordine fratrum Mi¬ 
norum. 

Sed frater Deus-te-salvet de Florentia ex Ordine Minorum, 
qui more Florentinorum magnus trufator erat, optime respondit 
stulto iuxta stultitium suoni, ne sibi sapiens esse viderelur, 
Prover. XXVI. Nani cum quadam die ad domum Predicatorum 



X IO 


SALIMBENE DE ADAM 


ivisset, et illi invitassent eum ad prandium dixit quod nullo 
modo ibi staret, nisi ei darent de tunica fratris Iohannis, qui 
in domo illa erat, ut prò reliquiis reservaret. Promiserunt et 
magnani petiam de tunica sibi dederunt, cum qua post pran¬ 
dium purgato ventre posteriora terxit, et petiam deiecit in 
stercora. Postmodum accipiens perticam stercora revolvebat, 
clamans et dicens: ' Heu, heu ! succurrite, fratres, quia reii- 
quias sancti requiro, quas perdidi in latrina! ’. Cumque vultus 
suos inclinassent ad orificia camerarum, cum pertica stercora 
revolvebat valenter, ut stercorum fetorem sentirent. Infecti 
itaque tali odoramento erubuerunt confusi, cognoscentes se a 
tali trufatore delusos. Huic fratri Detesalve aliquando data fuit 
obedientia, ut ad provinciam Pennensem, que est in Apulia, 
iret ad habitandum. Ipse vero ivit ad infirmitorium et denu¬ 
davi se, et aperiens quandam culcidram tota die in ea latuit 
iacendo in pennis. Cum autem requireretur a fratribus, inve- 
nerunt eum ibi dicentem quod obedientiam suam iam com- 
pleverat. Et ideo occasione istius truffe obedientia fuit sibi 
remissa, et non ivit illuc. Cum autem quadam die tempore 
yemali per civitatem Florentie ambularet, contigit ut ex lapsu 
glatiei totaliter caderet. Videntes hoc Fiorentini, qui trufatores 
maximi sunt, ridere ceperunt. Quorum unus quesivit a fratre 
qui ceciderat, utrum plus vellet habere sub se. Cui frater re- 
spondit quod sic, scilicet interrogantis uxorem. Audientes hoc 
Fiorentini non habuerunt malum exemplum, sed commerida- 
verunt fratrem dicentes: c Benedicatur ipse, quia de nostris 
est 5 . Aliqui dixerunt quod alius Florentinus fuit, qui dixit 
hoc verbum, qui vocabatur frater Paulus Mille-musce ex Or¬ 
dine Minorimi. Sed querendum nobis est, utrum frater bene 
responderit necne. Et dicimus, quod male respondit, multiplici 
ratione. 

Quod inhonesta locutio sit vitanda, octo rationibus demonstratur. 

Primo, quia contra Scripturam fecit que dicit Prover. XXVI: 
Ne respondeas stulio iuxta stullitiam suam, ne efficiaris ei si- 



CRONICA 


III 


inilis. Secundo, quia inhonesta fuit responsio, quia religiosus 
debet loqui ut religiosum decet. Unde Iacobus I: Si quis putat 
se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducetts 
cor suum, huius vana est religio. Item prima Petri 1 1 11 : Si 
quis loquitur, quasi sermones Dei. Ieronimus: Beata lingua, 
que ?iunquam itisi de Deo novit proferre sermonem. Item ad 
Ephesios 1 1 11 : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; 
sed si quis bonus est ad edi/ica/ionem fi dei, ut det gratiam audien- 
tibus. Item ad Colo. 1111 : Sermo vester semper in gratin sale 
sii conditus, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere. 

Tertio, quia verbum ociosum dixit; de quo Dominus dicit 
Mat. XII: Dico autem vobis, quoniam otmfe verbum ociosum, 
quod locuti fuerint hornines, reddent ralionem de eo in die iu- 
dilii. Est autem verbum ociosum, quod nec dicenti nec au¬ 
dienti utilitatem confert. Ideo Dominus subdit Mat. XII: Ex 
verbis enim tuis iustificoberis et ex verbis tuis damnaberis. Ideo 
dicit Ecclesiasticus XXII: Quis dabit ori meo custodiam et super 
labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua 
mea perdat me? 

Quarto, quia qui inhoneste loquitur ostendit se cor vanum 
habere, insuper dat aliis exemplum peccandi. Unde dicit 
Apostolus prima ad Cor. XV: Corrumpunt mores bonos col¬ 
loquia mala. Sed audi remedium sive vindictam Ys. XXIX: 
Succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquilntem, qui peccare 
faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant 
et declinaverunt frustra a. insto. De corde vano dici potest 
quod de oculo dicitur. Sicut enim impudicus oculus impudici 
cordis est nuntius, sic verbum vanum cor vanum ostendit. 
Ideo dicit sapiens Prover. 111 1 : Omni custodia serva cor 
tuum, quia ex ipso vita proccdit. Item Prover. XXX: Vani¬ 
tatela et verba mendatia long e fac a me. 

Quinto, quia silentium commendatur et precipitur. Ieremias 
in Trenis III: Sede bit solitarius et tace bit, quia levavit se super 
se. Item Ys. XXX: In silentio et in spe erit fortitudo vestra. 
Item Exo. XIIII: Dominus pugnabit prò vobis, et vos tacebitis. 
Ps.: Letati sunt, quia sìluerunt. Legitur quod abbas Agatho 



I 12 


SALIMBENE DE ADAM 


per triennium tenuit lapillum in ore, ut taciturnitatem adi- 
sceret. 

Sexto, quia multiloquium prohibetur Prover. X: In multi¬ 
laquio non deerit peccatimi; qui autern moderalur labia sua, 
prudentissimus est. Ideo Eccli. XIX: Qui odit loquacitafem, 
extinguit malìtiam. Item Eccli. XX: Qui muliìs utitur verbis, 
ledit ammani suam. Item Eccli. XXVIII: Multi ceciderunt in 
ore gladii, sed non sic quasi qui intcrierunt per linguam suam. 
Item Prover. XXI: Qui custodit os suum et linguam suam, 
custodit ab angustiis animavi suam. Item Eccli. XXV: Beatus 
qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. 
Item Eccli. XXVIII: Beatus qui tectus est a lingua nequam, 
et qui in iracundiam illius non transivit, et cetera que secuntur. 
Item Iacobi III: In multis enim offendimus omnes. Si quis in 
verbo non offendit, hic perfectus est vir. Nota exemplum de 
Secundo philosopho, ex cuius verbo obiit mater eius. Et peni- 
tentia ductus usque ad diem mortis sue silentium tenuit. Cui 
vere potest dici : Si tacuisses, philosophus fuisses. Item Apo- 
stolus prima ad Cor. XI111 precipit quod mulieres in eccle¬ 
sia taceant. Non enim perniittitur eis loqui, sed subditas esse, 
sicut et lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros silos 
interrogent. Turpe est mulieri loqui in Ecclesia. Multum enim 
locuntur in Ecclesia mulieres. Ideo quidam dicunt quod Apo- 
stolus non prohibuit mulieribus loquelam utilem et necessa- 
riam, ut quando Deum laudant vel quando peccata sua sacer- 
dotibus confitentur, sed prohibuit, ne predicare presumerent, 
quod officium proprie ad viros noscitur pertinere. Quod patet, 
quia de officio predicandi tunc Apostolus loquebatur. Augu- 
stinus tamen dicit quod ideo precipitur mulieri non loqui, 
quia, dum semel cuna serpente locuta fuit, totum munduni 
confudit. Ideo Ecclesiasticus XXV. dicit: A muliere initium 
factum est peccati, et per illam omnes morimur. Hinc Apostolus 
ait prima ad Timotheum li: Mulier in silentio discot cum ovini 
subiectione. Docere autem mulieri non permitto neque dominavi 
in virum, sed esse in silentio, Adam enim primus formatus est, 
deinde Èva. Adam non est seductus, mulier autem seducta in 



CRONICA 


I 13 

prcvaricatione futi. Salvabitur autem per filiorum generationem, si 
permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. 

Septimo, quia 

qui non assuescit bonis moribus, dum iuvenescit, 

a vitiis nescit recedere, quando senescit. 

Mine sapiens dicit Prover. XXII: Proverbium est: adole- 
scens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. 
Hinc Ecclesiasticus dicit XXIII: Homo assuetus in verbis im- 
properii in omnibus diebus vite sue non erudietur. Ideo optimum 
medicinam dat ipse Ecclesiasticus XXIII! Indisciplinate loquele 
?ion assuescas os tuum, est enim in illa ver bum peccati . 

Octavo et ultimo, quia qui turpia loquitur et inutilia et 
vana et inhonesta verba accusari debet et puniri in Ordine 
fratrum Minorimi de facto, si vidit, de verbo, si audivit. Et 
hoc digne fit, quia eloquio Dotami eloquio casta. Et in regola 
fratrum Minorum dicitur quod sbit examinata et casta eorum 
eloquio ad utilitatem ed edificationem populi et cet. Item Ys. 
XLIII: Ne memineritis priornm et antiqua ne intueamini. Ecce 
ego facio nova, et nunc orientur, utìquc cognoscetis ea. Item 
Apostolus II. ad Cor. V: Si qua igitur iti Christo nova creatura, 
vetera transierunt, et ecce omnia facta sunt nova. Ideo illa 
sancta mulier dixit I. Reg. II: Recedant vetera de ore vestro, 
quia Deus scienliarum Dominus est , et ipsi preparantur cogl- 
tationes. Hinc Petrus ait prima canonica IIII: Si quis loquitur, 
quasi sermones Dei. Hinc ad Ephesios dicit Apostolus IIII: 
Deponite vos veterem hominem sccundum pristinatn conversano 
nem, qui corrumpitur secundum desiderio erroris. Renovamini 
autem spirita mentis vostre et indiate novtim hominem, qui se¬ 
cundum Detoni creatus est iti iustitia et sanctitate veritatis. Ad 
materiam supradictam facit quod Ecclesiasticus dicit XXVIII: 
Attetidc, ne forte labaris in lingua tua et cadas in cotispectu 
inimicorum insidiantium libi, et sit casus luus insanabilis in 
mortem. Item Eccli. XI: Non omnem hominem inducas in 
domum tuam, multe enim sunt insidie dolosi. Item Eccli. Vili: 


Salimbene de Adam, Cronica. 


8 



SALIMBENE DE ADAM 


114 

Coram extraneo ne facias consilium, nescis enim, quid pariat. 
Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte infcrat tibi gra- 
tiam falsam et convicietur tibi. Multa autem alia reperiuntur de 
lingua in divina Scriptura, que faciunt ad materiam supra- 
dictam, maxime autem in Biblia; sed nunc ista sufficiant. 


Quod frater qui verbum iocosum dixit tribus rationibus excusatur, est 
enim qui labitur lingua sua, sed non ex animo, ut Ecclesiasticus 
dicit XIX. 

Frater vero Deus-ce-salvet, cuius occasione ista posuimus, 
excusari potest multiplici ratione; non tamen verbum suum 
ducendum est in exemplum, ut iterum dicatur ab aliquo, quia 
sapiens in Proverbiis dicit XXVI: Sicut canis qui revertitur ad 
vomitum suum, sic imprudens qui iterai stultitiam suam. Est 
autem prima ratio excusationis ipsius, quia respondit stulto 
iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse vide re tur, Prover. 
XXVI. Secunda, quia non intendebat tantum dicere, quantum 
verbum sonat, cum homo solatiosus esset. Ideo dicit Eccle¬ 
siasticus XIX: Est qui labitur lingua sua, sed non ex animo. 
Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Ideo dicit 
Iacobus III: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. 
Talis fuit Iohannes Baptista, de quo cantatur: 

Antra deserti teneris sub annis 
civium turmas fugiens petisti, 
ne levi saltem maculare vitam 
famine posses. 

Tertia ratio est, quia concivibus suis locutus fuit, qui inde 
malum exemplum non habuerunt, cum sint homines solatiosi 
et maximi truffatores. Alibi vero male sonasset verbum fratris, 
quia Ecclesiasticus dicit XXXVII: Non enim omnia omnibus 
expediunt, et non omni anime ovine genus placet. Hinc Apostolus 
ait prima ad Cor. VI: Omnia mi chi licent, sed non onmia expe¬ 
diunt. Et infra IX: Numquid non habemus potè statevi sororem 
mulierem circumducendi sicut et ceteri Apostoli et fratres Do- 



CRONICA 


115 

mini et Cephas? A ut ego solus et Barnabas non habemus pote- 
statem hoc operandi? 

Quod ducere mulieres secum apud Hebreos inhonestum non erat, sed 

apud Grecos inhonestum fuisset, et ideo Apostolus eas non duxit. 

Hoc ideo dicit Apostolus, quia apud Hebreos non erat 
malum exemplum, si Apostoli et discipuli Christi, qui predi- 
cabant, ducebant secum mulieres devotas, que eis ministrabant 
de facultatibus suis; quod etiam Dominus fecit, ut habetur 
Lue. Vili et Mat. XXVII: Erant autem ibi mulieres multe a 
longe, que secule fuerant Iesum a Galilea ministrantes eì et cet. 
Apud Grecos vero malum fuisset exemplum, si Apostoli et 
alii qui predicabant mulieres secum duxissent. Et ideo dimit- 
tebant, ne ducerent, quamvis hoc possent. Ideo dicit prima 
ad Cor. X: Omnia licent, sed ?ion omnia edifìcant. Hinc beatus 
Franciscus dixit: Bonum est multa dimittere, ne ledatur opinìo , 
id est ne ledatur bona fama. Sed quidam de fama bona non 
curant; que est stultitia maxima, cum sapiens dicat Prover. 
XXII: Melius est nomen bonum quam divitie multe, super argentum 
enim et aurum grafia bona. Item Eccle. VII: Melius est nomen 
bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. 
Ideo dicit Ecclesiasticus XLI: Curam fiabe de bono nomine, hoc 
enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni et pre¬ 
tiosi. Item Apostolus dicit prima ad Cor. Vili: Si esca scan- 
dalizat fratrem meum, non manducabo carnes in eternum, ne 
fratrem meum scandalizem. Huius itaque fratris Detesalve multa 
opera novi, sicut et comitis Guidonis, de quo giulti multa 
referre consueverunt; que quia magis sunt trufatoria quam 
edificatoria, ideo non scribuntur a nobis. 

De tribus archiepiscopis Ravennatibus. 

Quod Fiorentini sunt valde solatiosi homines. 

Verumtamen frater Deustesalvet ad ultramarinas partes 
ivit cum archiepiscopo Ravennate nomine Theodorico, qui 



SAEIMBENE DE ADAM 


116 

fuit sanctus homo et honesta persona valde. Post quem archie- 
piscopus fuit domnus Phylippus de Pistorio vel de Luca. Post 
quem frater Bonifacius ex Ordine Predicatorum, natione Par- 
inensis, qui archiepiscopatum habuit a papa Gregorio decimo, 
non ob gratiam Ordinis sui, sed quia de parentela sua erat; 
et nunc archiepiscopus est, magnus et ipse prolocutor et partem 
ecclesiasticam firmiter tenens. Unum vero pretereundum non 
est quod Fiorentini non habent malum exemplum, si aliquis 
Ordinem fratrum Minorimi egreditur, immo excusant eum 
dicentes: ' Miramur, quod tantum ibi stetit, cum fratres Mi- 
nores sint homines desperati, qui diversimode se affligunt’. 
Hi, quadam vice audientes quod frater Iohannes de Vincentia 
ex Ordine Predicatorum, cuius supra fecimus mentionem, FIo- 
rentiam ire volebat, dixerunt: ' Pro Deo non veniat bue. 
Audivimus enim quod mortuos suscitat, et tot sumus, quod 
civitas nostra capere nos non potest ’. Et valde bene sonant 
verba Florentinorum in ydiomate suo. Benedictus Deus, qui 
nos de hac materia expedivit! 


De Primate trutanno et de versibus suis et rithmis. 

Nota quod Primas Aurelianensis fuit. 

Fuit bis temporibus Primas canonicus Coloniensis, magnus 
trutannus et magnus trufator et maximus versificator et velox, 
qui si dedisset cor suum ad diligendum Deum, magnus in 
litteratura divina fuisset et utilis valde Ecclesie Dei. Cuius 
Appocalipsim, quam fecerat, vidi et alia scripta plura. Hic 
cum quadam die ductus fuisset ab archiepiscopo suo non ad 
meditandum i?i ugro ) sed ad spatiandum, et vidisset boves 
archiepiscopi arantes in campo, pulchros, fortes et pingues, 
dixit archiepiscopus Primati: 'Si in isto regressu, ante quam 
boves perveniant ad nos, poteris facere versus de materia 
donationis boum, donabo eos tibi Et ait Primas: ' Firmum 
erit quod dixisti?’. Respondit: 'Firmum certe’. Et statini 
protulit: 

Indigeo bobus ad rura colenda duobus. 

Pontificis munus veniat bos unus et unus. 



CRONICA 


117 


Alia vice, cura esset in curia, volens exenium mittere cuidam 
cardinali, fecit fieri XII albissimos panes, grandes et pulchros, 
ex quibus fornaria unum furata fuit. Undecim vero remanentes 
nichilominus misit cura cedula ita dicendo: 

Ne spernas munus, si desit Apostolus unus. 

Ut verbis ludam: rapuit fornaria Iudam. 

Alia vice, cum quidam archiepiscopus misisset ei exenium ex 
piscibus sine vino, dixit: 

Mittitur in disco michi piscis ab archiepisco, 

Me non inclino, quia missio fit sine vino. 

Item: 

His vaccis parcam, que sacri federis arcani 
Olim duxerunt, sed aquis comedi meruerunt. 

Alia vice datum fuit sibi vinum nimis limphatum. Et cepit 
dicere: 

In cratere meo Tetis est sociata Lieo, 

Est dea iuncta deo, sed dea maior eo. 

Nil valet lue vel ea, nisi quando sunt pharisea, 

Amodo propterea sit deus absque dea! 

Item alia vice cepit de vino dicere: 

Fertur in convivio vinus, vina, vinum: 

Masculinum displicet atque femininum, 

In neutro genere ipsum est divinum, 

Loquens linguis variis optimum Latinum. 


Quod Primas excusat se Coloniensi episcopo suo, cui fuerat accusatus de 
luxuria et de ludo et de taberna, et promittit emendam et petit in- 
dulgentiam. 

Item hic accusatus fuit archiepiscopo suo de tribus, sci- 
licet de opere venereo, id est de luxuria, et de ludo et de 
taberna. Et excusavit se rithmice hoc modo: 



SALIMBENE DE ADAM 


I 18 

Estuans intrinsecus ira vehementi, 

In amaritudine loquor mee menti. 

Factus de materia vilis elementi 
Folio sum similis, de quo ludunt venti. 

Cum sit enim proprium viro sapienti 
Supra petram ponere sedem firmamenti, 
Stultus ego comparor fluvio labenti, 

Sub eodem aere nunquam permanenti. 

Feror ego veluti sine nauta navis, 

Ut per vias aeris vaga fertur avis, 

Non me tenent vincula, nec me tenet clavis, 
Quero mei similes et adiungor pravis. 

Michi cordis gravitas res videtur gravis, 
Iocus est amabilis dulciorque favis. 

Quicquid Venus imperat, labor est suavis, 
Que nunquam in cordibus habitat ignavis. 

Via lata gradior, more iuventutis, 

Implico me vitiis, inmemor virtutis. 

Mortuus in anima curam gero cutis, 
Voluptatis avidus magis quam salutis. 

Presul discretissime, veniam te precor, 
Morte bona morior, dulci nece necor. 

Meum pectus sauciat puellarum decor, 

Et quas tactu nequeo, saltem corde mecor. 

Res est perartissima vincere naturam, 

In aspectu virginis mentem esse puram. 
Iuvenes non possumus legem sequi duram 
Leviumque corporum non habere curam. 

Quis in igne positus igne non uratur? 

Quis Papié cominorans castus habeatur? 

Ubi Venus digito iuvenes venatur, 

Oculis illaqueat, facie predatur. 

Si ponas Ypolitum hodie Papié, 

Non erit Ypolitus in sequenti die. 

Veneris in thalamos ducunt omnes vie, 

Non est in tot turribus turris Alachie. 

Secundo redarguor etiam de ludo: 

Sed cum ludus corpore me dimittat nudo, 
Frigidus exterius, mentis estu sudo: 

Tunc versus et carmina meliora cudo. 



CRONICA 


119 

Tertio capitulo memoro tabernam: 

Illam nullo tempore sprevi neque spernam, 

Donec sanctos angelos venientes cernam, 

Cantantes prò mortuis * Requiem eternam 
Poculis accenditur animi lucerna, 

Cor imbutum nectare volat ad superna. 

Michi sapit dulcius vinum de taberna 
Quam quod aqua miscuit presulis pincerna. 

Loca vitant publica quidam poetarum 
Et secretas eligunt sedes latebrarum, 

Student, instant, vigilant nec laborant parum, 

Et vix tandem reddere possunt opus clarum. 

Student, instant, vigilant poetarum chori, 

Vitant' rixas publicas et tumultus fori; 

Et ut opus faciant, quod non possit mori, 

Moriuntur studio, subditi labori. 

Unicuique proprium dat natura donum: 

Ego versus faciens bibo vinum bonum 
Et quod habent purius dolia cauponum, 

Vinum tale generat copiam sermonum. 

Unicuique proprium dat natura munus: 

Ego nunquam potili scribere ieiurius; 

Me ieiunum vincere posset puer unus, 

Sitim et ieiunium odi tamquam funus. 

Tales versus facio, quale vinum bibo, 

Nichil possum lacere nisi sumpto cibo. 

Nichil valent penitus que ieiunus scribo, 

Nasonem post calicem cannine preibo. 

Michi nunquam spiritus poetrie datur, 

Nisi prius fuerit venter bene satur. 

Dum in arce cerebri Bachus dominatur, 

In me Febus irruit et miranda fatur. 

Meum est propositum in taberna mori, 

Ut sint vina proxima morientis ori. 

Tunc occurrent citius angelorum chori: 

Sit Deus propitius michi potatori. 

Ecce mee proditor pravitatis fui, 

De qua me redarguunt servientes tui. 

Sed eorum nullus est accusator sui, 

Quamvis velint ludere seculoque fruì. 



120 


SALIMBENE DE ADAM 


Iam nunc in presentia presulis beati 
Mittat in me lapidem neque parcat vati, 

Cuius non est animus conscius peccati. 

Sum locutus contra me quicquid de me novi 
Et virus evomui, quod tam diu fovi. 

Vetus vita displicet, mores placent novi. 

Homo videt faciem, sed cor patet Iovi. 

Iam virtutes diligo, vitiis irascor, 

Renovatus animo, spiritu renascor; 

Quasi modo genitus novo lacte pascor, 

Ne sit meum amplius vanitatis vas cor. 

Electe Colonie, parce penitenti 
Et da penitentiam culpam confitenti! 

Feram quicquid iusseris, animo libenti. 

Parcit enim subditis leo, rex ferarum, 

Et est erga subditos inmemor irarum. 

Et vos idem facite, principes terrarum! 

Quod caret dulcedine, nimis est amarum. 

De captione et morte Henrici imperatoris filli, ad cuius funus frater Lucas 
Apulus predicavit. 

Porro millesimo supraposito, silicet 

Anno Domini MCCXXXIII, tempore pape Gregorii noni, 
in mense Maii, tempore Alleluie Fridericus imperator Roma- 
norum cepit Henricum regem Alamannie, filium suum rebellem 
sibi, eo quod contra voluntatem suain Lombardis adheserat, 
quem diu in vinculis tenuit. Cumque a castro Sanati Felicis 
duceretur ad aliud castrum, ut adliuc in vinculis teneretur, 
aflectus tedio et tristitia precipitavit seipsum per quoddam 
precipitium et mortuus est. Congregati sunt igitur principes et 
barones, milites et iudices, ut sepelirent euin, absente impe¬ 
ratore. Cum quibus etiam affuit frater Luclias Apulus ex Ordine 
fratrum Minorum, cuius est sermonum memoria, ut secundum 
consuetudinem Ajiulie predicaret ad funus. Et ex libro Gene- 
seos XXII proposuit thema dicens: Arripuit Abraham gladium, 
ut immolaret filiuni suum. Et dixerunt iudices et Etterati qui 
ibi erant: c Talia dicet hodie frater iste, quod imperator auferet 



CRONICA 


I 2 I 


ei caput \ Sed aliter se negotium habuit. Nam ita pulcrum 
fecit sermonem iustitiam commendando, quod, cum commen- 
daretur Corani imperatore, voluit ipsum sermonem habere. 

De magno gelu quod fuit hoc anno. 

Anno Domini MCCXXXIIII, nives et glaties fuerunt magne 
per totum mensem Ianuarii, ita quod vinee et omnes arbores 
fructifere congelate fuerunt. Et bestie silvestres mortue sunt 
ex gelu. Et lupi intrabant civitates de nocte, et plures fuerunt 
capti de die et mortui et suspensi in plateis civitatum. Et 
arbores scindebantur ex nimio gelu a summo usque deorsum, 
et multe arbores totaliter virorem perdiderunt et desicate 
sunt propter dictum gelu. 

De magno prelio in episcopatu Cremone. 

Et fuit magnum prelium in episcopatu Cremone inter Cre- 
monenses et Parmenses et Papienses et Placenlinos et Muti- 
nenses ex una parte et Mediolanenses et Brixianos cum suis 
amicis ex altera. 


Quod vinee sunt destructe pie nimio gelu. 

Anno Domini MCCXXXV, quadam die Mercurii, XIII 
die exeunte mense Aprilis fuit ventus frigidus, et venit nix 
frigidissima; et sequenti nocte venit pruina magna, que vineas 
destruxit, ita quod videbantur sicce. Et die Vili exeunte Aprile 
descendit alia nix et pruina, ita quod vinee penitus destructe 
ab eis fuerunt. 

De congelatione Padi. 

Et eodetn anno Padus ita congelavit, quod homines tran- 
sibant dictum flumen equestres et pedestres. 



122 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod Advocati de Mantua interfecerunt episcopum suum. 

Et eodem anno fuit mortuus domnus Guidhottus episcopus 
Mantue, filius condam Frugerii de Corigia, ab Advocatis de 
Mantua die Lune XIIII intrante Maio. Huius soror domina 
Sophya, uxor domni Rainerii de Adhelardis de Mutina, mea 
devota fuit. 

Quod papa Gregorius nonus flevit cum cardinalibus suis, audita morte 
Mantuani episcopi. 

Et nota quod collegium canonicorum et clericorum de 
Mantua ad curiam domni pape misit nuntium spetialem et 
eloquentissimum, qui mortem sui episcopi summo pontifici 
nuntiaret. Qui quamvis esset iuvenis, ita tamen coram papa 
et cardinalibus splendide peroravit, quod oranes admirati sunt. 
Et finitis verbis suis protulit dalmaticam sanguinolentam epi¬ 
scopi Mantuani, cum qua apud Sanctum Andream de Mantua 
fuerat interfectus, et expandit eam coram papa, dicens: ' Vide, 
pater, et considera et cognosce, utrum tunica filii tui sii an 
non, ut scias \ Qua visa flevit domnus papa Gregorius nonus 
quasi inconsolabiliter, cum omnibus cardinalibus. Erat enim 

homo multum compassivus, habens viscera pietatis. 

* 

Quod Deus gravius punit iniuriam servorum suorum quam suam. 

Verumtamen Advocati de Mantua, qui sui episcopi interfe- 
ctores extiterant, de civitate expulsi fuerunt, nec fuerunt am- 
plius revocati, sed usque in hodiernum diem exulant vaga- 
bundi, ut cognoscant perversi, qui difficile corriguntur, et 
stiliti, quorum infinitus est numerus, et homines pestilentes, 
qui dissipant civitatem, quod pugnare contra Deum non est 
facile. Cognoscant edam quod gravius punit Deus servorum 
suorum iniuriam quam propriam, que sibi infertur. Nani pro- 
priam pepercit in cruce, quando prò transgressoribus rogavit, 
et exauditus est prò sua reverentia. De servis vero suis dicit 



CRONICA 


123 


Zacharie II: Qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi 
mei. Quod patuit in multis, quos Deus punivit in vindictam 
servorum suorum; quorum duorutn, ceteris pretermissis, po- 
namus exemplum, maxime autem illorum qui in Ecclesia pass 
sunt. 


Quod Deus acriter et severe vindicavit mortem Zacharie filii Ioiade et 

beati Thome Cantuariensis archiepiscopi, et de exemplo serpentis. 

Quorum primus fuit Zacharias filius Ioiade pontificis stimmi 
Iudaici popuii. De quo habetur II Paralipo. XXIIII, quod 
spiritus Domini induìt Zachariam filium 'Ioiade sacerdotem, et 
stetit in conspeclu popuii et dixit eis: ' Idee dicil Dominus: 
Quare trans gre dimi ni preceptum Donimi, quod vobis non pro- 
derit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos?' Qui 
congregati adversum eum mìserunt lapides iuxta regis impcrium 
in atriis domus Domini. Hi fecerunt contra scripturam que 
dicit Prover. XXIIII: Qui arguunt laudabunlur, et super eos 
veniet bencdictio. Labia deosculabitur qui recta verba respondet. 
Sed impleverunt aliam scripturam, que dicit Amos V: Odio 
habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abhorni- 
nati sunt. Et iterum Prover. XV: Non amat pestilens eum qui 
se coi'ripit nec ad sapientes graditur. Itein Prover. XXIX: 
Homines pestilentes dissiparli civitatem. Item Ys. LIX: Corruit 
in platea veritas, et equitas non potuit ingredi, et facta est ve- 
ritas in oblivione, et qui reccssit a malo, prede patuit. Sequitur 
in textu Paralipomenon: Et non est recordatus Ioas rex mise¬ 
ricordie, quam fecerat loiada pater illius secum, sed interfecit 
filium eius. Quia, sicut dicit Ecclesiasticus XXIX: ingratus 
sensu derelìquit liberanlem se. Nota exemplum illius qui cu- 
stodiebat viridarium domini sui, qui introduxit serpentem in 
domum suam, qui postea interfecit filium suum et fugit. Ideo 
dicit Ecclesiasticus XI: Non omnem hominem inducas in domum 
tuam, multe enim sunt insidie dolosi. Item Eccli. XII: Non 
credas inimico tuo in eternimi. Nota quod vulgariter dicunt 
illi de Tuscia: d’ohmo alevandhifo et de pioclo apicadhifo no 



124 


SALIMBENE DE ADAM 


po l‘ohm gaudere. Id est: * de homine adventicio et de pediculo 
adhereticio non potest homo gaudere id est: non habes con- 
solationem de pediculo alieno, qui adheret tibi, et de homine 
advena, quem tu nutris. 

De Ioas, de Aman Agagita, de Federico II. 

Quod patuit in Ioas rege Iuda, de quo presens est sermo, 
et in Aman Agagita, de quo in Hester continetur ultimo: Et 
ut manifestius quod dicimus intellìgaiis et cet. usque ibi: Deo 
illi reddente quod meruit. Patuit edam in Friderico secundo, 
quem pupillum nutrivit Ecclesia, -et postea contra Ecclesiam 
levavit calcaneum eam multipliciter affligendo. Sed in malum 
sui ipsius contra stimulum calcitravit. Nam depositus vehe- 
menter ab imperio fuit, nec ex malitia sua consolationem in- 
venit. Ideo dicit Ecclesiastes Vili: Non sii bonum impio, nec 
prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui 7ion Umetti 
faciem Domini. Item Ys. Ili: Ve impio in malum, retributìo 
enim manuum eius fiet ei. 

De marcinone Hestensi qui Opi<;o dicitur. Omnes hi IIII fuerunt ingrati. 

Item in marcinone Estensi, qui nunc est, patet etiam hoc 
quod de superioribus diximus necnon et in aliis multis. Se- 
quitur in textu Paralipo.: Qui cum moreretur, ait: c Vidcat 
Dominus et requiraf. Cui respondet Dominus Lue. XI: Ita 
dico vobis: requiretur ab hac generalione , scilicet sanguis pro- 
phetarum omnium, qui effusus est a constitutione mundi, a genc- 
raiione ista, a sanguine Abel usque ad sanguinati Zacharic, 
qui periit inter altare et edem. 

Sequitur in textu Paralipo.: Cumque evolutus esset annus, 
ascendit contra eum exercitus Syrie venitque in ludam et Ieru- 
salem et interfecit cunctos principes populi, atque universam 
predam miserunt regi Damascum. Et certe, cum permodicus 
venissel numerus Syrorutn, tradidit Dominus in manibus eorum 
infittitavi multitudinem, eo quod dereliquissent dominum Deum 



CRONICA 


125 


palmiti suorum. In Ioas quoque ignominiosa exercuere iuditia, 
et abeuntes dimiserunt eum in langoribus tnagnis. Surrexerunt 
autem contro eum servi sui in ultionem sanguinis filii loiade 
sacerdotis et occiderunt eum in ledalo suo, et mortuus est. Sepe- 
lieruntque illuni in civita te David, sed non in sepulchris regum. 
Considera de isto rege, quia bonum habuit principium, sed 
malum finem. Nam multa bona fecit, que postea propter culpam 
suam perdidit, quia in bonis operibus perseverare contempsit. 
Unde Dominus Eze. XVIII: Sì averterit se iustus a ìustitia 
sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abhominationcs, quas 
operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitie eius, quas 
fecerat, non recordabuntur. In prevaricatione sua, quam preva- 
ricatus est, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur. 
Ideo dicit Apostolus II ad Timotheum II: Non coronabitur nisi 
qui legittime certaverit. 

Quod duobus modis certatur legittime. 

Legittime certare uno modo est semper temptationibus 
diabolicis repugnare et nunquam diabolo consentire, quod 
paucorum est. Prover. XX: Quis potest dicere: mundum est 
cor menni, purus sum a peccato? Ecclesiastes VII: Non est 
enim homo iustus super terroni, qui faciat bonum et non peccet. 
Item Prover. XXIIII: Scpties enim cadet iustus et resurget, 
impii autem corruent in malum. Et ideo non precipit Apostolus 
Petrus II, sed obsecrat tamquam advenas et peregrinos a car- 
nalibus desideriis abstinere, que militant adversus animam. Quod 
non fecerunt illi, de quibus dicit Apostolus Iacobus V: Epulati 
eslis super terram et in luxuriis cnutristis corda vestra. Alio 
modo legittime certare est in bonis operibus vitam finire, quod 
multorum est. Ideo dicit beatus loliannes in secunda: Videie 
vosmetipsos, ne perdatis quod operati estis, sed ut mercedem 
pienoni accipiatis. Quod non fecit ille, de quo dicit Aggeus I: 
Qui mercedes congregavit, misit eas in saculum pertusum. 
Sed Ecclesiasticus dicit ultimo: Videte oculis vestris, quia 
modicum laboravi et inveni michi multam requiem. Quod latro, 



126 


SALIMBENE DE ADAM 


qui Domino in cruce credidit, convenienter dicere potuit; 
similiter et beatus Bonifatius, qui bonum finera habuit. Ideo 
dicitur: 

Cuius finis bonus est, 

ipsum quoque bonum. 

Porro secundus fuit beatus Thomas Cantuariensis archiepi- 
scopus, quem Dominus optime vindicavit. De cuius vindicta 
in legenda sua taliter continetur: Adeo vero in martyris per- 
secutores ultio divina desevit, ut iti brevi sublati de medio tion 
comparerent. Et alii quidem sine confessione et viatico subito 
rapti, alii digito s vel linguas proprias frustatila dentibus decer- 
pentes, alii sanie defluentes et toto corpore tabefacti et torcionibus 
inauditis ante mortem cruciati, alii paralisi dissoluti, alii amentes 
effecti, alii cum insania expirantes, manifesta reliquerunt inditia, 
quod iniuste persecutionis et excogitati patricidiipenas exolverent. 
Passus est autem egregius Dei athleta Thomas anno ab incar- 
natione Domini secundum Dionisium MCLXX quarto Kal. Ia- 
nuarii, feria tertia, hora quasi undecima, ut Dei natalis ad 
laborem eius fieret natalis ad requiem. Ad quam nos per ducer e 
dignetur idem Deus et dominus tioster Jesus Christus, qui cum 
patre et Spirita Sancto vivit et regnat per omnia secala secu- 
lorum. Amen. 

Quid promeruit Ioiadas de bonitate sua, et quid Qacharias fiiius eius. 

Quantum autem ad ystoriam suprapositam, considerandum 
nobis occurrit, quid promeruit Ioiadas, quid edam fiiius eius 
Zacharias, et quid demeruit Ioas, quid etiam populus eius. 
De Ioiada sic habetur: Mortuus est Ioiada sacerdos, qui solus 
legitur post Moysen centum XXX annis vixisse —non quod 
Moyses tantum vixerit, vixit enim X annis minus — . Et sepultus 
est in civitate David, eo quod generi David reparavit imperiavi. 
Antiquitus enim quidam in agris suis sepeliebantur. Prome¬ 
ruit ergo Ioiada nobilem sepulturam ob causam supra predi- 
ctam. Qacharias vero fiiius eius, quia fecit quod Ecclesiasticus 



CRONICA 


127 


IIII docet, scilicet: Pro iustitia agonizare prò anima tua et 
usque ad mortem certa prò iustitia, et Deus expugnabit prò te 
inimicos tuos, ideo promeruit, ut in Evangelio commendaretur 
a Domino dicente: A sanguine Abel insti usque ad sanguinem 
Zacharie , tamquam a termino a quo usque ad terminum ad 
quem, id est a pastore usque ad sacerdotem, qui duo optime 
copulantur, ut qui sacerdos est sit edam pastor. Dicit enim 
Amos III: Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit 
eisf Quasi dicat ' non Item beatus Ieronimus multum videtur 
esse sollicitus ad querendum istum Zachariam, cum tamen 
faciliter eum nobis demonstrare potuisset. Nota edam quod 
omnes fidi Zacharie cum eo lapidati sunt‘preter unum postu- 
mum, qui postea dictus est Zacharias. 

Quid demeruit Ioas propter malignitatem suam, quid etiam populus eius, 
et de damnificatione, quam homo propter peccatum incurrit. 

Quod multum prodest habere bonam societatem et multum nocet liabere 
malam ; et de correctione tractatur hoc loco, et quod aliqui bene in- 
choant et male finiunt, et aliqui e converso. Require similiter infra 
carta... 

Ioas vero rex Iude demeruit, quia in sepulcris regum 
propter suam indignitatem sepultus non fuit. Nam mortuo Io- 
iada, a legittimis Dei declinavit. Cuius exemplo et optimates 
vitiati sunt, quia, sicut dicit Ecclesiasticus X: Secundum iudicem 
populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales 
et habitantes in ea. Item Prover. XXIX: Princeps qui libenler 
audit verba mendacii, omnes ministros habet impios . Item ibidem: 
Peccantem virum iniquum involvet laqueus. Qualis fuit Ioas, 
qui langorem pessimum incurrit, eo quod divinos honores sibi 
volebat impendi, ut dicunt Hebrei, et quia contempsit audire 
Zachariam, qui eum corripiebat. De quo scriptum est Pro¬ 
ver. XXI: Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios 
a malo. Sed dicitur Prover. XVII: Plus pròficit correctio apud 
prudentem quam centum plage apud stultum. Ideo audi Prover. 
XXIX: Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus 
ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. Qualis fuit 



128 SALIMBENE DE ADAM 

Ioas, qui Zachariam, qui eum corripiebat, audire contempsit, 
insuper fecit eum lapidibus obrui inter templum et altare. 
Et extunc, ut dicit Epyphanius, non accepit populus in tempio 
responsum manifeste sicut prius nec ex dabyr nec ex ephoth. 
Rex autem non multo post penas exolvit. Nani duo servi 
eius percusserunt eum, et mortuus est. Vidisti, quid demeruit 
rex Ioas, quia regali sepultura privatus fuit. Ideo convenit ei 
illud Eccle. VI: Sepulluraque careat, de hoc ego pro?iuntio, 
quod melior ilio sii abortivus. Frustra enirn venit et pergit ad 
tenebras, et oblivione delebitur nomen eius. Vidisti etiam, quid 
demeruit populus propter necem summi pontificis, quia per- 
didit responsum divinum, ut cognoscas veruni esse quod in 
libro Sapientie dicitur XI: Quia per que peccat quis, per hec 
et torquetur. Item Prover. XIIII: Miseros facit populos pecca¬ 
timi. Quod probari potest hoc modo: tradunt Hebrei in 
medio rationali fuisse lapidem quadrum magnitudine duorum 
digitorum, in quo secundum coloris mutationem perpendere 
poterant, utrum Deutn placatimi haberent an ofifensum. Iose- 
phus dicit sardonicem, qui in dextro humero gerebatur, cum 
sacrificiuni pontificis Deo placebat, tanto splendore micare, 
quod etiam procul positis radius eius appareret. Egressuris 
vero ad prelium, si Deus cum eis esset, tantus fulgor in lapi¬ 
dibus rationalis apparebat, ut omni multitudini fieret manife- 
stum eorum auxilio Deum adesse, et ob hoc rationale iuditii 
nuncupari. Asserit autem Iosephus hunc fulgorem sardonicis 
et rationalis cessasse annis ducentis, antequam ipse scripsisset 
hec, cum Deus ferret moleste transgressionem legis. Item dicit 
Augustinus quod ignis sacrificii, qui per LXX annos Baby- 
lonice captivitatis sub aquis vixerat, extinctus est Antiocho 
vendente Iasoni sacerdotium. 


Quod alique civitates Lombardie, que erant ex parte imperatoris, iverunt 
ad cavandum Scotennam, ut dirruerent Castrum-Francum. 


Porro millesimo supraposito, scilicet MCCXXXV, iverunt 
Parmenses et Cremonenses, Piacentini et Pontremulenses in 



CRONICA 


129 


servitium Mutinensium ad cavandum Scotennarli supra Bono- 
niam. Volebant enim quod feriret in Castrum-Francum et 
dirueret illud. Et nullus erat excusatus a laborerìo. Nani alii 
fodiebant, alii portabant, tam nobiles quam illi de vulgo. 

Quod imperator inisit elefantem suura in Lombardiam. 

Eodem anno doninus imperator Fridericus misit elefantem 
in Lombardiam cunt pluribus dromedariis et camelis et cum 
multis leopavdis et cum multis gerfalcis et asturibus. Et tran- 
sierunt per Parmam, ut vidi oculis meis, et steterunt in civi- 
tate Creinone. 

De introductione imperatoris in Lombardiam, qui utinam non ve- 

nisset ! 

Anno Domini MCCXXXVI in mense Septembris venit 
P'ridericus imperator et intravit in Lombardiam, contra volun- 
tatem illorum de Padua et de Vincentia et de Trivisio et de 
Mediolano et de Brixia et de Mantua et de Feraria et de 
Bononia et de Faventia. Cremonenses vero et Parmenses et 
Regini, cum exercitibus suis et CC milites Mutine fuerunt 
obviam ei ;. et transivit flumen Mencii et Lolii, et cepit et 
destruxit Marchariam Mantue et statim reedifìcavit et posuit 
Cremonenses custodes ad custodiendum eam. Et ivit cum 
dictis exercitibus circa Mantuani et obsedit eam per aliquot 
dies. Et cepit Mosuin Brixie et dedit Cremonetisibus ad custo¬ 
diendum. Et tane illi de Gonzaga reddiderunt terram Gonzage 
imperatori. Et in eodem anno ivit Vincentiam et cepit civi- 
tatem et destruxit eam die primo intrante Novembre. Et fecit 
compositionem cum Salinguerra et Ferariensibus. In eodem 
anno in vigilia Nativitatis iverunt Mantuani secrete ad Mar- 
chariam et ceperunt eam cum Cremonensibus, qui ibi erant 
ad custodiendum. Et multos ex eis duxerunt Mantuani et in 
carceribus posuerunt et quam plures occiderunt. 


SalimbENE de Adam, Cronica. 


9 



130 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod imperator F(ridericus),curri his qui introduxerant eum in Lombardiam 
obsidendo et capiendo villas et castra, ibat et discordias seminando. 

Anno Domini MCCXXXVII. Domnus Manfredus de Corna¬ 
vano, civis Parmensis, potestas Reginus fuit; qui ivit in mense 
Septembris cum militibus et peditibus Regii in servitium impe¬ 
ratoria Friderici cum Parmensibus et cum Cremonensibus cum 
carrociis suis; et transierunt castrum de Moso, quod detine- 
bant Cremonenses, et ceperunt Rodheldesccum Brexanum et 
Vinvolum Mantuanum et castrum de Goo. 

Et dum staret ibi imperator, fecit pacem cum Mantua- 
nis, ita quod miserunt pedites et balistarios in eius servitio 
in obsidione Montis-clari. Et cum ibant ad Montem-clarum, 
conbusserunt castrum Gui^oli. Et die V intrante Octobre 
Regini, per se sine alio exercitu, stando ad Carpinetulum 
ceperunt et alia duo castra Casalodi, unum de dictis castris 
de comitibus et aliud de rusticis eiusdem loci. E a castra ce¬ 
perunt et conbusserunt. 

De obsidione Montis-clari in episcopatu Brixiensi. 

Item VII die intrante Octobre circumsedit imperator 
Montem-clarum et hospitatus fuit, cum his qui cum eo erant 
inter Montem - clarum et Calcinacum, super fimnen Clexii 
prope Calcinacum. Et die XI, quodam die dominico, predati 
fuerunt illi de castro Montis-clari; et die sequenti exercitus 
imperatoris circumsedit Montem-clarum ex utraque parte, et 
manganaverunt illud cum manganelli et duobus trabuchis. 

Quod imperator cepit Montem-clarum, et quod habuit multos Saracenos 
in exercitu suo, et quod duxit elefantem suurti ad exercitum ad di- 
micandum cum eo; et quod in libro Machabeorum multimi de hac 
materia continetur et in historia Alexandri ; et quod frater Bartholo- 
meus Anglicus ex Ordine fratrum Minorum composuit librum Pro- 
prietatum, in quo de elefantibus tractat. 

Et die X exeunte Octobre, quadam die Iovis, illi de castro 
reddiderunt se imperatori, et omnes ducti fuerunt et in car- 



CRONICA 


1 3 1 

ceribus positi. Et in dicto exercitu habebat imperator Sara- 
cenos multos Item, die secundo intrante mense Novembre, 
cepit Gambaram et castrum Gotelengi et Pratum-Albuinum 
et castrum Pavonis. Et predicta omnia castra depredata et 
destructa et conbusta fuerunt. Et ante festum sancti Mar¬ 
tini per duos dies venit cum exercitu apud Pontem-vicum. 
Tunc habuit imperator elefantem suum, quem Cremone tenue- 
rat, super quem erat turris lignea ad modum carrocii Lombar- 
dorum; et erat quadratum et bene ligatum, habens banderias 
II1I, in quolibet angulo unam, et in medio magnum vexillum, 
et intus magister bestie cum multis Saracenis. De hac materia 
satis habetur in primo Machabeorum libre, capitulo VI, quo- 
modo Antiochus Eupator volens pugnare contra Iudeos habuit 
in ilio exercitu XXX duos elefantos doctos ad prelium, et 
quomodo elefantis ostenderunt sanguinem uve et mori ad acuen- 
dos eos in prelium. Et diviscrunt bcstias per legiones, et 
astitcrunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis, 
et galee eree in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati 
unìciiiquc bestie elccti erant. Hi ante tempus, ubicumque erat 
bestia, ibi erant, et quocumquc ibat, ibant et non discedebant 
ab ea. Sed et tur re s lignee super eos firme protegentes super 
singulas bestias, et super eas machine , et super singulas viri 
virtutìs triginta duo, qui pugnabant desuper, et intus magi- 
ster bestie. Et residuimi equitatum hinc et inde statuit in duas 
par te s, tubis e xercitimi commovcre et per urger e constipatos in 
legionibus cius. Et vidit Elencar filius Saura unam de bestiis 
loricatam loricis regiis, et erat eminens super ceteras bestias; 
et visum est ei, quod in ea esset rex, et dedit se, ut liberaret 
populitili suum et adquireret sibi nomen eternimi. Et cucurrit 
ad eam audacler in medio legionis, interficiens a dextris et a 
sinistris, et cadebant ab eo huc et Ulne. Et ivit sub pedes ele¬ 
fantis et sub posili t se ei et o ecidi t eum, et cecidit in ierram super 
ipsum, et mortuus est illic. Item in historia Alexandri filii 
Philippi regis Macedonie legitur, quod ipse rex Alexander 
habuit in exercitu suo centrini elefantos, qui aurum suum 
portabant. Horum animalium in Ethyopia magna copia est, 



132 


SALI M BENE DE ADAM 


quorum naturam et proprietates frater Bartholomeus Anglicus 
ex Ordine Minorum in libro, quem de proprietatibus rerum 
fecit, sufficienter posuit; quem etiam tractatum in XIX libellos 
divisit. Magnus clericus fuit et totani Bibliam cursorie Pari- 
sius legit. 


Quod Mediolanenses venerunt contra imperatorem cum exercitibus suis. 

Tunc Bononienses ceperunt Castrum-Leonis, quod Mutinensium erat, 

et funditus destruxerunt. 

Porro millesimo supraposito, dum imperator apud Pon- 
tem-vicum esset cum exercitibus suis, venerunt Mediolanenses 
contra ipsum cum exercitibus suis et steterunt per longum 
tempus. Tunc Bononienses sexto die exeunte novembre cepe¬ 
runt Castrum-Leonis, quod erat Mutinensium, in strata publica 
prope Castrum-Francum, et destruxerunt illud et portaverunt 
lignamina et lapides et alias res in Castrum-Francum, quod 
est Bononiensium. Et homines, quos in dicto Castro-Leonis 
invenerunt, duxerunt Bononiam et in carceribus posuerunt. 
Porro in Castro-Leonis erat turris pulcherrima, que, cum ca- 
deret, tanta concussione concussit aquam de fovea, quod 
extra foveam saltavit albissimus lucius, grandis et pulcher; 
et statini oblatus et donatus fuit potestati Bononie, qui ibi 
erat. Et qui hec vidit retulit michi, cum processu temporis 
per eumdem locum cum eo transirem. Et dum hec agerentur, 
ibat advocatus communis Parme, qui erat de Mutina, scilicet 
iudex potestatis, sedens in equo, quem associabat quidam 
currerius, per burgum Sancte Christine flebi 1 iter frequentando 
et dicendo: 'Domili Parmenses, ite et iuvate Mutinenses ! \ 
Quem cum vidissem et audissem, cepi diligere, eo quod con- 
civibus suis fidelis existeret. Et ut melius exaudiretur, ite- 
rabat verba sua et addebat: ' Domni Parmenses, ite et adiu- 
vate Mutinenses, amicos et fratres vestros ! Ego vero verbis 
suis auditis compassus sum sibi compassione ad lacrimas 
provocativa. Considerabam enim quod Parma bominibus erat 
nudata, nec remanserant nisi pueri et puelle, iuvenes et vir - 



CRONICA 


133 


gines, senes Cìnti mulieribus. Iverant enim Parmenses contra 
Mediolanenses et erant cum imperatore in expeditione sua 
cum multis aliis exercitibus. 


Quod Mediolanenses devicti fuerunt et mortui et carrocium amiserunt, 

et potestas eorum captus fuit et in carceribus detentus. 

Et eodem anno, die quarto exeunte Novembre Mediola¬ 
nenses ab exercitu imperatoris devicti et mortui fuerunt, et 
suum carrocium apud Curtem-novum amiserunt; quod misit 
Roinam imperator, sed Romani conbusserunt iilud in vitupe¬ 
riti m Friderici. Credebat enim ex hoc piacere eis, ut cum eo 
essent. Et maxima strages Mediolanensium facta est in ilio 
eonflictu. In quo etiam filius ducis Veneciarum, qui tunc tem- 
poris erat potestas Mediolani, captus ab exercitu imperatoris 
fuit, et Creinone in carceribus stetit. Et pene totam Lombar- 
diam et marchiani Trivisinam habuit imperator. 

Quod Brixia ab imperatore fuit obsessa. 

Anno Domini MCCXXXVIII obsessa est Brixia ab impe¬ 
ratore. Et fuerunt cum eo Parmenses et Cremonenses, Ber- 
gamenses et Papienses et ducenti milites et mille pedites de 
Regio et Saraceni et Theotonici et Apuli et alie diverse gentes 
et innumerabiles cum exercitu imperatoris; et steterunt ibi 
per longutn tempus. Et tunc imperator fecit fieri castra ligno- 
rum ad preliandum cum Brixiensibus, et posuit super ea homi- 
nes captos, quos cepit in castro Montis-clari. Et Brixienses 
manganaverunt dieta castra et destruxerunt ea, nec fecerunt 
aliquod malum captis, qui erant super ea. Et ipsi Brixienses 
suspenderunt captos imperatoris per brachia extra palancatimi 
civitatis. Nec imperator cum exercitu suo potuit habere dictam 
Brixiam civitatem, quia bene se defendit a predicta obsidione; 
et ita imperator recessit confusus cum omnibus amicis suis, 
qui erant secum in dicto exercitu. 



134 


SALIMBENE DE ADAM 


INCIPIT LIBER DE PRELATO, 

quem feci occasione fratris Helye, et multa bona et utilia 
continet. Et durat usque ad illuni locum, ubi scribitur: Anno 
Domini MCCXXXIX, indielione XII. 

Item in supra dicto millesimo, scilicet CCXXXVIII, indi- 
ctione XI, intravi Ordinem fratrum Minorimi ego frater Salini- 
bene de Adam ex ci vitate Parmensi quarta die intrante Fe- 
bruario, in festo sancti Giliberti, receptus sero vigilie sancte 
Agathe in civitate Parmensi a fratre Helya generali ministro. 
Ibat enim Cremonam ad imperatorem missus a donino papa 
Gregorio nono, cum esset specialis amicus utriusque. Et ita 
conveniens erat mediator. Nani testante beato Gregorio, cum 
is qui displicet ad interpellandum. mittitur, irati animus ad dete¬ 
riora Provocatur. Et erat ibi frater Ghirardus de Mutina, cum 
receptus fui, qui etiam rogavit prò me, ut reciperer, et exaudi- 
tus fuit. Et domnus Ghirardus de Corigia, qui dicebatur de 
Dentibus, eo quod magnos dentes haberet, tunc temporis po- 
testas Parmeiisiuni erat, et venit personaliter cum quibusdam 
militibus ad locum fratrum Minorum ad visitandum fratrem 
Helyam generalem ministrimi. Qui sedebat in domo, in qua 
hospites sive forenses comedunt, super lectum de culcidra et 
habebat ignem copiosum coralli se et capeilam Armenicam in 
capite suo; nec potestati intranti et se salutanti assurrexit nec 
de loco suo motus est, ut vidi oculis meis; que fuit rusticitas 
maxima reputata, cum dicat ipse Deus in divina scriptum 
Levitici XIX: Corani cario capite consurge et honora personam 
senis. Item Eccli. III: Quanto magnus es, humilia te in omni¬ 
bus, et coram Deo invenies gratiam. Item Apostolus ad Ro. 
XIII: Reddite omnibus debita. Cui honorem, honorem. Item 
Eccli. XLI: Non est enim bonum omnern revcrentiam obser- 
vare, et non omnia omnibus bene placent in fide. Erubescite a 
salutantibus de silcnlio. Verumtamen frater Helyas implevit 
aliam scripturam, que dicit Prover. XXVI: Sicut qui mittit la¬ 
pidali in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


135 


Fuit enim unus parens fratris Helye, scilicet pater, de episco¬ 
pato Bononie, de Castro Brittorum, mater vero de Assisio 
fuit; et vocabatur in seculo Bonus-baro et suebat cultras et 
docebat puerulos in civitate Assisii Psalterium legere; ingres- 
sus autem Ordinem fratrum Minorum vocatus fuit Helyas et 
bis factus generalis minister; habebat gratiam imperatoris et 
pape, sed processu temporis humiliavit eum Deus iuxta verbum 
quod scriptum est: Hunc humiliat et hunc exaltat. Quod duobus 
modis intelligi potest. Primo, in diversis personis. De quibus 
plura habentur exempla; unde illud: Deposuit potenles de sede 
et exaltavit humiles. Sed ponamus exemplpm de Saul et David, 
quorum unum Deus humiliavit, scilicet Saulem, quem amovit 
a facie sua auferendo sibi regnum; alterum vero exaltavit sibi 
regnum dando. De Saule factum est verbum Domini ad Sa- 
muelem dicens I Reg. XV: f Pettitet me, quod constituerim 
Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non imple- 
vit ’. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota 
nocte. Et infra XVI: Dixitque Dominus ad Samuelem: ' Usque- 
quo tu luges Saul, cum ego proìeccrim eum, ne regnet super 
Israel? \ Item I Reg. XIII: Dixit Samuel ad Saul: ' Si ulte 
egistì nec custodisti mandata donimi Dei lui, que Precepi libi. 
Quod si non fecisses, iam mine prcparasset Dominus regnum 
tuum super Israel in sempiternum. Sed nequaquam regnum 
tuum ultra consurget. Quesivit. Dominus sibi virimi iuxta cor 
suutn et precepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, 
e 0 quod non servaveris que preceperit Dominus 3 . Optimum 
exemplum est istud prò his qui de predestinatione locuntur, 
quia, si homo ex parte sua facit quod debet et potest, cum 
habeat lfberum arbitrium, Deus similiter facit quod ad se 
pertinet, alioquin non facit. Et infra in primo libro Reg. XV 
dixit Samuel ad Saul: Pro co ergo quod abiccis/i sermonem 
Domini, abiecit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et infra: 
Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud 
proximo tuo meliori te. Iste melior Saule est ille, de quo 
Paulus dicit in Actibus XIII: Et amoto ilio , scilicet Saule, 
suscitava illis David regem, cui et testimonium perhibens dixit: 



SALIMBENE DE ADAM 


136 

' Inveni David filìum lesse virum secundum cor meum, qui 
faciet omnes voluntates meas ì . Sane de Saule dicit Dominus 
Iudaico populo Osee XIII: Dabo libi regem in furore meo et 
auferam in indignatione mea. De David autem dicit Ps.: Inveiti 
David ser(vum) m(eum), o(leo) s(ancto) rn(eo) u(nxi) e(utn). 
Manus enim mea au(xiliabitur) ei, et bra(chium) m(eum) con- 
(fortabit) eum. Nichtl pro(ficiet) ini(micus) in eo, et fi(lius) ini- 
(quitatis) noti ap(ponet) nocere ei. Et concidam a fa(cie) ipsius 
ini(micos) eius et o(dientcs) e (uni) in f(ugam) con(vertam). Et 
veritas mea et m(isericordia) mea cum ipso, et in nomine meo 
exaltabitur cornu eius. Ecce quomodo unum humiliavit et 
alterum exaltavit, quando elcgit David servum suum et sustulii 
eum de gregibus ovium, depost fetantes accepit eum pascere 
lacob servum suum et Israel hereditatem suam. Et pavit eos in 
inocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit 
eos. Secundo, in uno et eodem homine, ut patet in Nabucho- 
donosor, de quo dicitur Dan. IIII. et V, quod propter super- 
biam suam humiliavit eum Deus eiciendo a regno. Sed post- 
quam cognovit potestatem esse celestem, et quod domìnatur 
excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud 
et humilimum hominem constituet super eum , exaltatus fuit et 
restitutu’s in regnum. Unde ait Dan. IIII: Et in regno meo 
constitutus sum, et magnificentia amplior reddito est tnichi. Et 
hoc est quod dicitur Iob Vili: Tu tamen si dilucido surrexeris 
ad Deum et omnipotentem fueris deprecatus, si mundus et. rectus 
incesseris, statini evigilabit ad le et pacatum reddet habitaculum 
iustitie tue in tantum, ut priora, tua fuerint parva , et novissima 
tua multiplicentur nimis. Item Iob XI: Si iniqui/alem, que est 
in manti tua, abstuleris a te, et non permanserit in tabernacolo 
tuo iniustilia, lune levare poteris faciem tuarn absque macula et 
eris stabilis et non timebis. Miserie quoque ob/ivisceris et quasi 
aquarum que preterierint non recordaberis. Et quasi meridianus 
fulgor constaget libi ad vesperam, et cum te consurnptum pula • 
veris, orìeris ut lucifer. Et habebis fiduciam, proposìta libi spe, 
et defossus secarus dormies. Rcquiesces, et non erit qui exter- 
reat. Et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Iste due auctori- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


137 


tates, que hic ponuntur de Iob, optime sunt ad ostendendum, 
quod per penitentiam homo potest Deo reconciliari. Non sic 
factum fuit curii fratre Helya. Immo, quia non cognovit gra- 
tiam sibi factam, taliter fuit depositus, quod nunquam fuit 
restitutus, quod nullo modo credere potcrat. Ideo dicit Eccle- 
siasticus XXIII: Ubi non speravit, apprehendetur, et erit de- 
decus omnibus, eo quod 71071 intellexerit timor e m Donimi. Item 
Ys. XXX: Subito, dum 71071 spera tur, veniet contiùtio eius, et 
comminile tur, sic ut conteritur lagena figlili con tritione pervalida. 
Et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igni- 
culus de incendio, aut hauriatur parum aque de fovea. Quare 
hoc fiat, audi quod Dominus dicit III Reg\ XVI: Pro eo quod 
exaltavi te de pulvere et posili ducevi super populum meum 
Israel, tu autem proiecisti me post corpus tunm, ecce e no de- 
metam postei'iora tua. Et supplet Dominus in Ys. XXII: Et 
expellam te de statione tua et de mi/listerio tuo deponam te. 
Hoc impletum fuit in sequenti millesimo, ut dicemus, quando 
absolutus fuit in generali capitulo sub Gregorio papa nono. 
Et hoc bene promeruit propter plures defectus, quos habuit. 
Et primo dicamus de rusticitate, quam fecit erga domnum 
Ghirardum de Corigia, qui cum esset nobilis homo et positus 
in dignitate sublimi — erat enim potestas Parmensium — et 
venisset eum honorabiliter cum miiitibus ad visitandum, de- 
bebat ei assurgere, et fecisset sibi ipsi honorem. Honor enim 
non tantum est illius cui impenditur, quantum etiam illius, 
immo plus, qui eum impendit. Hoc non consideravit frater 
Helyas et ideo rusticitatem fecit. Ideo de talibus in libro 
Tediorum dicit Patecclus: 

Cativo hom podhesta de terra, 

E pover superbo ki voi guerra, 

E senescalco k’intro’l desco me serra, 

E villan ki fi messo a cavallo, 

Et homo k’e zeloso andar a ballo, 

E l’intrar de testa quand’e fallo, 

E avar hom ki in honor aventura, 

E tutti quanti de solano no cura. 



138 


SALIMBENE DE ADAM 


Itera domnus Girardus de Corigia fuit longus statura, bene 
menbratus, magis macillentus quam pinguis, fortis miles et 
doctus ad bellum. Bis eum vidi potestatem Parmensium, primo 
quando intravi Ordinem, postea quando Parma Friderico de¬ 
posito rebellavit. Hic fuit intimus et specialis amicus fratris 
mei, sciiicet fratris Guidonis Ade, qui ex fratrum Minorum 
Ordine fuit. Item hic fuit pater domili Guidonis de Corigia 
et domni Mathei, qui ambo fratres multas potestarias habue- 
runt. Quorum unus, sciiicet domnus Guido, bellicosus miles 
fuit et ad prelium doctus; et habuit filiam domni Ghiberti de 
Gente uxorem, Mabiliam nomine; ex qua filios et filias genuit. 
Alter vero, sciiicet domnus Matheus, miles sensatus fuit, et 
caruit liberis, excepto uno illegitime nato. Porro tempore ilio, 
quando Ordinem fratrum Minorum intravi, domnus Tancredus 
de Pellavicinis, homo curialis et liberaliset bone fame et sancte 
et honeste vite, abbas Sancti Iohannis de Parma, misit exe- 
nium fratri Helye generali ministro, unum rusticum caponibus 
oneratimi in pertica super scapulam ante et retro de pullis 
gallinarum, ut cum fratribus haberet ad cenam. Erat enini 
dies Iovis; et potestas erat ibi, et ego siniiliter in habitu secu- 
lari, et vidi hec omnia; et ilio sero post cenam fui receptus; 
et splendide cenaveram in domo patris mei, et nichilominus 
duxerunt me fratres ilio sero ad infirmitorium et dederunt miclii 
iterum optime comedere; processi! vero temporis dederunt michi 
caules, quibus oportuit me uti omnibus diebus vite mee; et 
nunquam in seculo coniederam caules, immo in tantum abor- 
rebam eos, quod nec carnes comedissem, que in eis decoctc 
fuissent. Et recordatus fui postea illius verbi, quod frequente!' 
consuevit dici: 

Milvus ait palio, dum portaretur ab ilio: 

* Cum pi pi faris, non te tenet ungula talis ’. 

Et iterum Iob VI : Que prius tangere nolebat anima me a, nunc 
pre angustia cibi mei su?it. Porro frater Helyas habebat con- 
suetudinem, ut parabolice loqueretur. Cumque interrogatus 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


139 


fuisset a donino Ghirardo Parmensium potestate, quo tenderet 
et ad quid, respondit quod trahebatur et impeliebatur. Trahe- 
batur ab imperatore et impeliebatur a papa, qui eum mittebat. 
Quasi voluit dicere quod ibat ab amico ad amicum. Et fuit 
reputatum ab auditoribus sapientissitnum verbum iuxta illud 
quod scriptum est Eccli. XIII: Dives locutus est, et omnes ta- 
cuerunt, et verbum ìllius usque ad nubes fierducent. Paupcr lo- 
cutns est, et dicunt: ' Quis est hìcf ’ et si offenderit, subvertent 
illuni. Verumtamen dicitur Eccli. XXXVII: Qui sophystice lo- 
quitur, odibilis est, ovini re defraudabitur. Non est illi data a 
Domino gralia, ovini enirn sapientia defraudatus est. Item Pro- 
ver. XXVI : Quomodo si spina nasca tur in marni temulenti, sic 
parabola in ore stiliti. Hinc est quod, cum aliqui interrogan- 
tur: ' Qualiter vultis ova? 3 respondent, quod volunt ea sicut 
sunt. Quod est dicere secundum inteilectum eorum, vel quod 
nolunt comedere, vel quod nullo modo volunt ova. Et possent 
simplici sermone loqui, sicut religiosos decet, quia, sicut dicit 
sapiens Prover. Ili: cum simplicibus sermocinano eius, scilicet 
Dei. Item Ecclesiasticus XX. dicit: Est tacens non habens sen- 
surn loquele, et est tacens sciens tempus apti temporis. Homo 
sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens 
non servabunt tempus. Ideo infra dicit Ecclesiasticus: Ex ore 
fatui reprobabitur parabola. Non enim dicit illam tempore suo. 
Ideo dicit sapiens Eccle. Vili: Tempus et responsionem cor 
sapientis intelligit. Omni negotio tempus est et oportunitas. Item 
Eccle. III: Omnia tempus habent, et suis spaliis transeunt uni¬ 
versa sub sole. Item Eccli. XXVII: In medio insensatorum serva 
verbum tempori. Item Eccli. XXXII: Adolcscens, loquere in tua 
causa vix. Si bis intcrrogatus fueris, habeat caput responsum 
tuum. — Et ponitur hic caput prò fine. —In multis csto quasi 
inscius et aridi tacens simili et querens, et loqui in medio ma- 
gnatorum non presumas, et ubi sunt scnes, non multum loquaris. 
Item Prover. XVII: Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur, et 
si comprcsserit labia sua, intelligens. 

Porro secundus defectus fratris Helye fuit, quia multos 
inutiles recepit ad Ordinem. Habitavi in conventu Senensi 



140 


SALIMBENE DE ADAM 


duobus annis, et vidi ibi XXV fratres laycos. Habitavi in Pi¬ 
sano IIII annis, et vidi ibi XXX fratres laycos habitantes. Et 
forte hoc a Domino factum fuit multiplici ratione. Prima, quia, 
cum palatia edificantur vel Ecclesie vel alie domus, primitus 
in fundamentis lapides impoliti sternuntur, postquam autem 
fundamenda super terram apparent, ponuntur lapides dolati 
et pulchri ad pulcritudinem operis sive edificii ostendendam. 
Ideo potest congruere religioni beati Francisci quod Dominus 
de Ecclesia militante et triumphante promittit Ys. LI III: Pau- 
percula tempestate convulsa absque 7illa consolatione, ecce ego 
sternam per ordinem Lapides tuos et fundabo te in saphyris. Et 
ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides scul- 
plos et ornnes terminos tw>s in lapides desiderabiles; universos 
filios tuos doctos a Domino et multiludinem pacis filiis tuis, et 
iìi iustiiia fundaberis . Secunda ratio est, quia beatus Franciscus 
multum imitatus et secutus fuit filium Dei iuxta verbum quod 
scriptum est Iob XXIII: Vestigio eius secutus est pes incus, 
viam eius custodivi et non declinavi ex ea. A mandalìs laborium 
eius non recessi, et in sinu meo ab scandi ver ha oris eius. Filius 
autem Dei, sicut dicit beatus Iacobus II, elegit pauperes in 
hoc mundo, diviles in fide et heredes regni, quod repromisit 
diligentibus se. Quod edam docuit verbo et monstravit exemplo, 
Docuit verbo, quando ait Lue. X1111 : Cum facis convivium, 
voca pauperes, debiles, claudos et cecos. Et beatus eris, quia 
non habent linde retribuere Ubi. Retribue/ur enim libi in retri- 
butione ius/orum. Revera, sicut dicit Ys. XXV: faciet Dominus 
exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, 
convivium vindemie pinguium medullatorum, vindemie defecate. 
In quo pauperes homines in sancto Israel exultabunt , sicut dicitur 
Ys. 29 . Monstravit exemplo, cum pauperes piscatores elegit et 
non principes synagoge. Mine ait Luche XI111 : Exi cito in pla- 
teas et vicos civilatis et pauperes ac debiles, cecos et claudos 
introduc huc. Hinc edam de talibus regratiatur patri Mat. XI: 
Confìteor libi, pater, domine celi et terre, qui abscondisti hec a 
sapienlibus et prudentibus et rcvelasti ea parvulis. Isti sunt illi 
parvuli, de quibus predictum fuit Zacharie XIII: Convertam 



CRONICA - LIBER DE PRELATO HI 

vianum menni ad parvulos, et erunt in omni terra, dicit Dominus. 
Voluit ergo Dominus eligere pauperes et vocare, ut quod fa- 
cere disponebat non nobilibus et potentibus, sapientibus et 
divitibus, sed sibi posset ascribi, sine quo nullus facere quic- 
quam potest. Ideo Apostolus ait I ad Cor. I: Videte enim 
vocationem vestram, fratres, quia non multi sapìentes secundum 
carnem, non multi potenles, non multi nobilcs, sed que stulta suiti 
mundi elegit Deus, ut confundat sapìentes, et infirma mundi 
elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobiltà mundi et contempli- 
bilia elegit Deus et ea que non suiti, ut ea que sunt destrueret, 
ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Tertia ratio est, 
quia sic ostensum fuit beato Francisco in visione. Ideo sic in 
legenda sua habetur capitulo III: Quadam autem die, dum in 
quodam soli/ario loco annos suos in amaritudine recogitans de¬ 
plorarci, Sancii Spiritus in eum superveniente letitia certificatile 
est de remissione plenaria omnium delictbruni. Raptus deinde 
supra se ac in quoddam mirandum lumen totus absortus, dilatato 
mentis sinu que circa se et filios suos futura erant luculenter 
aspexit. Post hec reversus ad fratres: c Confortamini ait ' ka- 
rissimi, et gaudete in Domino, nec, quia palici es/is, efficiamini 
tristes; neque vos terreni mea vel vcslra simplicitas, quoniam, 
sicut inietti a Domino in veritate ostensum est, in magnata inni- 
titudinem faciet nos crescere Dominus, sueque benediciionis gra/ia 
multipliciter dila/abit \ Voluit implere Dominus quod promi- 
serat Ys. LX: Minimus erit in mille, et parvulus in gentem 
fortissimam; ego Dominus in tempore eius subilo faciam istud. 
Quarta ratio est, quia hoc ipsum abbati Ioachym fuerat a 
Domino revelatum. Unde loquens de duobus futuris Ordinibus 
dicit: Videtur litichi quod minor Ordo indiferenter colligat botros 
terre, quia laycos et clerìcos incorporabit Ecclesie, alter vero 
Ordo precipue in clericis delectabitur. Si quis autem querat, 
quis ergo defectus fuit ex parte fratris Helye in laicorum re- 
ceptione, si fecit quod Deus decreverat fieri, dicimus quod 


quicquid agant homines, intendo iudicat omnes. 



142 


SALIMBENE DE ADAM 


Nam passio Christi bona fuit et optima, quia per eam salvati 
et liberati sumus, sed mala fuit Iudeis, qui eam intulerunt et 
postmodum in Christum passum credere noluerunt. Simili 
modo, si frater Helyas propter hoc recipiebat multitudinem 
laicorum ea intentione, qua posset melius talibus dominari, 
vel ut recepti ab eo manus eius implerent pecuniam tribuendo, 
dicimus revera quod dignus erat propter hoc de ministerio 
suo deponi. Ideo dicit sapiens Prover. XVII: Militerà de sinu 
impius accipit, ut pervertat semìtas iuditii. Ipse videriti! 

Tertius defectus fratris Helye fuit, quia homines indignos 
promovit ad officia Ordinis. Faciebat enim laicos guardianos, 
custodes et ministros, quod absurdum erat valde, cum in Or¬ 
dine esset copia bonorum clericorum. Nam et custodem habui 
laycum tempore meo et plures guardianos. Ministrum nunquam 
habui laicum, sed in aliis provinciis plures vidi. Nec mirum 
si tales promovebat. Dicit enim Ecclesiasticus XIII, quod ovine 
animai dilìgil simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. 
Omnis caro ad similem sui conìungetur, et omnis homo simili 
sui sociabilur. Item Eccli. XXVII: Volatilia ad sibi similia 
conveninnt, et veritas ad eos qui operali tur ìllam revcrtetur. 
Item Eccli. X: Secundum indicevi populi sic et ministri eius, 
et qualis rector est civitatis, tales et habitantes in ea. Si quis 
autem obitiat verbum regule, que dicit: Ipsi vero ministri, si 
presbiteri sunt, cum misericordia iniungant illis pcnitentiam. Si 
vero presbiteri non sunt, iniungi padani per alios sacerdotes 
Ordinis, sicut e is secundum Deum melius videbitur expedire, di¬ 
cimus quod hoc prò tempore dictum fuit, quando in Ordine 
non erat copia sacerdotum et virorum nominatorum et litte- 
ratorum, que modo est et etiam tempore fratris Heiie fuit. Et 
ideo, cessante causa, debet cessare effectus. Nam et dominus 
noster Iesus Christus etiam aliqua prò tempore dixit, id est 
ad tempus, que postea revocavit, ut illud Mat. X: In viam 
gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne inlrave- 
ritis, sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel. Hoc 
quod prohibuerat revocavit, cum dixit Mar. ultimo: Euntes in 
mundum universum predicate Evangelium ovini creature. Item 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


143 


Lue. X. prohibuit dicens: iV olite portare saculum neque peram 
neque calcìamenta. Quod revocavit tempore passionis, cum dixit 
Lue. XXII: ' Quando misi vos sino sanilo et pera et calcia- 
menlis, numquid aliquid defuit voòis ? 1 . Al illi dixerunt: c Nichir. 
Dixit ergo eis: ' Sed mine qui habet saculum, follai sìmiliter 
et per am. Et qui non habet, ve fida t tunicata suam et emai gladium 
Quartus defectus fratris Helye fuit quod toto tempore, quo 
fuit minister, non fuerunt generales constitutiones in Ordine, 
ex quibus et regula conservatur, et regitur Ordo, et vivitur 
uniformiter, et multa bona proveniunt. Ideo potes congruere 
isti loco illa clausula, que tribus vicibus in libro Iudicum po- 
nitur: In diebus illis non erat rex — id est non erat lex — in 
Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum vidlbatur, hoc faciebat, 
Iudicum ultimo, quia sub tribus generalibus ministris Ordo 
constitutiones generales non habuit, scilicet sub beato Fran¬ 
cisco et sub Iohanne Parente et sub Helya, qui bis prefuit et 
obfuit. Nani sub eo multi fratres layei clericas portabant, ut 
vidi oculis meis, cum habitarem in Tuscia, nec unam solatii 
litteram noverant. Aliqui morabantur in civitatibus iuxta Ec- 
clesiam fratrum in eremitorio omnino reclusi, et habebant 
fenestram, per quam mulieribus loquebantur, et layei erant 
inutiles ad confessiones audiendas et ad consilia danda. Hoc 
vidi Pistorii et alibi etiam. Item aliqui soli, id est sine fratre 
socio, in hospitalibus morabantur. Hoc vidi Senis, quando 
frater Martinus Hyspanus, quidam frater laicus vetulus et par- 
vus statura, in hospitalibus serviebat infirmis, et tota die, 
quando volebat, per civitatem solitarius ibat, id est sine fratre 
socio. Sic etiam vidi alios euntes per mundum. Vidi edam 
aliquos, qui semper barbam longam portabant, sicut faciunt 
Armeni et Greci, qui barbas nutriunt et conservant. Cingulum 
etiam non habebant aliqui cordam communem, sed animatani 
et de filis factam et curiose contortam, et beatus ille qui 
pulcriorem poterat sibi acquirere. Alia etiam multa vidi, 
que longuin esset referre, que ad habitus honestatem minime 
pertinebant. Layei etiam mittebantur ad capitulum prò discre¬ 
ti. Et ex aliis laycis, quibus ex officio minime incumbebat, 



144 


SALIMBENE DE ADAM 


maxima multitudo ad capitulum veniebat. Vidi ego in quodam 
provinciali capitulo Senis celebrato fratres bene trecentos, inter 
quos maxima laycorum copia habebatur, qui nichil faciebant 
ibi nisi comedere et dormire. Et erant fratres layci tot in 
provincia Tuscie tempore quo habitabam ibi, que ex tribus 
provinciis facta fuerat una, quot clerici erant, et etiam IIII 
plures, qui numero clericorum superabundabant. Ha Deus! 
Helya, multiplicasti gentem, non magnificasti letilia?n, Ys. IX. 
Longum esset valde, si vellem ruditates et abusiones, quas 
vidi, referre. Fortasse tempus deficeret, et cartas non haberem, 
et auditoribus esset tedium et nulla edificationis occasio. Si 
videbat et audiebat aliquis frater laycus aliquem iuvenculum 
Latinis verbis loquentem, redarguebat eum et statim dicebat 
sibi: 'Ha miser, vis dimittere sanctam simplicitatem prò tua 
sapientia Scripturarum?’. Quibus e diverso taliter respondebam: 
Sancta rusticitas solutnmodo sibi prodest, et quantum edificat ex 
vite inerito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non 
resislat. Vere unus asinus vellet, quod omnia que videt asini 
essent, iuxta verbum quod scriptum est Tren. I: Adduxisti 
diem consolationis, et fieni similes mei. Sed prohibetur in lege 
Deutero. XXII : Non arabis in bove simul et asino. Quod licet 
diversimode exponatur, unam tamen expositionem hic nobis 
ponere satis sit, quia, dum bos ruminat, asinus, quod comedat, 
suspicatur, et inde vehementer affligitur. Nani ilio tempore et 
layci sacerdotes precedebant; et in aliqua heremo, ubi omnes 
erant laici preter scolarem et sacerdotem, volebant quod sa- 
cerdos coquinam faceret die suo. Accidit autem quadam vice, 
ut dies dominica occurreret sacerdoti, et ingressus coquinam, 
et hostio diligenter clauso, cepit boterà coquere, prout scivit. 
Transibant Gallici seculares et missam requirebant instanter, 
nec erat qui celebraret. Veniebant igitur layci festinanter et 
hostium pulsabant coquine, ut ad celebrandum sacerdos egre- 
deretur. Quibus ille dicebat: ' Ite vos et missam cantate, quia 
ego coquinam facio, quarn vos facere recusatis’. Et sic erube- 
scebant vehementer, cognoscentes miseriam suam. Miserabilis 
prorsus fatuitas non revereri sacerdotem, cui confitebantur. Et 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


145 


ideo processu temporis merito ad niellilum sunt redacti, quia 
eorurn receptio quasi totaliter est prohibita, eo quod honorem 
impensum sibi minime cognoverunt, et quia Ordo fratrum Mi- 
norum tantam laicorum multitudinem non requirit. Hinc sa¬ 
piens in Proverbiis dicit XXVI : Sicut qui mittit lapidem in 
acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Et iterum 
Exo. I : Venite, et sapienter opprimamus eos, ne forte multi- 
plicentur. Semper enim insidiabantur nobis. Nani recordor ego 
in conventu Pisano quod voluerunt mittere ad capitulum, quod, 
quando recipiebatur unus clericus, reciperetur similiter et unus 
layeus. Sed non fuerunt auditi nec etiam exauditi, quia discon- 
veniens valde erat. Verumtamen in Ordine fratrum Minorum, 
tempore ilio quo intravi, inveni viros multos magne sanctitatis 
et orationis et devotionis et contemplationis et magne littera- 
ture. Nani hoc solum habuit bonum frater Helyas, quia Or- 
dinem fratrum Minorum ad studium theologie promovit. Steterat 
autem Ordo, quando intravi, triginta annis et uno; et vidi pri- 
mum fratrem post beatum Franciscum et alios primitivos. Et 
Parme dimisi fratrem Sansonem Anglicum, in theologia lecto- 
rem, et in conventu F'anensi habui fratrem Humilem Medio- 
lanensem, quando novitius fui, in Marchia Anconitana, in qua 
tunc duorum ministrorum regimina habebantur. Agitur nunc, 
quo hec scribimus, annus millesimus CCLXXXIII post Nati- 
vitatem Virginis gloriose in festo sancti Gorgonii martyris, et 
papa Martinus quartus Romanam regit Ecclesiam. Igitur istius 
capituli conclusio talis sit: commendamus constitutiones, quia 
bone sunt, eo quod per eas vivitur unifonniter, et multa bona 
proveniunt; quas quia Helyas non habuit, defectum magnum 
noscitur incurrisse. Hinc Dominus ait Osee Vili: Scribam ei 
— scilicet Ordini fratrum Minorum— multiplices leges tneas, 
que velut aliene compiliate suni. Quod impletum fuit in sequenti 
millesimo, quando et Helyas absolutus fuit, et constitutionum 
scripta maxima multitudo. 

Quintus defectus fratris Helye fuit, quia nunquam perso- 
naliter volebat Ordinem visitare, sed semper aut morabatur 
Assisii aut in quodam loco, quem fieri fecerat pulcherrimum 


Salimbene de Adam, Cronica. 


io 



146 


SALIMBENE DE ADAM 


et amenum et delectabilem ad inhabitandum in episcopatu 
Aretino, qui locus Cella de Cortona usque hodie nuncupatur. 
Quapropter ei Dominus comminatur Ys. XXII : Quid, tu l've 
aut quasi quis hic? quia excidisti libi kie sepulchrum, excidisti 
in excelso memoriale diligenter in petra tabernaculum libi. Ecce 
Doyninus asportavi te faciet, sicut asportalur gallus gallinacius, 
et quasi amictum sic sublevabit le. Coronane coronabit te tribù- 
latione. Quasi pilam rnittet te in terram latam et spa/iosam. Ibi 
morieris, et ibi erit currus glorie tue et ignominia domus do¬ 
mini lui. Et expellam te de statiofie tua et de ministerio tuo 
deponam te. Postea sequitur ibi de vocatione alterius, qui mul- 
tipliciter a Domino commendatur. Quantum autem congruit 
buie loco ad Helyam pertinens, habetur Zacharie XI: Ecce ego 
suscitabo pastorem in terra, qui dere lieta non visitabit, dispersa 
non quertt et contritum non sanabit, et id quod stai non enulriet 
et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvei. O pastor 
et ydolum derelbiquens gregem ! Gladius super brachium eius 
et super oculum dexirum eius. Brachium eius arìditate siccabitur, 
et oculus dexter eius tcnebrescens obscurabitur. 

Sextus defectus fratris Helye fuit, quia ministros provin- 
ciales affligebat et vituperabat, nisi redimerent vexationem 
suam tributa solvendo et sibi munera dando, iuxta verbum 
quod scriptum est Prover. XXI: Munns absconditum extinguit 
iras, et donum in sinu indignationem maximam. Accipiebat 
enim ipse miser munera, faciens contra Scripturam que dicit 
Deutero. XVI: Non accipics personam nec mimerà, quia munera 
excecant oculos sapientium et mutant verba iustorum. Exemplum 
Alberti Bagolarli iudicis Faventini, qui mutavit verba sua, 
postquam audivit quod rusticus donaverat sibi porcum. Item 
additur ibi : luste quod iustum est persequeris, ut vivas et pos- 
sideas terram, quam dominus Deus tuus dederit tibi. Item Ec- 
cli. XX: Exenia et doma excecant oculos iudicìim, et quasi mutus 
in ore avertit correptiones eorum. Item Ys. XXXIII: Qui am- 
bulat in iusliliis et loquitur veritates, qui proicit avaritiam ex 
calumnia et excutit manus suas ab omni munere; qui obturat 
aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne videat 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


147 


malum: iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas 
eius. Sed nec prohibitiones nec promissiones Helye misero 
profuerunt, quin potius implevit Scripturam que dicit Pro- 
ver. XVII: Munera de sinu impius ciccipit, ut pervertat semitas 
iudicii. Item Ys. I : Omnes diligunt munera, secuntur retribu- 
tiones. Pupillo non iudicant, causa vidue non ingreditur ad eos. 
Sed vir insipìens non cognoscet, et stultus non in/elliget hec , nisi 
cum illud Ys. XXVIII implebitur: Tantummodo sola vexatio 
intellectum dabit auditui. Et hoc erit, cum implebitur illud 
Iob XV : Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libe?iter 
accipiunt. Item supradictus Helyas ministros provinciales ita 
tenebat sub baculo, quod tremebant eum, sicut iuncus tremit, 
cum ab aqua concutitur, vel sicut alauda timet, cum nisus 
eam persequitur et capere gliscit. Nec mirum. Ipse enim filius 
erat Belial, ita ut nemo posse t ei loqui , I Reg. XXV. Re vera 
nemo audebat ei veritatem dicere facta sua et opera prava 
redarguendo, nisi frater Augustinus de Recanato et frater Bo¬ 
naventura de Yseo. Nam de facili vituperabat ministros, qui 
accusabantur sibi falso a complicibus suis, qui erant diffusi 
per provincias Ordinis, quidam laici, malitiosi, pestiferi et 
cervicosi. Et ideo incubuit ministris timor et tremor, quia dixe- 
runt: Non est in eis veritas et iuditium , I Machabeorum VII. 
Deponebat enim eos ab officio ministerii, etiam sine culpa, et 
privabat eos libris et predicationibus et confessionibus et omni 
legittimo actu. Insuper caputami longum dabat quibusdam et 
mittebat eos ab oriente in occidentein, id est a Sicilia vel 
Apulia in Hyspaniam vel in Angliam et e converso Item fra- 
trem Albertum Parmensem, ministrimi Bononie, hominem san- 
ctissime vite, ab officio ministerii absolvit et precepit fratri 
Ghirardo de Mutina, quern loco ministri depositi per epistolam 
subrogavit, ut eum ad se cum probationis caputio Assisium 
duceret. Frater vero Ghirardus, qui curialissimus erat, nichil 
de hac materia dixit ministro, sed curialiter rogavit ministrum, 
quod volebat euni associare ad beati patris Francisci limina 
visitanda. Iverunt igiiur ambo pariter , quousque pervenerunt 
Assisium. Cumque esset frater Ghirardus prope cameram 



148 


SALIMBENE DE ADAM 


fratris Helie cum fratre Alberto, protulit de sinu suo duo pro- 
bationis caputia. Quorum unum imposuit sibi, aiterum dedit 
ministro Bononie dicens: e Impone tibi, pater, et expecta me, 
quousque redibo ad te’. Ingressus itaque frater Girardus ad 
Helyam prostravit se ad pedes eius dicens: ' Compievi obe- 
dientiam vestram ducens vobis ministrum Bononie cum pro- 
bationis caputio, et ecce bic exterius expectat, volens facere 
quicquid sibi precipere vultis’. Audiens hoc Helya, omnis 
indignatio ab eo recessit, et quievit spiritus eius, quo tume- 
scebat contra eum. Hinc sapiens ait Prover. XVI: Indignatio 
regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eum. In hylaritate 
vultus regis vita, et clementia eius quasi ymbcr serotinus. In- 
troductus igitur frater Albertus restitutus fuit in gradum pri- 
stinum. Insuper et multa, mediante fratre Girardo, ab Helya 
obtinuit prò provintia sua. Igitur propter hec et alia, que 
pessimus faciebat Helyas, conceptiones vindicte generabantur 
in cordibus ministrorum; sed expectabant tempus, in quo pos- 
sent respondere siulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens 
esse videretur , Prover. XXVI : Nani tempus et responsionem 
cor sapientis intetlìgit. Omni enim negotio tempus est et opor- 
tunitas , Ecclesiastes Vili. Ideo precipit Ecclesiasticus XXVII : 
In medio insensatorum serva verbum fempoii. Item Eccli. 1111 : 
Fili, conserva tempus et devita a malo. Item Eccli. I: Usque 
in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis. Erat 
enim frater Helyas pessimus homo. Cui convenire possunt ea 
que de Nabuchodonosor a Daniele dicuntur V: Quos volebat 
interfciebat et quos volebat percutiebat. Quos volebat exaltabat 
et quos volebat humìliabat. Item convenire possunt sibi versus, 
quos supra posui : 

Asperius nichil est humili, cum surgit in altum: 

Cuncta ferit, dum cuncta timet, desevit in omnes, 

Ut se posse putet; nec belila sevior ulla est 

Quam servi rabies in libera terga furentis. 

Sub dominio enim suo durissimum erat vivere. Ideo dicit 
Ecclesiastes III: Vidi sub sole in loco iuditii impietatem et in 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


149 


loco iuslitie iniquitatem. Itern Ecclesiastes IIII: Vidi columnìas, 
que sub sole geruntur, et lacrimas innocentium et consolatorem 
neminem, nec posse resistere viotentie eorum cunctorum auxilìo 
destìtutos. Item Ecclesiastes V: Si videris calumnias egenorum 
et violenta iuditia et subverii iustitìam in provincia, non mirerìs 
super hoc vegotio, quia excelso alius excelsior est, et super hos 
quoque eminentiores sunt olii, et insuper universe terre rex im¬ 
perai servienti. Ista tria supradicta fiebant ministris provintia- 
libus tempore fratris Helye. Calumniabantur, violenta iuditia 
eis inferebantur, et iustitia in eorum provinciis subvertebatur. 
De duobus primis habetur Deutero. XXVIII, ubi Moyses trans- 
gressoribus legis ista duo imprecatur: Omni tempore calumniam 
sustineas et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. De 
tertio manifestum est, ut vidi oculis meis, quod Helyas habe- 
bat in qualibet provintia unum visitatorem, qui stabat ibi per 
totum annum et circuibat provintiam, ac si esset minister, et 
morabatur cuin socio in quolibet loco XV diebus vel uno 
mense vel secundum suam voluntatem plus et minus; et erant 
provincie minores quam sint modo; et quicumque volebat ac¬ 
cusare ministrum suum, poterat et audiebatur. Et quicquid 
minister ordinabat in provincia sua, visitator totum poterat 
irritare et addere et demere, prout sibi videbatur. Quapropter 
corda filiorum hominum implebantur malicia et contemptu in vita 
sua, Ecclesiastes IX. Ministri vero qui boni erant persevera- 
bantin bonitatesua, iuxta verbum quod scriptum est Iob XVII: 
lenebil iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem . 
Recordabantur enim quod scriptum est: 

Necdum bella bonis, necdum certamina desunt, 

Et cum quo pugnet, mens pia semper habet. 

Veruni Helyas potius mittebat visitatores, qui essent exactores, 
quam qui essent correctores, et qui sollicitarent provincias et 
ministros ad tributa solvenda et numera largienda. Et si quis 
non dabat in ore eorum quippiam, sanctificabant super eum 
prelium, Michee III. Hinc est, quod ministri provintiales 



150 SALIMBENE DE ADAM 

tempore ilio suis expensis fecerunt fieri apud Assisium prò Ec¬ 
clesia beati Francisci unam campanam grandem et pulchram 
atque sonoram, quam vidi, cum aliis V similibus ei, ex quibus 
tota vallis illa consonantia delectabili replebatur. Similiter, 
cum tempore novitiatus habitarem in civitate Fanensi, super- 
venerunt duo fratres, qui ab Ungaria unum grandem piscem 
pretiosum et salsum in sextoriis ligatum in somariis deporta- 
bant, quem vidi, et fratri Helye a ministro Ungarie Assisium 
mittebatur. Ideo congruit Helye quod Samuel dixit Sauli I 
Reg. IX: Et cuius erunt optima queque Israel? Nonne libi et 
omni domui fialris tui? Item tempore ilio, procurante ministro, 
rex Ungarie misit Assisium magnani cuppam auream, in qua 
capud beati Francisci honorabiliter servaretur. Cum autem por- 
tabatur et in conventu Senensi quodam sero in sacristia ad 
custodiendum poneretur, quidam fratres, curiositate et levitate 
ducti, optimum vinum biberunt cum ea, volentcs in posterum 
gloriari, quod cum cuppa regis Ungarie ipsi bibissent. Sed 
guardianus conventus Senensis, qui magnus zelator erat iustitie 
et honestatis amator, nomine Iohannettus, qui etiam de Assisio 
fuerat oriundus, cum cognovisset hec omnia, precepit refecto- 
rario, qui similiter frater Iohannettus de Belfort dicebatur, ut 
in sequenti prandio poneret coram quolibet illorum, qui cum 
cuppa biberat, unam ollam parvulam, nigram et tinctam, quam 
pignattam diclini, in quibus oportuit eos bibere, vellent nol- 
lent, quatinus, si vellent in posterum gloriari, quod cum cuppa 
regis Ungarie quandoque iam biberant, possent similiter re- 
cordari quod, propter illain culpam, cum olla tincta bibissent. 
Hinc beatus Basilius in libro, quem facit de operibus sex die- 
rum, qui Grece Exameron appellatur, dicit quod ante pec- 
catum crai rosa sine spina, postea autem pulcritudini huìus floris 
spina coniugata est, ut iocundo vulaptatis iuxla habeamus adia- 
cen/em tristitiam, rememoranles illius peccati, propter quod terra 
nobis spinas ac tribnlos onri lacere condannata est. Nota igitur 
propter predicta, quod Dominus Ordini fratrum Minorum dicit 
in psalmo: Invoca me in die tribulationis, et emani te, et hono- 
rificabis me. Cui respondet: In tmbulaiione mea invocavi Domi - 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


151 

num et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de tempio sanclo 
suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in 
aures eius. 

Quod VI genera hominum leguntur clamasse ad Deum. 

Nota etiam quod VI genera hominum leguntur clamasse 
ad Deum et exauditi fuerunt iuxta illud quod ait Iere. XXXIII: 
Clama ad ine, et exaudiam le et annuntiabo libi grandia et firma, 
que nescis. 

Primi fuerunt filii Israel, qui Pharaoni yi Egypto serviebant 
in magna miseria. De quibus Dominus Moysi ait Exo. Ili: Vidi 
affliciionem populi mci in Egypto et clamorem eius audìvi propter 
duritiam eorum qui presunt operibus. Et sciens dolorerà eius 
descendi, ut liberem eum de omnibus Egyptiorum. Clamor ergo 
filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab 
Egyptiis opprhnuntur . Mine psalmista ait: Clamaverunt ad Do¬ 
minimi, cum tributarentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 

Secundi fuerunt similiter filii Israel, quando post mortem 
Salomonis voluerunt quod Roboam filius eius alleviaret iu- 
gum durissimum patris sui, quod populo imposuerat, et noluit 
eos audire, immo spreto consilio seniorum, de quibus dicitur 
Iob XII : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudenlia : 
adhibuit consilium iuvenum, de quibus dicitur Eccli. Vili: 
Cum faiuis consilium non habeas, non enim poterunt diligere nisi 
que eis piacerli. Responditque Roboam populo secundum consi¬ 
lium, quod iuvenes sibi dederant, et ita avertit gentern consilio 
suo et fecit imperium bipertitum, eo quod de imperio patris 
sui durissimo diminuere noluit, III Reg. XII et Eccli. XLVII. 

De tribus stultitiis filii Salomonis. 

Considera triplicem stultitiam filii Salomonis. Primam, 
quia, cum esset stultus, reputabat se sapientem. Et talis est 
consuetudo stultorum. Unde Ecclesiastes X: Sed et in via stultus 
ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos exlimat. Item 



152 


SALIMBENE DE ADAM 


Prover. XXVI: Sapientior sibi piger vide tur VII viris loquentibus 
sententias. Secundam, quia, ut se commendare posset, patrem 
suum vilificabat dicens III Reg. XII: Minimus digitus meus 
grossior est dorso patris meì. Ideo dicit Ys. XXXII: Slul/us enirn 
fatua ìoquetur, et cor eius faciet iniquitatem. Item Eccle. X: Labia 
insipienlis precipitabunt eum. Inìtium verborum eius stultitia, 
et novissimum oris illius error pessimus. Stullus verbo multipli- 
cat. Et ideo dicit sapiens Prover. XXVI : Qui imponit stolto 
silentium iras mitigai. Item Prover. XVII : Stultos quoque, si 
tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, in- 
tclligens. Item Eccli. Ili: Ne glorieris in contumelia patris tui, 
non est enim libi gloria , sed confusio. Gloria e nini hominis ex 
ho?iore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. 

De sermone moderando. Ieronimus: Vide, quid lenilas sermonis, quid 

asperilas fecerit. Salveris laborator / 

Exemplum illius qui dixit se medicum esse verborum. 

Tertiam stultitiam considerare potes hominis istius, scilicet 
Roboam, quia relieto eonsilio senum, plus acceptavit consi- 
lium iuvenum, de quibus iam dictum est, et oblivioni tradidit 
quod a patre didicerat, Prover. XXVII: Laudet te alienus, et 
noti os tuum, extraneus, et non labia tua. Item et hoc didicerat, 
quod implere contempsit, Prover. XV: Responsio mollis frangit 
iram, sermo durus suscitai furorem. Item Eccli. VI: Verbum 
dulce multiplicat amicos et miligat inimicos. Item Prover. XVII : 
Qui moderator sermones suos, doctos et prudens est. Quod Ge- 
deon fecisse dignoscitur, Iudic. Vili. Et edam Dominus pluries 
hoc fecit, ut habetur Io. VI: Hoc vos scandalifat? Si ergo et 
cet. Item Io. X: Nonne scriptum est in lege vestra et cet. Ideo 
dicit Ecclesiasticus XXXVI : Si est lingua curationis, est et 
mitigationis et misericordie. Non est vir illius secundum filios 
hominum. De isto clamore potest dici illudi psalmi : Clamaverunt, 
nec erat qui salvos faceret, ad Dominimi, nec exaudivit eos. 
Quare hoc? Ratio assignatur III Reg. XII: Et non adquievit 
rex populo, quoniam aversalus eum fuerat Dominus, ut suscitar et 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


153 


ver bum suum, quod locutus fuerat in manzi Achie Sylonìte ad 
Ieroboam filium Nabath. Simile habetur de filiis Hely, quos 
pater corripiebat, I Reg. II: Et non audierunt vocem patris 
sui, quia voluit Deus occidere eos. 

De duritia cordis humani, et de voluntate divina. 

Simile edam de Pharaone, qui Moysen et Aaron audire 
contempsit, Exo. VII: Ego indurabo cor eius et multiplicabo 
signa et ostenta mea in terra Egypti, et non audiet vos. Item 

Exo. XXXIII : Miserebor cui volue.ro et clemens ero in quem 

* 

michi placuerit. Ideo dicit Apostolus ad Ro. IX: Ergo cuius 
vult miseretur et quem vult indurat. Simile etiam de Saule, de 
quo Dominus dixit Samueli I Reg. XVI : Usqziequo tu luges 
Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Simile 
de Nabal, qui filius erat Belial, ita quod nemo poterat ei loqui, 
ut habetur I Reg. XXV. Roboam quoque rudis fuit et corde 
pavido , ut dicitur II. Paralipo. XIII, et propter duriciam cordis 
sui, et quia stultus erat, non audivit populum deprecantem 
nec adquievit poptili precibus. Erat enitn voluntas Dei, ut cotti- 
pleretur senno eius et cet. Ideo Dominus dicit Ys. XLVI: 
Consilium tneum stabit, et omnis voluntas mea fìet, Item Eccle- 
siastes VII: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere, 
quem ille despexeril, Quod accidit omnibus supradictis et spe- 
cialiter Heliu Buzite, quem dicunt Balaam fuisse filium Beor 
ariolum, de quo habetur Numeri XXII et XXIII et XXIIII. 
Qui quamvis dixerit: Morìatur anima mea morte iustorum, et 
fiant novissima mea horum sitnilia , tamen gladio filiorum Israel 
fuit occisus, ut habetur Iosue XIII, quia non solum quorum 
vitam laudaverat imitari contempsit, veruni etiam docuit Balach 
mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari , ut 
habetur Apoc. II et Numeri XXV. Hunc Deus despexit, ut 
habetur Iob XXXVIII, dicens ad Iob: Quis est iste involvens sen- 
tentias sertnonibus imperitis? Ideo dicit sapiens Prover. XXVI: 
Qui imponit stulto silentìum, iras mitigai. Item prò omnibus 
supradictis dici potest illud Eccli. III: Cor durian male habebit 



154 


SALIMBENE DE ADAM 


in novissimo. Quibus associari potest pessimus i 1 le Helyas, 
cuius occasione dixinius supraposita. Cor durum non habuit 
Iob, qui dixit XXIII: Deus mollivìt cor meum, et omnipotens 
conturbavit me. 


De Domino salvatore, et de illis qui ad Dominum clamaverunt, tam de 

veteri quam de novo Testamento. 

Tertii qui clamaverunt ad Deum fuerunt sancti patres exi- 
stentes in limbo. De quorum clamore potest dici illud Nee- 
mie IX: In tempore tribulatìonis sue clamaverunt ad te, et tu 
de celo exaudisli eos et secundum miserationes tuas multas de- 
disti eis salvalores, qui salvarent eos de manu hostium suorum. 
Ex quibus salvatoribus precipuus fuit filius Dei, de quo dicitur 
Io. IIII: Scitnus quia Ine est vere salvator mundi. Huic con- 
gruere potest quod dicitur IIII Reg. XIII: Dedit Dominus 
Israeli salvatorem, et liberatus est de manu regis Syrìe. Iste 
fuit salvator, qui salvum fecit populum suum a peccatis eorum, 
Mat. I. Iste fuit salvator, qui eduxit sanctos patres de lacu 
miserie et de luto fecis iuxta verbum quod scriptum est Za- 
charie IX: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos 
tuos de lacu, in quo non est aqua. 

Quarti qui clamaverunt fuerunt hi qui convertebantur in 
primitiva Ecclesia, de quibus dicitur Act. VI, quod factum 
est murmur Grecorwn adversus Hebreos, eo quod despicerentur 
in ministerio cotidiano vidue eorum. Et XII Apostoli invenerunt 
remedium faciendo eligi VII diacones, quos constituerunt super 
opus illud, prò quo murmur oriebatur. De isto clamore potest 
dici illud Iere. Tre. II: Clamavit cor eorum ad Dominum super 
muros filie Syon. 

Quinti qui clamaverunt fuerunt similiter in primitiva Ec¬ 
clesia, eo quod quidam dogmatiqabant quod, si saivari vole- 
bant, oportebat eos legem et Evangelium et cum baptismo 
circumcisionem servare. De quibus habetur Acti XV. Sed cito 
habuerunt remedium, quia Petrus dixit: Quid iemplatis Deum 
imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


155 


no siri ncque nos postare poluimus? Sed per gratiam domini le su 
Ckristi credimus saivari quemadmodum et illi. Postea diffinitum 
fuit litigium hoc modo: Visum est enim Spiritili Sancto et noòis 
nichil ultra iviponere vobis oneris quarti que necessaria sunt, ut 
abstinealis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine et sujfocato 
et fornicatione. A quibus custodientes vos bene ageiis. Valete! 
Ita dixerunt Apostoli et seniores, qui Ierosolimis erant. De 
clamore supradictorum, qui in primitiva Ecclesia clamaverunt 
et conquesti sunt, potest dici illud psalmi : Clamaverunt insti, 
et Dominus exaudivii eos et ex omnibus tribulationìbus eorurn 
liberavit eos. 

De depositione fratris Helye per papam Gregorium nonum facta, et de 
electione fratris Alberti Pisani in generalem ministrimi, et de gene¬ 
rali capitulo, qualiter debet fieri. 

Sexto et ultimo clamavit Ordo fratrum Minorum ad Gre¬ 
gorium papam nonum, cura a pessimo Helya generali ministro 
multipliciter vexaretur. Et exaudivit papa Ordinem beati Fran~ 
cisci, Helyam pessimum deponendo. De isto clamore potest dici 
illud psalmi: Iste pauper — scilicet Ordo fratrum Minorum — 
clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationìbus 
cius salvavit eum. Item: Clamabo ad Deum altissimum, Deutn, 
qui bene fccit micia. Misi/ de celo et liberavit me, dedit in op- 
probrium conculcantes me. Item: Cognovi, quia faciet Dominus 
iuditium inopie et vindictam pauperum. Item: ludicabit pauperes 
populi et salvos faciet fìlìos pauperum et humìliabit calumniatorem. 
Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat 
adiutor. Hoc ad litteram de salvatore dictum fuit, de quo dicit 
Job XXVI, quod prudentia eius percussit superbum. Quod po¬ 
test intelligi et de diabolo et de quolibet alio superbo a Deo 
humiliato. Ideo dicit Ys. LI: Numquid non tu pcrcussisti su¬ 
perbum, vulnerasti draconem? Ubi nunc est furor tribulantis? 
Ideo regratiatur sibi Psalmista: Fecisti iuditium meum et cau¬ 
savi meam, sedes super thronum, qui iudicas iustitiam. Et factus 
est Dominus refugiurn pauperi, adiutor in oporlunitatibus, iu 



156 


SALIMBENE DE ADAM 


tribulatione . Et spereni in te qui noverunt nomen tuum, quoniam 
non dereliquisti quetentes te, Domine. Item: Non est oblitus 
clamorem pauperum. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis, 
patientia pauperum non peribit in finem. Tibi dere tic tus est 
pauper, orphano tu eris adiutor. Desiderium pauperum exaudi- 
vit Dominus — scilicet quando fecit Helyam de ministerio deponi 
a papa Gregorio nono —, preparalionem cordis eorum audivit 
auris tua , scilicet quando ministri Ordinis et custodes divinitus 
inspirati elegerunt bonum virum fratrem Albertum Pisanum in 
generalem ministrum Ordinis fratrum Minorum. Et ipsemet 
papa voces fratrum audivit, ut electio celerius haberetur. Et 
cito concordaverunt iuxta verbum quod scriptum est Osee I: 
Congregabuntur filii Inda et fìlii Israel paritcr et ponent sibi- 
met caput unum. Nota quod dicit Filii ludo et Jìlii Israel , quia 
in Ordine fratrum Minorum cismontani et ultramontani con¬ 
gregari pariter debent in uno generali capitulo et unum sibi 
eligere generalem ministrum, non per conspirationem et divi- 
sionem, quia de divisione scriptum est Osee X: Divisum est 
cor eorum , mine interibunt, sed per concordiam et inspiratio- 
nem divinam, ut electionem subsequentis generalis ministri et 
boni pastoris divine voluntati committant, iusta verbum quod 
scriptum est Act. I : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostcnde 
quem elegeris. Et tunc, si ita fecerint, Deus ex parte sua faciet 
quod faciendum videbit, iuxta illud: Voluntatem timentium se 
faciet et deprecationcm eorum exaudiet. Dicit enim beatus Au- 
gustinus quod impossibile est multorum preces non exaudiri. 
Ideo dicit Ecclesiasticus X: In marni Dei potestas tei're, et utilem 
rectorem in tempore suscitabit super Ulani. Dominatur enim 
excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et 
humilimum hominem constituet super illud , Dan. IIII. Si autem 
per privatum amorem et per sagacitatem et conspirationem 
malitiosam eligere volueritit et non secundum Deum et Or¬ 
dinis utilitatem, tunc insuspicabilis non portabit dyadema, Ec- 
cli. XI, sed homo, quem sibi finxerunt et privato amore et 
fraudulenter et malitiose elegerunt. Et tunc dicet ille, de quo 
scriptum est Prover. Vili: Per me reges regnant, et legum 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


157 


conditores insta decernunt. Per vie principes ìmperant, et po- 
tenles decernunt iustitìam. lpsi reguaverunt et non ex me; prìn- 
cipes extiterunt, et non cognovi, Osee Vili. Nam aliquando 
regnare facit hominem ypocritam propter peccata populi , ut ha- 
betur Iob. XXXIIII. Aliquando propter peccata terre multi prin¬ 
cipes eius, Prover. XXVIII. Aliquando propter peccata regis 
ipse rex removetur a regno, sicut accidit Sauli, quem amovit 
Deus a facie sua, ut habetur I Reg. XVI et II Reg. VII 
et Act. XIII. Ideo dicit ipse Dominus Osee XIII: Dabo libi 
regem hi furore meo et auferam in indignatione mea. Sic etiam 
accidit Helye pessimo, quem papa Gregorius nonus absolvit, 
ne esset generalis minister, eo quod Orclinis beati Francisci 
esset maximus dissipator, necnon et Ordinis dominium contra 
ministrorum provintialium et custodum, ad quos secundum 
regulam spectat electio, voluntatem violenter et fraudulenter 
tenere volebat. Sed dicit sapiens in Proverbiis XII: Non ro- 
borabitur homo ex impiotate , quia, sicut dicit Abacuch II : Quo- 
modo vinum poiantem dccipit, sic erit vir superbus et non deco- 
rabitur. Item Prover. XVI: Contritionem precedit superbia, et 
ante ruinam exaltatur spiritus. Item Prover. XVIII: Antequam 
conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, hu- 
miliatur. 


Quod conservatio religionum est frequens mutatio prelatorum triplici de 
causa. 

Quod a Scriptum divina precipitur, ne prelati subditos affligant nec eis 
mala inferant. 

Notandum quod conservatio religionum est frequens mu¬ 
tatio prelatorum, triplici de causa. Prima, ne nimis insolescant, 
si diu prefuerint, ut patet in abbatibus Ordinis Sancti Bene¬ 
dica, qui quia quousque vivunt durant et non deponuntur, 
vilificant subditos suos et tantum reputant eos quantum quintam 
rotam plaustri, que nichil est; et abbates cum secularibus 
carnes manducant, monachi vero in refectorio legumina co- 
medunt. Et alia multa incomoda et disconvenienta faciunt erga 



158 


SALIMBENE DE ADAM 


subditos suos, que non sunt facienda, cum ipsi velint splen¬ 
dide vivere et in maxima libertate. Et quod subditos non 
affiigant nec eis mala inferant, a Scriptura divina precipitur 
et a natura et a curialitate Humana et ab exemplo patris et 
filii et etiam Spiritus Sancti. A Scriptura divina precipitur 
Deutero. XVII. de rege Iudaici populi, quod non elevetur cor 
eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in dexte- 
ram partem vel sinistram. Item Eccli. X. dicitur de prelato: 
Iìi medio fratrum rector illorjim i?i honore. Nota quod dicit 
in medio , non in angulo, non in latibulis, ut faciunt hi qui 
segregant semetipsos, animciles, spiritum non habentes , ut dicitur 
Inde II. Unde super ilio loco Io. XX: Stetit lesus in medio 
discipulorum suorum dicit beatus Bernardus: Fallerìs, Thoma, 
faleris, si ridere Deum speras ab Apostolorum collegio separalus. 
Non amai verìlas angulum, ?ion ei diversoria placent. l?i medio 
stai, communi vita, communi disciplina, communibus stridile de - 
lectatur. Item Eccli. XXXII: Rectorem tc posuerunt: ?ioli exlolli, 
csto in illis quasi unus ex ipsis. Nota quod dicit le posuerunt, 
quia prelatus a subditis eligi debet. Nam qui potestatcm sibi 
assumit iniuste, odietur , Eccli. XX. Quod patuit in Abymelech 
Alio Gedeonis, de quo habetur Iudicum IX, et in Absalon et 
Adonia. Nota etiam quod dicit Noli extolli. Quod male ser¬ 
vavi Adonias filius Aggyth, qui elevabatur dicens: ' Ego re- 
gnabo III Reg. I. Sed dicitur Iere. XXII: Nunquid regnabis, 
quoniam coìifers te cedro ? Certe non regnavit Adonias, quia 
Salomon frater suus ex voluntate divina et patris sui David 
habuit regnum et fecit eum interfici. Ideo dicitur Eccli. XI: 
hi die honoris tui ne extollaris. Quod male servavit Herodes, 
de quo habetur Act. XII, quod statuto die vestitus veste regia 
sedit prò tribunali et contionabatur ad eos; populus autem accia - 
mabat Dei voces et ?ion hominis. Confestim autem percussil eum 
angelus Domini, eo quod non dedissel honorem Deo, et consumptus 
a vcrmibus expiravit. Ideo dicit Eccli. XI: In vestitu no?i glo- 
rieris unquam nec in die honoris tui extollaris. Item Eccli. X: 
Noli te extollere in /adendo opere tuo. Sed dicitur de malo 
prelato Abdie I: Superbia cordis tui extulit te. 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


159 


Quod singularitas est vitanda et communitas diligenda. 

Item a natura precipitur, ut diligatur proximus, quia na- 
turaliter omne animai diligit simile sibi, sic et omnis homo proxi- 
mum sibi. Omnis caro ad similem sui coniungetur, et omnis 
homo simili sui socìabitur , Eccli. XIII. Item Eccli. XVII: Man- 
davit illis unicuique de proximo suo. Ideo dicit Io. prima 4 : 
Hoc mandatum habemus a Deo, ut, qui diligit Deum, diligat et 
fratrem suum. A curialitate humana etiam habetur, quod pro¬ 
ximus diligi debet. Caritas enim et curialitas sorores sunt. 
Caritas non querit que sua sunt, prima ad Cor. XIII, et curia¬ 
litas aliis consuevit impendi. Ideo dicit sapiens Prover. XII: 
Qui negligit damnum propter amicum, iustus est. 

De curialitate cuiusdam regis Anglie. 

De curialitate habes exemplum cuiusdam regis Anglie, qui 
cuni esset in nemore cum militibus iuxta fontem et cenare 
deberet, allatum est ei vasculum vini, quod illi de Tuscia 
flasconem dicunt, Lombardi vero botacium. Cumque quesisset, 
utrum plus de vino adesset, et responsum ei fuisset quod 
non, dixit: ' Sufficienter habemus prò omnibus’. Et quod in 
vasculo erat effudit in fontem dicens: ' Omnes communiter 
bibant ’. Et magna fuit curialitas reputata. Non sic facit avarus, 
qui in Ecclesiastico dicit XI : Itiveni requiem michi, et nunc 
manducabo de bonis meis solus. Non sic faciunt illi prelati, qui 
coram subditis et cum eis in eadem domo comedentibus panem 
albissimum comedunt et optimum vinum et precipuum bibunt 
et nichil dant penitus subditis suis; que rusticitas maxima re- 
putatur. Sic etiam de aliis comestibilibus faciunt. Ideo dicit 
sapiens Prover. IIII: Comedunt panem impietatis et vinum ìni- 
quitaiis bibunt. Subditi etiam pessimum panem habebunt, de 
quo habetur Eccli. XXXI : In nequissimo pane murmurabpt ci- 
vitas, et testimonium nequitie illius veruni est. Item vinum pre¬ 
cipuum bibunt aliqui prelati coram subditis et non dant eis, qui 
ita libenter biberent sicut ipsi, cum omnes gule sint sorores. 



i6o 


SALIMBENE DE ADAM 


Certe isti tales, qui ita faciunt, non sunt Anglici, qui soliti 
sunt dicere: ' Ge bi a vo \ Quod est dicere: ' Oportet vos 
tantum bibere, quantum ego bibi ’. Et quamvis dicatur Ec- 
cli. XXXI : Diligentes in vino noli provocare, multos enim exter- 
minavit vimini, et Hester I: Non erat qui nolentes cogeret ad 
bibendum, tamen curialitatem maximam credunt Anglici facere, 
quod libenter bibunt et aliis dant libenter. Sed prelati nostri 
temporis, qui Lombardi sunt, libenter volunt sibi que gula et 
appetitus requirit, et aliis dare nolunt; que maxima rusticitas 
reputatur. Ideo dicit Ecclesiasticus 31 : Intellige que sunt proximi 
tui ex te ipso. Item Lue. VI : Prout vultìs, ut faciant vobis 
homines, et vos facite illis similiter. Item Levitici XXV: Time 
Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Item Nee- 
mie Vili: Mulsum mittite eis qui non preparaverunt sibi. Item 
Act. Il: Omnes etiam qui credebant erant par iter et habebant 
omnia communio et dividebant illa omnibus, prout cuique opus 

erat .non fit,.lio: Habenti dabitur, et 

abundabil, Lue. XIX. Unde cimi in c(onventu) . . siensi qui¬ 
dam novitius audien(s).dixisset: ' Meum est 5 , et 

reprehens(us).suo fuisset: 

* Nil proprium, prò.communia queque 

respondit novitius: 

* Sic loquimur, sed non utimur communibus eque ’. 

Ideo dicit Eccli. V: Si est tibi intellectus, responde proximo. 
Revera nostris temporibus videtur irnpleta maledictio illa, quam 
transgressoribus legis Moyses imprecatur; ait enim Deutero. 
XXVIII: Bos tuus immoletur cor am te, et non comedas ex eo. 
Ideo divina scriptura misero guloso, qui partem suam et alio- 
rum„comedit, taliter comminatur Iob XX: Panis eius in utero 
illius vertetur in fel aspìdum intrinsecus. Divitias, quas devo- 
ravit, evomet, et de ventre eius extrahet eas Deus. Ab exemplo 
patris celestis habent prelati, quod subditos non affligant neque 








CRONICA - LIBER DE PRELATO IÓI 

contemnant. Deus enirn pater, cui potentia attribuitur, potentes 
non abìclt, cum et ipse sii polene, Iob XXXVI. Deus enim 
pusillum et magnurn ipse fecit, et equaliter cura est illi de omnibus, 
Sap. VI. Ideo dicit Malachias II: Numquid non pater unus 
omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare 
ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pa- 
ctum patrum nostrorum? Ideo prelato dicit Ecclesiasticus 11II: 
Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos et op- 
primens subiectos tibi. Quod quia prelati audire contemnunt, 
ideo de eis conqueritur Dominus Eze. XXXIIII: Cum austeri tate 
imperabatis eis et cum potentia. Et ibidem # mu Ita dicit Dominus 
superius et inferius de malis et incomodis, que faciunt mali 
prelati subditis suis. Ab exemplo etiam filii Dei habent prelati, 
quod debent diligere subditos suos. Nam filius Dei dicit Io. X: 
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animavi suam ponit Pro 
ovibus suis. Sic et prelatus prò subditis sibi commissis facere 
debet, quia Dominus dicit Io. XIII: Exemplum enim dedi vobis, 
ut, quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Hoc faciebat 
Apostolus, qui dicebat II Cor. XII: Ego autcrn libentissime 
impfendam et super )impedar ego ipse Pro animabus vestris, licet 
plus vos dilige?is (minus) diligar. Hoc etiam fecit sanctus Pau- 
linus Nolane civitatis episcopus, qui seipsum dedit, ut prò 
fìlio vidue in Affrica venderetur. De quo in principio tertii libri 
Dialogorum Gregorius narrat. Hoc similiter Sanctulus presbiter 
fecit, de quo beatus Gregorius in IIII libro Dialogorum narrat, 
quod exposuit se morti, ut quendam diaconem a morte eriperet, 
quem Longobardi volebant occidere. Cumque Longobardi circa 
Sanctulum fecissent spectaculum, et fortissimus spiculator eo- 
rum spatam elevasset ad amputandum Sanctulo caput, dixit 
presbiter Sanctulus: ' Sancte Iohannes, suscipe illam! Et sta- 
tim cepit manus eius cum gladio obrigescere, et brachium eius 
factum est aridum, nec potuit illud cum ense deponere, sed 
stabat attonitus et stupefactus; et omnes Longobardi, qui hec 
videbant, ultra quam credi potest admirabantur. Cum autem 
rogarent Sanctulum, quod rogaret Deum suum et Iohannem 
Baptistam, ut carnifex sanaretur, dixit quod tali pacto rogaret, 

I I 


SalimbEnE DE Adam, Cronica. 



SALIMBENE DE ADAM 


1Ó2 

si vellet promittere et iurare, quod decetero cum brachio ilio 
nullum Christianum occideret. Fecit quod dixerat, et statini 
fuit pristine redditus sanitati. Longobardi vero, cum vidissent 
hec omnia, erga Sanctulum et Iohannem Baptistam postea de- 
votiores fuerunt. Nani prius eum in devotione habebant, eo 
quod oleum coram eis multiplicasset in preio. Fecit Sanctulus 
quod Iohannes dicit prima III: In hoc cognovimus caritatem 
Dei, quoniam ille prò nobis animavi suam posuìt, et nos debemus 
prò fratribus animas povere. Sed dicit beatus Gregorius: Qui 
non dai substantiam suam, quomodo — si ve quando — da bit ani¬ 
ma m suam? Ideo subdit Io. Ili: Qui habuerit substantiam mundi 
huius et viderit fratrem suum necessitatevi habere et clauserit 
viscera sua ab eo, quomodo carìtas Dei manet in eo? Filioli mei , 
non diligamus verbo neque lingua , sed opere et veritnte. Item 
fecit Sanctulus quod docet sapiens in Prover. XXIIII: Erue 
eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum libe¬ 
rare non cesses. Si dixeris: vires non suppetunt, qui inspector 
est cordis, ipse intelligit. et servatorem anime tue vichil fallit, 
reddetque homini iuxta opera sua. Hoc simi li ter beatus Niclio- 
laus fecit, quando liberavit et eripuit stratilates, qui ducebantur 
ad mortem. Isti fuerunt tres milites innocentes, qui occidebantur 
iniuste. Liberavit etiam tres principes de manibus prefecti et 
imperatoris Constantini, qui similiter interfecti fuissent. Ideo 
potuit dicere beatus Nicholaus verbum Iob XXIX: Conterebam 
molas iniqui et de dentibus illìus aiiferebani predam. 

Porro fiIi 11 s Dei de se dicit Lue. XIX: Venit enim filius 
hominis querere et salvum facerc quod perierat. Prelati vero 
nostri temporis prò maiori parte veniunt, ut furentur et mactent 
et perdant, ut habetur Io. X. Et qui optimus in eis est, quasi 
paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe , ut dicit Micheas VII. 
Et si quis modo vellet facere dialogum prelatorum, ut fecit 
Gregorius, potius feces invenire posset quam sanctos prelatos; 
periit enim sanctus de terra, et rectus in hominibus non est , ut 
dicit Micheas VII. Item filius Dei dicit quod non venit mini¬ 
stravi, sed ministrale et dare animam suam redemptionem prò 
multis, Mat. XX. Et Lue. XXII dicit: Ego auteni in medio 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 163 

vestrum sum sicut qui ministrai. Quod prefiguratimi fuit II 
Reg. VI, ubi dicitur quod, quando David cum populo Israel 
deducebant archam federis Domini in iubilo, quamvis esset 
rex, circumstante exercitu non fecit sibi ministrari, sed potius 
ministrabat, et partitus est universe multitudini Israel, tam viro 
quam mulieri, singulis colliridam panis unam et assaturam bu- 
bule carnis unam et similam frixam oleo. Et abiit omnis populus, 
unusquisque in domum suam. Et ex hac humilitate despexit eum 
Michol filia Saul, uxor sua. Sic sinagoga Iudeorum Christum 
despexit, prò eo quod semetipsum exinanivit formavi servi 
accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inventus ut 
homo; humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mot tem , 
mortem autem crucis , Philipen. II. Ideo ad laudem eius can- 
tatur in prosa: 

Hic est David patriarcha 

nudus saltans Corani archa, 
sese vilem reputans. 

Dixitque David ad Michol: ' Vivit Dominus, quia ludam ante 
Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omvem 
domum eius, et precepit mìchi, ut essem dux super populum Do¬ 
mini in Israel. Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum, 
et ero humilis in oculis meis ’. Ubi dicit beatus Gregorius: 
Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia 
superare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad 
regni gubernacula inungi, timendum cunctis uno lapide Goliam 
sternere, extinctis allophilis numerosa preputia reportare., regnum 
ex promissione percipcre cunctumque Israehticum populum sine 
ulla postmodum contradictione possideref Et tamen in cunctis 
se despicit, qui in suis oculis humilem se esse confitetur. Sic 
et tu exemplo David et Christi humilia valde spiritum tuum, 
sciens quoniam, quantumcumque te humiliaverìs, humilior Chri- 
sto non eris, ut dicit Augustinus. Ideo dicit Ecclesiasticus III: 
Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies 
gratiam et etiam gloriam. Dicitur enim in IobXXII: Qui hu- 
miliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos, 



164 


SALIMBENE DE ADAM 


ipse salvabìtur. Igitur exemplo Christi prelati ministrare debent 
subditis suis. Quod in Ordine Petri Peccatoris bene fit, quia 
diebus ieiuniorum ad collationem priores subditis suis propi- 
nant in memoriam exempli dominici, ut ostendatur verum esse 
quod Dominus dixit, quoniam maior est qui recumbit quam qui 
ministrat. Ordinis autem Petri Peccatoris capud est Ravenne 
in Sancta Maria in Portu. Cuius Ordinis etiam est Sancta Fe- 
licula in episcopatu Parmensi prope Montilium et plures alie 
domus in diversis partibus mundi. In regula quoque beati 
Francisci dicitur quod ita debct esse, quod ministri sint servi 
omnium fratrum. Nota quod dictum est de Michol filia Saul 
in fine capituli, de quo sumpsimus supradicta, II Reg. VI, 
quod ?ion est ei natus fitius usque ad diem mortis sue , in figura 
factum fuit, quia sinagoge Iudeorum, que Christum humiliatum 
despexit, proles spiritualis non nascetur, quousque Iudaismus 
totaliter moriatur. Sic et prelatis accidet, illis dico, qui exemplo 
filii Dei humiliari nolunt. De quibus scriptum est Mat. XXIII: 
Dicunt enim et non faciunt. Alligavi onera gravi a et impor ta- 
bilia et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt 
ea movere ; ubi dicit Crisostomus: Vis apparerò et esse sanctus? 
Circa vitam tuam austerus esto, circa aliorum benignus. Audiant 
te homines gravia fa denteai et parva mandantem. Ideo de lui io 
Cesare legitur, quod nunquam dicebat militibus suis: ' Ite et 
facite hoc sed: c Eamus et faciamus hoc \ Unde Ambrosius 
ait: Libenter facit inferìor quod vidct a potiore fieri. Ideo con- 
gruit buie loco quod legitur Iudicum IX: Quod me vidistis 
facere, cito facite. Item in Io. habetur II, quod mater Iesu 
dixit ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. Sed miseri 
potius volunt esse imitatores Phariseorum quam Dei. Nani de 
Deo scriptum est Ephe. V: Estote imitatores Dei si cut filii 
Ilarissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos 
et tradidit semetipsum prò nobis oblationem et hostiam Deo in 
odorem suavitatis. De Phariseis Dominus dicit Mat. XXIII, 
quod amant primos recubitus in cenis et cetera que secuntur. 
Quod ad litteram prelati nostri temporis cotidie faciunt, quando 
possunt, cum Dominus dicat Lue. XIIII: Vade, recumbe in 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


165 

novissimo loco. Quod beatus Bernardus in expositione Canti- 
corum sufficienter exponit. 

Item filius Dei assimilavit se galline pullos habenti. Cuius 
natura talis est, quia amore filiorum infirmatur. Sic et prelatus 
facere debet amore subditorum, qui filii sui sunt. Unde Apo- 
stolus II ad Cor. XI: Quis infirmatur, et ego ?ion infirmorf 
Sed de malo prelato dicitur Iob XXXIX: Duratur ad filios 
suos, quasi non sint sui. Sed dicitur Eccli. Ili: Cor durum male 
habebit in novissimo. luditium enim durissimum in his qui pre- 
sunt fiet , Sap. VI. 

Item gallina filios suos ferventer deferyiit. Sic et Deus facit, 
et prelatus facere debet. Ideo dicit sapiens Prover. XXII: Non 
facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras ege- 
num in porta, quia Dominus iudicabit causavi eius et configet 
eos qui confixerunt animavi eius. Item Prover. XXIII : Ne at- 
tingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas. 
Propinquus enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contro te 
causavi illorum. Propinquus enim parvulorum est filius Dei, 
de quo dicit Apostolus ad Hebre. II: Quia enim pueri com- 
municaveruvt carni et sanguini, et ipse simililer participavit 
eisdem , ut per mortevi destrueret eum qui habebat mortis impe¬ 
riavi, id est diaboluvi, et liberaret eos qui timore mortis per 
totam vitam obnoxii erant servitati. Nota quod diabolus est 
milvus, contra quein specialiter gallina pugnat et pullos de- 
fendit. Nota etiam quod, quando pulii parvi sunt et sub cu¬ 
stodia matris, impugnantur et persecuntur a milvo, quando 
vero sunt grandes et absque matris custodia, impugnantur et 
persecuntur a volpe, que est animai fetidum et fraudulentum. 
Per vulpem enim vel diabolus vel tyrannus potest intelligi. 
Unde Dominus appellavit Herodem vulpem, Lue. XIII: Ite et 
dicite vulpi dii et cet. 

Item gallina onines filios suos, qui vadunt ad eam, sub 
alas suas congregat nec aliquem repellit. Sic et Deus facit, et 
prelatus facere debet. Ideo orat propheta dicens: Sub umbra 
alarum tuarum protege me. Quod facit Deus libenter, sed mi¬ 
seri peccatores nolunt ad eum accedere, cum dicat propheta: 



i66 


SALIMBENE DE ADAM 


Accedile ad eum et illuminamini, et fa(cies) v(estre) noti confun- 
dentur. Item cum vocet eos dicens: Venite, flii, audite me, 
ti(morem) Domini do(cebo) v(os). Et iterum: Venite ad me omnes, 
Mat. XI. Item Io. VI: Eum qui venit ad me non eitiamforas. 
Et ideo conqueritur de eis Dominus Mat. XXIII: Quotiens volui 
congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregai pullos 
suos sub alas, et noluisti. Sed miseri peccatores cognoscent 
stultitiam suam in die iuditii, quando eam non poterunt emen¬ 
dare. Tunc y sicut dicit Micheas III, clamabunt ad Dominum, 
et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore 
ilio, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. Item Deu¬ 
tero. XXXII : Abscondam faciem mearn ab eis et considerabo no¬ 
vissima eorum. Item Iere. XVIII: Dorsum et non faciem osten- 
dam eis in die perditionis eorum. Item Prover. I : Quia vocavi, et 
renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; de- 
spexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis: 
ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis 
quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas , et 
interitus quasi tcmpestas ingruerit, quando venerit super vos 
tribulatio et angustia; lune invocabunt, et non exaudìam, mane 
consurgent et non invenient me, eo quod exosam habuerint di¬ 
sciplinavi et timorem Domini non suscepcrint nec acquìeverint 
Consilio meo et detraxerint universe correctioni mee. Item prò 
prelatis et subditis dicit Apostolus ad Ro. XV: Debemus autem 
nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis 
piacere , et infra: Propter quod suscipite invicem, sicut et Chri- 
stus suscepit nos in honorem Dei. 

Item quarta proprietas galline pullos habentis est, ut in- 
ventum granimi non occultet, imtno vociferatur et clamat, ut 
filii congregentur ad eam. Quibus congregati, proicit ante 
eos granum inventum nec discernit inter album et nigrum et 
rubeum, sed omnibus exponit communiter. Sic et Deus com- 
muniter quedam sua bona largitur malis et bonis, ut ad dili¬ 
ge ndum ipsum tam boni quam mali ferventius animentur. Unde 
dicitur Mat. V, quod solevi suum oriti facit super bonos et 
malos et piuvil super iustos et iniustos. Item Sap. VI: Pusil- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


167 


lum et magnurn ipse fecit, et equaliter est itti cura de omnibus. 
Ideo miratur Petrus in Actibus dicens X: In verilate comperi 
quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente 
qui timet eum et operatili' iustitiam acceptus est illi. Idem dixit 
Iosaphath rex Iuda II Paralipo. XIX: Non est enìm apud do- 
minum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec 
cupido munerum. Prelati vero nostri temporis non equaliter 
subditos suos diligunt, sed privato amore, et aliquos reputant 
filios, aliquos vero privignos sive fìliastros, et quibus hodie in 
comestibilibus bene faciunt, cras etiam eisdem similiter bene 
facere non desistunt. Alii vero, qui cantant invitatorium, et 
quorum est refectorium, semper musant et musitant et mur- 
murant et dicunt: 

Dente timetur aper, defendunt cornua cervum, 

Imbelles dame, quid nisi preda sumus? 


Quod est dicere: Ad equum macillentum vadunt musce. Intel- 
lectus autem supradictorum verborum talis describitur in Pro- 
ver. XIX: Diviiie addunt amicos plurimos; a paupere autem et 
hi quos habuerat separantur. Multi colunt personam potentis et 
amici sunt dona tribuentis. Fratres hominìs pauperis oderunt 
eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo. Et nota quod 
de verbis Domini parum curat prelatus, qui singulari et pri¬ 
vato amore aliquos subditos diligit. Dicit enim ei Dominus 
Lue. XIIII: Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos 
luos ncque cognatos neque fratres neque vicinos divites, ne forte et 
ipsi te reinvi te nt, et fiat tibi retributio. Sed, cum facis convivium, 
voca pauperes, debiles, claudos et cecos, et beatus eris, quia non ha- 
bent unde retribuere libi Retribuctur enim tibi in r esurr e elio ne 
iusiorum. Hoc fecit beatus Laurentius, qui pauperes, claudos 
et cecos collegit, quibus bene fecerat, et eos in palatio Salu- 
stiano coram Decio presentavit dicens: c Ecce isti sunt thesauri 
eterni, qui nunquam minuuntur, sed crescunt, qui in singulis 
disperguntur et in omnibus inveniuntur. Horum enim manus 
thesauros in celum deportaverunt \ Prelati vero nostri temporis 



i68 


SALIMBENE DE ADAM 


nec verbis Domini instruuntur nec exemplo beati Laurentii 
provocantur, ut pauperibus bene facere velint. Dilexerunt enim 
magis gloriam hominum quani gloriam Dei, et ideo confunden- 
tur. Quoniam Deus dissipabit ossa eorum qui hominìbus piacent, 
confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Dicunt enim: ' Hodie 
dabo vobis bonum prandium, quia spero quod cras dabitis 
michi bonani cenani \ De talibus Dominus dicit Mat. V: Amen, 
dico vobis, receperunt mercedem suam. Vidimus qualiter, exemplo 
filii Dei, prelati subditos diligere debent. Videamus etiam, qua¬ 
liter exemplo Spiritus Sancti. Ipse enim Spiritus Sanctus amor 
est et, ut dicit Apostolus ad Ro. Vili: testimonium reddit spi¬ 
ritici nostro, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et heredes. 
Hercdes quidem Dei, coheredes autem Chrìsti, si tamen compa- 
timur, ut et conglorificemur. Filii autem Dei cum magna re¬ 
verenda sunt tractandi a prelatis et ab omnibus qui diligunt 
Deum, quia et hoc Deus facit, ut dicitur Sap. XII: Tu autem, 
dominator virtutis, cum tranquilliate iudicas et cum magna reve- 
renlia disponis nos. Subest enim Ubi, cum volueris, posse. Et 
infra XV: Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes magni- 
tudinem tuam. Et si non peccaverimus, scimus quoniam apud 
te sumus computati. Nota quod dicit Osee I de bis qui diligunt 
Deum: Dicetur eis: filii Dei viventis. Idem promittit Dominus 
Mat. V: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Quod im¬ 
pietrali Io. dicit prima IIII: Videle qualem caritatem dedit nobis 
Deus pater, ut filii Dei nominemur et simus. Ilarissimi, nunc 
filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quo¬ 
niam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum 
siculi est. Hinc propheta ait: Quoniam quis in nubibus equabitur 
Domino, similis crii Deo in fiiliis Dei. 

Diximus quod servi Dei lionorati fuerunt a Patre et Filio 
et Spiritu Saticto, iuxta verbum quod scriptum est Ps.: Nimis 
lionorati sunt amici lui, Deus, nimis confortatus est principatus 
eorum. Et adhuc plus honorabuntur, quando in celesti patria 
verificabitur illuci, quod regi Salomoni dixit regina Sabba III 
Reg. X: Beati viri tui et beati servi tui, hi qui stani coram te 
semper et audiunt sapientiam tuam. A Patre lionorati fuerunt 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 169 

servi et amici et electi Dei, quia a Patre dati sunt Filio, sicut 
ipse Filius profitetur Ys. Vili : Ecce ego et pueri mei, quos michi 
dedit Dominus, et cet. Et Io. XVII: Pater, quos dedisti michi, 
volo, ut, ubi sum ego, et illi sint mecum, ut vìdeant claritatern, 
quam dedìsli ?nichi et cet. A Filio honorati fuerunt, qui precipit, 
ne contemnantur, Mat. XVIII: Videte, ne contemnatis unum ex 
his busillis. A Spiritu Sancto honorati fuerunt, qui testimonium 
reddit spirituì nostro, quod surnus filii Dei , Ro. 8. Ab angelis 
etiam honorantur servi Dei, quia omnes sunt administraiorii 
spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditalem capient 
saltitis, Hebre. I. Ideo dicit ipse filius Qei Mat. XVIII: Dico 
enim vobis, quia angeli eorum in celis scmper vident faciem Pa- 
tris mei, qui in celis est. Item: Non est voluntas ante patrein 
nostrum, qui est in celis, ut pereat unus de pusillis istis. Cum 
igitur servi Dei sic honorentur a Patre et a Filio et a Spiritu 
Sancto et etiam ab ipsis angelis, qui eorum custodes existunt, 
erubescere debet malus prelatus, qui eos inhonorat, affligit, 
vi 1 ificat, vituperat, persequitur et conculcat. Ideo possunt dicere 
boni subditi malo prelato, qui subditos suos vilificat et affligit, 
verbum quod habetur in Iob XVIII: Quare reputati sumus 
ut iumenta et sorduimus coram le? Deus etiam promittit quod 
cito faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac 
nocte et vindicabit eos de adversario suo, Lue. XVIII. Nani 
ipse dixit servis suis Zacharie II: Qui e?iim tetigerit vos, tanget 
pupìllam oculi mei. Promisit etiam cuilibet servo suo quod ha¬ 
betur I Reg. XXII: Mane mecum, ne timeas. Sì quis quesierit 
ani-mani meam, queret et animam tuarn, mecumque servaberis. 

Possumus etiam adhuc tribus rationibus demonstrare quod 
subditi a prelatis male tractandi non sint, immo in maxima 
reverentia sunt habendi. Prima ratio est propter illud, quod 
de Domino legitur Lue. V: Ascendens Iesus in unam navem, 
que erat Symonis, rogavit eum a terra reduccre pusillum. Ubi 
dicit expositio: In hoc quod dicitur c rogavit ’ confunditur su¬ 
perbia prelatorum, qui semper imperant et vix aut nunquam 
rogant. Eze. XXXIIII: Cum austeritate imperabatis eis et cum 
potentia. Ecce imperator celi et terre, qui imperat soli, et non 



170 


SALIMBENE DE ADAM 


oritur, impercit venlis et mari, et obediunt ei, rogat, non imperat, 
et vilis pulviculus oblitus sui contra coequales intonat aucto- 
ritate, erigitur potestate. Gen. IX: Terror vester ac tremar sit 
super cuncta ammalia terre. Ubi dicit Gregorius: Homo quippe 
brutis animalibus, noti autern ceteris hominibus natura prelatus 
est, et idcirco ei dicitur, ut ab animalibus et non ab hominibus 
tìmeatur, quia contra naturata superbirc est ab equali velie 
timeri. Secunda ratio est propter illud, quod de Petro et Cor¬ 
nelio legitur Act. X: Et factum est, cutn ìntroisset Petrus, obvius 
ei venit Cornelius et procidens ad pedes eìus adoravit eum. Pe¬ 
trus vero levavit eum dicens: * Surge, et ego ipse homo sutn \ 
Tertia ratio est propter illud, quod de Iohanne et angelo le¬ 
gitur Apoc. ultimo: Postquam audisscm et vidissetn, cecidi, ut 
adorarem, ante pedes angeli, qui michì hec ostendebat. Et dixit 
michi: ' Vide, ne feccris. Conservus tuus sutn et fratrum tuorum, 
qui servant verba prophetic libri huius. Delitti adora /\ Ecce 
Deus et Apostolus Petrus et angelus servos Dei reverentur, et 
miseri prelati super eos in superbiam elevantur? Nani, ut dicit 
Amos VI: Sicut David putaverunt se habere vasa cantici, bi- 
bentcs in polis vinutn et optimo unguento delibati, et nichil pa- 
tiebantur super contrilione Ioseph. Ideo Dominus ostendit ibi 
hoc se prò malo habere, dicens: Quapropter detestor ego su- 
perbiam Jacob et dotnos eius odi. Nota quod in aliqua religione 
aliquando erunt homines, qui in seculo fuerunt nobiles, divites 
et potentes, in religione vero sunt antiqui et quo ad etatem 
et quo ad Ordinis ingressum, sunt etiam, quod melius est, 
spirituales et contemplativi et Deo devoti et amabiles fratribus, 
sunt etiam prediti sapientia et doctrina, litteraturam et linguam 
disertam et naturalem sensum habentes necnon et mores ho- 
nestos. Et tamen talibus aliquis preficietur prelatus, qui natus 
erit ex genere non satis darò et in omnibus que supra dieta 
sunt insufficiens et inutilis erit, et ad tantam superbiam et 
stultitiam devolvetur, quod elevabitur cor eius in superbiam 
super fratres stios, neminem reverendo. Omnibus enim in 
singulari numero dicet ' tu Quod non nisi V rationibus con- 
ceditur, utdicatur. Primo, ratione excellentie, sicut soliti sumus 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 171 

elicere Deo: Tu es Deus, qui facis mirabilia, et tu solus altis- 
simus super omnem terram. Secundo, ratione ydiomatis, sicut 
faciunt illi de Apulia et Sicilia et Romani, qui imperatori et 
summo pontifici dicunt ' tu \ Et tamen appellant eum dominum 
dicentes: c Tu messor \ Tertio, ratione iuventutis. Congruum 
enim et conveniens est, ut uni gartioni dicatur ' tu eo quod 
puer et iuvenis sit. Sed Lombardi non solum uni puero, verum 
etiam uni galline et uni mirilego dicunt e vos ’ et etiam uni 
ligno. Quarto, ratione detestationis peccati alicuius, sicut inter- 
dum a prelato dicitur uni seni: * Ecce tu miser, nunquam cor- 
riges vitam tuam nec emendabis te, sed ubique relinques signa 
stultitie tue 5 . Sic Daniel dixit Babylonico seni Dan. XIII: 
Inveterate dicrum malorum, nunc venerunt peccata tua et cet. 
Quinto et ultimo, ratione familiaritatis et amicitie, sicut de Deo 
et de Moyse legitur Exo. XXXIII: Loquebatur autem Dominus 
ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum 
suum. Hoc est etiam quod de Moyse Dominus dicit Numeri 
XII: Ore enim ad os loquor ci, et palam, non per enigma!a et 
figuras Dominum videt. Sic etiam dicit amicus amico, quando 
habet aliquem intimum et familiarem, quein diligit, et de quo 
multimi confidit: f Tu es, quem diligit anima me a, tu es re- 
fugium meum in die tribulationis mee *. Hinc sapiens ait Pro- 
ver. XXV: Causavi tuam tracta cum amico tuo et secretum 
extraneo non reveles. 

De sufficientia boni prelati. 

Sed dicet aliquis: ' Ecce de prelatis et subditis multa dixisti. 
Rogamus nunc, ut prelatum sufficientem nobis describas, qua- 
tinus ex descriptione tua ydotieus et suflìciens cognoscatur 
prelatus \ Dico ergo secundum meum iuditium quod ad hoc, 
quod prelatus suflìciens iudicetur et sit, positive debet habere 
tria et privative tribus carere debet. Debet enim habere sapien- 
tiam et sanctam vitam et bonos mores; quibus positis omnia 
bona ponuntur, et excluduntur omnia mala. Sed privative 
tribus carere debet, que si in prelato aliquo fuerint, omnino 



IJ2 


SALIMBENE DE ADAM 


insufficiens iudicabitur et erit penitus deponendus. Nunc de 
singulis videamus. Dico quod prelatus 

Primo, debet habere sapientiam, ut sapienter regat subditos 
sibi commissos. Hanc Salomon postulavit a Deo, ut habetur III 
Reg. Ili: Dabis ergo sei'vo tuo cor docile, ut indicare possit 
populum tuum et discernere inter bonurn et malum. Ideo laco- 
bus dicit I : Si quis vestrum indiget sapientia, postuiet a Deo, 
qui dai omnibus affluenter et noti improperat, et dabitur ei. Hoc 
est quod dixit Dominus Salomoni : Ecce feci tibì secundum ser- 
mones tuos et dedi Ubi cor sapiens et ìntellìgens, in tantum ut 
nullus ante te similis tui fuerìt nec post te surrecturus sit. Facile 
potuit Dominus postulata concedere, quia divfs est in omnes 
qui invocant illuni , ut dicit Apostolus ad Ro. X. Nam in ipso 
sunt omnes thesauri sapientie et scientie abs co uditi, ut dicit ad 
Colo. II. Verumtamen Salomon bene usus est sapientia in prin¬ 
cipio, quia, cum esset sapienlissimus ecclesiastes, docuit populum 
et enarravit que feccrat, et investigans composuit parabolas mul • 
tas, quesivit verba utilia et conscrìpsit sermones rectissimos ac 
veritate plenos, Eccle. ultimo. In fine vero abusus est sapientia, 
et ideo recessit ab eo; et cum dixit Eccle. II: Sapientia quoque 
Perseverava mecum, falsum dixit, quia, si perseverasset secum, 
non ydolis immolasset nec tempia eis edificasset nec uxores 
alienigenas accepisset nec equos multiplicasset nec auri nec 
argenti inmensa pondera habuisset, nec cor eius in superbimn 
super fratres suos elevatimi fuisset, eis iugum durissimum im¬ 
ponendo, que sibi omnia in lege expresse prohibita fuerant, 
Deutero. XVII. Verius ergo dixit Salomon, cum dixit: Stul- 
tissimus sum virorum, Prover. XXX. Nam quid stultius quam 
cum aliis bene facere et seipsum negligere? Hoc et candela 
facit. Consumit enim seipsam, ut ahis deserviat, quos illuminat. 
Sic Salomon multa docuit alios facere, que facere noluit ipse. 
Docuit enim quod qui custodii prcceptum, non experietur quic- 
quam mali , Eccle. Vili, et ipse preceptum custodire contempsit, 
ut ostendimus supra, Deutero. XVII. Item docuit: Si e suri erit 
inimicus tuus, ciba illuni et cet., Prover. XXV. Hoc Salomon 
non implevit, sed Helyseus, de quo habetur IIII Reg. VI, 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


173 


quod inimicos suos, qui iverant ad capiendum ipsum, duxit 
in Samariam et optime fecit eis dari comedere. Salomon vero 
persecutus est leroboam servum suum, timens, ne ei regnum 
auferret, et tamen docuerat Prover. XX: Ne dicas: ' Reddam 
malum prò malo 5 , expecta Domimim, et liberabit te. Item Pro¬ 
ver. XXI III: Ne dicas: ' Q uomo do fecit michi, sic faciam ei et 
reddam unicuique secundum opus suum \ Item docuit a mulie- 
ribus abstinendum, ut habetur in Proverbiis in pluribus locis 
et in Eccle. VII: Iriverii amariorem morte mulierem, que laqueus 
venatorum est, et sagena cor eius et cet. Et tamen de eo legitur 
quod, cum iam esset senex, depravaturn est per mulieres cor eius , 
III Reg. XI. Sic et medici faciunt cum infirmis. Multa enim 
imponunt infirmis, que, cum infirmantur, facere ipsi nolunt. Sic 
prelati multa sciunt docere subditos, que facere nolunt. Ideo 
Dominus dixit Mat. XXIII: Dicunt enim et non faciunt. Ideo 
dicit beatus Gregorius: Bene loqui et male vivere nichil aliud est 
quam seipsum sua voce damnare. Non enim sufficit prelato ha- 
bere sapientiam solummodo prò subditis, nisi habeat edam et 
prò semetipso, quia audire posset: 

Sic vos non vobis mellificatis apes, 

Sic vos non vobis fertis aratra boves, 

Sic vos non vobis veliera fertis oves. 


Prelatus enim sine scientia est sicut asinus coronatus. Habet 
enim dignitatem et stoliditatem simul coniunctam. Debet igitur 
habere prelatus sapientiam prò se et prò aliis. Pro se, ut prius 
faciat et postea doceat iuxta illud Act. I : Cepit Jesus facere 
et docere. Unde illud Mat. V: Qui autem fecerit et docuerit, 
hic tnagnus vocabitur in regno celorum. Plus enim ad manum 
quam ad linguam rcspicitur prelatorum. Ideo dicit Ecclesia- 
sticus XVIII: Antequam loquaris, disce. Item Eccli. XXXII: Pre- 
curre autem in dotnum tuam prior et illue advocare et illic lude 
et age conceptiones tuas et non in delictis et in verbo superbo. 
Item Exo. XXXV: Quisquis vestrum est sapiens, veniat et fa¬ 
ciat quod Dominus ìmperavit. Item Exo. XXXV: Hec sunt que 



174 


SALIMBENE DE ADAM 


iussit Dominus fieri, scilicet ut diligatur Deus et proximus. 
Ideo dicit Io. prima IIII : Hoc mandatimi habemus a Deo, ut 
qui diligit Deum dìligat et fratrem suurn. Hinc Dominus ait 
Mat. XXII : In his duobus mandatis universa lex pendet et prò- 
phete. Quapropter, cum Deus diligentes se diligat, ut dicit 
ipse Prover. Vili, et in libro Sapientie VII dicatur quod ne- 
minem diligit Deus nisì eum qui cum sapientia inhabitat, oportet 
prelatum habere sapientiam prò se et prò subditis sibi com- 
missis, ne, si cecus cecum ducat, ambo in foveam cadant, Mat. 
XV. Precipitar enim prelatis, ut sapientiam habeant. Unde 
Petrus prima III: Dominum Christum sanctijìcaie in cordibus 
veslris, parati semper ad satisfactionem orimi poscenti vos ratio- 
nem de ea, que in vobis est , fide et spe. Item Ieronimus in 
primo prologo Biblie: Malachias propheta, imrno per Malachiam 
Dominus interrogava sacerdotcs legem. In tantum sacerdo/is offi- 
cium est interrogatum resfondere de lege. Et in Deuteronomio 
legirnus : ' Interroga patrem luum, et annuntiabit Ubi maiores 
tuos, et dicent libi ì . Gregorius quoque dicit prelato illitterato: 
Turpe est nimis et indecorwn, si lune queris discere, cum que- 
stionem debeas denodare. Ideo prelato illitterato, qui vult se 
saturare cum cocleario aliorum et vult esse prelatus, et non 
studuit nec didicit, dum potuit, Dominus dicit Osee 1111 : Quia 
tu scientiam repulisti , repellam et ego te, ne sacerdocio fungaris 
michi. Cum autem aliquis cognoscit insuffitientiam suam quan- 
tum ad scientiam Scripturarum et videt quod eligitur in pre¬ 
latum, debet resistere quantum potest et contradicere et facere, 
ne penitus eligatur, iuxta verbum quod scriptum est Ys. Ili: 
Apprehendet vir fratrem suurn, domesticurn patris sui , et dicet: 
' Vestimentum tibi est, princeps esto noster \ Et respondebit in 
die illa dicens: r Non sum medicus, et in domo mea non est panis 
neque vestimentum. Notile constituere me principem popoli ’. Gra- 
vissimum est enim habere facere cum prelato ydiota et insen¬ 
sato, quia, sicut dicit sapiens Prover. XXVIII: dux indigene 
prudentia rnu/los opprimet per calurnniarn. Ideo dicit Ecclesia- 
sticus XXII : Arenam et salern et massaro ferri facilius est ferre 
quam hominem imprudentem et faluum et impium. Habere autem 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


175 


facere cum prelato discreto et sensato magnum refrigerium est 
subdito et consolatio iocundissima. Ideo Paulus regi Agrippe 
dixisse legitur Act. XXVI: De omnibus, quibus accusor a Iu- 
deis, rex Agrippa, estimo me beatimi, apud te cum sim defen- 
surus me fiodie, sciente te maxime omnia que apud Judeos sunt, 
consuetudines et questiones. Propter quod obsecro te, patienter 
me audias. Itein gravissime peccant illi qui prelatum insuffi- 
cientem servis Dei preficiunt. Sed non est mirum, si ita faciunt, 
tum propter amorem privatum, quem habent, tum edam quia 
unus ydiota diligit alium ydiotam, iuxta verbum quod scriptum 
est Eccli. XIII: Ornile animai diligit simile sibi, sic et omnis 
homo proximum sibi. Item Eccli. XXVII : Volatilia ad sibi similia 
conveniunt. Quod autem diximus, quod il le qui eligitur in pre¬ 
latum debet cognoscere insufficientiam suam, si insufficiens 
est, dicimus quod raro potest hoc fieri, quia, quicumque habet 
dominium et auctoritatem, credit se statini omnino sufficientem 
et quo ad sapientiam et quo ad eloquentiam et quo ad omnia 
que prelato necessaria sunt. Ideo dicit sapiens in Prover. XXVIII: 
Sapiens sibi videtur vir dives, paupcr autem prudens scrutabilur 
eum. Item Prover. XXVI: Sapienlior sibi piger videtur septem 
vìris loquenlibus sententias. Verumtainen, quoroodocumque sit 
tam de prelato insufficienter dato quam de bis qui eum dede- 
runt, certissimum est quod Deus sapientiam diligit, maxime in 
his qui preesse debent, et quibus iudicare et rationem tenere 
incumbit et iustitiam facere, quod fieri sine sapientia nullatenus 
potest. Ideo Dominus precepit Iudaico populo Deutero. XVI: 
Iudices et magistros conslitues in omnibus portis tuis, quas do¬ 
minus Deus tuus dederit libi per singulas tribus tuas, ut iudicent 
populum insto iuditio ncc in altcram partem declinent. Hoc Io- 
saphath rex Iuda implevit, ut habetur II Paralipo. XIX: Con- 
stiluit iudices terre in cunctis civitatibus Inda munitis per singula 
loca. Et precipicns iudicibus ait: ' Videte, quid faciatis. Non 
enim hominis exercetis iuditium, sed Domini, et quodeumque iu- 
dicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et 
cum diligenlia cuncta facite. Non est enim apud dominion Deum 
nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum 5 . 



176 


SALIMBENE DE ADAM 


Item Iere. XXIII promittit Dominus: Ecce dies veniunt, dicii 
Dominus, et susciloòo David gemini iusium, et regnabit rex et 
sapiens erit et faciet iuditium et iustitiam in terra. Item Sapien¬ 
te VI dicitur quod multitudo sapientium sanitas est orbis ter- 
rarum, et rex sapiens populi stabilimentum est. Item Sap. VII : 
Neminem etiim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. 
Nani per sapienliam sanati sunt quicumque placuerunt libi, Do¬ 
mine, a principio , dicitur Sapientie IX. Est autem valde neces¬ 
saria sapientia viris religiosis, quoniam multos habent mordaces 
et detractores et inimicos et persecutores, qui libenter ponunt 
macularti in electis, ut habetur Eccli. XI. Ideo docet eas Apo- 
stolus ad Colo. IIII dicens: In sapientia ambulate ad eos qui 
foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia 
sale sit condiius, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique 
respondere. 

Secundo, prelatus debet habere sanctam vitam, sine qua 
non valebit unain festucam, quantumcumque aliter sit littera- 
ratus et sapiens. Ideo dicit Iere. in fine epistole sue: Melior est 
homo iustus, qui non habet simulacro. Nani erit louge ab oppro- 
brìis. Simulacra dicitur habere prelatus sive quicumque alius, 
quando habet solummodo scripturam librorum et non habet 

sanctam vitam, que continetur in libris. Item Eccli. XIX: 

• 

Melior est homo qui minuitur sapientia et deficiens sensu in 
timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi. 
De sanctitate enim summi prelati et boni pastoris dicit Apo- 
stolus ad Hebre. VII: Talis enim decebat, ut nobis esset pori- 
tifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus 
et excelsior celis factus. Tales edam requirit et vult alios esse se- 
cundum modum possibilitatis Immane, quia, ut dicitur Amos III: 
Non ambulabunt duo pariter, nisi convencrit eis. Ideo ipse Do¬ 
minus dicit Exo. XII: Viri sancii eritis michi. Item Deutero. 
XVIII: Perfectus cris et absque macula cum domino Deo tuo. 
Item Exo. XIX: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum sanctifi- 
centur, ne percutiat eos. Item Levit. XIX: Sane ti eslo/e, quia 
ego sanctus siivi dominus Deus vester. Item Levi. XX: Eritis 
sancii michi, quia sanctus ego sum Dominus, et separavi vos a 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


177 


ceterispopulis, ut essetis mei. Item Deutero. VII: Populus sanctus 
es domino Deo tuo. Te elegit dominus Deus tuus, ut sis ei po¬ 
pulus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram. Item 
Ys. LVII : Mundamini qui fertis vasa Domini. Verbum propo- 
situm potest dici specialiter sacerdotibus. De quibus dicitur I 
Macha. IIII, quod elegit Iudas sacerdotes sine macula, habentes 
voluntatem in lege Dei, et mundaverunt sancta. Generaliter vero 
potest omnibus dici, quia corpora Christianorum appellantur 
vasa et membra Christi et templum Spiritus Sancti. De primo 
dicit Apostolus ad Thessa. prima IIII : Sciai unusquisque vestrum 
suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in passione 
desiderii sicut et gentes, que ignoranl Deum. De quibus dicit 
Iacobus ultimo: Epulati estis super terram et in luxuriis enu- 
tristis corda vestra. Item Apostolus II ad Timotheum II dicit 
quod in magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, 
sed et lignea et fictilia. Et quedam quidem in honorem, quedam 
autem in contumeliam. Si quis ergo cmundaverit se ab isiis, erit 
vas in honorem sanclificatum et utile Domino, ad omne opus bo- 
num paratimi. Ista emundatio est a malis et perversis recedere 
et se in sanctitate vite diligenter custodire. De primo dicit 
Zacha. II: O Syon, fuge, que habitus apud filiam Babylonis. 
Item Ys. XLVIII: Egredimi de Baby Ione, fugite a Chaldeis. 
Ideo dicit Seneca: Magna pars sanctilatis est hortatores insanie 
relìquisse. Item exemplum de Arsenio, cui dictum est a Domino: 
' Arseni, fuge homines, tace, et salvus eris \ De secundo Deu¬ 
tero. IIII: Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite. 
Item Prover. IIII: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso 
vita procedit. Item Eccli. XXX: Salus „ anime in sanctitate iu- 
stitie. Item sapiens in Proverbiis XXV docet, qualiter pulcher- 
rimum vas fiat, dicens: Aufer rubiginem de argento, et egre- 
dietur vas purissimum. Aufer impietatem de vultu regis, et 
firmabitur iustitia thronus eius. Quia, 

cui non est pietas, debetur nulla potestas. 

Igitur, si rubigo tollatur, id est amoveatur macula peccati ab 
anima, erunt vasa puerorum sancta , ut dicitur I Reg. XXI, id 


Salimbene de Adam, Cronica. 


12 



i 7 8 


SALIMBENE DE ADAM 


est corpora pura et munda et sancta erunt, que membra sutit 
Christi et templum Spiritus Sancii, ut dicit Apostolus I ad Cor. 
VI. De quibus nichil ad presens. Indicitur autem sanctificatio 
fidelibus omnibus, maxime autem religiosis, sacerdotibus et 
prelatis. Unde Dominus ait ad Moysen Numeri XI: Populo 
dices: c Sa?ictificamini, cras comedetis carnes ’. Non utique illas 
carnes, de quibus dicitur: Et yluit super eos sicut pulverem 
carnes. De quibus etiam dicitur: Adirne esce eorum erant in ore 
ìpsorum, et ira Dei ascettdii saper eos, sed cameni illam, que 
est agni inmaculati, qui tollit peccata mundi. De qua dicit ipse 
agnus Io. VI: Caro mea vere est cibus. Pro qua conficienda 
et administranda et comedenda et requiritur et indicitur sancti¬ 
ficatio et est penitus necessaria. Ideo Dominus precepit Moysi 
Exo. XIX: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum sanctificentur, 
neperculiat eos. Percussit enim Dominus Ozam, eo quod archam 
Domini tetigisset, ut habetur II Reg. VI. Tradunt Hebrei quod 
illa nocte cum uxore dormierat, id est uxorem cognoverat. 
Et quia pestilente flagellato stulhis sapientior erit, ut dicit sa¬ 
piens in Prover. XIX, ideo Primo Paralipo. XV dicitur: Sancti- 
ficati sunt ergo sacerdotes et Levite, ut portarent. archam domini 
Dei Israel. Igitur prelatus sanctam vitam debet habere, quia 
ille, cuius locum tenet, sanctus sanctorum est, et ideo debet 
implere quod dicitur: cum sancto sanctus eris. Ut autem sanctus 
sit, faciat quod Ecclesiasticus XXI docet: Quasi a facie colubri 
fuge peccala. Nam, ut dicitur Tobie XII: qui faduni peccatum 
et iniquitalem, hostes sunt anime sue. Qui enim diligit iniqui- 
tatem, odit animata suam. Ideo dicit Io. prima III: Omnis qui 
facit peccatum et iniquìtatem facit, et peccatum est iniquitas. Et 
scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in 
eo non est. Ideo dixit Acliior Iudith V: Deus enim illorum 
— scilicet Iudeorum et Christianorum — odit iniquitalem. Tu 
quoque fac simile, quisquis dominaris in orbe. Ideo dicit Psal- 
mista: Iniquitatem odio habui et abhominaius sum, legem autem 
tuam dilexi. Et quoniam qualis pater, talis filius, ideo sicut 
perfectionem preceperat pater in veteri Testamento dicens Deu¬ 
tero. XVIII: Perfecius eris et absque macula cum domino Deo 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


179 


tuo , sic et filius in novo perfectionem indicit, Mat. V: Estole 
perfecti, sicut et pater vesler celestis perfectus est. Vult edam 
quod abundet iustitia perfectorum plusquam scribarum et Pha- 
riseorum , ut habetur ibidem Mat. V. Sic iustitia et sanctitas 
vite prelatorum et sacerdotum et religiosorum amplius abundare 
debet quam hominum secularium. Ideo dicit beatus Bernardus: 
Altissima est professio vestra.fratres. Celos transit, par angflìs, 
angelice similis puritati. Non enim solum vovistis omnem sancti- 
tatem, sed et omnis sanctitatis perfectionem et om?iis consumma- 
tionis fmem. Noti est nostrum circa communio precepta languere. 
Alìorum est Deo servire, nostrum est Deo adhererc. Aliorum 
est Deum credere, scire, amare et revereri, nostrum est sapere, 
co gito se ere, inlelligere et fruì. 

Tertio, prelatus debet habere bonos mores. De quibus dicit 
Apostolus ad Hebre. XIII: Sint mores sine avarilia contenti 
presentibus. Cognoscuntur autem boni mores in homine secun- 
dum doctrinam Eccli. XIX: Ex visu cognoscitur vir, et ab 
occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et risus 
dentium et ingressus hominis enuntiant de ilio. Nota quod dicit: 
Ex visu cognoscitur vir. Ideo dicit sapiens Prover. XXVI : Vi- 
disti hominem sapicntem sibi videri, magis ilio spem habebit 
stultus. Item Prover. XXIX: Vidisti hominem velocem ad lo- 
quendum, stultitia magis sperando est quam illius correctio. 
Item XXVII : Quomodo iti aquis resplendent vultus prospitien- 
tium , sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Nota etiam 
quod dicit, quod ab occursu faciei cognoscitur sensatus , quia, 
sicut dicit sapiens in Prover. XVII : In facie prudentis lucet 
sapientia. Nota quod dicit: Amictus corporis. Ex hoc enim 
Samaritana cognovit Christum esse Iudeum. Vidit enim quod 
in habitu finbrias habebat, sicut Iudei habere tenentur ex lege. 
Voluit enim per omnia fralribus similari, sicut dicit Apostolus 
ad Hebre. II, ne dicerent: ' Dissimilis es patribus, et ideo nolu- 
mus credere tibi \ Deutero. XXII: Funiculos in finbriis facies 
per IIII angulos pallii tui, quo operiris. Alium enim habitum 
habent layei seculares, alium hystriones, et alium sacerdotes 
et religiosi habere tenentur. Quod autem additur in auctoritate 



i8o 


SALIMBENE DE ADAM 


Eccli. : et visus dentium, hoc est quod alibi dicit Eccli. XXI: 
Fatuus in risu exaltat vocem suam, vir autem sapiens vix tacite 
ridebit. Quod autem sequitur: et ingressus hominis enuntiant 
de ilio , hoc veruni est tam corporaliter quam spiritualiter. De 
corporali ingressi! dicitur III Reg. X1111 : Ingredere, uxor fe- 
roboam. Quare aliavi te esse simulas? De spirituali ingressu 
dicft Apostolus ad Phili. Ili : Multi enim ambulant, quos sepe 
dicebam vobis. Nane autem et Jlens dico inimicos crucis Chris ti, 
quorum finis interitus, quorum deus venter est et gloria in con¬ 
fusione ipsorum qui terrena sapiunt. Verumtamen quantum ad 
intentionem nostram pertinet, possumus dicere quod aliqui 
ita inhoneste ambulant, ut magis videantur iumenta, que trot- 
tant, ut ita loquar, quam homines honestate compositi. 

Difficile tamen est iudicare alieni cordis occulta. Ideo 
Ecclesiasticus dicit XI : Non laudes virum in specie sua, neque 
spernas hominem in visu suo. Brevis in volatibus est apis, et 
initium dulcoris habet fructus illius. Nota quod dicit: Non 
laudes virum in specie sua , quia in hoc deceptus fuit Samuel, 
qui, cum vidisset Helyab fratrem David maiorem, ait I Reg. 
XVI : ' Num covavi Domino est christus eius? 5 Et dixit Dominus 
ad Samuel: ' Ne rcspicias vultum eius neque altitudinem stature 
eius, quoniam abieci eum, ?iec iuxta intuitum hominis indico. 
Homo enim videt ea que parent, Dominus autem in tue tur cor 3 . 
Et sic dixit Dominus de singulis usque ad David, qui minimus 
erat. Quod autem additur in auctoritate Eccli.: neque spertias 
hominem in visu suo, in hoc decepti fuerunt illi qui Saul con- 
tempserunt, dicentes I Reg. X: c Num salvare nos polerit iste f ’ 
Et despexerunt eum et non attulerunt ei mimerà, llle vero dis- 
simulabat se audire. Ideo dicit sapiens Prover. XXII: Cal/idus 
videt malum et abscondit se. Item Prover. XII: Fatuus statini 
indicat iram suam; qui autem dissimulai iniuriam, cal/idus est. 
Nota quod il li qui Saul contempserunt in libro Regum X 
filii Belial appellantur; qui f absque iugo 5 vel ' absque domino 3 
interpretantur. Mali enim nec sub iugo nec sub dominio esse 
volunt. Per quod datur intei ligi quod prelati, etiam boni, per- 
secutores et oblocutores et contemptores habent. Contempse- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


181 


runt autem eum propter tria. Primo, quia cognoverant, ubi 
natus et quemadmodum fuerat educatus. Nimia enim familia- 
ritas parit contemptum. Iosepli enim a fratribus contempnitur et 
venditur et ab Egyptiis honoratur. Gen. XXXVII habes de 
venditione Ioseph et de adoratione ab Egiptiis Gen. XLI. Se- 
cundo, quia, quando datum est regnum Sauli, ibat asinas que- 
rendo, non regnum, ut habetur I Reg. IX. Tertio, quia post 
sibi datum regnum eamdem conservabat humilitatem, quam 
prius habuerat. Ibat enim post boves, ut habetur I Reg. XI. 
Et ex hoc magis erat honorandus iuxta verbum Eccli. III: 
Quanto magnus es, humilia te in omnibus , et coram Deo invenies 
gradavi. Non autem erat contempnendits Saul propter tria. 
Primo, quia dabatur a Deo, ut habetur I Reg. IX, quod Do- 
minus Samueli dixit : Hoc ipsa, que nunc est, bora eros mitlam 
ad te viruvi de terra Beniamin, et unges eum ducevi super 
populum meum Israel, et salvabit populum meum de manti 
Phylistinorum, quia respexi poptilum meum. Venit enim clamor 
conivi ad me. Et infra habetur X: Certe videtis, quem elcgit 
Dominus, quoniam noti est siviilis et in ovini populo. Secundo, 
quia mediante sancto propheta dabatur, qui eum inunxit, ut 
habetur I Reg. X: Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit 
super caput eius et deosculatus eum ait: c Ecce unxit te Dominus 
super hereditatem suam in principem. Et tu libcrabis populum 
eius de manibus inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt ’. De 
sanctitate autem Samuelis habetur I Reg. Ili : Cognovit uni- 
versus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel pro¬ 
pheta esset Domini. De inunctione vero Saul et David in prin- 
cipes habetur I Reg. X et XVI et Eccli. XLVI : Dilectus 
a domino Deo suo Samuel propheta Domini renovavit imperium 
et unxit principes in gente sua. Tertio, quia Saul habebat ap¬ 
parendomi et existentiam. De apparentia dicitur I Reg. X, 
quod stetti in medio populi et altior fuìt universo populo ab 
humero et sur stivi. Et ait Samuel ad omnem populum: ' Certe 
videtis quem elegit Dominus, quoniam non est similis ei in omm 
Populo ’. De existentia vero eius tam corporali quam spirituali 
habetur similiter. Et primo de corporali dicamus, sicut dicit 



182 


SALIMBENE DE ADAM 


Apostolus I ad Cor. XV: Non prius quod spirituale est, sed 
quod anùnale est, deinde quod spirituale est. Existentia autem 
corporalis Saulis fuit, quia fuit vir magnifici cordis. Viriliter 
enim prò liberatione populi sui agressus est hostes, quod in 
primo prelio et in ultimo patet. Nani in primo prelio, quo 
pugnare incepit, ulrumque bovem in frusta co?icidit misitque i?i 
omnes terminos Israel per manus nuntiorum dicens: * Quicumque 
Tion exierit secutusque fuerit Saul et Samuelem, sic fi,et bobus 
eius ’. Ifivasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi 
vir unus. Et dixerunt nuntiìs qui venerant: ' Sic dicetis vìris 
qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incalucrit 
sol ’. Et ingressus est Saul media castra in vigilia matutina, et 
percussit Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem 
dispersi sunt, ita ut no?i relinquerentur in eis duo parìter, I 
Reg. XI. Istius beneficii memores viri Iabite honoraverunt 
Saulem in morte, ut habetur I Reg. in fine. Impleverunt enim 
quod dicit Apostolus ad Colo. Ili : Et grati estote. Nam ingratus 
sensu dereliquit libcrantem se, ut habetur Eccli. XXIX. De 
qua materia dicit sapiens Eccle. IX: Civilas parva, et pauci 
in ea viri. Vefiit contra cam re.x magnus et vallavit eam et 
extruxit munitioncs per gyrum, et perfecta est obsidio. Inven- 
tusque est in ea vir pauper et sapiens, qui liberavìt urbcm per 
sapicntiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius 
pauperis. In ultimo vero prelio patuit magnificentia cordis 
Saulis; sciebat enim quod mori debebat, et nichilominus ivit 
ad bellum et prò populo suo morti se tradidit. Ideo multipli- 
citer in hoc loco commendatur a Iosepho: Saul autem sciens 
et prudens festinabat ad mortem et viriliter dimicabat. Soli 
quippe magnanimes rerum terribilium sunt contemptores. Hec 
magnanimitas maxime convenit regibus, quos prò cumulo prin- 
cipatus non solum malos non licet esse circa subiectos, sed 
nec mediocriter bonos esse. Commendatur edam a David II 
Reg. I : Sagi/la Iona thè nunquam rediit retrorsum, et gladius 
Saul non est reversus inanis. Saul et lonathas amabiles et de¬ 
cori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi, aquilis velo- 
ciores, leonibìis fortiores. Existentia vero spiritualis, que fuit 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


183 


in Saule, et quam Deus maxime requirit in homine, specifìcatur 
primo Reg. XV: Cum parvulus esses in oculis tuis, caput in 
tribubus Israel factus es, unxitque te Dominus in regem su¬ 
per Israel. 

De humilitate quorumdam hominum. 

Humilitas enimSaulis magna monstratur in hoc, quod asinas 
patris sui ibat querendo, et tunc datum est sibi regnimi, et post 
datum regnum eamdem conservabat humilitatem, quam prius 
habuerat, quando erat persona privata. Sequebatur enim boves, 
cum mane reverteretur ab agro, ut habetur I Reg. XI. Et ideo 
oculus Dei respexit illuni in bono et erexit eum ab umilitate ipsius 
et exaltavit caput eius, et mirati sunt in ilio multi et honoraverunt 
Deum, Eccli. XI. De admiratione autem multorum propter 
exaltationem ipsius habetur I Reg. X: Videntes autem omnes 
qui noverant eum herì et nudiustertius, quod esset cum prophetis 
et prophetaret, dixerunt adinvicem: f Quenam res accidit /ilio 
Cys? Num est Saul inter prophetasf ’. Et nota quod humilitas 
aliquarum personarum superbis in exemplum monstratur, ut 
discant non altum sapere, sed sub omnipotenti marni Dei 
fiumilìari, I Petri V. Nani melius est humiliari cum mitibus 
quam divìdere spolìa cum superbis , Prover. XVI. Fuit autem 
primus Abraham, cui cum facta esset de Christo promissio et 
de semine multiplicando et benedicendo, ut habetur Gen. XVII 
et XXII, non subrepit perversa cogitatio, ut ex hoc in super- 
biam levaretur cor eius, sed dixit Gen. XVIII: Loquar ad 
Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Secundus fuit Gedeon, 
cui Dominus dixit Iudic. VI : c Vade in hac fortitudine tua, et 
liberabis Israel de manu Madian. Scito, quod miserivi te ’. 
Qui respondtns ait: ' Obsecro, Domine mi, in quo liberabo 
Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus 
in domo patris mei 5 . Dixìlque ei Dominus: ' Ego ero tecum, et 
percuties Madiam quasi unum virum 5 . Tertius fuit Saul, qui 
valde humiliavit se, cum ei a Samuele magna promitterentur, 
I Reg. IX. Dixit enim Samuel Sauli: ' Et cuius erunt optima 



SALIMBENE DE ADAM 


1S4 

queque Israel? Nonne libi et ovini domai patris ini? \ Respon- 
dens autem Sani ait: ' Numquid non jìlius Gemini ego sani, de 
minima tribù Israel, et cognatio me a novissima inter omnes fa- 
milias et cognationes de tribù Beniamin? Quare ergo locutus 
es michi sermonem istum? \ Quartus fuit David, qui valde humi- 
liavit se, cum Saul vellet eum Tacere generum suum dando 
ei Merob filiam suam maiorem. Ait autem David ad Saul: 
c Quis ego sum, aut que est vita mea, aut cognatio patris mei 
in Israel, ut pam gener regisf ’ I Reg. XVIII. Item alia vice 
humiliavit se David coram Domino, quando promisit sibi Do- 
minus quod confirmaret sibi regnum dando ei filium, qui post 
eum regnaret et domum sibi edificaret, II Reg. VII. Dixit 
autem David sedens coram Domino: Quis ego sum , domine 
Deus, et que domus mea, quia adduxisii me hucusque? Sed et 
hoc parum visum est in conspectu tuo, domine Deus, visi loque- 
reris etiam de domo servi tui in longinquum. Ista est enim lex 
Adam, domine Deus. Quid ergo addere poterit adirne David, 
ut loquatur de te? Beata quoque Virgo Maria humiliavit se 
coram Domino, quando Gabriel angelus annuntiabat ei quod 
ex ea volebat nasci filius Dei, Dixit enim Lue. I: Ecce ancilla 
Domini, f(iat) michi secundum verbuni tuum. 

De quorumdam prelatorum siultitia, qui in Saul prefigurati fuerunt. 

Prelati vero nostri temporis, quando datur eis dominiutn 
super subditos, statim reputant se sufficientes, et elevatur cor 
eorum in superbiam super frati es suos, quod a Domino prohi- 
betur Deutero. XVII, et cum austeri tate imperavi eis et cum 
potentia , quod Dominus ostendit se prò malo habere Eze. 
XXXIIII, et sicui David putant se habere vasa cantici, bibentes 
in ftalis vinum et optimo unguento delibati, et nichil patiuntur 
super contritione Ioscph , Amos VI; nec volunt facere quod eos 
Scriptura facere docet Eccli. XXXII: Rectorem te posuerunt, 
noli extolli! Esto in illis quasi unus ex ipsis . Quorum figura 
in Saul demonstratur, qui in principio regni sui habuit se 
humiliter, processu autem temporis superbivi^ Deo inobediens 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


185 


fuit, sacerdotes Domini interfecit, regnum violenter tenuit con- 
tra Domini voluntatem, David malitiose et sine culpa perse- 
cutus fuit, usque quo ultimum diem clausit, Gabaonitis pactum 
et iuramentum a Iosue datum non servavit, immo eos occidit, 
quamvis non impune, Iosue IX et II Reg. XXI. Phytonissam 
etiam Saul consuluit, quod lege prohibebatur, Levitici XIX: 
Ne declinetìs ad magos nec ab ariolis aliquid sci sci lemmi, ut 
polluamini per eos. Quapropter, quia scilicet predicta mala 
commisit, evenit ei quod scribitur I Paralipo. X: Mortuus 
est ergo Saul proptcr iniquitates suas, eo quod prevaricatus sit 
mandatum Domini , quod preceperat, et nou custodi erit illud, sed 
insuper etiam phytonissam consuluerit nec speraverit in Domino; 
propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David 
ftlium Ysai. Quod bene prefiguratum fuit in lenticula olei, cum 
qua inunctus fuit Saul a Samuele, ut habetur I Reg. X, quod 
regnum Saulis duraturum non erat, sed cito casurum. Est enim 
lenticula vas terreum, quod leviter frangitur. Hinc est, quod 
Samuel dixit Sauli I Reg. XV : Scidii Dominus regnum Israel 
a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. Porro David 
cum cornu pieno olei fuit inunctus, ad significandum quod 
regnum eius in eternum duraret, I Reg. XVI. Unde Domi¬ 
nus Ps.: Veritas tnea et misericordia mea cum ipso, et in no¬ 
mine meo exaltabitur cornu eius. Item II Reg. VII Dominus 
taliter promittit David: Fidelis erit domus tua, et regnum tuum 
usque in eternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus 
iugiter. Nec mirum. Prefigurabat enim regnum David regnum 
illius, de quo dicitur Lue. I: Dabit illi dominus Deus sedem 
David patris eius, et regnabit in domo Iacob in eternum, et 
regni eius non erit finis. Unde Ys. IX: Super soliurn David 
sedebit et super regnum eius, ut confirmct illud et corroboret 
in iuditio et iustitia amodo et usque in sempiternum. Zelus Do¬ 
mini exercituum faciet hoc. Verbum misit Dominus in Iacob, et 
cecidit in Israel. Item Ys. XVI: Et preparabitur in misericordia 
soliurn, et sedebit super illud in veritate in iabernaculo David, 
iudicans et querens iuditium et velocilcr reddens quod iustum 
est. Hinc habetur Iob XXXVI: Reges m sotto collocai in 



i86 


SALIMBENE DE ADAM 


perpetuimi, et illic erigunlur. Item Dan. 4 : Cognoscant viventes 
quoniarn dominatur cxcelsus in regno hominum et • cuìcurnque 
voluerit dabit illud, et humillimum hominem constiluet super 
illud. Et nota quod cornu aliquando sumitur prò superbia, 
aliquando prò regno, ut ibi : Cornua peccatorum confringam, 
et exaltabuntur cornua insti. De primo habetur Amos VI : 
Numquid non in fortitudme nostra asswnpsimus nobis cornua? 
De secundo Lue. I : Erexit cornu salutis nobis in domo David 
pueri sui. Sicut locutus est per os sanctorum, qui a seculo sunt, 
prophetarum eius. Item Eccli. X: Regnum a gente in gentem tran- 
sfertur propter iniustitìas et iniurias et contumelias et diversos 
dolos, ut accidit Babyloniis, quorum regnum datum est Medis et 
Persis, ut habetur Dan. V : Eadem nocte interfectus est Balthasar 
rex Chaldeus, et Darius Medus successit in regnum, annos natus 
sexaginta duos. Idem factum fuit de regno Persarum, quod 
datum Macedonibus fuit, Alexandro pugnante; quod a Daniele 
fuerat iam predictum, Dan. Vili. Porro de domo in domum 
translatum fuit tam regnum quam sacerdotium. Regnum de 
domo Saul ad domum David, ut diximus supra, I Paralipo. X: 
Interfecit Dominus Saulem et transtulit regnum eius ad David 
filium Ysai. De translatione vero sacerdotii habetur III Reg. 
II : Eiecit ergo Salomon Abyathar, ut non esset sacerdos Domini, 
ut impleretur scrino Domini, quem locutus est super domum Hely 
in Sylo. Et infra eodem capitulo: Sadoch sacerdotem posuit Sa¬ 
lomon prò Abyathar. Et nota quod sacerdotii translatio du¬ 
plex fuit: Una de domo ad domum, de qua diximus hic. Alia 
de ritu ad ritum, sive de genere sacrifitii ad aliud genus. Pri- 
mus modus sacrificandi fuit secundupi ordinem Aaron, qui de 
animalibus sacrifichimi offerebant; secundus fuit secundum 
ordinem Mechisedech, in quo oflfertur panis et vinum, sicut 
prefiguratum fuit Gen. XIIII. Ideo Apostolus dicit Hebre. VII: 
Translato enim sacerdotio necesse est, ut et legis translatio fiat. 
Sic etiam prelatorum translatio fieri debet, maxime autem, 
quando reperiuntur insufficientes et mali. 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


i8 7 


De viris morigerati qui in veteri Testamento fuerunt. 

Quia igitur de bonis moribus prelatorum in isto titulo 
inchoavimus, ideo prosequamur quod cepimus. Notandum 
autem quod in Biblia tres valde morigerati leguntur. Quo¬ 
rum unus fuit Onias summus pontifex Iudeorum. De quo II 
Macha. habetur in fine: Oniam, qui Juerat summus sacerdos, 
virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus 
et eloquio decorum, et qui a puero in virlutibus exercitatus sit, 
manus prole?identem orare prò omni populo Iudeorum et cet. 
Secundus fuit Eleazarus, unus de prioribus scribarum, vir etate 
provectus et vultu decorus, qui creditur fuisse pater illorum 
VII fratrum, qui ab Antiocho diversis supplitiis interempti 
sunt propter patrias et Dei leges servandas. De quibus II 
Macha. habetur capitulo VII. Hic cum cogeretur facere contra 
legem — volebant enim emissarii Antiochi quod cameni por- 
cinam comederet—, cogitare cepit elatis ac senectutis sue enii- 
nentiam dignam et ingenue nobìlitatis canitiem atque a puero 
optime conversationis et secundum sancte et a Deo condite legis 
constituta. Respondit cito dicens premitti se velie infernum quam 
hec committere. ' Quam ob rem fortiter vitam ex cedendo sene- 
ctute quidem dignus apparebo, adolescentibus autem exemplum 
forte relinquam, si prompto animo ac fortiter prò gratissimis 
et sanctissimis legibus honesta morte perfungar ’. Et iste quidem 
hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et universe genti 
memoriam mortis sue ad exemplum virtutis et fortitudinis dere- 
linquens. De hoc habetur II Macha. VI. Porro tertius fuit 
Gamaliel Phariseus, doctor legis, honorabilis universe plebi. De 
quo habetur Act. V. Hic fuit magister Apostoli Pauli. De quo 
Ieronimus in primo prologo Biblie ita dicit: Paulus Apostolus 
ad pedes Gamalielis legem Moysi et prophetas didicisse se glo¬ 
ria tur, ut armatus spiritalibus tclis postea docercl confide7iter. 
Hoc habetur Act. XXII. Fecit Apostolus Paulus quod Eccle- 
siasticus docet XVIII : Antequam loquaris, disce! De hac materia 
sufficienter tractat beatus Bernardus super Cantica in ilio loco: 
Oleum ejfusum nomai tuum. Dicit enim: Tante cantatis sunt t 



i88 


SALIMBENE DE ADAM 


per quos nobis fluenta celestia ma?iant, ut ante ejfundcre quam 
infundi velini, loqui quam audire paratiores et promti docere 
quod non didicerunt et aliis preesse gestientes, qui seipsos re- 
gere nesciunt . Ego nullum ad salutcm pietatis gradum illi gradui 
anteponendum existimo, quem sapiens posuit dicens: ' Miserere 
anime tue placens Deo 5 . Quod si non habeo nisi parumper oleì, 
quo ungar, putas, tibi debeo dare et remanere inanisf Servo 
illud mi chi et omnino nisi ad prophete iussionem non profero. 
Si instìterint rogitantes aliqui ex hìs, qui forte existìmant de 
me supra id quod vident in me aut audiunt aliquid ex me, re- 
spondebitur eis: ' Ne forte non sufficiai nobis et vobis, ite potius 
ad vendentes et e?nite vobis \ Fuerunt etiam adhuc in Iudaico 
populo viri valde morigerati et morum honestate sollemnes, 
ut Aaron, Ioiada, Iosedech, Iesus sacerdos magnus et Symon 
Onie filius. De quibus non est dicendum per singula, duobus 
exceptis, scilicet Aaron et Symone. Sciendum de Aaron quod 
ipse fuit talis vir, qualem Dominus querit Eze. XXII: Que- 
sivi de eis virum, qui interponeret sepem et staret oppositus 
contro me propter eam, ne dissipparem eam, et noti inveiti. Et 
ejfudi super eos indignationem meam et in igne ire vice con- 
sumpsi eos. Viam eorum in caput corion reddidi, aìt dominus 
Deus. Considera quoniam prelatus potest avertere iram di¬ 
vinane a subditis suis, si fuerit Dei amicus. Et ideo de Moyse 
legitur quod ad preces eius Dominus pepercit populo suo. 
Dixit enim Domino Exo. XXXII : Aut dimitte eis hauc noxam, 
aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Hoc idem 
dicit Apostolus ad Ro. IX: Optabam enim ipse ego anathema 
esse a Christo Pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secun- 
dum cameni, qui sunt Israelite, quorum adoplio est filiorum et 
gloria et testamentum et legislatio et obsequium et protnissa, 
quorum patres, et ex quibus Christus secundum cameni, qui est 
super omnia Deus bencdictus in secala. Amen. De Aaron quo¬ 
que sic habetur Sap. XVIII: Properans homo sine querela de¬ 
precari prò populis, proferens servitutis sue scutwn oralionem, 
et per incensum deprecationem allegans, reslitit ire et finem 
imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. Hec 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


189 


historia habetur Numeri XVI, quando Aaron stetit inter mor- 
tuos et viventes et prò populo ddprecatus est, et plaga cessavit. 
Talia potest prelatus, qui amicitiam habet cum Deo, prò sub- 
ditis impetrare. Sin aliter, adimpletur quod Gregorius dicit: 
In gravi bus pecca tis positus, dum suis premi tur, aliena non 
diluii. Cunctis liquet quìa, si is qui dispiìcet ad intere edendum 
mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Item in Eccle¬ 
siastico Aaron multipliciter commendatur, Eccli. XLV. Tu vide 
ibi, si vis. De Symone quoque Onie filio in Ecclesiastico sic 
habetur L: Symou Onie filius, sacerdos magnus, qui in vita sua 
sujfulsit domum et in diebus suis corrobrfravìt templum. Templi 
etiam altiludo ab ipso fundata est, duplex edificatio et excelsi 
parie tis templi et cet. Quasi stella matutina in medio ncbule , et 
quasi luna piena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens, 
sic ille refulsit in tempio Dei. Et quasi arcus refulgens inter 
nebulas glorie, et quasi Jìos rosarum in diebus vcrnis, et quasi 
lilìa que sunt in transita aque, et quasi thus rcdolens in diebus 
estatis, quasi ignis effulgens et thus ardens in igne. Quasi vas 
auri solìdum, ornatura omni lapide pretioso. Quasi oliva pullu- 
lans et cypressus in altiiudinem se extollens. 

De quibusdam viris morigeratis, qui in novo Testamento fuerunt. 

In populo autem Christiano fuit maxima multitudo viro- 
rum nominatorum, qui tam vita quam scientia et morum ho- 
nestate et gravitate fulserunt, et qui in diebus suis habentur 
in laudibus. De quibus tantummodo causa brevitatis sufficit 
nobis specificare de tribus, scilicet de sancto Silvestro et de 
sancto Nicholao et de sancto Thoma Cantuariensi archiepi¬ 
scopo. Silvester a matre re et nomine Iusta genitus et a Cyrino 
presbitero eruditus hospitalitatem summopere exercebat. Hic 
omnium orphanorum, viduarum et pauperum matriculam scri- 
ptam habebat et omnibus necessaria providebat. Tandem beatus 
Silvester morti apropinquans clerum de tribus ammonuit, sci¬ 
licet ut inter se caritatem haberent, Ecclesias suas diligentius 
gubernarent et gregem a luporum morsibus custodirent. Post 



190 


SALIMBENE DE ADAM 


hec, in Domino feliciter obdormivit. De prelatis vero nostri 
temporis dicitur Ys. I : Pupillo non iudicaìit, causa vidue non 
ingreditur ad eos. Melius ergo faciebat lob, qui de seipso dicit 
XXIX : Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimo- 
nium reddebat mie hi, eo quod liberasse m pauperem vociferantem 
et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me 
veniebat, et cor vidue consolatus sum. 

Quod vitande sint mulieres, ostenditur hic. Require infra similiter carta 
CCCXXIII. 

De sancto Nicholao sic habes, quod eamdem morura gra- 
vitatem servabat factus episcopus, quam prius servaverat, cum 
esset persona privata. Dicitur enim sic in legenda ipsius: Ipsc 
aulem eamdem quam prius kumilitatem et morum gravitatem in 
omnibus sectabatur. In oratione pervigilabat, corpus macerabat, 
mulierum cofisortia fugiebat. Humilis erat in omnes suscipiendo, 
efficax in loquendo, alacer in exor tondo, severus in corripiendo. 
Nota quod dictum est: eamdem humilitatem et morum gravita¬ 
tem in omnibus sectabatur ; quod magnum fuit, quia honores 
mutant mores. Inde Patecclus in libro Tediorum dixit: 

Si me noia hom ki desdigna 
l’altra gente, per honor ke lu fia. 


Item nota quod dictum est: mulierum consortia fugiebat. Et 
hoc sapienter fecit, quia mulieres fuerunt, que fìlios Israel de- 
ceperunt , Numeri XXXI. Ideo dicit Ecclesiasticus XLII: In 
medio mulierum noli commorari. De vestimenti enim procedit 
tinea, et a muliere iniquitas viri. Item Eccle. VII: Inveni ama- 
riorem morte mulìerem, que laqueus venatorum est, et sagena 
cor eius; vincula swit manus illius. Qui placet Deo, effligiet 
Ulani; qui autem peccator est, capitur ab illa. Item Prover. V: 
Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu alteriusf 
Item Prover. VI : Non concupiscat pulcritudinem eius cor tuum, 
ne copiaris nutibus illius. Prelium enim scorti vix unius est 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


191 


panis, mulier autem viri pretiosam animarti capit. Item Prover. 
XXIII : Fovea enim profunda esl meretrìx, et puteus atigustus 
aliena. Insidiatili' in via quasi latro, et quos incautos viderit, 
interjìtiet. Item Ieronimus: Periculose libi ministrat, cuius vul- 
tum frequenter altendis. Ieronimus: Michi crede, quod non potest 
toto corde esse cum Deo, qui feminarum accessibus copulatur. 
Ieronimus: Flammigero igne percutit femina conscientiam pariter 
habitantis. Ieronimus: Ubi femina erit cum viris, non deerit 
viscarium diaboli. Item: 

Vis diffinire aut, quid sit femina, scire? 

Est fetidum cenum, rosa fetens, diflce venenum, 

Semper prona rei, que prchibetur ei. 

Item : 

Est adamas mulier, pix, ramnus, carduus asper, 

Lappa tenens, vesspa pungens, urtica perurens. 

Sunt tria grandia: laus, sapientia, gloria rerum. 

Hec tria destruit, hec tria diruit ars mulierum. 

Augustinus: Oleum enutrit flammam lucerne, et ignem luxuric 
accendit collocutio mulierum. Ysidorus: Sic ut herba viridis iuxfa 
aquas, ita concupiscentia in mulierum consideratione. Iohannes 
Os-aurei : Quid est aliud mulier nisi amicitie inimica, ìneffu- 
gabilis pena, necessarium malum, naturalis temptatio, desidera- 
bilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum, 
mali natura boni coloris depicta. Ergo dimittere illam peccatimi 
est, tenere autem vere tormentum est. Augustinus: Mala ab initio 
fuil mulier, porta mortis, dìscipula serpentis, diaboli consiliaria, 
fons deceptionis, cani cala operimi divinorum, rubigo sanctorum. 
Homines iam pene angelos factos facies periculosa deiecit. Ori- 
genes: Et ecce mulier caput peccati, arma diaboli, expulsio Pa¬ 
radisi, delieti matcr, corruptio legis antique. 

De sancto Thoma Cantuariensi archiepiscopo sciendum 
quod subito in virum alterum permutatur, postquam contra 
voluntatem suam archiepiscopus factus fuit; et caro eius cilitio 
et ieiuniis maceratur. Non solum enim cilicium prò camisia 



192 


SALIMBENE DE ADAM 


deferebat, sed edam femoralia cilicina usque ad poplitem ba- 
iulabat. Sanctitatem autem suam ita subtiliter occultabat, ut, 
salvo semper honestatis rigore, sub decentia vestium et appa¬ 
rati! utensilium concordaret moribus singulorum. Tredecim 
pauperum pedes cotidie curvatis genibus abluebat et refectos, 
datis cuilibet IIII argenteis, remittebat. Et ideo ex hoc con- 
venit ei quod dicitur a Iob XXIX: Pater eram pauperum et 
causam, quam nesciebatn, diligentissime investigabam. Conterei 
barn molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam. Hoc 
ad regem Artaldum referri potest, qui credebat invadere eccle- 
siasticam libertatem, sicut dicitur in legenda: Rex autem ad 
voluntatem suam in detrimentum Ecclesie ipsum inflectere nite- 
batur, volens, ut consuetudines, quas contra libertatem Ecclesie 
predecessores sui habuerant, ab eodeni simililer confirmarentur . 
Hoc nullo modo beatus Thomas sustinuit, et ex hoc marty- 
rium promeruit; et ideo sequitur in Iob: Dicebamque: In ni- 
dulo meo moriar — quia in Ecclesia sua mortuus est —. Et 
sicut palma multiplicabo dics. Inde est iliud Ps.: lustus ut palma 
florebit, sicut cedrus Libani rnultiplìcabitur . Item Eccli. XXXVII 
dicitur: Vita viri in numero dierum — iuxta illud Iob XIIII : Con¬ 
sti tuis ti terminos eius, qui preteriri ?ion poterunt —, dies autem 
Israel, id est videntis Deum, innumerabiles sunt. Palma signum 
victorie est, iuxta illud Apoc. VII : Et palme in manibus eorum. 
Item adimplevit beatus Thomas illud quod precipit Ecclesia- 
sticus IIII: Pro iustitia agonizare prò anima tua et usque ad 
mortem certa prò iustitia, et Deus expugnabit prò te inimicos 
tuos. 

De beato vero Gregorio Dialogo pretermittendum non est, 
qui omnes bonos mores in se habuit congregatos. De quibus 
aliquos ad utilitatem et exemplum audientium breviter profe- 
ramus. Tante autem humilitatis beatus Gregorius extitit, ut se 
laudari nullo modo permitteret. Nam Stephano episcopo, qui 
eum in suis epistolis laudaverat, ita scribit: Multum tnichi et 
ultra quam audire debui indignus favorem in vestris epistolis 
demonstratis, et tamen scriptum est: c Ne laudes hominen, 
quamdiu vivit ’. Tamen, et si audire talia dignus non fui, ora- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


I 93 


tionibus vestris, peto, ut dignus efficiar, et ut, si bona ideo in 
me dixistis, quia non sunt, ideo sint, quia dixistis. Item in 
epistola ad Narsum patricium: Quod cause et nominis simili- 
tudinem /adendo per scripiuras clausulas declamationesque for- 
matis, certe, frater karissime, simiam leonem vocas, et quod eo 
modo vos agere co?ispicimus, quo scabiosos sepe catulos, pardos 
vel tygrides vocamus. Item in epistola ad Anastasium patriar- 
cham Antiochenum: Quod vos me os Domini , quod lucernam 
dicitis , quod loquendo multis prodesse multisque posse lucere per- 
hibetis, extimationem michi me am, fateor, in dubitationem maxi¬ 
mam perduxistis. Considero namque qui sum, et nichil in me ex 
huius boni signo deprehendo. Considero autem qui estis, et vos 
mentiri posse non arbitror. Cum ergo credere volo quod dicitis, 
contradicit michi infirmitas mea. Cum disputare volo quod in 
laude mea dicitur, contradicit michi sauctitas vestra. Sed queso, 
vir sancte, nobis aliquid de hoc certamine nostro conveniat, ut, sì 
non quod dicitis ita est, sii ita, quia dicitis. Vocabula etiam iactan- 
tiam et vanitatem sonantia omnino respuebat. Unde Eulogio pa- 
triarche Alexandrino, qui euin universalem papam vocaverat, 
ita scribit: In prephatìone epistole, quam ad me direxistìs, su¬ 
perbe appellationis (verbuoi), universalem me papam dicentes, 
imprimere curavistis; quod, peto, durissima saneitas vestra ultra 
non faciat, quia vobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio 
exigit prebetur. Ego verbis prosperari non quero, sed moribus, 
nec honorem esse deputo, in quo fratres honorem suum perdere 
cognosco. Recedant ergo nerba, que vanitatem inflant, caritatem' 
vulnerant. Hinc est, quod, cum Iohannes episcopus Constanti- 
nopolitanus hoc vocabulum vanitatis sibi usurpare et se univer¬ 
salem papam vocari fraudulenter a synodo obtinuisset, inter 
cetera sic de eo scribit Gregorius: Quis est iste, qui contro sta¬ 
tuto evangelica, conira canonum decreta novurn sibi nomen usur¬ 
pare presumiti Utinam vel si non inminutione sit unus, qui esse 
appetit universus. Verbum etiam iussionis sibi a coepiscopis 
dici nollebat. Unde ait in epistola ad Eulogium episcopum 
Alexandrinum: Vestra michi caritas loquitur dicens: ' Sicut lus¬ 
si stis \ Quod verbum iussionis peto a meo auditu removeri, quia 


SalimbEne de Adam, Cronica. 


13 



194 


SALIMBENE DE ADAM 


scio, qui sum, et qui estis: Loco enim tnichi fratres estis, moribus 
patres. Insuper ob nimiam humilitatem, qua erat preditus, nol- 
lebat, quod matrone se ancillas suas dicerent. Unde Rusticane 
patricie scribens ait: Unum in tuis epistolis egre suscepi, quia , 
quod semel esse poter al, sepius dicebatur ' anelila vestra 5 et * an¬ 
elila vestra \ Ego enim, qui per episcopatus onera omnium servus 
factus su?n, qua ratione te michi ancillam dicis, cuius ante episco- 
patum susceptum proprius fuif Et ideo rogo per omnipotentem 
Deum, ne hoc verbum aliquando in scriptis tuis inveniam. Primus 
in suis litteris se servum servorum Dei nominavit et alios nomi- 
nari instituit. Libros suos, dum adhuc viveret, ob nimiam 
humilitatem publicari nolebat et in aliorum comparatane suos 
nichil valere extimabat. Unde Innocentio prefecto Afifrice sic 
seri bit: Quod expositionem s aneti Job vobìs transmitti voluistis, 
vestro studio congaudemus: sed si delizioso cupitis pabulo sagi- 
nari, beati Angus tini, compatriote vestri, opuscula legìte, et ad 
comparationem illins similaginis nostrum furfurem 7ioìi queratis. 
Ncque enim volo, dum in hac carne sum, si qua dixisse me con- 
tigit, ea facile hominibus innotesci. Legitur quoque in quodam 
libro de Greco in Latinum translato quod quidam sanctus pater 
nomine Iohannes, cuin Romani ad visitanda Apostolorum li- 
mina venisset et beatum Gregorium papam per medium civi- 
tatis transire vidisset, voluit ei occurrere ac, ut decebat, re- 
verentiam exhibere. Cernens vero beatus Gregorius quod se 
in terram vellet prosternere, festinavit et primo se coram ipso 
in terram prostravit, nec inde surrexit, quoadusque abbas 
primo surrexit. In quo maxima eius humilitas commendatur. 
Tante autem largitatis et elemosinarum extitit, ut non solum 
presentibus, sed etiam longe positis, etiam in monte Synai 
monachis necessaria ministraret. Nani omnium indigentium 
nomina scripta habebat et eis liberaliter subveniebat. Cotidie 
etiam ad suam rnensam peregrinos quoslibet invitabat; inter 
quos die quadam unus accessit, in cuius manibus dum ipse 
ex huniilitate aquam fundere vellet, conversus urceum accepit. 
Sed repente, in cuius manibus aquam fundere voluerat, non 
invenit. Cumque hoc factum secum miraretur, eadem nocte 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


195 


Dominus per visionem ei dixit: ' Ceteris diebus me in men- 
bris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti 
Gregorius cum apud Mauricium imperatorem et filios eius 
super mortem cuiusdam episcopi falso accusaretur, sic ait in 
epistola, quam apocrisario mittit: Unum est, quod breviter sug- 
geras dominis nostris, quia, si ego servus eorum in mortem 
Longobardorimi vel damnum me miscere voluissem, hodie Loti- 
gobardorum gens nec ducem nec comites haberet atque in sua 
confusione esset. Sed quia Dcum timeo, in mortem cuiuslibet 
hominis me miscere formido. Ecce quante humilitatis, quia, 
cum esset summus pontifex, imperatows se servum vocabat 
et dominum suum eum appellabat. Ecce quante innocentie, 
quia in mortem suorum inimicorum consentire nollebat. Cum 
Mauritius imperator Gregorium et Ecclesiam Dei persequeretur, 
inter cetera sic ei scripsit Gregorius: Quia ego peccator sum, 
credo quod omnipotentem Deum tanto vobis amplius placabitis, 
quanto me ei male servientem ajfligitis . Patet igitur ex predictis, 
qualiter beatus Gregorius optime fuit morigeratus. Dicit enim: 

Ego verbis prosperari non quero, sed moribus. 

Nam 

moribus et vita quisquis vult esse facetus, 
me legat et discat que mea musa notat 

dixit quidam poeta, et usquequaque non dixit verum, quia 
multas inmunditias docuit. Si quis autem vult habere optimos 
mores, Ecclesiasticum legat et corde retineat et opere adim- 
pleat, qui non sine causa a Grecis Panarethos appellatur, a 
pan, quod est totum, et arethos, quod est virtus, quasi liber 
totus virtuosus. Ideo Ecclesiasticus dixit XLIX: Doctrinam sa¬ 
pienti e et discipline scripsit in codice isto Iesus filius Syrach 
lerosolimita, qui renovavit sapieniiam de corde suo. Beatus qui 
in istis versatur bonis. Qui ponii illa in corde suo, sapiens erit 
semper. Si enim hec fecerit, ad omnia vale bit, quia lux Dei 
vestigium eius est. Et LI : Apropiate ad me indocti et congre¬ 
gate vos in domum discipline et cetera usque ad finem libri. 
Item alibi dicit Eccli. XXIIII: Videte quoniam non solum michi 



196 


SALIMBENE DE ADAM 


laboravi , sed et omnibus exquircntibus veritatem. Optimi autem 
mores sunt, quando amore summi Dei excelsi is qui habet 
divitias bene facit pauperibus Christi. Hoc Ecclesiasticus do- 
cuit XXIX: Propter mandatimi assume pauperem, et propter 
inopiam eius ne dimittas eum vacuum. Et multa prosequitur de 
ista materia Ecclesiasticus ibidem. Ubi autem hoc mandet 
Deus, audi Levit. XXV: Time Deum tuum, ut vivere possit 
frater tuus a pud te. Pecuniam tuoni non dabis ei ad usuram et 
frugum superabundantiam non exiges. Item Deutero. XV : 
Omnino indigens et mendicus non erit inter vos, ut benedicat 
Ubi Dominus in terra, quarn traditurus est tibi in possessionem. 
Et infra: Non deerunt pauperes in terra habitationis tue. Idcirco 
ego precipio libi ut apcrias tnanum fratri tuo egeno et pauperi, 
qui tecuni versatur in terra. De hoc laudatur mulier fortis 
Prover. ultimo: Manum suam aperuit inopi et palmas suas 
extendit ad pauperem. Merito quidem, quia, sicut ait sapiens 
Prover XIX: Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vi- 
cissitudinem suam reddet ci. Quod patuit in Gregorio, cui dixit 
angelus quod ex illa hora, qua argenteos naufrago dari fecit, 
destinavit eum Deus summum pontificem fieri. Dabat enim 
beatus Gregorius libenter pauperibus. Ideo congruit ei quod 
de Iob legitur XXXI: Si negavi quod volebant pauperibus et 
oculos vidue expectare feci, si comedi bucellam ineam solus, et 
non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia mea crevit mecum 
miseralio et de utero matris me e egresso est mecum. — Hoc 
multum convenit beato Nicholao. — Si dispexi preiereuntem, 
eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pau¬ 
perem. Si non benedixerunt mi chi Intera eius, et de velleribus 
ovium mearum calefactus est. Hoc multum convenit beato 
Martino, qui divisit cuin paupere clamidem. Contrarium facit 
i 1 le, de quo dicitur Prover. XVII: Qui despicit pauperem, 
exprobrat factori eius. De quibusdam etiam Dominus conque- 
ritur Ys. XXVIII: Her. est requies mea: refici/e lassum, et hoc 
est meum refrigerium; et noluerunt audire. Ideo dicitur Prover. 
XXI : Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse 
clamabit et non exaudietur. Exemplum illius divitis, qui nil 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


I97 


dabat egenis, et totus gule et luxurie deditus erat, nec missam 
nec Evangelium audire volebat. Cumque prò mortuo presbiteri 
et clerici Requiem eiernam cantarent, crucifixus posuit digitos 
in auriculas suas dicens quod nullo modo audiret illum, qui 
vocem suara audire contempserat. Ideo Tobias docuit filium 
suum dicens IIII : Ex substantìa tua fac elemosinam et noli 
avertere faciem tuam ab ullo paupere , et multa alia que de ele¬ 
mosina ibi dicuntur. Ila enim ftet, ut nec a te avertatur facies 
Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Si multum libi 
fuerit, abundanter tribue. Si exiguum fuerit Ubi, etiam exiguum 
libenter impertiri stude. Rationem istorujn assignat Gregorius 
dicens: Dum quelìbet necessaria damus indigentibus, non nostra 
largimur, scd sua illis reddimus. Idem: Qui facit elemosinam, 
non ei dal qui accìpit, scd illi cuius amore impendit. Quod 
autem dicitur in Iob XXXI : Foris non ma?isit peregrinus, 
hostium meum viatori patuìt , totum hoc adimplevit Gregorius 
et multi alii ; de quibus habetur in epistola ad Hebre. XIII : 
Caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite 
oblivisci. Per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio 
receptis. Ideo dicit beatus Petrus prima IIII : Hospitales vivi - 
cem sine murmuralione. Ex hoc enim Dominus commendabit 
electos, Mat. XXV: Hospes crani, et colle(gislis) me. Quod 
autem dicit Ecclesiasticus XIX, quod ex visti cognoscitur vir, 
et ab occursu faciei cognoscitur sensatus , in hoc concordat alius 
sapiens, qui dicit Eccle. Vili: Sapientia hominis lucet in vultu 
eius, et potentìssimus faciem illius commutabit. Habui quendam 
ministrum in Ordine fratrum Minorum, qui dictus est frater 
Aldevrandus, et fuit de oppido Flaniani, quod est in episco- 
patu limole, de quo frater Albertinus de Verona, cuius est 
sermonum memoria, ludendo dicebat, quod turpem ydeam in 
Deo habuerat. Habebat enim caput deforme et factum ad ino- 
dum galee antiquorum et pilos multos in fronte. Cuna autem 
aliquando in octava Epyphanie occurreret sibi inchoanda illa 
antiphona: Caput draconis, fratres ridebant, et ipse turbabatur 
et erubescebat. Ego vero recordabar illius auctoritatis Senece. 
Qualem putas intus esse animarti, cuius extra ymago tam feda est ? 



198 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod autem dicit Ecclesiasticus XI : ne spernas hominem 
in visu suo, optime docet, quia, sicut dicit beatus Augustinus: 
multi contempserunt humilem Chrislum, sed noti pervenerunt 
usque ad altitudinem Christi. Quare hoc? Ysaias assignat ra- 
tionem dicens LUI : Et quasi abscondìtus vultus eius et despe- 
ctus, unde nec reputavimus eum. Ne autem hoc fiat, Ecclesia¬ 
sticus XI. ponit exemplum dicens: Brevis in volatilibus est 
apis, et inilium dulcoris habet fructus illius. Ad idem facit 
exemplum, quod ponit poeta modernus: 

In tenui calamo latitat mel sepe suave, 

Et modici fontis temperat unda sitim. 

Unde nota quod in prohibitione superius ab Ecclesiastico 
facta, qua dicit: ne spernas hominem in visu suo , fuerunt de- 
cepti illi qui contempserunt Alexandrum et Zacheum et beatum 
Martinum et Constantium mansionarium Ecclesie sancti Ste- 
phani iuxta Anconitanam civitatem, de quo dicit beatus Gre- 
gorius primo Dialogorum, quod eral pusillus valde et exili 
forma atque despccta, et tamen humilitatem habebat altissimam; 
quod est contra illud, quod consuevit dici: 

Vix humilis parvus, vix longus cum ratione, 

Vix repperitur homo ruffus sine proditione. 

Istius Constantii humilitatem quidam rusticus fuit expertus, 
qui de eo dixit: ' Ego grandem hominem eum credidi, iste 
autem de homine nichil habet’. Et ex hoc Constantius non 
est turbatus, sed potius amplexatus et osculatus est rusticum. 
Ex qua re pensandum est, cuius apud se humilitatis fuit, qui 
despicientem se rusticum amplius amavit. Qualis enim quisque 
apud se lateat, contumelia illata probat. Nani sicut superbi ho - 
noribus, sic plerumque humiles sua despectione gratulantur . 
Cumque se et in alienis oculis viles aspiciunt, idcirco gaudcnt, 
quia hoc iudicium confirmare intelligunt, quod de se et ipsi apud 
semetipsos habuerunt. Iste Constantius tante sanctitatis fuit, 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


199 


sicut ibidem beatus Gregorius narrat, quod loco olei aquam 
in lampadibus ardere fecit. 

Diximus supra quod prelatus ad hoc, ut sit ydoneus et 
sufficiens, positive debet habere tria, scilicet sapientiam, san- 
ctam vitam et bonos mores. Sapientiam debet habere, quia, 
sicut dicit Ecclesiasticus XXI : Os prudentis querìtur in Ecclesìa, 
et verba illius cogitabunt in cordibus suis. Item Eccli. XXXVII : 
Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius lauda- 
bìles sunt. Vir sapiens replebitur benedictionibus, et videntes 
illuni laudabunt. Sapiens in populo hereditabìt honorem, et no- 
?nen illius erit vivens in eternum. Item Eccli. XXXIX: Collau- 
dabunt multi sapientiam eius, et usque in seculum non delebiiur. 
Hinc Yram rex 7yri dixit per litteras, quas miserat Salomoni: 
' Quia dilexìt Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit 
super eum \ Et addidit dicens: ' Benedic/us dominus Deus Israel, 
qui facit celum et terram, qui dedit David regi filium sapientem 
et eruditimi et sensatum atque prudentem, ut edificar et domimi 
Domino et palatium sibi' > > II Parali. II. Sanctam vitam debet 
habere, quia, sicut dicit beatus Augustinus: Vilissimus coni- 
putandus est et ab omni celti fidelium scgregandus, nisi precellat 
scientia et konestate, qui est dignità le prestantior . Item Beda: 
Non sufficit sacerdoti rota una sine altera, nec sufficit ad am- 
bulandum pes unus sine altero. Mundicia sacerdotis sine sa- 
pientia est iamquam ignis, qui evanuit in fumum, et uva, que 
detumuit in acetum. Sapientia enim eius sine mundicia est quasi 
cibus sine sale et lucerna sine lumine. Item Beda: Quomodo 
potest predicare mundiciam sacerdos immundus ani sapientiam 
saccrdos ignarus? Quomodo poterit hortator esse viduita/is et 
castitatis, qui fornicationes et coniugia frequentare non timetf 
Item Illarius: Exemplaria debent esse sacerdotes propter mundi- 
liam et sapientiam. De munditia dicitur: Beati mundo corde et 
cet. De sapientia dicitur: Labia sacedotis custodiunt scientiam, et 
legem requirent ex ore eius, quia angelus Domìni exercituum 
est. Item Gregorius: Quomodo potest preses Ecclesie auferre 
malum de medio eius, cum taciturnus sibi respondeat ea commi- 
sisse que corripit, et qua liberiate populo predicare presumit, 



200 


SALIMBENE DE ADAM 


cum in simile ipse corruerit? Item Gregorius: Vulnerato pa¬ 
store, quis curandis ovibus adhìbet medicinam? Item Gregorius: 
Quomodo orationis clipeo tue tur populum, qui se ictibus hostium 
nudum prebuit feriendum f Et qualem de se fraduni producturus 
est, cuius radix gravi peste infecta est? Item Ambrosius: Se ir e 
Prelati debent quia tot mortibus digni sunt, quot exempla ina- 
lorum transmittunt ad posteros. Item Augustinus: Meritis pre- 
latorum damnatur adeo vita subditorum, quia, dum errata cor- 
rigere negligunt, seipsos obiciendos ostendunt. Item Augustinus: 
Qui consenta subiecto in errore et negligit emendare, non est 
censendus episcopus, sed canis impudicus. Item Gregorius: Com- 
passio quippe homini, et rectitudo vitiis debeiur, ut in uno eodemque 
homine et diligamus bonum quod factum est et persequamur mala 
que fecit, ne, dum culpas incaute remittimus, non iam per ca- 
ritatem compati, sed per neglìgentiam condescendisse videamur. 
Nota quod Hely fuit amotus a sacerdotio, prò eo quod no- 
verat indigne agere filios suos et non corripuit eos, I Reg. 
II et III et IIII. Item: Corripiet me iustus in misericordia et 
increpabit me. Quod impletum est in Moyse et Iosue, cui 
Moyses dixit Numeri XI: Quid, inquit, emularis prò me? Quis 
tribuat, ut omnis populus prophetet, et del eis Dominus spiri- 
tum suum? Item Prover. XXVIII: Qui corripit hominem, gra¬ 
davi postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per lingue 
blandimento decipit. Quod patet in Petro et Marco. Nullus ita 
expressit peccatum negationis Petri sicut Marcus. Et beatus 
Petrus postea appellat eum filium suum, dicens prima ultimo: 
Salutat vos Ecclesia que est in Babylone coelecta et Marcus 
filius incus. Ideo dicit sapiens Prover. XVII : Plus proficìt cor- 
rectio apud prudenlem, quam centum plage apud stultum. De 
stulto autem et peccatore dicit Ecclesiasticus XXXII: Peccator 
homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet 
comparalionem. Item Ysidorus: Is qui preest, si preter voluntatem 
Dei vel prcter quod in sacris scripturis manifeste et evidenter 
ostenditur dicit aliquid vel imperat, tamquam falsus lestis Dei 
aut sacrilegus habetur. Item Ysidorus: Omnis magìster, qui 
scandalizat discipulos suos inaìis operibus vel exeinplis, claudit 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


201 


ante eos regnum celorum, nec intrat nec qui volunt intrare per- 
mittit. Item Bernardus: Quem michi dabis de ?iumeroprelatorum, 
qui non magia vigilet marsupiis subditorum evacuandis quatn vittis 
extirpandis? Utinam sic vigile ut ad animar um curam, quam 
alacres currunt ad cathedram. Item idem: Mirum est de clericis, 
cuius ordinis sint. Nam aliud esse, aliud videri volunt. Habitu 
milites, questu rustici, actu neutrum exhibent. Non enim pugnant 
ut milites, non laborant ut rustici nec evangelizant ut clerici. 
Quia ergo nullum secuntur ordinem, erunt ubi fiullus crii ordo, 
sed sempiternus orror inhabitat. Item Bernardus: Quicquid est 
in genere rerum delitiosum homini, sibi •assumunt clerici. A 
mulieribus molliciem habitus, a mirnis ioculatoria verba, a mi- 
litibus phaleras, a trapefitis pecuniam, a regibus et princìpibus 
potestales et honores. Et ideo, quia in labore hominum non sunt, 
cum hominibus non flagellabuiitur. Item Bernardus: Venient, 
venient ante tribunal Christi sacerdotes, et tutte audietur popu- 
lorum accusatio gravis et allegatio dura, quorum vixere sli- 
pendiis nec diluere peccata. Duces ce ci et fraudu lenti media tores, 
qui nondum reconciliati officiavi reconcilialiouis sumpserunt. In 
veteri festamento unum solum prophetam invenio equitasse et 
eum a leone devoratum fuisse. Item Bernardus: Heu! purpurati 
saccum prcdicant, ieiunium splendide epulantes. Olivi Hesdras, 
audito quod manus principimi et magistratuum esset in trans¬ 
gres sione prima, scidit pallium, sedit merens, clamavit ad Do- 
minum et gemitìi suo populum provocavit ad gemitum. Sed hodie 
andito flagitio ridet prelatus. Condam rex Israel transiens per 
murimi cilicio utebatur, hodie prelatus circuii Ecclesiavi faleratus. 
Condam prophete in atriis habitabant, modo prelati palatia sibi 
edificant. Item Bernardus: Res Ecclesiarum res paupcrum sunt. 
Sacrilega crudelitate subripiunt, quicquid non domìni, sed dìs- 
pensatores preter neccssarium vietimi et simplicem vestitimi su- 
scipiunt. Item Bernardus: Plus fulgent calcaria quam altaria, 
citius ìnveniuntur in stabulo quam in tempio, citius currunt ad 
coquinam quatti ad Ecclesiam, ad mensam quam ad missam. Item 
Bernardus: Deus se hominibus subdidit, et tu dominavi gestiens 
hominibus, tuo te preponis alidori. Item idem: Quotiens hominibus 



202 


SALIMBENE DE ADAM 


preesse desidero, totiens Deum meum preire contendo. Item 
idem: Qui primntum desiderai i?i terris, confusionem accipiet 
in celis. Inde edam commendatur vere martyr, de quo dicitur 
quod minas iudicum non timuit nec terrene dignitatis gloriam 
quesivit. Item Gregorius: Mirabile est cecum cecis in ducatum 
suscipere, et mirabilius tales cuilibet scienter commiltere. Item 
Bernardus: Monstruosa rcs est gradus summus, a?iimus infìmus; 
scdes prima, vita ima; lingua magniloqua, manus ociosa; vultus 
gravis, actus levis; sermo multus, fructus nullus; ingens aneto- 
ritas, nutans stabilitas. Item Gregorius: Turpe ?ii?nis est ibi 
71 os negligendo cadere, unde predicando coitati sumus alios levare. 
Item Cassiodorus: Nichil me docere potest, in quo nichil invenio 
imitandum. Item Gregorius: Tiritere debet qui vull aliis predi¬ 
care, ite proprio iaculo scipsum percutiat, cttm predicatio siile 
opere contemnatur. Nota quod plures rationes assignantur, 
quare Deus Iudam ad apostolatum elegit, quem sciebat in 
bono non perseveraturum, quarum V et ultima est, ut non 
presumamus, si ad dignitates eligimur. Unde Bernardus in 
epistola ad Coloniensem archiepiscopum: Si tantum qui eli- 
guntur ad ministerium constai eligi ad regnimi, securus est talis: 
archiepiscopus. Quod si Iudam in sacerdolio et Saulem in regno 
non legitur reprobasse itisi Deus, timeat nccesse est taliter ar¬ 
chiepiscopus. Unde valde terribile est illud Mat. XXII: Multi 
suiti vocati, pauci vero electi. Item ad Ro. XI: Noli alluni sa¬ 
pere, sed lime. Item Bernardus Ioquens ambitioso: Age tniser, 
sequere ducevi tuum, multiplica prebendas, accelera ad archie- 
piscopatum, ad episcopatum aspira. Palliativi ascendis, sed non 
palliativi descendes. ' Videbam \ inquii, ' Sathan sicut fulgur de 
celo cadcntem \ Ideo econtra dicit Seneca: Redige te ad parva, 
a quibus cadere non potes. Similiter Ecclesiasticus 29 utile con- 
silium dat: Minimum prò magno piacevi libi, et improperium 
peregrinanonis non audies. 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


203 


Ostenditur hic auctoritatibus et exemplis quod valde insipienter facit, 

quicumque intromittit se de aliqua prelatione habenda. 

Quod accidit domno Guillielmo de Foliano, qui sub con- 
tentione electus fuit in episcopum Reginum cuna domno Gui<;olo 
de Albriconibus, et oportuit eum ire Mantuam occasione par- 
tium imperatoris et Ecclesie MCCXLIII. Idem accidit domno 
Matheo de Pio, qui, cum esset canonicus Mutinensis Ecclesie 
et dominus Ecclesie de Ganaceto, procuravit, ut haberet epi- 
scopatum Mutinensem, et habuit; et erat homo gibosus et 
deformiter inclinatus; et provocate sunt p^rtes occasione sui, 
et expulsa fuit pars imperialis de Mutina, ex qua parte ipse 
erat; et ivit peregrinando per Romagnolam, ut vidi oculis 
meis apud Ravennani et apud Faventiam et apud Furlivium, 
quando guerra erat ibi validior. Nota quod valde insipienter 
facit quicumque intromittit se de prelatione aliqua habenda, 
in qua aniinarum cura coinmittitur, si salva conscientia vitare 
eam potest, Quod potest probari rationibus et exemplis. Ra- 
tionibus sic: Noli laborare, ut diteris, sed prudentie tue pone 
modum. Ne crigas ocu/os tuos ad opes, quas haberc non potes, 
quia facicnt sibi pennas quasi aquile et volabunt in celum. 
Prover. XXIII. Item Eccle. VII: Quid necesse est homini rnaiora 
se querere, cum ignoret, quid conducat sibi in vita sua, numero 
iHerum peregrhiatìonis sue et tempore, quod velud umbra pre- 
tcriit? Ideo dicit Ecclesiasticus III: Altiora te ne quesieris et 
fortiora te ne scrulalus fueiHs, sed que precepit tibi Deus, co¬ 
gita illa semper. Item Eccli. VII: Noli querere fieri index, 
visi valeas virtute irrumpere iniquìtates, ne forte extimescas 
faciem potenlis et ponas scandalum in equitate tua. Item 
Iudicum Vili: Dixcnoit omnes viri Israel ad Gedeon: e Domi¬ 
nare nostri, tu et filius tuus et jìlius filii lui, quia liberasti 
nos de manu Madian 5 . Quibus ille ait: ' Non dominabor vestri, 
nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Do- 
minus 5 . Item de Saule habetur quod, quando querebatur ad 
dandum sibi regnum, abscondilus est domi , I Reg. X. De 
sancto Marco dicit Ieronimus quod ampulavit sibi pollicem, ut 



204 


• SALIMBENE DE ADAM 


sacerdotio reprobus haberetur. De sancto Nicholao, qui in epi- 
scopum divinitus fuit electus, habetur quod fecit quicquid 
potuit, ne episcopus fieret. Similiter de sancto Ambrosio, qui 
et ipse divinitus fuit electus, habetur quod quicquid potuit 
fecit ne episcopus fieret, profitendo scilicet philosophyam et 
fugiendo versus Papiam et mulieres publicas hospitium suum 
introducendo, ut, infamatus propter eas, contemnerent eum et 
cessarent ab eo. Nec curavit de illa auctoritate Eccle. VII: 
Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa. Item nec de 
illa Eccli. XLI : Curavi habe de bono nomine. Hoc e nini magis 
permanebit tibi quam mille thesauri magni et pretiosi. Cumque 
istis modis non posset vitare, quin vellent eum habere episco- 
pum, abscondit se in possessione cuiusdam sui amici. Item de 
sancto Gregorio, qui et ipse divinitus fuit electus, habetur in 
legenda sua quod quicquid potuit fecit, ne summus pontifex 
fieret. De sancto edam Amonio Alexandrino habetur quod 
amputavit sibi ipsi auriculas, ne eum episcopum facerent. 
Cumque hoc retulissent patriarche, dixit eis: ' Etiam si nasum 
habuerit amputatum, dabo eum vobis, dummodo litteraturam 
habeat et fuerit sancte vite 5 . Reversi sunt ergo ad eum tam 
clerici quam populares civitatis cuiusdam, rogantes eum ex 
parte patriarche, ut eorum episcopus fieri dignaretur. Quibus 
il le respondit: 'Scio quod propter linguam meam me epi¬ 
scopum vultis habere. Noveritis quia, nisi quiescatis, ampu- 
tabo eam, et inutilis ero vobis et aliis 5 . Et ita dimiserunt 
eum in pace sua, timentes, ne faceret quod dicebat. Quod 
quidem, sicut fecerat de auriculis, sic et de lingua fecisset. 
Erat enim homo magne litterature et sanctissime vite et diser- 
tain linguam habebat et multos libros scribebat et solitariam 
vitam ducebat. Et nota quod iste sanctus homo fecit sicut 
facit fibus sive castor, qui cognoscens quod venatores perse- 
cuntur eum propter testiculos eius habendos, redimit se a parte. 
Dentibus enim evellit sibi testiculos et dimittit eis, et sic per- 
mittunt eum evadere. Sed de misero clericunculo, qui volun- 
tarie ad prelationes ascendit et malitiose et indigne, dicit 
beatus Bernardus: Circuit, circuii sedulus explorator, simulai, 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


205 


dissimulat, manibus et pedibus reptans, si quo modo se possit 
ingerere in patrimonium Crucifixi. Quod non docet beatus 
Gregorius, iramo in Pastorali dicit: Pollens virtutibus, invitus 
et coactus accedat ad regimai animarum. Possunt autem ad. 
detestationem huius vitii duo valere exempla. Primo, ponamus 
exemplum domini nostri Iesu Christi, de quo legitur Io. VI: 
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent 
eum et facerent eum regem, fugil iterum in montem ipse solus. 
Querentibus eum ad mortem ipse se ultro obtulit; querentes 
autem se ad regimen fugit, ut ostenderet quod quibusdam 
potius expediret esse mortuos quam esse in loco dignitatis. 
Hoc ipsum confitentur aliqui nobiles et potentes, quod potius 
vellent esse leprosi quam esse in statu, in quo sunt. Hoc 
exemplo utitur Apostolus ad Hebre. XII dicens: Curramus 
ad propositum nobis certameli, aspicientes in auctorem fidei et 
consummalorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit cru- 
cem. De Augustino etiam legitur quod fugiebat ab omni civi- 
tate, que non habebat episcopum, ne in episcopum caperetur. 
Invenitur etiam de quodam priore quod, cum electus esset 
in episcopum Tornacensem et ab Eugenio papa et ab abbate 
suo Bernardo cogeretur onus episcopatus subire, ipse prostratus 
ad pedes abbatis et clericorum, qui eum elegerant, in modum 
crucis ait: 'Monachus fugitivus, si me eligitis, esse poterò, 
episcopus vero nunquam ero \ Cui laboranti in extremis qui¬ 
dam monachus ei karus assidens ait: ' Kare mi, quia mine 
corpore separamur, oro te, si potes, salva voluntate Dei, sta¬ 
timi tuum post mortem michi reveles 5 . Cui oranti post mortem 
eius coram altari apparuit in visione Galfredus dicens: ' Ecce 
assum Galfredus frater tuus’. Cui i 11 e : c Kare mi, quomodo 
est tibi ? 5 Cui il le: 'Bene, sed revelatum est michi a sancta 
Trinitate quod, si promotus essem in episcopum, fuissem de 
numero reproborum 

Item retrahere debent miserum clericum et ambitiosum, ne 
ad prelationes velit ascendere, comminationes, que sibi fiunt 
a Deo. Dicit enim Deus prelato, cui cura animarum commit- 
titur, III Reg. XX: Custodi virum istituì. Qui si lapsus fuerit, 



206 


SALIMBENE DE ADAM 


erti cintino, tua prò anima eius. Item Eze. Ili : Fili hominis, 
speculatorem dedi te domili Israel. Et audies de ore meo verbuni 
et annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impiumi ' Morte mo- 
rieris non annuntiaveris ei neque locutus fueris, ut avertatur 
a via sua tinpia et vivai, ipse impius in iniquitate sua morie tur, 
sanguinem autem eius de manu tua requiram. 

Quod ille qui eligitur in prelatura IIII habet excusationis exempla. 

Habet enim ambitiosus clericus, qui prelationes cupit in¬ 
vadere, multa excusationis exempla. Et primo potest se exemplo 
Moysi excusare. De quo legitur Numeri XII, quod erat vir mitis- 
stinus super omnes homines, qui morabantur in terra. Et tamen 
excusavit se, quando Dominus voluit eum mittere ad Pharaonem 
et facere ducem populi sui, dicens Exo. IIII: Obsecro, Domine, 
non sum eloquens. Ab heri et nudiustertìus, et ex quo locutus 
es ad servum tuum, tinpeditioris et tardioris lingue sum. Et in 
tantum se excusavit, quod Dominus iratus est contra ipsum. 

Secundo, exemplo Ieremie, quem cum Dominus vellet mit¬ 
tere, excusavit se dicens Iere. I: A , a, a, domine Deus, ecce 
nescio loqui, quia puer ego sum. 

Tertio, exemplo Ione, qui preoccupavi fugere in Tarsis, 
ne mitteretur ad dicendum Ninevitis quod subverterentur. 
Sciebat enim quod non faceret hoc Deus, si peniterent, et 
ipse cum erubescenti remaneret tamquam in mendatio depre- 
hensus. Qui in tantum erubuit, quod noluit amplius in terra 
sua habitare, ne noti eius hoc ei improperarent. Sed postea 
impletum est in eo quod propheta predixerat: Letabitur iustus, 
cum viderit vìndictam. Nam submersi sunt processu temporis, 
postquam reversi sunt ad priora peccata. Ideo dicit Ambro- 
sius: Novit Deus mutare sententiam, si tu noveris emendare 
delictum. Idem habetur Iere. XVIII: Repente loquar adversum 
genlem et adversum regnimi, ut eradicem et destruam et disper- 
dam illud. Si penitentiam egerit gens illa a malo suo, quod 
locutus sum adversum eam, agam et ego penitentiam super malo, 
quod cogitavi ut facerem ci. 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


207 


Quarto, exemplo illius qui dixit Ys. Ili: Non sum medicus, 
et in domo mea 71071 est panis neq?ie vestime7itum. Nolite consti- 
tue7~e me prìncipem populi. 

Diximus supra quod prelatus ad hoc, ut sit ydoneus et 
sufficiens, debet habere sapientiam et sanctam vitam, de quibus 
iam dictuin est. Tertio, debet esse bonis moribus adornatus, de 
quibus nunc dicendum est. Dicit enim Ysidorus: Sit ingressus 
tuns simplicitas, nichil levitatis in incessa tuo appareat. Incessus 
tuus alterius oc7ilos ?i07i ojfendat. Imitetur autem prelatus illum 
David, cuius commendatur mansuetudo: Memento, Domine, Da¬ 
vid et omnis mansuetudinìs eius. Nani in mansuetudine suscipitur 
insitum verbum, quod potest salvare animas nostras, Iacobi I. 
Et ideo precipitur auditori verbi Dei, ut mansuetudinem habeat, 
si intelligere vult, Eccli. V: Esto 7na7isuelus ad audie7idum ver- 
bum Dei, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsiva 
veruni. De mansuetudine dicit propheta: Quoniam supervenit 
mansuetudo, et corripìemur . Unde Augustinus: Sive plecte7ido 
sive ig7io scendo, hoc solum bene agitar, ut vita hominum corri- 
gatur. Aliquis vero maledictus prelatus, nisi malitiose insurgat 
contra subditum et furibunde et indignabunde ei precipiat, non 
credit quod possit eum sub dominio suo tenere, et quicquid 
ei precipit, rationabiliter precipere credit iuxta illud: 

Sic volo, sic iubeo, sit prò ratione voluntas. 

De prelato, qualis esse debeat. 

Qualis autem debeat esse prelatus, subsequentibus versi- 
bus demonstratur: 

Prelatus mitis, affabilis atque benignus 
Sit patiens, iustus, sit dulcis compatiensque, 

Ut crimen proprium celet peccata reorum. 

Sit piger ad penas, sit velox ad miserendum 
Et doleat, quotiens facit illum culpa ferocem. 

Infundat mulcens oleum vinumque flagellans, 

Nunc virgarn patris, nunc exerat ubera matris, 

Sibilet et cantet, stimulet, cum cogit, oportet. 



208 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod tria debet habere qui populis preest. 

Nota quod tria debet habere qui populis preest, scilicet 
intellectum, sermonem et vitam honestam. De intellectu dicit 
Ecclesiasticus V: Si est Ubi intellectus, responde proximo; sin 
autem, sit mamis tua super os tuum, ne capiaris in verbo in¬ 
disciplinato et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati, 
lingua vero imprudentis subversio est ipsius. Qui intellectum 
non habet, petat a Deo, sicut fecit propheta, qui dixit: Da 
mìchi intellectum, et scrutabor legem tuam et custodiam il/am 
in toto corde meo. Item: Da michi intellectum, ut discam mandata 
tua. Et quia humiliter et utiliter petiit, ideo Dominus curialiter 
et abundanter dedit, iuxta illud quod confitetur: Super se?ies in- 
tellexi. Que fuit causa? Quia incerta et occulta sapientie tue mani¬ 
festasti michi. Et ideo benedicam Dominimi, qui tribuit michi in¬ 
tellectum. Item Prover. IX: Si sapiens fueris, tibimctipsi eris; si 
autem illusor, solus portabis inalimi. Item Eccli. Ili: Sapiens cor 
et intelligibile abstinebil se a peccatis et in operibus iustitie suc- 
cessus habebit. Item Eccli. IIII: Sapienfia filiis suis vitam inspirai 
et suscipìt exquirentes se, et preibit in via iustitie. Et qui Ulani 
diligit, diligit vitam et cet. Bernardus: Sì sapiens fueris, deesl 
Ubi ad sapientiam, si Ubi ipsi non fueris. Item Bernardus: Homo 
litleratus et non morigeratus est inimicus Dei armatus. 

De sermone dicit Apostolus ad Ephe. VI: Orate prò me, 
ut detur michi senno in apertione oris mei, cum fidutia notum 
facere ministerium Evangelii, prò quo legatione fungor in catena, 
ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui. Item II ad Thessa. 
Ili: Decetero,fratres, orate prò nobis, ut sermo Dei currat et 
clarificetur sicut et apud vos, et ut libercmur ab imporlunìs et 
malis hominibus. Non enim omnium est fides. 

Demonstratur duobus exemplis quod animalis et carnalis homo citius 

sumit tnalum exemplum quarti bonum. 

De vita autem honesta sciendum est quod faciliter potest 
homo maculare vitam suam, quia, ut dicit Apostolus I ad 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


209 


Cor. V, modicum fermentimi totam massam corrumpit. Ille edam 
qui in electis imponit maculam, hoc libenter procurat. Nani 
bona in mala convertens insidiatur, ut habetur Eccli. XI. Nam 
scriptum est de eo, quod semper interficere gentes non parcet, 
Aba. I. Callide enim insidiatur nobis, I Reg. 23 . Non enim 
ignoramus cogitationes eius, II ad Cor. II. Ipse enim adversa- 
rius noster diabolus, tamquam leo rugiens circuii, querens quem 
devoret , I Petri V. Cui resistite fortes in fide , dicit Petrus, 
scientes eamdem passionem ei que in mundo est vestre fraternitati 
fieri. Quasi diceret: Non estis soli, qui ab eo temptamini. Et 
ideo viriliter resistamus, nec inferamus cnimen glorie nostre , I 
Macha. IX. Nam facilius est destruere quam construere, et 
citius mundanus homo et animalis et carnalis sumit malum 
exemplum quam bonum; quod duobus exemplis possumus de- 
monstrare. 


Exemplum de Cassio Narniensi episcopo, de quo dicit Gregorius III Dia- 
logorum libro. Inde Dominus ait Io. VII: Notile indicare secun- 
dum faciem, sed iuslum iuditium indicate. 

Et primo in Cassio episcopo Narniensi, de quo refert Gre¬ 
gorius III Dialogorum hoc modo: Eodem namque Gothorum 
tempore, cum prefatus rex Totila Narniis venisset, ei vir vite 
venerabilis Cassius, eius urbis episcopus, occurrìt. Cui quia ex 
consparsione semper facies rubere consueverat, hoc rex Totila 
non consparsionis esse credidit, sed assidue potationis, eumque 
omnino despexit. Sed omnipotens Deus, ut quantus vir esset, 
qui despiciebatur, ostenderet, in Narniensi campo, quo rex adve- 
nerat, malignus spiritus coram orniti exercitu eius spatarium la¬ 
vasti eumque ve x are crude li ter cepit. Qui cum ante regis oculos 
ad venerandum virum Cassium fuisset adductus, hunc ab eo vir 
Domini, oratione facta, signo crucis expulit. Qui in cum ingredi 
ulterius non presumpsit. Sicque factum est, ut rex barbarus 
servum Dei ab ilio iam die veneraretur ex corde, quem despectum 
valde iudicabat ex facie. Nam quia virum tante virtutis vidit, 
erga eum illa mens effera ab elationis fasta detumuit. Nota quod 


Salimbene de Adam, Cronica. 


14 



210 


SAL1MBENE DE ADAM 


isti regi Totile non profuit quod Ecclesiasticus docet XI: Ne 
spernas hominem in visu suo. Profuit autem ei quod Ysaias dixe- 
rat XXVIII : Tantummodo sola vexalio intellectum dabit auditui. 

De verbis Augustini contra detractores. 

Nota etiam quod proni sunt mali homines ad infamandum 
bonos et libenter ponunt maculam in electis. Et ideo dicit 
beatus Augustinus: Quod enim ait Apostolus: ' Spectaculum facti 
sumus mundo et angelis et hominìbus qui nos amant, querunt, 
quid laudent in nobis, qui autem ?ios oderunt, detrahunt nobis. 
Nos autem in utroque medio constituti, adiuvante domùio Deo 
nostro, et vitam nostrani et famam sic custodire debemus, ut non 
erubescant de detractoribus laudatores. Item Augustinus ad Fe- 
licem et Yllarum: Quid mirum, si homines servis Dei detra¬ 
hunt, et quia eorum vitam pervertere non possunt, famam deco¬ 
lorare conantur, cum ipsum Deum et dominum eorum cotidie 
blasphcmare no?i cessent, cum eis displicet quicquid contra eorum 
voluntatem iusto et occulto iuditio facit? Item ad clerum Eccle¬ 
sie Yponensis: Quem diabolus non potest devorare seductum ad 
nequiciam, famam ipsius inquinare conatur, ut, si fieri potest, 
opprobriis hominum et malarum linguarum detractione defìciat 
et in eius fauces ruat. Si autem nec famam innocentis maculare 
potuerit, hoc ei persuadere temptat, ut per malivolas suspitiones 
de fratre suo iudicet, et sic ab ilio impiicatus absorbeatur. In 
persona corporis Chris ti tanto ante predictum est: c Adversus 
me insultabant qui sedebant in porta \ Et infra: Ad quid enim 
aliud sedent isti et quid aliud captanl, nisi ut, quisquis episcopus 
vel clericus vel monachus vel sanctimonìalis ceciderit, omnes talcs 
esse credant, sed non omnes posse manifestari? Et tamen etiam 
ipsi, cum aliqua maritata invenitur adultera, nec proiciunt uxores 
suas nec accusant matres suas. Cum autem de aliquibus qui sanctum 
nomen profitentur aliquid criminis vel falsi sonuerit vel veri 
patuerit, instant, sattagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. 
Hos ergo de nos tris doloribus suavitatem sue male lingue captan- 
tes, facile est, ut illos canibus comparemus, si forte in malo in- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


211 


telligendi suni, qui lingebant vulnera pauperis illius, qui ante 
ianuam divitis iocebat. Idem: Orate quidem Pro me, ne forte aliis 
predicans ipse reprobus inventar. Verumtamen, cum gloriamini, 
non in me, sed in Domino gloriemini. Quantumlibet enim vigilet 
disciplina domus mee, homo sum et inter homines vivo, nec michi 
arrogare audeo, ut domus mea melior sit quam archa Noe, ubi 
tamcn inter octo homines reprobus unus inventus est, aut melior sit 
quam domus Abrahe, ubi dictum est: ' Eice ancillam et filium eius\ 
aut melior sit quam domus Ysaac, cictus de duobus geminis 
dictum est: ' Iacob dilexi, Esau autem odio Imbuì'’. Et infra: 
Simpliciter fateor caritati vestre: quomodo difficile sum expertus 
meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum ex¬ 
pertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt. Quapropter 
etsi contristamur de aliquibus purgamenti, consolamur tamen 
etiam de pluribus ornamentis. Nolite etiam propter amurcam, 
qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestal i, unde apothece 
domìnice fructu oleì luminosioris impleniur. 

De Isaac, qui habuit gratiam ad cognoscendum futura, et tamen propter 

aliquam levitatem contemptibilis videbatur. 

Nunc de Ysaac est dicendum, qui de Syrie partibus ad 
Ytaliam veniens habitavit iuxsta Spolitinam urbem. Hic habuit 
gratiam a cibis abstinendi sive gratiam ieiunandi, orandi, tem- 
poralia contemnendi et futura predicendi, ita ut de eo posset 
dici illud Sap. Vili: Scit preterita et de futuris extimat. Hic 
itaque cum tot virtutibus esset preditus, id est excellens et 
summus et adornatus, unam levitatem habebat, per quam ab 
ignotis levis persona poterat iudicari. Nam vultus eius faciliter 
ad letitiam solvebatur, et nimis libenter ridebat. Sic in Ordine 
meo, qui est Ordo beati Francisci et fratrum Minorum, vidi 
aliquos lectores optime litteratos et magne sanctitatis, et tamen 
aliquam merditatem habent, per quam leves persone iudicantur 
ab aliis; libenter enim ludunt cum murilego vel cum catulo 
vel cum avicula aliqua, sed non sicut beatus Franciscus cum 
fasiano et cicada ludebat et delectabatur in Domino. 



212 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod aliqui liuiusmodi levitates diversis respectibus habent. 

Unde sciendum est quod aliqui faciunt liuiusmodi levitates 
diversis respectibus. Quidam enim ideo talia faciunt, quia ha¬ 
bent cor vanum. De quibus dicitur Iere. II: Ambulaverunt post 
vanitatela et vani facti sunt. Quia defecerunt in vanitate dies 
eorurn , et anni eorum cum festinatione. Secundo, ideo aliqui fa¬ 
ciunt liuiusmodi levitates, ut a se tristitiam removeant. Nani, 
ut dicit sapiens in Prover.: in merore animi dcicitur spiritus , 
et iterum XII : Meror in corde insti — vel viri — humiliabit 
cum, et sermone bono letiftcabitur. Item Prover. XXIIII: Si de- 
sper aver is lapsus in die angustie, inminuetur fortitudo tua. Sed 
audi remedium Prover. XVII: Animus gaudens ctatem jloridam 
facit, spiritus tristis exsiccat ossa. Item Eccli. XXX: Tristitiam 
non des anime tue et non affligas temetipsum in consilio tuo. 
Iocunditas cordis hec est vita hominis et thesaurus sine defectione 
sanctitatis, et exultatio viri est long evitas. Tristitiam longe expelle 
a te. Multos enim occidit tristìlìa, et non est utili tas in illa. 
Ideo docet poeta: 

Interpone tuis interdum gaudia curis. 

Tertio, aliqui fatiunt liuiusmodi levitates ex permissione divina, 
ut patet in isto Ysaac, de quo incepimus dicere, et de quo 
beatus Gregorius in tertio Dialogorum taliter narrat: ' Hic 
itaque cum virtute abstine?itie, contempla rerum transeuntium, 
prophetie spiritai, orationìs intcntione esset incomparabiliter 
preditus, unum erat, quod in eo reprehcnsibile esse videbatur, 
quia non nunquam tanta ci letitia inerat, ut, [in] illis tot vir- 
tutibus nisi sciretur esse plenus, nullo modo crcderetur ’. Petrus: 
' Quidnam, queso te, hoc esse dicimus? Sponte sibi [elide frena 
laxabat, an tot vìrtutìbus pollens ali quando ad presens gaudium 
etiam renitens eius animus trahcbatur? \ Gregorius : ' Magna est, 
Pelre, omnipotcntis Dei dispensatio, et pierumque contigit, ut, 
quibus maiora bona prestai, quedam minora non tribuat, ut semper 
eorum animus habeat, unde se ìpse reprehendat, qualinus, dum 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


213 


appetunt perfecti esse nec possunt et laborant in hoc quod non 
accepenmt, nec tamen elaborando prevalent, in his que accepta 
habent se minime extollant, sed discant, quia ex semetipsis maiora 
bona 7ion habent, qui in semetipsis vincere parva vitia atque 
extrema non possunt. Hinc est enim, quod perducto Dominus 
ad terram promissionis populo, cunctos fortes atque prepotcntes 
adversarios eius extinguens, Phylisleos atque Chananeos diutius 
reservavit, ut, sicut scriptum est, in eis experiretur Israel. 
Quia non nunquam, ut dietimi est, eis etiam, quibus magna dona 
tribuit, parva quedam rcprehensibilia relinquit, ut semper liabeant, 
contro quod bellum gerant, et devictis magnis Jiostibus mentem 
non erigant, quando eos adirne adversat ii etiam minimi fatigant. 
Fit itaque, ut miro modo una eademque mens et virtute polleat 
et ex infirmitate lasescat, quatinus et ex parte constructa sii et 
ex parte se conspiciat esse destructam, ut per bonum, quod querit 
et habere non valet, illud servet humilitcr quod habet. Sed quid 
mirum, quod hoc de homine dicimus, quando illa superna regio 
in civibus suis ex parte damna pertulit et ex parte fortiter stetit, 
ut electi angelorum spiritus, dum alios per superbiam cccidisse 
conspicerent, ipsi tanto robustius, quanto humilius starent? Illi 
ergo regioni sua etiam detrimento profecerunt, que ad eternitatis 
statum ex parte sue destructionis est solidius instrucia. Sic ergo 
et in unaquaque anima agitur, ut in humilitates custodia aliquando 
ad lucra maxima ex nimio — si ve ex minimo — damno servetur 5 . 
Petrus: ' Placet quod dicis 5 . Item ad hunc sensum reducit beatus 
Augustinus verbum quod dicit, quando rogat hominem, ne 
frangatur in dìfficultatìbus rerum, que necesse est existant, ut 
ostendatur homini quia homo est. Hinc propheta ait: Sciant 
gentes quoniam homines sunt. Item Ecclesiastes I : Cuncte res 
difficiles, non potest eas homo explicare sermone. Item Ecclesia¬ 
stes VII : Cuncta temptavi in sapientia, dixi: ' sapiens efficiar \ 
et ipsa longius recessìt a me, multo magis quam erat. Et alla 
profunditas, quis invenict cam? Item Eccle. Vili: Intellcxi quod 
omnium operum Dei nullam possi t homo invenire ratio nevi, eorum 
que fiunt sub sole. Et quanto plus laboravent ad querendum, 
tanto minus inveniet. Etiam si dixent sapiens se nosse, non 



214 


SALIMBENE DE ADAM 


poterit repperire. Item Sap. IX: Difficile estimamus que in terra 
sunt, et que in prospectu sunt ìnvenimus cum labore. Que autem 
in celis sunt, quis investigabit? Item Eccli. XVII: Nec enini 
omnia possunt esse in hominibus. Nota, quantum ad istam ma- 
teriam pertinet, quod aliquando permittit Deus aliquam merdi- 
tatem inesse alicui misero et avaro propter miseriam et avari- 
tiam et merditatem suam, quia dignus est, ut talia patiatur. 
Ideo dicit Ecclesiastes V: Et quid prodest possessori, nisi quod 
cernit divitias oculis suis? Item Ecclesiastes VI : Est et aliud 
malum, quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines. 
Vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nichil 
deest anime sue ex omnibus que desiderai, nec tribuit ei potesta- 
tem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. 
Hoc vanitas et magna miseria est. Item Eccle. II: Homini bono 
in conspcctu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et letitiam, 
pecatori autem dedit afflictionern et curavi superfluam, ut addai 
et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Sed et hoc vanitas et 
cassa sollicitudo mentis. Item Eccle. II: Detestatus sum om?iem 
industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus 
heredem post me, quem ignoro, utrum sapiens an stullus futurus 
sit, et dominabilur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus 
fui. Et est quicquam tam vanum? Unde cessavi, renuntiavitque 
cor meum ultra laborare sub sole. Nam cum alius laboret in 
sapientia et doctrina et sollicitudine, homini otioso quesita dimittit. 
Et hoc ergo vanitas et magnum malum. Ad litteram hoc vidi 
frequenter in diebus meis quia aliqui congregant divitias et 
nullam utilitatem inde consecuntur, et alii superveniunt, qui 
dissipant illas. Ideo dicit Ecclesiasticus XIIII : Nonne aliis re- 
linqucs dolores et labores tuos? In divisione sortis da et accipe 
et insti fica animam tuam. 

Quarto et ultimo, aliqui faciunt huiusmodi levitates ex in¬ 
dustria, ut fatui reputentur, ne vanam gloriam incurrant et 
laudem humanam ex bonis operibus, que fecerunt. Ideo dicit 
Apostolus I ad Cor. Ili: Si quis videtur inter vos sapiens esse 
in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius 
mundi stultitia est apud Deum. Sa iptum est enim: ' Comprehen- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


215 


dam sapientes in astutia eorwn’ > . Hoc habentur Iob V; et 
Ys. XXIX: Peribit sapiefitia a sapientibus eius, et ìntellectus 
prudentium eius abscondetur . 


De duobus qui se stultos simulaverunt sancta intentione, ne vanam glo- 

riam incurrere possent. 

Sed de hac materia ponamus duo exempla. Et sit primum 
illius sancti patris, qui cum esset magne sanctitatis et magni 
nominis, ob quam causam iudex provintie cum tota familia 
sua veniebat ad videndum eum, dixerunt ei discipuli sui: ' Ho- 
neste te habeas, pater, quia iudex istius provintie te videre 
desiderat’. Quibus ipse respondit: 'Benedicamini, filii, asummo 
Deo, quia bene dixistis. Et indutus sacco sedit super hostium 
celle et cepit comedere panem et caseum prima hora diei in 
sexta feria, ac si esset puerulus, nec iudici venienti assurgere 
voìuit. Quod cum iudex vidisset, contempsit eum et recessit 
ab eo indignatus dicens: ' Est iste i 1 le heremita, de quo mi¬ 
rabilia multa audivi? Magis videtur fatuus quam vir sapiens \ 
Audientes hoc discipuli erubuerunt et dixerunt patri suo: 'Pater, 
peccasti, quia et malum exemplum dedisti et te fatuum reputari 
fecistiQuibus ipse respondit: 'Ideo taliter feci, filii, ut me 
fatuum reputaret et ad me visitandum amplius non veniret 
Alia vice quidam secularis rogavit quendam sanctum patrem, 
cui devotus erat, ut amore Dei et sui ingrederetur civitatem 
et iret ad domum eius et orationem faceret super filium eius, 
qui infirmabatur. Quod cum promisisset libenter facturum, 
precessit secularis et congregavit amicos et vicinos, volens cum 
eis occurrere sancto patri ad honorandum ipsum. Quos cum 
de civitate exire vidisset, erubuit et timuit, ne vana gloria sibi 
surreperet. Ibat enim solus per viam, que erat iuxta fluvium. 
Et totaliter denudans se, cepit in flumine vestimentum suum 
lavare. Quod videns secularis ille, qui alios ducebat, erubuit 
et sociis dixit: ' Revertamur in civitatem, quia ille sanctus pater, 
ad quem ducebam vos, modo sani capitis non videtur \ Et 
reversi sunt. Postea invenit eum in cella sua et dixit ei: ' Pater, 



2 IÓ 


SALIMBENE DE ADAM 


quare te fatuum reputari feristi?’ Cai iIle respondit: 'Fili, 
studiose hoc feci, ut fatuus reputarer, quia cum turba homi- 
num veniebas, qui mirili vanam gloriam intulissent. Sed eanius 
modo nos duo silenter ad filium tuum visitandum, quia Scriptura 
dicit Eccli. VII: Non te pigeat visitare infirmum, ex his e?iim 
in dilectione firmaberis. Et iterum Iob V: Visitans speciem tuam 
non peccabis ’. Cumque ibi fuissent, imposita manu super pue- 
rum et fusa a sancto patre oratione ad Deum, statini puer 
pristine restitutus est sospitati, iuxta verbum quod scriptum 
est Mar. ultimo: Super egros manus imponent, et bene hnbebunt. 
Item nota quod isti duo patres impleverunt quod docet poeta: 

Stultitiam simulare loco, prudentia summa est. 

Quod edam David fecisse dignoscitur, quando simulavit se 
stultum coram Achis et servis suis, et hac cautela periculum 
mortis evasit, I Reg. XXI. 

Consulitur prelato, qui aliis ponitur in exemplum, quod a levitatibus 

abstineat quantum potest. 

Consulimus itaque prelato, qui aliis ponitur in exemplum, 
ut a levitatibus abstineat quantum potest, et si levitatibus usus 
fuit, quando fuit persona privata, eas factus prelatus omnino 
dimittat; sicut fecit quidam, quem monachi cuiusdam mona¬ 
steri i post decessum abbatis sui elegerunt in abbatem tamquam 
monachum magis omnibus dissolutimi, sperantes sub eo remis- 
sius vivere. Cum autem factus fuisset abbas, regulam et statuta 
maiorum fecit nobiliter observari. Cumque monachi plus solito 
gravarentur, abbati suo dixerunt: 'Ideo te elegimus in abba¬ 
tem, quia sperabamus sub tuo dominio compiere desideria 
cordis nostri, tu autem in virum aduni mutatus videris. Que 
sit ergo causa mutationis tue, per te cognoscatur a nobis ’. 
Quibus ille respondit: 'Fidi mei, hec est mutatio dextere ex- 
celsi. Deus enim mollivit cor meum, et omnipotens conturbavit 
me , Iob XXIII. Nani prius, cum essem persona privata, non 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


217 


habebam recidere rationem Deo nisi de anima mea, iuxta ver- 
bum quod scriptum est Ro. XIIII: Unusquisque prò se rationem 
reddet Deo. Nunc autem et prò me et prò vobis rationem Deo 
sum redditurus, iuxta verbum quod scriptum est Lue. XVI : 
Redde rationem villicationis tue. Et ideo, filii karissimi, Apo- 
stolus precipit ad Hebre. ultimo: Obedite prepositis vestris et 
subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem prò anima bus 
vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et no?i gementes. 
Hoc enim noti expedit vobis \ Sunt autem non nulli, qui ita 
faciunt levitates, quando sunt prelati, sicut faciebant prius, 
quando erant persone private. • 

De levitate cuiusdam archiepiscopi, que imitanda non est. 

Qualis fuit sanctus Lupus archiepiscopus Senonensis, de 
quo sic legitur: Cum autem omnes de curia sibi vehementer de¬ 
traile reni, quod virginem Dei, fìliarn predecessoris sui, nimis 
inmoderate amaret, coram detrahentibus ipsam virginem appre - 
hendens, osculatus est eam, dicens: ' Nichil nocent homini verba 
aliena, quem propria non maculat conscientia 5 . Quia enim ipsam 
Deum ardenter amare cognoverat, eam mente purissima diligebat. 
Sed dicitur in Prover. XXVI: Sicut canis qui reverlitur ad 
vomitimi suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Quan¬ 
tum ergo ad istam materiato pertinet, faciendum est quod docet 
beatus Franciscus. Dicit enim: Bonum est multa dimittere, ne 
ledatur opinio. Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni 
anime ornne genus placet , Eccli. XXXVII. Ideo dicit Aposto- 
lus I Cor. VI : Omnia michi licent, sed non omnia expediunt. 
Item infra X: Omnia licent, sed non omnia cdijjìcant. Ideo di¬ 
cit I Cor. XIII : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, 
sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus: quando autem factus 
sum vir, evacuavi que erant parvuli. Nota quod in Pontificali 
Ravenne frequenter legi, quod quidam archiepiscopus Ravennas 
ad tantam devenerat senectutem, quod verba puerilia loque- 
batur. Nam factus fuerat cum puero puer. Cumque Magnus 
Karolus imperator venturus esset Ravennam et cum eo pran- 



2 I 8 


SALIMBENE DE ADAM 


surus, rogaverunt eum clerici sui, ut propter honestatem osten- 
dendam et bonum exemplum dandum, coram magno imperatore 
a levitatibus abstineret. Quibus ipse dixit: ' Bene dicitis, filii, 
bene; et ego ita faciam \ Cumque iuxta se sederent ad mensam, 
tetigit familiariter archiepiscopus manu sua scapulas Karoli 
dicens: 'Pappa, pappa, domne imperatori’. Cum autem im- 
perator quereret ab astantibus, quid diceret, dixerunt ei quod 
' pre nimia senectute modo puerili invitat (vos) ad comeden- 
dum Tunc imperator alacri vultu amplexatus est eum dicens: 
Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Non tale iuditium 
de Iohanne Evagelista quidam habuit adolescens, dum cum 
avicula luderet sicut puer. De quo sic habetur: Cum avis que 
perdix dicitur viva beato Iohanni a quodarn oblata fuisset, ei 
ille eam quasi dcmulcendo tangeret et contrectaret, quidam ado- 
lescens hoc videns ad coevos suos ridendo dixit : ' Vide te, quo- 
modo ille senex cum avicula sicut puer ludit ’. Quod beatus 
Iohannes per spiritimi cognoscens, iuvenem ad se vocavit et, quid 
in manu teneret, requisiva. Cui cum se arcuai tenere diceret, 
ait: ' Quid inde facis?'’. Et iuvenis: ' Aves inde ac bestias sa- 
gittamus Cui Apostolus: c Quali/er ? Tunc iuvenis cepit tendere 
arcuili et tensum in manu tenere. Sed cum nichil ci Apostolus 
diceret, iuvenis arcum distenda. Cui Iohannes: f Quare, fili, 
arcum distendati f 5 . Cui iuvenis: ' Quia, si diutius tenderetur, 
ad iacienda iacula infirmior redderetur '. Et Apostolus ad hec: 
' Sic et fiumana fragilitas ad contemplationem minus valida pierei, 
si semper in suo rigore persìstale fragilitati sue interdum con- 
descendere recusaret. Nam et aquila cunctis avibus Celsius volat 
et solem clarius conspicit, et tamen nature necessitate ad ima 
descendit. Sic et humanus animus, cum se modìcum a contempla¬ 
tane retrahit, crebra innovatane ardentius ad celeslia tcndìt ’. 
Quasi simile exemplum habetur in Vita sancti Antonii de quo- 
dam sagittario: 

Fortius ut feriat, fortis distenditur arcus. 


Redeamus ad cursum nostrum. 



CRONICA - LIBER. DE PRELATO 


219 


Quod prelatus debet carere tribus, scilicet iracundia, avaritia et superbia. 

Privative ad hoc, ut prelatus sit ydoneus et sufficiens, de¬ 
bet carere tribus, scilicet iracundia, avaritia et superbia. 

De ira que prohibetur. 

De iracundia sciendum est quod prohibetur amicitia ho- 
minis iracundi, quanto magis eius dominium [?]. Ideo dicit sa¬ 
piens in Prover. XXII : Noli esse amicus homini iracundo neque 
arnbules curri viro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas 
scanda'um anime lue. Non sine causa prohibetur amicicia ho- 
minis iracundi, quia Ecclesiasticus dicit XXVIII: Homo enim 
iracundus incendil litem, et vir peccator conturbabit amicos et 
in medio pacem habcnlium inmittet inimiciciam. Iteni Prover. XV: 
Vir iracundus provocat rixas, qui patiens est, mitigai suscitatas. 
Itèm Prover. XVIII: Spiritimi vero ad trascendimi facilem quis 
poterit sustinere? Sed dicit aliquis : Indignantis sum nature, non 
possum facere aliud, si irascor, quia dedit michi Deus talem 
complexionem. Contra hoc habemus multiplicern responsionem. 
Et primo, quia Ieroniinus ita dicit: Legimus in David propheta 
' ad excusandas excusationes in peccatis \ quod multi peccatorum 
suorum quasi iustas pretendant excusationes, ut quod voluntate 
delinquunt videantur necessitate peccare. Dominus scrutator cor- 
dis et rerum futuras cogìtationes in singulis contuctur. Secundo, 
quia Dominus reprehendit Caym de ira, dicens Gen. IIII : Quare 
iratus es, et cur concidii facies tua? Et addidit post panca de 
dominio ire: Sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius. 
Item Iob XXXVI : Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas, 
ncc multitudo donorum ine linei te. Item: Desine ab ira et dere- 
linquc furorern, noli emulali, ut maligneris. Item Ecclesiastes 
XII: Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua. 
Ideo nota quod, si homo resistere ire non posset, tot aucto- 
ritatibus iram Deos non prohiberet. Ideo dicit beatus Iacobus I: 
Sii autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad 
loquendum et tardus ad iram. Ira enim viri iustitiam Dei non 



220 


SALIMBENE DE ADAM 


operatur. Ideo dicit sapiens Prover. XXVII : Grave est saxum, et 
onerosa est arena, sed ira slulti utroque gravior. Ira ?ion habet 
misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferrc 
quis poterit? Item super illud Prover. XII : Fatuus stativi indicat 
iram suavi , dicit glosa: Natura ire est, ut prolata magis fei~veat, 
occultata languescat. Item Prover. XXVI: Qui imponit stulto 
silentium, iras rnitigat. Imponere stulto silentium est non pro¬ 
movere eum ad prelationis dignitatem, quia, sicut dicit Eccle- 
siastes X: est malum, quod vidi sub sole quasi per errorem 
egrediens a facie principis: positum stultum in dignitate sublimi 
et divites sedere seorsum. Vidi servos in equis et principes am- 
bulantes quasi servos super terram. Hoc cotidie videmus fieri, 
quia aliquis preficitur, qui non valet tres denarios, nisi illos 
haberet in ore, et hoc fit amore privato; et alius, qui erit 
ydoneus et suflìciens, nullam poterit gratiam invenire. Et hoc 
totum predixit sapiens in Eccle. IX: Vidi sub sole nec velocium 
esse cursum nec fortium bcllum nec sapientium panem nec dodo- 
rum divitias nec artificum gratiam, sed tempus casumque in om¬ 
nibus. Notandum autem quod, iuxta psalmistam et Apostolum, 
ira conceditur, dum modo sol non occidat super iracundiam 
nostram. Unde Apostolus ad Eplie. IIII : Irascimini et nolite 
peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Conceditur 
ergo ira que ex celo Dei procedit et proximo utilis invenitur. 
Ideo dicit sapiens Eccle. VII: Melior est ira risu, quia per 
tristitiam vultus animus corrigitur delinquenti. Hic Dominus 
legitur iratus Mar. III: Et circumspicicns eos in ira contristatus 
est super cecitatem cordis eorum. 

De ira que conceditur, et de Moyse, qui legitur quater iratus. 

Item Moyses, de quo dicitur Numeri XII, quod erat vir 
mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra, legitur 
quater iratus, sicut in alia cronica posuimus, nec ex illa ira 
Deo displicuisse legitur, immo magis placuisse. 

Primo, quando filii Israel fecerunt vitulum in Oreb et ado- 
raverunt sculptile et mutaverunt gloriam suam in similitudinem 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


22 l 


vituli comcdentis femori. Exo. XXXII: Cumque appropinquasset 
ad castra, vidìt vitulum et choros. Iratusque valde proiecìt de 
marni tabulas et confregit eas ad radices montis. Iratus est ergo 
Moyses primo propter peccatimi ydolatrie. 

Secundo, propter negligentiam circa divinimi cultum, Levi. 
X: Inter hec hyrcurri, qui oblatus fuerat prò peccato, cum que- 
reret Moyses, exusturn repperit. Iratusque contra Eleazar et 
Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait : ' Cur non comedistis 
hostiam prò peccato in loco sancto, quia sancta sanclorum est et 
data vobis, ut portelis iniquitatem multitudinis et rogetis prò ea 
in conspectu Domini, presentivi cum de sanguine illius non sit 
illatum intra sancta, et come dere eam debueratis in sanctuario, 
sicut preceptum est mi chi? ’. Respondit Aaron: ' Oblata est hodie 
vidima prò peccato et holocaustum coram Domino, michi autem 
accidit quod vides. Quomodo potai comcdere eam aut piacere Do¬ 
mino in cerimoniis mente lugubrif*. Quod cum audisset Moyses, 
recepii satisfactionem. 


De malis prelatis, qui nunquam volunt a subditis satisfactionem recipere. 

Aliqui vero prelati ita superbi et protervi et maledicti sunt 
et filii Belial, quod nunquam a subditis volunt satisfactionem 
accipere, sed semper eos confundere et super eos clamare, 
faciendo contra Scripturam que dicit Eccli. XI: Priusquam 
interroges, ne vituperes quemquam; et cum interrogaveris, cor- 
ripe iuste. Priusquam audias, ne respondeas verbum, et in medio 
seniorum ne aditias loqui. 

Tertio, iratus est Moyses in seditione Dathan et Abyron 
et Chore, Numeri XVI : Iratusque Moyses valde ait ad Dominion: 
'Ne r espicias sacri fida eorum. Tu scis quia nec asellum qui- 
dem unquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum \ 

Quarto, iratus est Moyses contra principes, qui reversi de 
bello feminas reservaverant, Numeri XXXI: Iratusque Moyses 
principibus excrcitus, tribunis et centurionibus, qui venerant de 
bello, ait : ' Cur feminas reservastis? Nonne iste sunt, que de¬ 
ce peniti t filios Israel ad suggestionem Balaam et prevaricari 



222 


SALIMBENE BE ADAM 


vos fecerunt iti Domitio super peccato Phogor, unde et percussus 
est populus? Ergo cunctos interficite, quicquid est generis ma- 
sculini, etiarn in parvulis, et mulieres, que noverunt viros in 
coitu, iugulate. Puellas autem et otnnes feminas virgines reser¬ 
vate vobis et manete extra castra septern diebus \ 

De avaritia, que escludere debet hominem a prelatione, 
dici tur: Avaricìa est detestabile malum, perorrcndum facìnus, 
reciaculum diaboli, servilus abominabilis, cuiuslibet religionis 
tinea ornniumque virtutum extirpatrix. Vel sic: Avaritia est 
inmoderatus ardor habendi. Hec merito a prelatione excludere 
debet, quia excludit a regno Dei. Unde Apostolus ad Ephe. V: 
Hoc enim scitote intelligenles, quod omnis fornicator aut inmun- 
dus aut avarus, quod est ydolorum servitus, non habet heredita- 
tem in regno Christi et Dei. Item alibi dicit prima Timothei 
VI : Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam 
appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus mullis. 
Item Ecclesiastes V: Avarus non implebitur pecunia, et qui 
amai divitias, fructum non capiet ex eis. Item Eccli. X: Avaro 
nichil est scelesiius. Quid superbit terra et cinisf Nichil est 
iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam ve- 
nalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Item Aba- 
cuch II: Ve qui congregat avaritiam malain domui sue, ut sii 
in excelso nidus cius, et liberari se putat de manu mali. Cogi¬ 
tasti confusionem domui tue, concidisti populos multos, et pec- 
cavit anima tua, quia lapis de pariele clamabit, et lignum, quod 
inter iuncturas edìficiorum est.respondebit. ItemProver. XXVIII: 
Qui odit avaritiam, longi fieni dies eius. Merito igitur a pre¬ 
latione est excludendus, cui hec pestis maledicta inheret. Ideo 
dicit sapiens Prover. XXIX: Rex iustus erigit terram, vir avarus 
destruet eam. Item Prover. XV: Conturbat domum suam qui 
sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vìvet. Item Eccli. 
XIIII : Viro cupido et tenaci sine ratione est substantìa, et ho- 
mini lìvido ad quid aurum? Qui acei'vat ex animo suo iniuste, 
aliìs congregat, et in bonis illius alius luxuriabiiur. Hoc ad 
litteram frequenter videmus, quia unus prelatus habebit multas 
divitias congregatas, nec trìbuit ei Deus potestatem, ut comedat 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


223 


ex eis, sed alius superveniens dissippabit eas. Habetur simile 
Ecclesiastes VI. 

Quod homo apostata inutilis est Deo, sibi et proximo. 

De superbia, que excludere debet hominem a prelatione, 
dicitur Tobie 4: Superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo 
verbo dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis 
Perditio. Item Eccli. X: Initium superbie hominis apostatare a 
Deo, quoniam ab e0 qui fecit illum recessit cor eius, quoniam 
initium peccati est omnis superbia. Ideo dicft sapiens Prover. VI: 
Homo apostata vir inuiilis. Revera inutilis, quia inutilis Deo, 
inutilis sibi et inutilis proximo. Inutilis Deo, quia dereliquit 
Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. Et ideo 
dicitur ei Deutero. XXXII: Deum, qui te genuit, dereliquisti 
et oblitus es Domini creatoris lui. Inutilis sibi, quia, sicut dicit 
Ecclesiasticus X : Peccantem in atiimam suam quis iustificabit, 
et quis honorificabit exhonorantem animavi suam? Ideo dicit sa¬ 
piens Prover. IX: Si sapiens fucris, tibimctipsi eris; si autem 
illusor, solus portabis malum. Inutilis proximo, quem scanda- 
lizat per malum exemplum. Ideo dicit Ecclesiasticus XIX: 
Extolletur in exemplum maius, et tollelur de numero anima eius. 
Item Iob XI : Vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum 
onagri se liberum natum putat. Item Abacuch II : Quomodo vi¬ 
mini potantem decipit, sic erit vir super bus et non decorabitur. 
Item Prover. XXI : Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui 
in ira operatur superbiam. Item Prover. XXIX: Vir iracundus 
provocai rixas, et qui ad indignandum facilis est, erit ad pec¬ 
cata proclivior, id est magis inclinatus. Superbum scquitur hu - 
mìlitas, et humilem spirita suscipietgloria. Item Ys. XVI: Au- 
divimus superbiam Moab, superbus est valde. Superbia eius et 
arrogantia eius et indignatio eius plusquam fortitudo eius. Ideo 
de superbo conqueritur Dominus Ys. XXXVII : Cum fureres 
adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Item Abdie I: 
Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, 
exaltantem solium tuum. Qui dicis in corde tuo: Quis detrahet 



224 


SALIMBENE DE ADAM 


me in terrani? Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sydera 
posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Item 
Iob XX: Si ascetiderit usque ad celimi superbia eius, et caput 
eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui 
eum viderant, dicent: Ubi est? Vclui somnium avolans non vi¬ 
verne tur, transiet sicut visio noe tur na. Oculus qui eum videro t 
non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. 

Quod superbus propter duo debet confondi. 

Hoc merito eveniet ei propter duo. Primo, quonìam , sicut 
dicit Ecclesiasticus X, ab eo qui fecit illum recessit cor eius. 
Secundo, quia oppressit subiectos suos, faciens contra illud 
quod Ecclesiasticus IIII docet: Noli esse sicut leo in domo tua, 
evertens domesticos tuos et oppi inicns subiectos libi. Quod quia 
non fecit, ideo dicitur ei Ys. XIIII: Tu enim terroni tuarn di¬ 
sperdesti, tu populum tuum occidisli. 

Quod prelatus debet cognoscere insuffitientiam suam et se emendare. 

Cum igitur miser prelatus cognoscit se insufficientem pro¬ 
pter predicta peccata, quamvis dictum sit ei a subditis: Salvuni 
fac temetipsum et nos, cognoscens quod non potest sic incedere, 
quia nec consuetudinein habet, I Reg. XVII, aut debet depo- 
nere arma Saulis, scilicet iracundiam, avaritiam et superbiam, 
aut debet cogitare de statu suo, dicens Cant. I : Posuerunl me 
cuslodem in vineis, vineam mearn non custodivi. Et qui vineam 
suam non custodivit, quomodo custodiet alienam? Et qui sua 
facta bene non facit, quomodo bene faciet aliena? Ideo dicit 
Ecclesiasticus XIIII : Qui sibi nequam est, cui alii bonus erilf 
Ideo dicit Apostolus I ad Timo. III : Si quis autem domili sue 
preesse nescit, quomodo Ecclesie Dei diligentiam habebit? Sed 
hoc miser prelatus et insufficiens non potest cognoscere, quia 
scriptum est : Vìr ìnsipiens non cognoscet, et stultus non intelliget 
hec. Item Prover. XXI : Omnis via viri recto sibi videtur. Sed 
dicitur ibidem: Perversa via viri aliena est; qui autem est mun- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


225 


dus, recium est opus eius. Item Prover. XVI : Est via, que 
videtur homini veda, et novìssima eius ducunt ad mortem. 

Quia vero omnino subditi sine prelato esse non possunt, 
quia testante sapiente Prover. X: Ubi non est gubernator, po- 
pulus corruet, faciat qui eligitur in prelatum quod beatus Gre- 
gorius docet: Pollens virtutibus invilus et coactus accedat ad 
regimem animarum. Item Augustinus: Qui alendorum subditorum 
curam recipere nolueril, ut susci/et semen fralri suo Christo, 
discalciati opprobriuni sustinebit. 

Qualiter prelatus se debet habere erga subditos et e converso. 

Cum igitur bonus prelatus bonos subditos habet, debent 
se mutuo diligere et revereri, sicut Scriptura docet. Nam de 
prelato erga subditos Ecclesiasticus dicit VII: Pecora tibi sunt, 
attende i/lis, et si sunt utilia, persevercnt apud te. Item Pro¬ 
ver. XXVII : Diligenter agnosce vultum pecoris tui iuosquegreges 
considera. Non enìm habebis iugitcr potestatem, sed corona tri - 
buetur tibi in generatione gcnerationum. Item Eccli. XXXII: 
Rcclorem te posueruut, noli exlolti. Esto in illis quasi unus ex 
ipsis. Curam ilio rum habe et sic consi de et omni cura tua 
expHcita recumbe, ut leteris propter illos et ornamenlum gratic 
accipias coronam et dignitatem consequaris congregationis — vel 
corrogaiionis. Item Iudith Vili: Et nunc, fralres, quoniam vos 
[qui] es/is presbiteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima 
illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigile, ut memores 
sint quia tempiali sunt patres nostri, ut probarenlur, sì vere 
coler e ut Dcum suum. Item prima Petri V: Seniores ergo, qui 
in vobis sunt, obsecro consenior et teslis Chrisli passionimi, qui 
et eius que in futuro revelanda est glorie communicator. Pascile 
qui est in vobis gregem Dei, providentes non coacte, sed spon¬ 
tanee secundum Deum, neque lurpis lucri grada, sed voluntarie, 
neque ut dominantes in cleris, sed formefacti gregis ex animo, 
ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarccssi- 
bilcm glorie coronam. Item de Apostolo Paulo legitur Act. XX, 
quod a Milelo mittens Ephesum vocavit maiores natu Ecclesie. 


SalimbEnE de Adam, Cronica. 


15 



226 


SALIMBENE DE ADAM 


Qui cum venissent ad eum et simul essent, dixit eis et cet. : 
1 Attendile vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus 
posuit episcopos regere Ecclesìam Dei, quam adquisivit sanguine 
suo. Ego scio, quoniam inlrabunt post discessionem meam lupi 
graves, lupi rapaces in vos, non pare ente s gregi. Et ex vobis 
ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos 
post se; propter quod vigilate, memoria relinentes quoniam per 
triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis motiens unum- 
quemque vestrum. Et ?iunc commendo vos Deo et verbo gratie 
ipsius, qui potens est edificare et dare hereditatem sanctificaiis 
hominibus \ Item III Io. vox prelati ad subditos: Maiorem ho- 
rum non habeo gratiam, quam ut audiam fìlios meos in vcritate 
ambulare. Item subditis precipitur, ut bene se habeant erga 
prelatos, prima ad Thessa. V: Rogamus au/em vos, fratres, ut 
noveritis eos qui laborant inter vos et presunt vobis in Domino 
et monent vos, ut habeatis illos abundantius iti cavitate, et pro¬ 
pter opus illorum pacem habete cum eis. Item ad Hebre. ultimo: 
Obcdite prcposilis vestris et subiaccte eis. Ipsi cnim pervigilant 
quasi rationem prò animabus vestris reddituri, ut cum gaudio 
hoc faciant et non gementes. Hoc enim non expedit vobis . Orate 
Pro nobis! Notandum autem quod meliores sunt prelati qui 
dantur a Deo quam qui ab hominibus eliguntur, ut patet in 
beato Ambrosio et beato Nicholao et aliis multis, qui divinitus 
sunt eletti, et in beato Severo archiepiscopo Ravennate, qui 
per columbam fuit electus, sicut et alii plures pontifices Ra- 
vennates. De quibus videtur Dominus predixisse Iere. Ili: 
Dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et 
doctrina. Pascei unusquisque eos qui sub marni sua sunt , Iere. VI. 
Quia igitur meliores sunt prelati qui dantur a Deo quam qui 
ab hominibus eliguntur, ideo dixerunt Apostoli Domino, quando 
Mathyam in Apostolum elegerunt, Act. I: Tu, Domine, qui 
corda nosti omnium, ostende quem elegeris. Verumtamen si 
contingat subditos prelatos debere eligere, eligant eos se- 
cundum formam, quam assignat beatus Bernardus dicens: 
Talcs eligendi sunt, qui regibus Iohannem exhibeant, Egyptiis 
Moysen, fortiicantibus Finees, Heliam idolatrie, Helyseum ava- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


227 


ris, Petrum mentìe?itibus, Paulum blasfemantibus, Christum 
negotiantibus. 


Quod prelati debent frequenter mutari propter tria. 

Quod meliores sunt pi'elati qui dantur a Deo quarti qui ab hominibus 

eliguntur. 

Diximus supra quod conservatio religionum est frequens 
et conveniens mutatio prelatorum. Et hoc propter tria. Primo, 
ex parte prelatorum, quia, quando diu presunt, nimis insole- 
scunt, id est superbiendo stultizant; qifod patet in Saule, de 
quo legitur l Reg. XIII: Filius unius anni erat Saul, cum 
regnare cepisset , id est anniculus quasi parvus, quia humilis 
fuit in principio regni, in tantum ut, cum querebatur ad re¬ 
gnimi, absconditus est domi. Cui postea Samuel dixit I Reg. 
XV : No mie, cum parvulus esses in ocutis tuis, caput in tribubus 
Israel factus es? Unxitque te Dominus in regem super Israel. 
Vide, quomodo humilitas exaltavit eum. Quando autem vio- 
lenter voluit tenere regnum, a Samuele audivit I Reg. XV: 
Proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et post pauca: 
Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud pro- 
ximo tuo mcliori te. Sequitur in XIII capitulo: Duobus autem 
anuis regnavil super Israel , hoc est iuste rexit populum, in 
reliquis regni annis quasi tyrannus fuit et non rex. Tyrannus 
est, qui violenta dominatione populum premit. Secundo, ex 
parte subditorum, quia magna consolatio fit subditis, qui ha- 
bent malum prelatum, quando removetur ab eis. Ideo congre- 
gationi subditorum promittit Dominus dicens Ys. X: In die 
illa auferetur onus de humero tuo et iugum eius de collo tuo, 
et computrescet iugum a facie olei. Tertio, ex parte iterum pre¬ 
latorum, quia, si boni sunt, non est congruum, quod bonitas 
eorum debeat eis nocere. Ideo magna consolatio est eis vel 
debet esse, quando non itnponuntur homines super capita sua, 
et quando a malis subditis separantur, sicut separavit se beatus 
Benedictus ab illis monachis, qui eum toxicare volebant. Tunc 
quilibet bonus prelatus a malis subditis separatus potest dicere 



228 


SALIMBENE DE ADAM 


verbum, quod dixit Iacob Gen. XXX: Justum est, ut aliquando 
providecim etiam domili me e. 

De Tyberio, qui raro procuratores mutabat. 

Si quis autem dederit instantiam de Tyberio, qui raro pro¬ 
curatores mutabat, poterimus optime respondere, dando et nos 
instantiam nostram. Sed prius historiam Tyberii videamus. 
Refert Iosephus quod Tyberius imperator in omnibus negotiis 
suis morosus erat. Unde, cum statueret procuratores in pro- 
vintiis, vix aut nunquam mutabat eos. Quod cum sepius que- 
situm esset ab eo, quare scilicet non mutaret procuratores, 
respondit se in hoc parcere plebecule. Scientes enim procura¬ 
tores se ad modicum habituros procurationem, emungunt usque 
ad sanguinem et tanto dominantur gravius, quanto brevius. 
Qui recentes superveniunt, dissipant quicquid inveniunt. Quod 
ostendit exemplo cuiusdam vulnerati, qui cum iaceret in via 
nec amoveret multitudinem muscarum a vulnere, superveniens 
alter putavit quod omitteret ex imbecillitate, et abegit muscas, 
que cooperuerant vulnus. Ad quem i 1 le vulneratus: * Malefecisti 
michi, quia musce, quas amovisti, iam piene erant sanguine 
et partius molestabant me. Que superveniunt recentes, acrius 
pungent me ’. Sic procuratores et officiales recenter substituti 
acrius in subditos deseviunt. Dicimus de isto exemplo Tiberii, 
quod Tiberius bene faciebat raro procuratores mutando, quia 
revera procuratores noviter instituti, cum constat eis quod 
cito a procuratione removeri debent, exhauriunt marsupia sub- 
ditorum et emungunt quicquid possunt, cognoscentes quod 
modicum tempus habent, et quod ultra non poterunt villicare. 
Secus autem est de bis qui habent conscientiam et Deum pre 
oculis. Nani nos videmus diebus nostris quod in Ytalia in 
civitatibus capitanei et potestates bis in anno mutantur, et 
optime faciunt iustitiam et regimina sua. Iurant enim, quando 
veniunt, servare statuta, que a sapientibus civitatis, ad quam 
veniunt, ordinata fuerunt. Insuper habent iudices et sapientes 
secum, qui reguntur lege maiorum, quorum consilio faciunt 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


229 


universa. Nam sicut slultorum infinitus est numerus , sic multi- 
tudo sapientum sanitas est or bis terrarum. Igitur si seculares bene 
regunt civitates in paucis diebus, quanto magis religiosi, qui 
habent regulam et statuta maiorum et conscientiam et Deum 
pre oculis, sua regimina poterunt bene Tacere? 


Quod frequens mutatio prelatorum conservatio est religionum et conso¬ 
latio subditorum. 

Itaque propter rationes predictas conservatio religionum 
est frequens mutatio prelatorum. Quantum ad hoc capitulum 
satis sit dictum, transeamus ad aliud. Et poterit totus tractatus 
iste, qui pertinet ad fratrem Helyam, appellari liber de prelato. 
In quo posuimus defectus fratris Helye et maiorum prelatorum 
et sufficientias bonorum. Nam contraria iuxta se posita magis 
elucescunt. Unde poeta: 

Namque per oppositum noscitur omne bonum. 

Non sine felle suo dulcet fortuna nec albet 
Absque nigredine, nec mons sine valle fuit. 

Hinc Ieronimus dicit: Ni si enim ex comparatione virtutum vi- 
tium non ostenditur. 

De superfluo modo vivendi, quem frater Helyas habebat. 

Porro septimus defectus fratris Helye fuit, quia nimis vo- 
lebat splendide et delitiose et potnpatice vivere. Raro enim ibat 
quoquam, nisi dumtaxat ad papam Gregoriani nonum et ad 
imperatorem Fridericum secundum, quorum intimus erat, et 
ad Sanctam Mariam de Portiuncula, in quo loco beatus Fran- 
ciscus Ordinem fratrum Minorum inchoavit, et ibi obiit, et ad 
conventum Assisii, ubi beati patris Francisci corpus venera- 
tioni habetur, et ad locum Celle de Cortona, qui est locus 
pulcherrimus et delectabilis, quem in episcopatu Aretino fecit 
fieri de industria. Aut enim inveniebatur ibi aut in conventu 



230 


SALIMBENE DE ADAM 


Assisinate. Et habebat palafredos pingues et quadratos; et sem- 
per ibat eques, etiani si transibat ab una Ecclesia ad aliam 
per dimidium miliare, faciens contra regulam, que dicit quod 
fratres Minores non debeant equitare, nisi manifesta necessitate 
vel infirmitate cogantur. Itein domicellos habebat pueros secu- 
lares, sicut habent episcopi, vestitos diversicoloribus indumen- 
tis, qui ei in omnibus assistebant et ministrabant. Item raro 
comedebat in conventu cum aliis fratribus, sed semper seorsum 
in camera sua solus, iuxta verbum ilius avari Eccli. XI: In- 
veni requiem michi, nunc ma?iducabo de bonis meis solus; que 
erat rusticitas maxima secundum meum iuditium, quia 

nullius sine sotio 

iocunda fit possessio. 

Item specialem coquum habebat in conventu Assisii, fratrem 
Bartholomeum Paduanum, quem vidi et cognovi, qui cibos 
delicatissimos faciebat. Hic inseparabiliter ei adhesit, quousque 
ipse Helias ultimum diem clausit. Sic fecerunt omnes ahi qui 
de familia sua fuerunt. Nam familiam habuit specialem XII 
vel XIIII fratrum, quos in loco Celle de Cortona secum tene- 
bat, et numquam mutaverunt habitum; et post mortem mali 
pastoris vel potius seductoris, quando cognoverunt se deceptos, 
ad Ordinem sunt reversi. Item habuit Helyas in societate sua 
quondam Iohannem, qui dicebatur de Laudibus, qui frater 
laycus erat, durus et acer et tortor et pessimus carnifex. Dabat 
enim disciplinas fratribus sine misericordia ex precepto Helye, 
ut videretur illud impletum Eccli. X: Secundum ìudicem populi 
sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inha- 
bitatites in ea. 

De sagacitatibus fratris Helye, quibus nitebatur dominium Ordinis vio- 

lenter tenere. 

Octavus defectus fratris Helye fuit, quia violenter voluit 
tenere dominium Ordinis; quod ut melius tenere posset, plu- 
res sagacitates habebat: primam, quìa frequenter mutabat mi- 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


231 


nistros, ne nimis radicati fortius insurgerent contra ipsum; 
secundam, quod illos fratres faciebat ministros, quos reputabat 
amicos; tertiam, quia non faciebat capitula generalia nisi par- 
ticularia, id est cismontanorum. Non enim vocabat ultramon- 
tanos ministros, timens, ne deponeretur ab eis. Sed quando 
Domino placuit, a quo cuncta bona procedunt, tam isti quam 
illi pariter congregati deposuerunt eum, ita ut posset dicere 
illud Iere. Tren. I: Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me. 
Ad hoc autem, ut ista congregalo in generali capitulo fieret 
omnium ministrorum ad deponendum Helyas, multum laboravit 
frater Arnulfus Anglicus ex Ordine Mirforum, homo sanctus 
et litteratus et zeiator Ordinis et promotor; erat enim tunc tem- 
poris penitentiarius in curia domni Gregorii pape noni. 


Quod post depositionem fratis Helie primo facte fuerunt conslitutiones 

generales in Ordine fratrum Minorum. 

Nonus defectus fratris Helye fuit quia, cognoscens quod 
contra eum congregabantur ministri, misit obedientias per totani 
Ytaliam omnibus fratribus laycis fortibus, quos reputabat ami¬ 
cos, ut ad generale capituluin accedere non negligerent. Spe- 
rabat enim quod cum baculis eum deberent defendere. Quod 
intelligens frater Arnulfus ordinavit cum papa Gregorio, quod 
ad capitulum generale non venirent nisi illi fratres, quibus 
ex regula incumbebat, cum sociis ydoneis et discretis; et fecit 
cassari omnes obedientias missas laycis ab Helya. Et ipsemet 
papa capitulo interfuit et audivit voces fratrum de depositione 
Helye et de electione successoris, generalis ministri fratris 
Alberti Pisani. Et in ilio capitulo facta est maxima multitudo 
constitutionum generalium, sed non erant ordinate; quas pro- 
cessu temporis ordinavit frater Bonaventura generalis minister, 
et parum addidit de suo, sed penitentias taxavit in aliquibus 
locis. Item eodem anno post illud capitulum facta est gravis¬ 
sima solis eclipsis, ut vidi oculis meis, de qua infra suo loco 
dicemus. Item frater Helyas, cum adhuc minister generalis 
existeret, videns quod universale capitulum Ordinis contra 



232 


SALIMBENE DE ADAM 


eum congregabatur, misit dicendo per loca fratrum, ut singulis 
diebus in capitulis suis congregati fratres post Pretiosa alter¬ 
natili! intelligibiliter legendo dicerent illum psalmum: Quìregis 
Israel, intende , prò eo quod sub methafora vinee videtur fa- 
cere de Ordine mentionem, ibi: Vineam de Egypto transtulisti, 
eiecisli genles et piantasti eam. Dux itineris fuisti in conspectu 
eins et p(lantasti) ra(dices) eius, et imp(levit) terroni. Operuit 
montes umbra eius, et ar(busta) eius ce(dros) Dei. Exlendil 
pal(mites) s(uos) usque ad mare, et usque ad flumen propagines 
eius. Et breviter totus psalmus videtur ad religionem beati 
Francisci et Ordinem pertinere. Et habet tot versus, quot an- 
nis beatus Franciscus vixit in Ordine, scilicpt XX. Et quod 
ibi dicitur: Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus 
depasius est eam hoc absque dubio ad malum generalem mini- 
strum Ordinis cognoscitur pertinere, qualis fuit Helyas, qui 
fuit destructor et exterminator et dissipator Ordinis fratrum 
Minorum. Et nota quod nullus fuit malus generalis minister 
in Ordine fratrum Minorum nisi ipse; et in hoc fuit deceptus 
quia credidit semper tenere dominium Ordinis, sicut facit papa 
Romanus quamdiu vivit. Ille autem versiculus, qui in predicto 
psalmo habetur, scilicet: Fiat manus tua super virum dextere 
tue et super filium hominis, quem confirmasti tibi, ad bonum 
generalem refertur, q.uales fuerunt omnes ahi preter Helyam. 
Diximus ergo diebus illis predictum psalmum ante generale 
capitulum bene per integruin mensem; quod nec postea nec 
ante fieri vidi. Quod si fieret ante quodlibet generale capitulum, 
non reputarem incongruum, maxime autem post generalis mi¬ 
nistri decessum. Et post psalmum et Gloria patri et Sicut erat 
diceretur antiphona: Piange, turba paupercula. Versus: Ora 
prò nobis, beate F(rancisce). O rat io: Deus, qui Ecdesiavi tuoni 
beati Francisci. Aliis autem temporibus, quando generalis vivit, 
dicatur post psalmum versus: Fiat manus tua super virum de¬ 
xtere tue. Responsorium: Et super filium hominis, quem con¬ 
firmasti tibi. Domine, exaudi orationem meam. Dominus vobiscum. 
Oremus: Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulo tuo mi¬ 
nistro nostro et cet. Vota, quesumus, Domine, supplicante populi 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 


233 


celesti pìetate prosequere, ut et que agenda sunt videant et ad 
implenda que viderint convalescant. Per Christum dominum no¬ 
strum. 


Quod papa Gregorius nonus excommunicavit fratrem Heliam, eo quod 
imperatorem F(ridericum) excommunicatum sequebatur. 

Decimus defectus fratris Helye fuit, quia postquam fuit 
absolutus a generali officio, nec humiliter nec patienter se ha- 
buit, sed imperatori Friderico a Gregorio papa nono excom- 
municato total iter adhesit, equitando cilm ipso et cura eo 
morando in habitu Ordinis cum quibusdam fratribus, qui erant 
de familia sua; quod redundabat in scandalum pape, in scan- 
dalum Ecclesie et in scandulum Ordinis sui, presertim quia 
imperator excommunicatus iam erat, et illis diebus obsedit 
Faventiam et Ravennani, et iste miser semper in imperatoris 
exercitu morabatur, dando imperatori consilium et favorem. 
Rusticis vero et aliis secularibus usque adeo malum dedit exem- 
plum, ut illud Eccli. XIX videretur impletum: Tolletur de 
numero anima eius, et extolletur in exemplum maius. Nani ru¬ 
stici et pueri et puelle, quotiens obviabant fratribus Minoribus, 
per vias in Tuscia, ut centies audivi, cantabant: 

Hor atorno fratt Helya, 

Ke pres’ ha la mala via. 

Et tristabantur boni fratres et irascebantur vere usque ad mor- 
tem, dum talia audiebant. Videbant enim illud dominicum 
verbum impletum Mat. V: Vos estis sai terre. Quodsi sai eva- 
nuerit, in quo salietur? Ad nichilum valet ultra, nisi ut mittatur 
foras et coìiculcetur ab hominibus. Igitur propter predicta pro- 
vocatus papa Gregorius excommunicavit Heliam. 

Undecimus defectus fratris Helye fuit quia infamatus fuit, 
quod intromitteret se de alchimia. Revera, ubicumque audiebat 
aliquos fratres esse in Ordine, qui in seculo aliquid de materia 
illa sive de artifitio ilio scivissent, mittebat prò eis et retinebat 



234 


SALIMBENE DE ADAM 


eos secum in palatio Gregoriano. Fecerat enim papa Gregorius 
nonus magnum palatium fieri in loco fratrum Minorimi de As~ 
sisio, tum propter honorem beati Francisci, tum etiam ut ibi 
habitaret, quando veniret Assisium. In ilio ergo palatio plures 
erant camere et diverticula multa, in quibus Helyas retinebat 
iam dictos necnon et alios multos; quod erat quasi phytonis- 
sam consulere. Sibi imputetur, viderit ipse! 

Quod frater Helyas voluit se excusare de defectibus suis Ordinem infa¬ 
mando. 

Duodecimus defectus fratris Helye fuit quia, postquam erat 
depositus et ibat cum imperatore vagabundus, quadam die venit 
ad quendam locum fratrum Minorimi et congregatis fratribus 
in capitulo cepit velie ostendere innocentiam suam, et quo- 
modo fratres iniuste deposuerant eum. Et sic exorsus est loqui: 
Timor, quem timebam, eventi michi, et quod verebar accidit. 
Nonne dissimulavi? Nonne situi? Nonne quievi? Et venit super 
me indignatio, Iob III. Postmodum prosecutus est verba sua, 
sicut voluit et visum sibi fuit, semper se laudando et ordinem 
vituperando. Et responsum fuit ei consequenter ad omnia que 
dixerat, quia tempus et responsionem cor sapientis intelligit , 
Eccle. Vili. Dixit ergo respondens: ' Quod timet imptiis, veniet 
super eum; desiderium suum iustis dabtiur, Prover. X. Nec 
dissimulasti nec siluisti nec quievisti, sed Ordinem tuum vitu¬ 
perasti et personam tuam infamasti et malum exemplum secu- 
laribus dedisti et totum munduni turbasti. Idcirco merito venit 
super te indignatio. Quia enim multa mala fecisti, proplerea 
circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. Et pu- 
labas te tencbras non visurum et impctu aquarum inundantinm 
non oppressavi in, Iob XXII. Noveris itaque quod excusatio- 
nem tuam nullo modo suscipimus, quia scriptum est Eccli. 
XXXII: Peccator homo vtiabit correptionem et secundum voluti- 
tatem suam inveniet comparationem. Sic, tu miser, excusas te, 
cum deberes cognoscere culpam tuam. quia Scriptura dicit 
Eccli. XX: Quam bonum est correptum manifestare penitentiam! 



CRONICA - LIBER DE PRELATO 235 

sic enim effugies voluntarium peccatum. Ecce imperatorem se- 
queris excommunicatum et Ordinem tuum dimisisti, cum Do- 
minus dicat Lue. IX: Nevio mittens manuni ad aratrum et aspi- 
ciens retro aptus est regno Dei. Un de Apostolus ad Phili. Ili: 
Unum auteni, que quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero que 
sunt priora extendens meipsum, ad destinatum prosequor, ad 
bravium superne vocationis Dei in Christo resu 5 . Audiens hec 
Helyas respondit: * Ut video, non es meus amicus 5 . Respondit 
frater et dixit: 'Vere non sura tuus amicus, quia Scriptura 
dicit Eccli. XX: Fatuo non erit amicus, et non erit grada in 
bonis illius ’. Respondit Helyas et dixit: 'Nonne times talia 
dicere? \ Cui frater ait: 'Non, quia ad honorem Dei mei et Or- 
dinis mei loquor. Insuper et sapiens in Prover. dicit XXIX: Qui 
timet hominem, cito cornici ; qui sperai in Domino, sublevabitur. 
Et Ys. LI : Quis tu, ut iimeas ab homine mortali et a filio ho- 
minis, qui quasi fenum ita arescet? Nonne, miser, ut dicit sa¬ 
piens in Prover. XVI, melius erat humiliari cum mitibus quam 
dividere spolia cum superbis ? 3 . Audiens hec Helyas erubuit 
et recessit confusus, nesciens quid respondere rationabiliter 
posset. Cum autem egrederetur, dixit ei frater: ' Egredere, 
egredere, vir sanguinimi et vir Delial! Reddìdit tibi Dominus 
universum malum tuum, et ecce premunt te mala tua, quoniam 
vir sanguinum es et vir Belial, II Reg. XVI. Conversus He¬ 
lyas dixit ei : ' Quis te recepit ad Ordinem? \ Cui frater: ' Non 
tu, qui dimisisti religionem tuam et vadis vagabundus per 
mundum; et ideo rustici de te cantant : 

Hor atorno fratte Helya, 

Ke preso ha la mala via. 

Vade ergo viam tuam, frater musca, et considera quid sapiens 
in Prover. dicit XIIII: In vnalitia sua expellitur impius, sperat 
autem iustus in morte sua , qualis ero Domino concedente, 
quoniam hec est requies mea in seculum seculi; hic habìtabo, 
quoniam elegi eam. De te autem Scriptura dicit Eccli. XIII: 
Que communicatio sancto homini ad canem? Certe nulla, quia 



236 


SALIMBENE DE ADAM 


de sancto dicitur: Tu autem in scindo habitus, laus Israel. De 
canibus vero dicitur Apoc. ultimo: Foris caties et venefici et 
impudici et homicide et ydolis servienies et om?iis qui amat 
et facit mendatium Audiens hec Helyas obmutuit et re- 
cessit confusus. Quod iste, qui sic secure respondit fratri 
Helye, fuit frater Bonaventura de Furlivio, sicut ab ore suo 
audivi. 

Quod frater Helyas nunquam Ordini suo voluit reconciliari. 

Tertius decimus defectus fratris Helye fuit, quia nunquam 
voluit Ordini suo reconciliari, sed semper usque ad ultimum 
diem vite sue permansit in pertinatia sua. Cum autem misisset 
ad eum frater Iohannes de Parma generalis minister fratrem 
Gerardum de Mutina, qui erat de primitivis fratribus et fami- 
liaris sibi, rogans eum, ut amore Dei et beati Francisci et 
prò bono anime sue et prò bono exemplo dando rediret ad 
religionem suam, et ipse faceret ei omnem gratiam et mise- 
ricordiam, quam posset, respondit et dixit fratri Gerardo: 
' Tot bona audivi de ilio venerabili patre Iohanne de Parma 
quod non recusarem proicere me ad pedes suos et dicere meam 
culpam, confidens de benignitate ipsius; sed sollicitus sum 
propter ministros provinciales, quos offendi, ne illudant michi 
ponendo me in compedibus et in carcere et dando miclii panem 
artum et aquam brevem. Insuper, quia curiam Romanam offendi, 
constat michi quod cardinalis qui est Ordinis gubernator in- 
tromitteret se de penitentia michi danda. Nolo etiam perdere 
gratiam imperatoris, quam habeo Igitur frater Gerardus de 
Mutina fuit tota die integra in loco Celle de Cortona in fa¬ 
miliari colloquio cum fratre Helya et laboravit quantum po- 
tuit, ut eum attraheret et converteret cum tota familia sua, ut 
preceptis Ordinis obedirent, iuxta verbum quod scriptum est 
Prover. XXI : Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios 
a malo. Et Iacobi ultimo: Fratres mei, si quis ex vobis erra- 
verit a verilaie, et converterit quis eum, scire debet quoniam 
qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam 


CRONICA - LIBER DE PRELATO 


237 


sitarti a morte et operit multitudinem peccato-nim. Laboravit itaque 
frater Gerardus in cassum, quia noluit consentire Helyas pro- 
pter rationes predictas, et ut impleretur verbum quod scriptum 
est: Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo\ et Apoc. ultimo: 
Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sor dibus est, sordescat adhuc. 
Porro frater Gerardus totam sequentem noctem ibidem duxit 
insomnem, et ut retulit postea, videbatur sibi, quod demones 
per domum et locum per totam noctem sicut vespertiliones 
discurrerent ; audiebat enim eos voces emittere, et timor et 
tremor irruit super eum , et inorruerunt pili carnis sue, et 
omnia ossa eius perterrila snnt. Iob IIIL.Et mane facto et vale 
dicto recessit festinanter cum socio, et que viderat et audierat 
omnia per ordinem retulit generali. Igitur processu temporis 
mortuus est frater Helyas. Excommunicatus erat prius a papa 
Gregorio nono. Si fuit absolutus et si bene ordinavit de anima 
sua, modo cognoscit. Viderit ipse! Nani, sicut scriptum est 
de Deo I ad Timo. II, quod vult omnes homines salvos fieri 
et ad agnitionem veritatis venire , sic etiam scriptum est quod 
non salvai impios , Iob XXXVI. Sunt enim non nulli, qui no- 
lunt continuare bonam vitam, et in fine sperant concordare 
cum Deo, sed inveniunt se deceptos, ut dicit Apostolus ad 
Ro. I : Sicut non probaverunt Deurn habere in notitiam, tradidit 
eos Deus in reprobimi sensum, ut faciant ea que non conveniunt , 
scilicet ut desperent. Ideo dicit Beda: Quia homo noluit bene 
facere, dum potuit, inflictum est ei, ut non possit, dum velit. 
Unde Dominus Deutero. XXXII: Abscondam faciem me am ab 
eis et considerabo novissima eorum. Item Iere. XVIII: Dorsum 
et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. Et hoc 
non sine causa, quia idem fecerunt michi, ut habetur Iere. 
II: Verlerunt ad me tergum et non faciem. Al iter vero facit 
cum iustis. Unde Tobias II: Filii sanclorum snmus et vitam 
Ulani expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam 
numquam mutant ab eo. Porro processu temporis, quia omni 
negotio tempus est et oportunitas , ut dicitur Eccle. Vili, quidam 
custos fecit corpus fratris Helye exhumari et in sterquilinium 
proici, secundum quod de Ioachym, filio Iosie, rege Iuda 



238 


SALIMBENE DE ADAM 


dictum fuit a Ieremia XXII: Sepultura asini sepelietur, putre¬ 
farti/s et Proiectus extra portas Ierusalem. 

Si auteni aliquis querat cui quantum ad effigierà corporis 
similis fuit iste frater Helyas, dicimus quod totaliter assimi¬ 
lati potest fratri Ugoni de Regio, qui dictus est Hugo Pauca- 
palea, et fuit magister in gramatica in seculo et magnus tru- 
phator et magnus prolocutor et in Ordine fratrum Minorum 
sollemnis et optimus predicator, et qui mordaces Ordinis confu- 
tabat et confundebat predicationibus et exemplis. Nam quidam 
magister Guido Bonattus de Furlivio, qui se philosophum et 
astrologum esse dicebat, et predicationes fratrum Minorum et 
Predicatorum vituperabat, ita ab eo fuit confusus coram univer- 
sitate et populo Liviensi, ut toto tempore, quo frater Ugo fuit- 
in partibus illis, non solum non loqui, verum etiam nec apparere 
auderet. Hic erat totus plenus proverbiis, fabulis et exemplis, 
et optime sonabant in ore suo, quia hec omnia reducebat ad 
mores, et habebat linguam disertam et gratiosam, et iibenter 
audiebatur a populo. Ministri vero et prelati Ordinis non di- 
ligebant eum, eo quod parabolice loqueretur et confundebat 
eos proverbiis et exemplis. Sed parum curabat de talibus, 
quia homo optime vite erat. Et hec de fratre Helya dieta 
sufficiant. Quia enim intentionis nostre fuit loqui de genera- 
libus ministris Ordinis beati Francisci, cum tempus occurreret 
oportunum, et Helias, qui fuit unus ex illis, qui etiam me 
recepit ad Ordinem, grandem materiam historie continebat, 
ideo me prius volui expedire de ipso, ut eius deposita sar- 
cina facilius historiam prosequerer inchoatam. Recepit enim 
me frater Helyas anno Domini MCCXXXVIII, indictione XI. 
Iam nunc ad sequentem millesimum accedamus. 


EXPLICIT LIBER DE PRELAT 1 S. 


In quo multa utilia continentur tam de bonis quam de malis 
prelatis. 



CRONICA 


239 


De magna eclypsi solis. 

Anno Domini millesimo CCXXXIX excommunicatus est 
Fridericus imperator a papa Gregorio nono. Devicti sunt Gal¬ 
lici ultra mare. Depositus est frater Helyas generalis minister 
Ordinis fratrum Minorum, et substitutus est frater Albertus 
Pisanus. Facta est solis eclipsis, in qua sol orribiliter et ter- 
ribiliter obscuratus fuit; et stelle apparuerunt, ut vidi oculis 
meis ego frater Salimbene de Parma, cum essem in civitate 
Lucensi, que est civitas Tuscie; et iam in Ordine fratrum Mi¬ 
norum steteram per annum unum et tantum plus, quantum est 
a festo Purificationis usque ad diem, qua sol obscuratus fuit 
in sexta feria, in hora nona, in mense Iunii, tertio die intrante; 
et videbatur quod esset nox obscura; et omnes homines et 
mulieres magnum timorem habuerunt et ibant amentes cum 
magna tristicia et pavore. Et multi timore percussi venerunt 
ad confessionem et penitentiam fecerunt de peccatis suis. Et 
pacem fecerunt ad invicem qui discordes erant. Et domnus 
Manfredus de Cornavano de civitate Parmensi, qui erat pote- 
stas Lucensis tunc temporis, accepit crucem in manibus suis 
et processionai iter ibat per civitatem Lucensem cum fratribus 
Minoribus et aliis religiosis et clericis, et predicabat ipse po- 
testas de passione Christi et faciebat pacem inter discordes. 
Hec vidi oculis meis, quia ibi erain; et frater meus frater 
Guido de Adam mecum erat ibidem, et frater Egidius Fassus 
de Parma similiter; et domnus Dommafol de Mijano et domnus 
Iacobus de Maluso, consobrinus matris mee, advocati erant 
sive assessores predicti domni Manfredi potestatis Luce. Hic 
domnus Manfredus precipuus benefactor erat fratrum Minorum 
cum domina Auda, uxore sua, que erat soror domni Bertoli 
Tavernerii. Hec vidi oculis meis in loco fratrum Minorum de 
Medhexana, in quo castro erant alii nobiles milites et nobiles 
domine, que multa bona fratribus Minoribus contulerunt. Re- 
tribuat eis Dominus in retributione iustorum ! 


240 


SALIMBENE DE ADAM 


De operibus imperatori Frederici secundi. 

Eodem millesimo imperator Fridericus obsedit castrum 
Plumatium et castrum Crevacori curri Parmensibus et Muti- 
nensibus et cum CC militibus Reginis et mille peditibus in 
mense Iulii, Augusti et Septembris. Et destructa fuerunt ambo 
dieta castra, que Bononiensium erant. Inde exivit proverbium, 
ut dicerent hi qui in ludo scaccorum ludebant: Scacco per 
Vigìiola aven Piumato. Et eodem anno, dum imperator staret 
in obsidione castrorum Plumatii et Crevacori cum Parmensibus, 
Mutinensibus et Reginis, Bononienses venerunt et conbusserunt 
burgum Sancti Petri extra civitatem Mutine usque ad dictam 
portam diete civitatis. Eodem millesimo debellati sunt Bono¬ 
nienses apud Vignolam a Mutinensibus et Parmensibus, et multi 
necati et submersi sunt in flumine, et multi ducti captivi. Re¬ 
bel laverunt quidam principes et barones in marchia Trivisina, 
ex quibus principalis fuit A90 marchio Estensis cum parte 
sua, et Trivixani. 

Anno Domini MCCXL mortuus est frater Albertus Pisanus, 
generalis minister Ordinis fratrum Minorum, et substitutus est 
frater Aymo Anglicus. Siquidem frater Helyas appostataverat 
adherens Friderico. Et eodem anno in mense Ianuarii, die 
XVI intrante dicto mense congelavit flumen Padi, ita quod 
homines transibant equestres et pedestres ab utraque parte 
dicti fluminis. 

De obsidione Ferarie, et quod Feraria Romani pontificis est sive Ro¬ 
mane Ecclesie. 

Et eo anno obsessa fuit Feraria in mense Februarii et 
Marcii et Aprilis a marcinone Hestensi, qui dicebatur A90, 
et a Gregorio de Monte-longo legato in Lombardia et a duce 
Veneciarum. Et omnes isti fuerunt ibi cum magno exercitu. 
Et tunc erat domnus Raymundus de Sesso potestas Ferarie civi¬ 
tatis. Et Ferarienses reddiderunt dictam civitatem cum domno 
Salinguerra dictis domnis Gregorio de Monte-longo et mar- 



CRONICA 


241 


chioni et duci. Et missus est domnus Salinguerra Venecias 
captus, et alii nobiles de parte sua cum eo. Et stetit dictus 
Salinguerra in confinibus in civitate Venetiarum et mortuus 
est ibi et sepultus. Potens homo fuit et famosus et nominatus 
et magne sapientie reputatus. Dominium Ferarie optime ha- 
buit, sicut Guillielmus de Markesella condam habuerat et mar- 
cliioni Hestensi dederat, qui prius in Feraria nielli 1 quod 
suum esset habebat. Revera civitas Ferarie Romani pontificis 
est et terra Ecclesie; et hoc audivi centies, quia septem annis 
ibi habitavi, et etiam ab ore pape Innocentii quartii in piena 
predicatione hoc audivi, quia semper t^ngebam eum, quando 
super fenestram palatii episcopi Ferarie predicabat. Porro do¬ 
mnus Salinguerra solitus erat dicere: ' Celum celi Domino, 
terram autem dedit filiis hominum ’, quasi per hoc volens 
gloriar!, quod potens esset in terris; et tamen in aquis Vene- 
tiarum mortuus est; et cum esset sapiens, fìlium habuit stultum, 
sicut Salomon Roboam, de quo dixit Eccle. I: Habiiurus he- 
redem post me, quem ignoro, utrum sapiens an slultus fnturus 
sii et cet. Hic dictus est Iacobus Torrellus, qui et ipse pro¬ 
verbimi! suum solitus erat dicere: L'aseti da Per la pare: botta 
da, botta receve. Quod est dicere: ' Asinus percutit per parietem, 
quando recalcitrat: ictum dat et ictum recipit \ id est: percus- 
suram dat et percussuram recipit. Quod rustici sapientissimum 
verbum reputabant, eo quod de papa et imperatore dictum 
esse credebant, qui tunc temporis discordes erant ad invicetn. 
Et tunc temporis erat papa Gregorius nonus et imperator Fri- 
dericus secundus. 

De Paulo Traversario de Ravenna. 

Et capta est Ravenna a dicto imperatore, postquam mortuus 
est Paulus Traversarius. Et nota quod in Ravenna antiquitus 
fuerunt 1111 nobilia casalia, sicut in Pontificali Ravenne pluries 
legi. Habitavi enim ibi per quinquennium. Et omnia illa ca¬ 
salia, que erant nobiliora et super alia, ad nichilum sunt re- 
dacta; quorum ultimum, quod plus duravit, fuit casale domni 

SalimbenE de Adam, Cronica. 16 



242 


SALIMBENE DE ADAM 


Pauli Traversarii, quod diebus meis omnino defecit. Fuit 
autem Paulus Traversarius pulcherrimus miles et magnus baro 
et ditissimus valde et dilectus a civibus. Verumtamen habuit 
emulum et contradicentem sibi quendam Anastasium in Ra¬ 
venna. Porro domnus Paulus filium habuit, ex quo reinansit 
filia non legittime nata, que dieta est Traversaria, a casali 
suo nomen sortita. Hanc sepe vidi. Et fuit pulcherrima do¬ 
mina et bene morigerata, mediocris tamen stature, id est nec 
nimis longa nec nimis parva. 

De domilo Thomasio de Foliano, quem papa Innocentius IIII fecit co- 

mitem Romagnole. 

Hanc papa Innocentius quartus legittimavit, ut posset he- 
reditare, et dedit eam in uxorein donino Thomasio de Foliano, 
qui erat de Regio et attinebat sibi, quem etiam in Romagnola 
comitem fecit, et placuit Ravennatibus. Genuit autem domnus 
Thomasius ex ea filium nomine Paulum, quem vidi pulcher- 
rimum puerum et spetiosum valde; qui curii pervenisset ad 
bivium pytagorice littere, ultimum diem clausit. Cumque de- 
venisset ad mortem, instituit sibi heredem domnum Matheum 
de Foliano, qui processu temporis bona occupavit ipsius. 


De domno Stephano, filio regis Ungane, qui multa perpessus est in- 
fortunia. 

a 

Sane post mortem domni Thomasii uxor que fuerat eius 
iterum est maritata; quam in uxorem accepit nepos marchionis 
Hestensis, scilicet domnus Stephanus, filius regis Hungarie, 
sancte Elysabeth frater, sed non ex eadem matre, sed tantum 
ex patre. Qui genuit ex ea filium spetiosum, qui processu 
temporis mortuus est; et uxor domni Stephani mortua est et 
sepulta in sepulcro domni Pauli Traversarii, in Ecclesia sancti 
Vitalis in artica apud Ravennani. Ipse vero domnus Stephanus 
postmodum ivit Venetias et ibi in altissima paupertate et 
summa miseria ultimum diem clausit. Et ut tradidit Iosephus 



CRONICA 


243 


de Herode Agrippa loquens: Non erat homo, in quo mutabiliias 
fortune adco posset deprehendi , et exemplificat de tribus eius 
infortuniis: sic de domno Stephano possumus exemplificare. 
Primo, in hoc male contigit ei, quia, post mortem Andree regis 
Hungarie, mater eius de Hungaria fugit pregnans, timens ne 
interficeretur ab Hungaris, sicut aliam reginam occiderant, 
scilicet sancte Elysabeth matrem. Secundo, quia imposuerunt 
ei quod ex Dionisio quodam conceperat; et ideo filii regis 
Hungarie fratrem eum non appellabant nec ad habendam pa- 
ternam hereditatem admittebant. Et hoc dubium multis annis 
apud regem Hungarie fuit. Et multi fratres Minores de Hun¬ 
garia, qui transibant per Ferariam, volebant ipsum videre et 
dicebant quod regi Hungarie, patri suo, in habitudine corporis 
optime similis videbatur. Tertio, quia, cum nutriretur Ferarie 
in marchionis Hestensis curia, et speraretur quod ei propin- 
quitatis iure deberet succedere tamquam filius neptis, filie 
Aldevrandini fratris, portatus fuit quidam [puer parvus de 
Apulia supra asinum vel sumarium, natus ex quadam nobili 
muliere de Neapoli et ex quodam Rainaldo principe, quodam 
filio A^onis marchionis Estensis de Ferraria, ut tunc dictum 
fuit; quem Rainaldum] imperator obsidem tenebat in vinculis 
[in civitate NeapoliJ. Si fuit res fictitia, malitiose composita, 
an veritas, ignoro. Verum quomodocumque fuerit, Stephanus 
de Feraria fuit expulsus et habitavit Ravenne. 


De donino Oppone marchione Hestensi, et de origine et operibus eius. 

Puer vero noviter conductus dominium lenuit marchionis 
Hestensis. Et factus est pessimus homo, imitatus Icilinicos 
mores. Nam matrem propriam submergi fecit in aquis Adria- 
ticis vel in vallibus, eo quod erubescebat matrem se talem 
Imbuisse, que lavandaria extiterat. Nam ioculatores ei de hac 
macula verecundiam faciebant, eo quod illegittime natus esset, 
et quod matrem ignobilem habuisset. Aliqui dixerunt istum 
Opi^onem filium fuisse A<;onis marchionis Hestensis . 

..erat domine Beatricis. 





244 


SALIMBENE DE ADAM 


nos.Quod si (Ago).fuit 

sibi pater.illi. 

Hestensi. Et tamen prefuit. 

Notandum presertim. 


(Isnardus) Malaspina.(Constantia) 

tribus vicibus maritata. Hic est Opigo Hestensis marchio, qui 
modo in Feraria dominatur, qui peccatis suis facientibus fa- 
ctus est monoculus. Nam cuin in Parasceue in hastiludio lu- 
deret, ab bastili haste fracto dexstrum oculum sibi destruxit 
et lumen ex toto amisit. Faciebat enim talia amore cuiusdam 
muliercule, que presens aderat. ltem dictum fuit de eo, quod 
filias et uxores tam nobilium quam ignobilium de Feraria 
constupraret. Item diffamatus fuit, quod proprias sorores co- 
gnoverit necnon et sororem uxoris. Item illos de Fontana, qui 
eum nutrierant et sublimaverant et exaltaverant, destruxit et 
delevit et de Feraria expulit. Multa alia mala fecit, et multa 
a Deo recipiet, nisi convertatur ad ipsum. Cum domno Octo- 
bono, qui postea papa Adrianus fuit, talem liabuit amiciciam, 
quod propinquam eius accepit uxorem, ex qua tres filios ge- 
nuit et filiam unam. Et fuit primogenitus eius Ago, qui uxorem 
liabuit de parentela pape Nicholai tertii, natione Romani, qui 
dicebatur prius domnus Iohannes Gaietanus, cum cardinalis 
existeret; et remansit cardinalis domnus Matheus Rubeus, fi 1 ius 
domni Ursi, fratris germani pape. Iste Matheus Rubeus est 
Ordinis fratrum Minorimi secundum eorum regulam guber- 
nator, protector et corrector; et papa Nicholaus assignavit 
eum et Ordini dedit, cum prius domnum Ieronimum petivis- 
sent, qui fuerat generalis minister eorum. 

Secundus cardinalis de parentela pape fuit domnus Iacobus 
de Columna, qui totaliter est amicus Ordinis fratrum Mino- 
rum. Et cum esset iuvenis et persona privata, id est non 
habens aliquam dignitatem, a Bononia, ubi studebat, venit 
Ravennam causa devotionis, ut Ecclesias visitaret, quia in 
Ravenna per totum mensem Maii sunt in Ecclesiis maxime 
indulgentie, et multi vadunt illue de diversis partibus mundi* 








CRONICA 


2 45 


ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicatio- 
nibus consequantur. Venit ergo Ravennani domnus Iacobus 
causa predicta; et habitabam Ravenne tunc temporis in con- 
ventu fratrum Minorum Ecclesie sancti Petri Maioris, in qua 
corpus sancti Liberii per columbam electi venerationi habetur, 
et fui ei assignatus socius et duxi eum ad omnia sanctuaria 
intus et extra, id est per civitatem et extra. 


De fratre Latino, qui fuit cardinalis et legatus in Lombardia, et de con- 

stitutionibus suis. 

Tertius cardinalis de parentela pape Nicholai tertii fuit 
domnus Latinus ex Ordine fratrum Predicatorum. Hic quan- 
tum ad similitudinem corporis Petro Capritio de Lambertinis 
de Bononia similis videbatur, secundum meum iuditium. Hunc 
papa Nicholaus fecit legatum in Lombardia et in Tuscia et 
in Romagnola; et turbavit mulieres omnes cum quadam con- 
stitutione, quam fecit; in qua continebatur quod mulieres ha- 
berent vesti menta curta usque ad terram et tantum plus, quanta 
est unius palme mensura. Trahebant enim prius caudas vesti- 
mentorum per terram longas per brachium et dimidium. De 
quibus dicit Patecclus: 

Et trappi longhi, ke la polver menila. 

Et fecit hoc per Ecclesias predicari et imposuit mulieribus 
sub precepto, et quod nullus sacerdos posset eas absolvere, 
nisi ita facerent; quod fuit mulieribus amarius omni morte. 
Nam quedain mulier familiariter dixit michi, quod plus erat 
ei kara illa cauda quam totum aliud vestimentum, quo indue- 
batur. Insuper cardinalis Latinus precepit in illa constitutione, 
quod omnes mulieres, tam iuvencule sive domicelle quam 
maritate et vidue et matrone, in capitibus vela portarent. 
Quod grave horribiliter fuit eis. Sed isti tribulationi reme¬ 
dium invenerunt, quod minime potuerunt caudis. Nam vela 
faciebant fieri de bisso et serico, auro intexta, cum quibus in 



246 


SALIMBENE DE ADAM 


decuplum melius apparebant et magis ad Iasciviam videntium 
oculos attrahebant. 

Quartus cardinalis de parentela pape Nicholai fuit domnus 
Iordanus, frater germanus pape, homo parve litterature et 
quasi laycus. Sed quia caro et sanguis revelavit hoc pape, ideo 
fecit istos 1111 cardinales de parentela sua. Edificavit enim 
Sion in sanguinibus, sicut et aliqui alii Romani pontifices 
fecerunt aliquando; de quibus dicit Micheas III : Qui edificatis 
Sion in sanguinibus et Ierusalem i?i iniquitate. Credo certis¬ 
sime in conscientia mea, et est michi firmiter persuasimi, 
quod mille fratres Minores sunt in Ordine beati Francisci, 
cuius Ordinis modicus et infimus frater sum ego, qui magis 
ydonei essent ad cardinalatum habendum ratione scientie et 
sancte vite, quam multi qui ratione parentele a Romanis pon- 
tificibus pluries sunt promoti. Non longe petatur exemplum. 
Papa Urbanus quartus, natione Trecensis, ad cardinalatum 
promovit domnum Angerum, nepotem suum, et sublimavit et 
exaltavit eum super omnes cardinales curie quantum ad di- 
vitias et honores; et erat prius vilis scolaris in tantum, ut 
aliorum scolarium, cum quibus studebat, carnes a macello 
portaret. Et processa temporis repertum est quod filius pape 
esset. Et ita promovent et exaltant bastardos sive spurios suos 
et dicunt quod sunt nepotes sui, fratrum suorum filii. Non 
sic fecit beatus Iob, qui de seipso dicit XXXI: Si abscondi 
quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem 
meam. Et certe isti tales, cum promoti sunt ad dominium et 
dignitates et habent divitias et accessum ad papam, maximi 
reputantur. Sed audi remedium in consolationem de aliquo 
prebendato, qui in fìliis spuriis delectatur, Iob 27 : Si multi- 
plicati fuerìnt filii eius, in gladio erunt; et nepotes eius non 
saturabuntur pane. Igitur. 


prò eo quod turpis est et deformis nec non et gibbosa et il¬ 
legittime nata. 

Porro quartum infortunium domni Stephani fuit quia do- 






CRONICA 


247 


mina Traversaria, uxor eius, ex qua in civitate Ravenne et 
per Romagnolam habebat divitias, gloriam et honorem, una 
cum filio ex ea progenito ultimum diem clausit. Quocirca 
oportuit eum ire Venecias ad habitandum, et ibi in magna 
paupertate et miseria ultimum diem clausit. Ideo dicit Iob 
XXI : Iste mori tur robustus et sanus, dives et felix. Viscera 
eius piena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Alius 
quidem moritur in amaritudine anime sue absque ullis opibus. 
Et lamen simili in pulvere dormient, et vermes operient eos. 

• 

De Guillielmotto Apulo, qui donino Paulo Traversario in hereditate 

successit. 

Post hec, scilicet post mortem domni Stephani, venit qui¬ 
dam Guillielmottus de Apulia cum quadam pedissequa, que 
prius Paschetta dicebatur, et imposuit ei nomen Aycam et 
dicebat eam uxorem suam esse et domni Pauli Traversarii 
filiam. Revera imperator Fridericus acceperat Aicam domni 
Pauli Traversarii filiam et miserat eam obsidem in Apuliatn. 
Postmodum vero iratus imperator contra patrem ipsius puelle 
fecit eam precipitai in fornacem ignis ardentis, et sic animam 
celo dedit. Nam quidam frater Minor, nobilis homo de Ra¬ 
venna, frater domni Segnorelli, qui in Apulia habitabat, nomine 
Ubaldinus, presens fuit et eam in confessione audivit. Et erat 
pulcherrima domina; nec mirum, quia patrem pulcherrimum 
habuit. Vide Paulum Traversarium et vide regem Iohannem, 
et diiudica, si potes, quis pulchrior sit eorum. Ista vero Pa¬ 
schetta, que se domni Pauli filiam esse dicebat et sibi Aicam 
nomen imposuerat, turpis erat atque deformis et ultra modum 
misera et avara. Nam cum ea locutus fui in civitate Ravenne, 
ubi habitabam tunc temporis, quando venit illue, et vidi eam 
cencies. Hec a domina sua mores paternos didicerat et con- 
ditiones civitatis Ravenne. Insuper quidam homo de Ravenna, 
quem bene cognovi, ibat frequenter in Apuliam et eam de 
supradictis malitiose instruxit, sperans quod ab ea, si subli- 
maretur, premium obtineret. Hic dicebatur in vulgari domnus 



248 


SALIMBENE DE ADAM 


Hugo de Barci, et fuit notus meus. Venit itaque Guillielmottus 
curri uxore sua Ravennani. Et audientes Ravennates letati sunt 
et exiverunt obviam eis, ut cum gaudio susciperent eos. Exivi 
et ego cum uno fratre socio usque extra portam Sancti Lau- 
rentii et steli super fluminis pontem expectans et volens videre 
quidnam vellet hoc esse. Cumque expectarem, currebat quidam 
iuvenis, qui dixit michi: 'Et quare non venerunt alii fratres? 
In veritate si papa esset Ravenne, cum cardinalibus deberet oc- 
currere ad istam letitiain contemplandam \ Audiens hoc pro- 
spexi eum et subrisi dicens: ' Benedicaris tu, fili, bene dixisti ! 
Cum autem ingressi fuissent Ravennam, ad Ecclesiam sancti 
Vitalis statini iverunt, ut locum sepulcri Pauli Traversarii pri- 
mitus visitarent. Cumque Paschetta coram archa domni Pauli 
staret, elevata voce cepit fiere, quasi plangeret patrem suum, 
domnum Paulum, virum nobilem, strenuum et prudentem. Et 
cepit facere nauseam, dedignans quod in sepulchro patris Tra¬ 
versaria esset sepulta. Postmodum autem iverunt ad hospitia 
ordinata. Hec omnia retulit michi qui presens fuit et vidit 
domnus Iohannes monachus, sacrista Sancti Vitalis, amicus 
meus. In crastinum autem Guillielmottus locutus est in consilio 
Ravennatum. Erat enim pulcher miles et magnus prolocutor. 
Cumque perorasset et concionando verba sua dixisset, plus 
promiserunt ei et obtulerunt Ravennates, quam ipse postulasset 
ab eis. Gaudebant enim quod casale domni Pauli reviviscere 
posset. Consensit etiam in hoc domnus Phylippus archiepi- 
scopus Ravennas, qui erat de Tuscia. Et habuit Guillielmottus 
possessiones et terras domni Pauli, sicut unquam domnus Paulus 
habuerat melius, et abundavit pecunia et redditibus et edificavit 
curtes et casalia et muralia et palatia, et prosperatus est multis 
annis, ut vidi oculis meis. Post hec elevavit se contra partem 
Ecclesie, et ideo de Ravenna fuit expulsus, et omnia sua pa¬ 
latia et edificia fuerunt destructa, iuxta verbum quod in Pro¬ 
verbiò scriptum est XVII: Qui altam facit domum suam, querit 
ruinarn . Et Eccli. XXI: Qui edificai dornum suam impendiis 
alienis, quasi qui colligit lapides suos in hyeme. Porro illa Pa¬ 
schetta, uxor sua, que se Aicam nominari faciebat, filium ex 



CRONICA 


249 


eo non habuit, sed mittebat in Apuliam et pueros V annorum 
et VII inde portari sibi faciebat, quos filios suos esse dicebat. 
Tandem mortuus est unus ex illis, quem cum in archa domni 
Pauli sepellisset, cepit eiulando clamare et dicere: c Magnitu- 
dines domni Pauli, ubi vos derelinquo? Magnitudines domni 
Pauli, ubi vos derelinquo? Magnitudines domni Pauli, ubi 
vos derelinquo?’. Tandem, superabundantibus guerris, Furlivii 
ultimum diem clausit, et Guillielmottus in Apuliam est re¬ 
versus, vadens spoliatus et nudus, ita ut illud poeticum dicere 
posset : 

• 

Non eodem cursu respondent ultima primis. 

Quod autem huiusmodi fraudulentie et derisiones et de- 
ceptiones possint fieri in hoc mundo minime dubitamus, quia 
inde plura habemus exempla. Et primum de simulato Alexandro 
tempore Augusti Cesaris, de quo in Historiis continetur. 

Secundum de comite Frandie, qui in ultramarinis partibus 
ultimum diem clausit. Post plures annos venit quidam, qui 
habitudinem corporis comitis in omnibus videbatur habere, et 
obtulit se comitisse Flandrie, dicens quod pater suus esset; 
et multas conditiones referebat, per quas coniecturari poterat, 
quod diceret veruni. Cum autem de consilio suorum quesisset 
ab eo, quis eum militem fecisset, respondere nescivit; et ideo 
iudicavit, quod suspendi deberet. Quod et factum fuit. Ideo 
dicit sapiens Eccle. VII: Noli esse slultus, ne moriaris i?i tem¬ 
pore fion tuo. 

Tertium exemplum patet in Friderico imperatore deposito, 
post cuius mortem repertus est quidam heremita reclusus, qui 
quantum ad effigiem corporis imperatori similis in omnibus 
videbatur, et multas conditiones regni et imperii curieque re- 
galis peroptime noverat'. Hunc quidam principes et barones 
Sicilie et Apulie regnum invadere et occupare volentes, ipso 
consentiente, de heremitorio extraxerunt, divulgantes quod 
viveret imperator. Ideo enim iste heremita istis consentiebat, 
quia ex hoc sperabat assequi divitias et honores. Sed Manfre- 



250 


SALIMBENE DE ADAM 


dus filius Friderici, qui princeps appellabatur, fecit eum capi 
et diversis suppliciis occidi precepit. Ideo congruit isti here- 
mite quod Amasie regi Iuda a Ioas rege Israel dictum fuit IIII 
Reg. XIIII: Contentus esto gloria et sede in domo tua. Quod 
si iste heremita fecisset, nequaquam interfectus fuisset. Ideo 
consulit Ecclesiasticus XXIX: Minimum prò magno placeat tibi. 
Itera sapiens docet Provet-. I : Fili mi, si te lactaverint pecca- 
tores, ne acquiescas eis. Si dixerint: c Veni nobiscum \ fili mi, 
ne ambules cum eis. Prohibe pedem tuum a setni/is eorutn. Pe- 
des enim eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant 
sanguinem. Nota quod ista deceptio de Friderico faciliter pre- 
sumebatur posse fieri, prò eo quod in Sibilla legitur: Sonabit 
et in populis : ' Vivit ’ et ' non vivit 1 . Nani et ego ipse usque 
ad multos dies vix potui credere quod mortuus esset, nisi 
cum auribus meis ab ore Innocentii pape quarti audivi, cum 
in pieno populo Ferarie predicaret in suo reditu de Lugduno. 
Eram enim iuxta eum et semper eum tangebam, cum in pre- 
dicatione dixit: ' Domnus ille condam imperator, adversarius 
noster et Dei et Ecclesie inimicus, ultimum diem clausit, ut 
firmiter nuntiatum est nobis’. Horrui, cum audirem, et vix potui 
credere. Eram enim Iohachita et credebam et expectabam et 
sperabam quod adhuc Fridericus maiora mala esset facturus 
quam illa que fecerat, quamvis multa fecisset. 

Quartum esempium patet in quodam, qui se Manfredum 
esse dicebat filium Friderici, quem rex Karolus, frater Lodoyci 
regis Francie, in bello prostraverat. Et ideo rex Karolus si¬ 
mulatimi principem Manfredum oblatum sibi occidi mandavit. 
Et multos tales diebus illis occidit Manfredos. Quibus convenit 
illud lob XXXVI : Sìmuìatores et callidi provocant iram Dei. 
Item cuilibet talium dicit Ecclestiasticus VII: Nolifacere mala, 
et ?ion te apprehendent. Et iterimi ibidem: Non semines mala 
in sulcis iniusticie, et non metes ea in septuplum. 

Sed de hac materia satis sit dictum. Diximus enim hec 
omnia occasione Pauli Traversarii preter intentionem nostram, 
quia spiritus ubi vult spirai, nec est iti hominis dictione probi- 
bere spiritual. Nunc autem ad inchoatum millesimum reverta- 



CRONICA 


251 


mur. Igitur millesimo CCXL obsessa est Faventia per dictum 
imperatorem; et tradiderunt se ei, et ingressus non servavit eis 
pactum. 


De obsidione et captione Faventie, et de morte pape Gregorii noni et 
substitutione Celestini, 

Anno Domini MCCXLI capta est Faventia sive concor- 
davit cum dicto imperatore, et non servavit eis (idem, ut dictum 
est. Mortuus est papa Gregorius nonus, qui fuit amicus et pater 
et benefactor Ordinis fratrum Minorum. Et substitutus est ei 
Celestinus quartus, natione Mediolanensis, qui cito obiit, scilicet 
infra spatium XVII dierum. Et cessavit episcopatus ab anno 
MCCXLI usque ad MCCXLIII, quia et cardinales discordes 
erant et dispersi, et Fridericus vias clauserat usque adeo, ut 
multi caperentur. Timebat enim, ne aliquis transiret qui papa 
fieret. Nain et ego ipse tunc temporis captus pluries fui. Et 
lune didici et exeogitavi scribere litteras diversis modis sub 
cautela. 

Anno Domini MCCXLII domnus Lamberteschus de Lamber- 
teschis de Florentia potestas Reginus fuit, qui libenter faciebat 
iustitiam et rationem hominibus iuxta verbum quod de David 
scriptum est II Reg. Vili: Faciebat quoque David iuditium et 
iustitiam ovini populo suo. Item ideo dixit in psalmo: Feci iudi¬ 
tium et iustitiam. Sciebat enim quod beali qui custodiunt iudicium 
et faciunt iustitiam in omni tempore. Quia igitur predictus pote¬ 
stas libenter faciebat iuditium et iustitiam, ideo quidam de 
Regio fecerunt rithmos de eo dicentes: 

Venuto il’ e ’l lione 
de terra Fiorentina, 
per tenir raxone 
in la cita Regina. 


Et tunc consilium Regii concessit ei libertatem faciendi quic- 
quid vellet, ita quod omnes fuerunt in hoc concordes quasi. 



252 


SALIMJ1ENE DE ADAM 


Et eodem anno fecit fieri stratam de Rasoio et pontes supra 
flumen Taleate et cavari fecit castruin Ra<;oli et ex turre dicti 
castri XXX brachia fieri fecit. 

De electione pape Innocentii quarti et de operibus eius. 

Anno Domini MCCXLIII electus est Innocentius quartus, 
natione Lombardus de comìtibus de Lavania, que est in epi¬ 
scopato Ianuensi, exeunte mense lunio, in festo sancti Petri; 
et sedit annis XI, men. V, di. X. Hic fuit canonicus Parmensis 
Ecclesie et causa destructionis Parme. Hic ut posset concilium 
congregare, fugit Lugdunum. que est nobilis civitas Galliarum 
in Burgundia iuxta Rodanum sita; et fuit ibi annis multis, 
scilicet usque ad obitum Friderici. Quam civitatem intravit 
MCCXLIIII. Hic suo tempore fecit magnimi tractatum cum 
predicto imperatore Friderico de pace componenda. Et dum 
ipsius adversus Ecclesiam contumatiam perpendisset, cum Ia- 
nuensium auxilio devenit in Gallias. Et celebrans concilium 
in Lugduno, ipsum Fridericum velut hostem privando imperio 
condemnavit. Procuravit etiam, quod langravium Thuringie in 
regem Alamannie eligi fecit. Post cuius mortem electus fuit 
Guillielmus de Hollandia. Hic Lugduni canoni<;avit sanctum 
Emundum confessorem, Cantuariensem archiepiscopum. Ipse 
etiam canoni<;avit Perusii beatum Petrum Ordinis fratrum Pre- 
dicatorum, natione Veronensem, quem heretici, propter ipsius 
contra ipsos predicationem, inter Cumas et Mediolanum occi- 
derunt. Canoni<;avit etiam sanctum Stavillanum Assisii in Ec¬ 
clesia beati Francisci, Cratoviensem episcopum, qui ab iniquo 
principe Friderico fuerat interfectus. Innocentius mortuo Fri¬ 
derico imperatore Apuliam cum magno exercitu ingreditur, 
post paululum Neapolim moritur et sepelitur. Per anticipa- 
tionem ista hic dieta sunt. His temporibus floruit vita et scientia 
venerabili domnus Hugo cardinalis, frater Predicatorum Ordi¬ 
nis, qui doctor theologus doctrina sana et prelucida totani 
Bibliam pustillavit. Concordantiarum in Bibliotheca primus 
auctor fuit. Sed processu tempori facte sunt Concordancie 



CRONICA 


253 


meliores. Hunc papa Innocentius Sancte Sabine instituit presbi- 
terum cardinalem. In quo statu laudabiliter se habuit usque 
ad diem ultimum vite sue. 

De morte domili Nicholai Regini episcopi. 

Item millesimo supraposito mortuus est domnus Nicholaus 
episcopus Reginus, in curia domni Friderici imperatoris in 
Apulia in civitate Melfi et sepultus fuit ibidem. Eodem anno 
et tempore electus fuit domnus Gui<;olus Albriconum, prepositus 
Sancti Prosperi de Castello, in Reginum episcopum, et domnus 
Guillielmus de Foliano similiter in Reginum episcopum. Et 
propter hoc fuit magna discordia inter Albricones et illos de 
Foliano et potestatem in mense Septembris. Et postea con- 
firmatus fuit dictus domnus Guillielmus in Reginum episcopum, 
eo quod esset de parentela pape domni Innocentii quarti, qui 
tunc Romane Ecclesie presidebat. Sic edam predictus papa 
abstulit episcopatum Parmensem Bernardo Vicio de Scotis, qui 
erat frater de Martorano, et iam babebat illuni sibi datum a 
Gregorio de Monte-longo in Lombardia legato; et dedit Alberto 
de Sancto Vitale, ex sorore sua suo nepoti, quia caro et san- 
guis revelaveral sibi, ut, iuxta verbum propheticum, Sion in 
sanguinibus posset edificare , Michee III. Et domnus rex Hencius, 
fi 1 ius domni Friderici imperatoris, accepit palatium Regini epi¬ 
scopi et non permisit dictum Guillielmum episcopum in dictum 
palatium ascendere, in odium pape et partis adverse. 

Anno Domini MCCXLIIII mortuus est frater Aymo An- 
glicus, generalis minister Ordinis fratrum Minorimi, et substi- 
tutus est ei frater Crescentius de marchia Anchonitana, qui 
vetulus erat. Hic precepit fratri Thome de Celiano, qui pri- 
mam legendam beati Francisci fecerat, ut iterimi scriberet 
alium librum, eo quod multa inveniebantur de beato Francisco, 
que scripta non erant. Et scripsit pulcherrimum librimi tam 
de miraculis quam de vita, quem appellavit Memoriale beati 
Francisci in desiderio anime. Sed processu temporis a fratre 
Bonaventura generali ministro ex his omnibus compilatus est 



254 


SALIMBENE DE ADAM 


unus optime ordinatus. Et adhuc multa repperiuntur, que scripta 
non sunt. Dominus enim cotidie in diversis partibus mundi 
per servum suum Franciscum magna miracula operari non 
desinit. Hic vocatus fuit ad concilium ab Innocentio papa 
quarto, per speciales litteras quas ego vidi, ob depositionem 
Friderici, sed excusavit se propter senectutem et misit loco 
sui fratrem Iohannem de Parma, viruin sanctum et litteratum, 
et qui ei postea in Ordinis successit regimine. 


De interfectione Christianorum, qui erant in Terra Sancta, per Sarace- 

nos proditorie facta. 

In hoc millesimo misse sunt littere omnibus Christianis 
per totum mundum a Roberto patriarcha Ierosolimitano, pes- 
simos continentes rumores, hoc modo: 

Ego Robertus patriarcha de Ierusale?n, licet indignus, notum 
facio cunclis qui Christiano censentur nomine, quod in anno Do¬ 
mini MCCXLIIII XV Kal. Octobris, hoc est in vigilia sancti 
Luche Evangelisle, facta fuerunt bella et traditiones multe apud 
nos, hoc est vide licet in Terra Sancta. Prima destructio, que 
facta fuit ì?i Augusto, quando civìtas Ierusalem destructa fuit 
a Colosininis. Secunda destructio, que facta fuit in vigilia sane te 
Lucie in planicie de Gadar, hoc est f sabulo albo ì , qua?ido de 
domo Templi fuerunt CCCXII fratres milites et CCCXX1III 
turropli penitus occisi. De domo sancti Iohaimis CCCXXV fra¬ 
tres milites et CC turropli sitniliter occisi sunt. De domo Ala- 
mannorum non remanserunt nisi tres fratres, alii onmes occisi 
sunt, vide licet CCCC de eadem domo. De domo sancti Labari 
milites leprosi omnes fuerunt occisi. Domnus Cayphas cum tota 
gente sua fuit occisus. Comes Gualterius de Zaphcs captus fuit, 
et omnes homines eius interfectì. Milites principis Antiochie, qui 
erant CCC, occisi fuerunt. Milites regis Cypri, qui era?it CCC, 
similiter fuerunt occisi. Archiepiscopus Tyri cum tota gente sua 
fuit occisus. Episcopus de Rama fuit occisus. Insuper, quod peìus 
est, XVI milia Francorum et tantus numerus aliorum, qui prò 
Christo sanguinem proprium effuderunt, quod quasi sine numero 



CRONICA 


255 


possint enarravi. Et notandum quod soldanus de Damasco et 
soldanus de Camele et quidam magìius Saracenus, qui vocatur 
Nas, et ornnis militia domnie de Allap, qui nobiscum vincalo 
sacramenti et fide li tate era?it astricti, in quorum numero erant 
plusquam XXV milia Sarace?iorum, qui traditores nostri fuerunt 
in fine belli; quorum nomina matedicafitur in secala seculorum! 
Amen. 

De depositione imperatori Frederici secundi. 

Anno Domini MCCXLV depositus est Fridericus predictus 
imperator ab imperio ab Innocentio papa IIII apud Lugdunum 
civitatem Galliarum, in pieno congregato concilio. Ob quam 
causam expulit dictus imperator onines amicissimos dicti pape 
de Parma et Regio maxime et quosdam cepit; et fecit exer- 
citum super Mediolanum, sed non prospere ei cessit. Item 
predicto millesimo Lodoycus rex Francie venit Cluniacum ad 
domnum papam Innocentium quartum et habuit cum eo fami¬ 
liare colloquium. 


De expulsione partis Ecclesie de Regio et de Parma ab imperatore de¬ 
posito facta. 

Item predicto millesimo in civitate Regii in die anni novi, 
in dominica die fuit maximum sturmum circa domum Scagani 
et die Lune sequenti inter Robertos et illos de Sesso. Et de- 
decus habuerunt tunc illi de Sesso. Et domus illorum de Ca- 
legariis fuit conbusta, et sturmum erat. Et propter hoc expulsi 
fuerunt de civitate Gibertus Tarasconum et Ascherius de Asche- 
riis et Vivianus Meliorati, qui dicebantur conbuxisse vel con- 
sensisse, et fuerunt graviter condemnati. Et quodam die Lune, 
tertio intrante Iulio venerunt domnus Symon Iohannis Bonifacii 
de Manfredis et domnus Maravonus de Bonicis cum multis 
peditibus et balesteriis Regium et conbusserunt portam Sancti 
Petri et intraverunt civitatem violenter. Et illa die Lune et 
die Martis sequenti fuerunt maxima sturma per civitatem. Et 



256 


SALIMBENE DE ADAM 


prò ilio facto fuerunt expulsi de civitate per imperatorem omnes 
Roberti et illi de Foliano et Lupicini et filii domni Iohannis 
Bonifacii et Manfredus de Palude et Canini, et quam plures 
diete partis de Parma et quam plures de Regio fuerunt ducti 
cum imperatore. Et eo anno Innocencius papa quartus erat 
Lugduni supra Rodanum cum curia et cardinalibus, qui dictum 
imperatorem Fridericum de imperio privavit et excommunicavit 
et deposuit. Et dictus imperator bannivit papam et cardinales 
atque legatos. Et tunc in mense Octobris ivit imperator contra 
Mediolanenses supra Tisinum, et Hengus eius filius supra Ta- 
leatam Adde cum Parinensibus, Cremonensibus et Reginis, et 
ceperunt Gorgun<;olam. Ad cuius obsidionem fuit captus rex 
et recuperatus per populum Parmensem et Reginum. 

Quod Tebaldus Franciscus rebellavit imperatori. 

Anno Domini MCCXLVI rebellaverunt Tebaldus Franciscus 
et multi alii barones de Apulia contra Fridericum condam 
imperatorem. Et capti fuerunt in Cappotio castro diu obsesso 
et miserabiliter afflicti, tana viri quam mulieres et parvuli eorum. 
Eodem millesimo domnus Ubertus marchio de Pelavicinis per 
imperatorem Fridericum factus fuit potestas Reginus. Et fuit 
in obsidione castrorum Rosene et Filine, que sunt in episco- 
patu Regino; et cepit predicta castra per concordiam. Item 
predictus domnus Tebaldus Franciscus aliquando fuit potestas 
Parmensis. 

De Parma que imperatori deposito rebellavit. 

Anno Domini MCCXLVII perdidit Fridericus imperator 
iam depositus Parmam exeunte Iunio. Hec est civitas mea, id 
est ex qua sum ego; et obsedit eam a mense luiii usque ad 
mensem Februarii. Eodem anno, cum civitas mea esset obsessa, 
exivi de Parma et ivi Lugdunum. Et audiens papa statini in 
festo omnium Sanctorum misit prò me. Ab ilio enim die, quo 
de Parma recesseram et Lugdunum perveneram, non habuerat 



CRONICA 


257 


papa nova sive rumores de Parma; prestolabatur enim exitum 
rei. Cumque familiariter in camera sua cum eo fuissem locu- 
tus solus cum solo, inter multa, que adinvicem diximus, ab- 
solvit me ipse ab omnibus peccatis meis. Insuper et officium 
predicationis michi imposuit. Sed et eodem millesimo, parum 
antequam Parma a Friderico recessisset, factus erat frater Io- 
hannes de Parma generalis minister, in generali capitulo cele¬ 
brato Lugduni in mense Augusti, papa Innocentio quarto ibidem 
morante. Item eodem millesimo domnus Bosus de Dovaria fuit 
potestas Reginus, et tenuit Reginos duobus mensibus cum rege 
apud Guastallam. 


De bello quod apud Fanum fuit, et de destructione Berselli et Berutti 

et aliarum villarum in episcopatu Parmensi. 

Et eodem anno domnus rex cum Ycilino ceperunt domnum 
Ugonem de Robertis de Regio cum multis aliis apud Fanum. 
Est autem Fanum quedam villula in episcopatu Regino prope 
Lenciam, inter Bibianum et Tortilianum et Cavillianum, in 
qua sunt canales et prata. Destruxerunt edam Bersellum et 
Berutum et totum episcopatum Parmensium a Lencia citra 
versus castrum Berselli, et pontem, quem Mantuani fecerant, 
ceperunt. 


Quod Mantuani combusserunt totum episcopatum Cremonensium a To- 

rexella inferius. 

Et eodem anno captum fuit navigiutn Mantuanorum apud 
Bersellum et aliud postea ad Gramignatium; et multi mortui 
et necati de Mantuanis fuerunt. Et Mantuani conbusserunt 
totum episcopatum Cremonensium a Torexella inferius. Et 
apud Lugariam steterunt Mediolanenses, Brixienses, Ferarien- 
ses, Bononienses et Veneti duobus mensibus. Erat enim valida 
guerra et intricata et periculosa. Nam res publica contra 
Ecclesiam cum suis sequacibus vivaciter insurrexerat et e 
converso. 


Salimbkne de Adam, Cronica. 


17 



258 


SALIMBENE DE ADAM 


De morte patriarche Antiocheni, qui fuit sanctus homo. 

Et patriarcha Antiochenus obiit apud Lugdunum, qui fuit 
de Robertis de Regio; et tempore magni terremotus erat epi- 
scopus Brixiensis. Et cum ad clamorem cuiusdam fratris Mi- 
noris, qui morabatur cum eo, dum episcopus esset, cameram 
fuisset egressus, et post egressum inmediate ex concussione 
terremotus camera cecidisset, ita hoc beneficium cognovit a 
Deo, quod totaliter est conversus ad ipsum. Nam statim sine 
aliqua mora emisit votuin et firmiter Deo promisit quod omni¬ 
bus diebus vite sue castitatem servaret, quam non servabat 
prius, et quod omnibus diebus vite sue non comederet carnes; 
quod inviolabiliter observavit, tamen familie sue abundanter 
dabat iuxta verbum Crisostomi, qui dicit: Vis apparere et esse 
sanctus? Circa vitam tuam austerus esto, circa aliorum benignus. 
Audiant te homines gravia facientem et parva mandantem. Sed 
aliqui sunt mirabiles homines, qui, quando abstinent et ieiu- 
nant, vellent quod omnes similiter facerent, et quando sunt 
tristes, vellent quod omnes essent tristes; quod quidem faciunt 
vel propter avariciam vel propter miseriam. Contra primum 
dicit sapiens in Prover. XV: Conturbat domani suam qui sectatur 
avariciam. Item Prover. XI: Qui conturbat domum suam, pos- 
sidebit ventos. Iste igitur, in eo quod non conturbavit domum 
suam cum avaricia, fuit sicut vir qui absconditur a vento et 
celat se a tempestate , Ys. XXXII. Item ut vitaret secundum, 
scilicet miseriam, faciebat quod dicit Apostolus Ro. XII: Gau- 
dere cum gaudentibus, fiere cum fientibus\ quod optime faciebat. 
Sciebat enim solatiari, quando volebat. Unde cum quadam 
die cum tota curia sua discumberet et cum aliis multis, vidit 
quod quidam ioculator argenteum coclear abscondit furtive. 
Vocavit itaque patriarcha servientem et dixit ei : * Non tibi 
reddam meum coclear, nisi quilibet de mensa tibi prius red- 
diderit suum. Dicit enim Apostolus ad Ephe. IIII: Qui fura- 
batur, iam non furetur \ Et ita bis verbis reddidit senescalcum 
sollicitum et recuperavit coclear suum. Item iste patriarcha 
parve litterature fuit, sed recompensabat hunc defectum in 



CRONICA 


2 59 


aliis bonis que faciebat. Nani largus elemosinarius fuit et co¬ 
tidie cum IX lectionibus officium defunctorum dicebat. Ideo 
Ecclesiasticus dicit IIII : Fili, elemosinarti paupcris ne defraudes, 
et oculos luos ne Irnnsvertas a paupere. Item Dan. IIII: Pec¬ 
cata tua elemosinis redime et iniquitates tuas misericordiis pau- 
perum. Item: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. 
Item Eccli. XIX: Melior est homo qui minuitur — alias deficit — 
sapienlia et deficiens sensu in Umore, quarn qui abundat sensu 
et transgreditur legem altissimi. Qualis iste patriarcha Antio- 
chenus fuit. Quia enim parve litterature erat, bonis operibus 
recompensabat quod in litteratura habere non poterat. Ideo 
potuit dicere: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in 
potentias Domini et cet. Nani littera occidit, spiritus autem vi¬ 
vificata , II ad Cor. III. Ideo sub figura stultorum litteratorum, 
qui tantum dicunt et non faciunt, legimus Paulo dictum Act. 
XXVI: Insanis, Panie? Multe te littere ad insaniam converlunt. 
Unde Iere. X: Stullus factus est omnis homo a scientia , scilicet 
omnis homo qui Deum non timet, quia initium sapientie timor 
Domini. Ideo dicit Ecclesiasticus XXIII: Nichil melius quarn 
liniere Deum, et nichil dulcius quarn respicerc in mandatis Do¬ 
mini. Unde Ecclesiastes ultimo: Deum lime et mandata eius 
observa. Hoc est enim omnis homo , id est ad hoc factus est 
omnis homo. Quia igitur patriarcha Antiochenus continuavit 
bonam vitam, ex quo totaliter cor suum dedit ad diligendum 
Deum, ideo Deus eum in morte iniraculis gloriosum et servum 
et amicum suum fuisse ostendit; que non scribo, et causa 
brevitatis, et quia ad alia dicenda festino. 


Quod aliqui bene inchoant et male finiunt et e converso. Require simi- 
liter infra carta. 

Notandum autem quod aliqui bene inchoant et mala finiunt. 
Nani Saul bonum principium habuit, qui, quando querebatur 
ad regnum, ex humilitate absconditus est domi , ut habetur I 
Reg. X, sed malum habuit fineni, quia processu temporis multa 
commisit peccata. Ideo dicitur de eo I Parali. X: Mortuus 




2 ÓO 


SALIMBENE DE ADAM 


est ergo Saul propter ìnìquitates suas\ et ad exaggerationem 
peccati sui additur quod phitonissam consuluerit. 

Aliqui male inchoant et bene finiunt. Ut latro, cui a Do¬ 
mino dictum est Lue. XXIII: Amen dico libi: hodie mecum 
eris in Paradiso. Et Paulus, qui prius erat blasphemus et per- 
secutor, I Timo. I, sed postea Dominus de eo Ananie dixit 
Act. IX: Vede, quoniam vas electionis est michi iste, ut portet 
nomen meum cor am gentibus et regibus et filiis Israel. Item ad 
Timo. II, 3 : Bovum certamen certavi, cursum consummavi, ftdem 
servavi. Et Bonifacius, qui prius habuit peccata, que de eo 
leguntur. Postmodum autem ei congruere potest quod Eccle- 
siasticus dicit XX: Est qui multa redimat modico pretio. Item 
Eccli. ultimo: Vide te oculis vestris, quia modicum laboravi et 
inveni michi multam requiem. 

Aliqui bene inchoant et bene finiunt. Ut beatus Nicholaus, 
cui convenire potest illud Iob XXXI: Ab ìnfantia mea crevit 
mecum miseratio, et ex utero matris ni e e egresso est mecum. Et 
beatus Benedictus, cui convenire potest illud Deutero. XXVIII: 
Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. Item: Benedictus 
eris itigrediens et benedictus eris egrediens. Item Gen. XXIIII: 
Ingredere, benedicte Domini, cur foris stasf Preparavi domum 
et locum. Item Ys. LXV: Qui benedictus est super tcrram, be~ 
ncdicetur in Deo amen. Qualis est iIle qui habet Dei gratiam 
in presenti et gloriam in futuro, quia gratiam et gloriam dabit 
Dominus. Item qualis fuit Iob, qui de seipso dicit XXIII : Ve¬ 
stigio eius secutus est pes meus, viam eius custodivi et non de¬ 
clinavi ex ea et cet. Item Iob XXVII: Donec deficiam, non 
recedam ab innocentia mea. lustificationem meam, quam cepi te- 
nere, no?i deseram. Neque enim reprehendit me cor meum in 
omni vita mea. 

Aliqui vero sunt, qui habent malum principium et bonum 
medium, sed malum finem, sicut Iudas Scarioth et Iulianus 
Apostata et omnes qui apostatant. De quorum quolibet Domi¬ 
nus dicit Eze. Ili: Si conversus iustus a iustilia sua fecerit 
iniquitatem, ponam offendìculum coram eo. Ipse morietur, quia 
non annuntiasti ei. hi peccato suo morietur, et non erunt in 



CRONICA 


2ÓI 


memoria iustitie eias, quas fecit. Et nota quod omnes apostate 
mala morte pereunt, ut patet in Iuda, qui suspendio interiit, 
Mat. XXVII. Et in Achitòfel II Reg. XVII. Et in Iuliano 
Apostata, qui mala morte periit, ut in cronicis et in legendis 
sanctorum habetur. 

Sunt ultimo non nulli, qui ex quo nascuntur usque ad 
diem mortis semper vitam continuant in peccatis, et tunc spe- 
rant converti, cum ulterius peccare non possunt. De quibus 
Ysydorus dicit: Quidam i?i iuventute sua luxuriose viventes in 
senectute coniinentes fieri delectantur, et tunc eligunt castitatem 
servare, quando eos servos habere libido contempsit. De talibus 
dicit beatus Gregorius: Ad magnavi iustitiam iudicanlis perlbiet, 
ut nunquam carea7it supplitio, qui in hac vita nunquam voluerunt 
carere peccato. Ostendunt enim quia in peccato semper vivere 
cupiunt, qui nunqua?n desinunt peccare, dum vivunt. Augustinus: 
Percutitur interdum hac animadversione peccator , ut moriens 
obliviscatur sui, qui , dum viveret, oblitus est Dei. Item Aposto- 
lus ad Ro. I : Et sicut ?ion probaverunt Dcum habere in noti- 
tiam, tt adidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea que 
non cotiveniutit. Ea autem que non conveniunt tunc facit homo, 
cum de Dei misericordia desperat. Et hoc Dei iuditio fit, ut 
dicit Beda: Quia enim homo noluit bene facere, dum poluit, in- 
flictum est ei, ut non possit, dum velit, id est dum velie spe- 
rabat. Vide supra, ubi de hac materia locutus fui, in tractatu 
fratris Helye. 

De fratre Henrico Pisano et de cantibus suis. 

Porro cum patriarcha Antiocheno multis annis stetit frater 
Henricus Pisanus, qui fuit ex Ordine fratrum Minorum, qui 
multa bona de predicto patriarcha michi et aliis fratribus re- 
ferebat frequenter. Iste frater Henricus Pisanus fuit pulcher 
homo, mediocris tamen stature, largus, curialis, liberalis et 
alacer; cum omnibus bene conversari sciebat condescendendo 
et conformando se moribus singulorum, fratrum suorum gra- 
tiam habens et secularium, quod paucorum est. Item sollemnis 



2Ó2 


SALIMBENE DE ADAM 


predicator et gratiosus clero et populo fuit. Item sciebat seri- 
bere, miniare — quod aliqui illuminare dicunt, prò eo quod 
ex minio liber illuminatur—, notare, cantus pulcherrimos et 
delectabiles invenire, tam modulatos, id est fractos, quam fir- 
mos. Sollemnis cantor fuit. Habebat vocem grossam et sonoram, 
ita ut totum repleret chorum. Quillam vero habebat subtilem, 
altissimam et acutam, dulcem, suavem et delectabilem supra 
modum. Meus custos fuit in Senensi custodia et meus magister 
in cantu tempore Gregorii pape noni. Et tunc vivebat frater 
Lucas Apulus ex Ordine fratrum Minorum, cuius est sermonum 
memoria, qui fuit scolasticus et ecclesiasticus et litteratus homo 
et in Apulia in theologia eximius doctor, nominatus, sollemnis 
atque famosus; cuius anima per misericordiam Dei requiescat 
in pace! Amen. Item iste frater Henricus Pisanus fuit mori- 
geratus homo et Deo devotus et beate Virgini et beate Marie 
Magdalene. Nec mirum, quia Ecclesia sue vicinie Pisis habe¬ 
bat vocabulum huius sancte. In civitate etiam Pisana beata 
Virgo vocabulum habet matricis Ecclesie. In qua fui a Pisano 
archiepiscopo diaconus ordinatus. Multas cantilenas fecit frater 
Henricus et multas sequentias. Nani illam litteram fecit et 
cantum: 

Christe Deus, 

Christe meus, 

Christe rex et domine! 

ad vocem cuiusdam pedisseque, que per maiorem Ecclesiam 
Pisanam ibat cantando: 

E s’ tu no cure de me, 
e no curaro de te. 

Item illam cantilenam fecit, litteram cum triplici cantu, scilicet: 

Miser homo cogita facta creatoris. 


Item cantum fecit in illa littera magistri Phylippi cancellarli 
Parisiensis, scilicet: 



CRONICA 


263 


Homo quam sit pura 
michi de te cura. 


Et quia, cum esset custos et in conventu Senensi in infirmi- 
torio iaceret infirmus in lecto et notare non posset, vocavit 
me, et fui primus qui, eo cantante, notavi illum cantum. Item 
in iila alia littera, que est cancellarii similiter, cantum fecit, 
scilicet: 


et : 


et : 


et : 


Crux, de te volo conqueri, 


Virgo, tibi respondeo, 


Centrum capit circulus, 


Quisquis cordis et oculi. 


Et in illa sequentia: 

lesse virgam humidavit 

delectabilem cantum fecit, et qui libenter cantatur, cum prius 
haberet cantum rudem et dissonum ad cantandum. Litteram 
vero illius sequentie fecit Ricardus de Sancto Victore, sicut 
et multas alias fecit sequentias. Item in hymnis sancte Marie 
Magdalene, quos fecit predictus cancellarius Parisiensis, scilicet: 


Pange lingua Magdalene, 

cum aliis sequentibus hymnis cantum delectabilem fecit. Item 
de resurrectione Domini fecit sequentiam, litteram et cantum, 
scilicet: 


Natus, passus Dominus resurrexit hodie. 



264 


SALIMBENE DE ADAM 


De fratre Vita Lucensi et de cantibus suis. 

De obitu fratris Hervrici Pisani, quando erat minister in Grecia in Ordine 
fratrum Minorum. 

Secundum vero cantum, qui ibi est, id est contracantum, 
fecit frater Vita ex Ordine fratrum Minorum de civitate Lu¬ 
censi, melior cantor de mundo tempore suo in utroque cantu, 
scilicet firmo et fracto. Vocem habebat gracilem sive subtilem 
et delectabilem ad audiendum. Non erat aliquis adeo severus, 
qui non eum libenter audiret. Coram episcopis, archiepiscopis, 
cardinalibus et papa cantabat et libenter audiebatur ab eis. 
Si quis loqueretur, cum frater Vita cantaret, statim Ecclesia¬ 
stici verbum resonabat ibidem Eccli. XXXII: Non impedias 
musicavi. Item si quando cantabat philomena sive lisignolus 
in rubo vel sepe, cedebat isti, si cantare volebat, et ascultabat 
eum diligenter nec movebatur de loco, et postmodum resu- 
mebat cantum suum, et sic alternatim cantando voces delecta- 
biles et suaves resonabant ab eis. Ita curialis de cantu suo 
fuit, quod nunquam se excusavit, nec occasione vocis lese sive 
a frigore impedite vel aliqua alia de causa, quando fuit ad 
cantandum rogatus. Et ideo illi versus qui dici consueverunt, 
in eo locum liabere non poterant, scilicet: 

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos 
Ut nunquam inducant animum cantare rogati. 

Matrem liabuit et sororem, que fuerunt optime et delectabiles 
cantatrices. Hic fecit illam sequentiam: 

Ave, mundi spes, Maria, 

litteram et cantum. Hic fecit multas cantilenas de cantu tne- 
lodiatosive fracto, in quibus clerici seculares maxime delectan- 
tur. Hic fuit meus magister in cantu in civitate sua Lucensi 
eo anno, quo sol ita horribiliter obscuratus fuit, MCCXXXIX. 
Item cum domnus Thomas de Capua, qui erat Romane curie 
cardinalis et melior dictator de curia, fecisset sequentiam illam: 


Virgo parens gaudeat, 



CRONICA 


265 


et rogasset fratrem Henricum Pisanum, ut faceret ibi cantum, 
et fecisset delectabilem et pulchrum atque ad audiendum sua- 
vem, frater Vita fecit ibi secundarium cantum, id est contra- 
cantum. Semper enim, quando inveniebat aliquem fratris Hen- 
rici simplicem cantum, libenter ibidem faciebat secundarium 
cantum. Item hunc fratrem Vitam dornnus Phylippus archie- 
piscopus Ravennas assumpsit, ut esset de familia sua, cum 
esset legatus in Aquilegiensi et Gradensi patriarchatibus, in 
Ragusiensi, Ravennate, Mediolanensi et Ianuensi civitatibus 
et dyocesibus ac provinciis necnon et generaliter in Lombardia, 
Romagnola et marchia Trivisina. Assumpsit autem eum, tum 
quia de contrata sua erat, tum quia frater Minor, tum edam 
quia optime cantare et dictare sciebat. Mediolani obiit, in loco 
fratrum Minorum sepultus. Macilentus homo fuit et gracilis 
et in statura maior quam frater Henricus. Vox eius magis 
pertinebat ad cameram quam ad chorum. Pluries exivit Ordinem 
et pluries rediit, ita tamen quod intrabat Ordinem sancti Be- 
nedicti; et quando redire volebat, semper parcebat ei papa 
Gregorius nonus, et propter amorem beati Francisci et propter 
dulcedinem cantus sui. Nam quadam vice ita delectabiliter 
cantavit, quod quedam monacha, que eum ascultabal, ut se- 
queretur eum, se per fenestram deiecit. Sed non potuit, quia 
ex casu ilio sibi tibiam fregit. Non fuit talis illa ascultatio, 
de qua dicitur Canticorum ultimo: Que habitas in ortis, amici 
ascultant: Fac me audire vocem tuam. Ideo bene dixit frater 
Egidius Perusinus — non quia de Perusio fuerit, sed quia ibi 
diu vixit et vitam finivit, homo extaticus et totus divus, quartus 
in Ordine frater, computato beato Francisco —. Dixit enim: 
Magna gratia est non habere gratiam. Et loquebatur de gratiis 
non gratis datis, sed acquisitis, propter quas non nulli frequen- 
ter male faciunt facta sua. Sane frater Henricus Pisanus intimus 
meus amicus fuit et talis vere, qualem describit sapiens in 
Proverbiis XVIII: Vir amabilis ad socielatem magis amicus erit 
quam frater. Nam et ipse fratrem habebat in Ordine contem- 
poraneum michi, et ego fratrem contemporaneum sibi; et longe 
plus me diligebat, ut dixit, quam germanum et proprium 



266 


SALIMBENE DE ADAM 


fratrem; et cum dicat Ecclesiasticus XIII: Vestigium cordis 
boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore , hoc in eo 
locum habere nullatenus potuit. Hic factus fuit minister in 
Grecia, que est provintia Romanie, et michi obedientialem 
litteram dedit, per quam possem, si michi placeret, ire ad eum 
et esse de provintia sua, cum quocumque socio voluissem. 
Insuper et promisit michi Bibliam se daturum et alios libros 
multos. Sed non ivi, quia eodem anno, quo pervenit illue, ulti¬ 
mi um diem clausit. Obiit autem in quodam provinciali capitulo 
celebrato Corinthi. In quo loco sepultus requievit in pace. Pro- 
phetavit autem sive futura predixit, audientibus fratribus qui in 
capitulo erant, dicens: ' Nunc dividimus libros decedentium 
fratrum, sed poterit esse, quod usque ad breve tempus divi- 
dentur et nostri \ Revera ita factum fuit, quia in eodem capitulo 
fuerunt libri sui divisi. Impletum est quod Ecclestiasticus 
dicit XXXVII : Anima viri sa?icti annunliat aliquando vera. 

Excusat se compilator cronice, quod digressionem utiliter facit aliquando, 

et de eo quod loquitur singulari numero et plurali, cum sibi videtur. 

Ed quia aliquando videinur digressionem facere alicubi a 
materia inchoata, parcendum est nobis propter tria. Primo, 
quia preter intentionem nostram talia nobis occurrunt, que 
quandoque convenienter vitare non possumus, conscientia in¬ 
segante, quia spiritus ubi vult spirat , nec est in hominis di- 
ctioìie prohibere spiri/um, ut habetur Io III. et Eccle. Vili. 
Secundo, quia semper dicimus bona et utilia et digna relatu, 
et que possunt optime in hystoria computari. Tertio, quia 
optime redimus postea ad materiam inchoatam et nichil di- 
mittimus propter hoc de ventate narrationis historie primitive. 


Nota quod hic ponuntur aliqua, que ad prologum cronice pertinere vi- 
dentur. Require supra, ubi dicitur, ad quid valeat cronica, carta C. 

Verumtamen sciendum est quod, secundum diversa tem¬ 
pora, unum tempus pulcriorem habuit historiam ad narrandum 



CRONICA 


2 67 


quam habuerit aliud, et nos aliter historias narrare non pos- 
sumus, nisi sicut de facto fuerunt, et vidimus oculis nostris 
tempore imperii Friderici et post mortem eius annis rnultis 
usque ad dies nostros, in quibus scribimus hec, anno Domini 
MCCLXXXIIII. De diversis autem temporibus dicit sapiens 
in Eccle. VII: Ne dicas: Quid, putas, cause est, quod priora 
tempora meliora fuere quam mine sunt? Stulta ertivi est huiu- 
scemodi interrogatio. Quod autem aliquando loquimur in sin- 
gulari numero, aliquando in plurali, non est curandum, quia 
talis consuetudo hahetur in divina Scriptura, quia in prophetis 
frequenter metaplasmus occurrit. Est aufebi metaplasmus trans- 
formatio quedam redi solitique sermonis in alteram spetiem 
metri ornatus necessitatisve causa. Ita dicit Donatus in Barba¬ 
rismo et exemplificat de omnibus secundum poetarum exempla. 
Sed dimittamus ista gramaticis. Gramatice enim intendimus 
loqui, sed non docere gramaticam. Gregorius etiam in prologo 
Moralium super Iob dicit: Ipsam loquendi artem, quam magi - 
steria discipline exterioris insinuant, servare despexi. Non iota¬ 
cismi collisioncm fugio, non barbarismi confusionem devilo, situs 
motusque, etiam propositionum casus servare contemno, quia in- 
dignum vehementer e ristimo, ut verba celestis or acuii restringam 
sub regulis Donati. Neque enim hec ab ullis interpretibus in 
Scripture sacre auctoritate servata sunt. Ex qua nimirum quia 
nostra expositio oritur, dignum profecto est, ut quasi edita so- 
boles spetiem sue matris imitetur. Revera, ut dicit beatus Gre¬ 
gorius, divina Scriptura regulis gramaticalibus nec supponitur 
nec constringitur nec artatur; quod talibus exemplis possumus 
demonstrare. Ecce Psalmista dicit: Nani et testimonia tua medi- 
tatio mea est. Gramaticus diceret: ' meditatio mea sunt Item: 
Pones eos ut clìbanum ignis in tempore vultus tui, Dominus in ira 
sua conlurbabit eos, et devorabit eos ignis. Vides, quomodo in uno 
et eodem versu a secunda persona transit ad tertiam? Item 
Apostolus ad Gala. VI a plurali numero transit ad singula- 
rem dicens: Fratres, et si preoccupatus fuerit homo in aliquo 
delieto, vos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu 
lenitalis, considerans teipsum, ne et tu tempteris. 



268 


SALIMBENE DE ADAM 


De diversis historiarum scriptoribus. 

Ad hec sciendum quod aliqui scriptorcs sive dictatores 
fuerunt dulces, suaves et melliflui in eloquiis suis, ut Iob et 
Ysaias et Ecclesiasticus, lohannes Crisostomus et beatus Gre- 
gorius et beatus Bernardus et multi alii. Quorum cuilibet con- 
gruere potest quod sapiens dicit Prover. XVI: Qui dulcis est 
eloquio, maiora percipiet. Aliqui vero in suo dictamine valde 
sunt obscuri, ut Osee, Tytus Livius, Horosius et beatus Am- 
brosius, qui in illa legenda de virgine quadam apud Antio- 
chiam ita obscure loquitur, quod vix intelligi potest. Notandum 
autem quod, sicut Osee inter prophetas et Marcus inter Evan- 
gelistas et Ambrosius inter doctores, sic Orosius inter hysto- 
ricos gravis et difficilis et obscurus habetur. De Osee mani- 
festum est quod vix unus versus eius continuatur cum alio. 
Ideo dicit beatus Ieronimus: Osee comaticus est et quasi per 
sctitentias loquens. De Marco similiter manifestimi est, quod 
pedissequus fuit Mathei. Repetit enim que Matlieus iam dixerat 
et sine verborum ornatu; habuit enim stilum rudem et gra- 
maticam grossam atque silvestrem. Verumtamen, quia brevi- 
loquus fuit, multum commendatur a sanctis et maxime a Beda, 
qui eum exposuit. Porro de obscuro stilo beati Ambrosii satis 
patet in expositione Luce et in aliis scriptis suis et maxime 
in sermone paschali : Dignum et congruum et in legenda que 
intitulatur: De virgi?ie quadam apud Antiochiam. De Orosio 
autem sciendum est quod fuit Hyspanus de civitate quadam 
parvula, que est iuxta mare, cuius nomen, cum prius scirem, 
nunc memorie non occurrit, et dicebatur Paulus Orosius. Sa- 
cerdos fuit et religiosus. Et sicut beatus Augustinus occasione 
paganorum libros de civitate Dei conscripsit, sic Orosius pre- 
sbiter ex precepto beati Augustini historiam suani. Ideo dicit 
Gelasius papa, in decreto suo de autenticatione librorum: 
Item Orosium, virurn eruditissimum, collaudamus, quia valde 
iiobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit hy- 
storiam miraque brevitate contexuit. Satis sit de hac materia 
dictum. 



CRONICA 


269 


Ego quoque scribendo diversas cronicas simplici et intel¬ 
ligibili stilo usus sum, ut neptis mea, cui scribebam, posset 
intelligere quod legebat; nec fuit micbi cure de verborum 
ornatu, sed tantum de veritate historie conscribende. Neptis 
autem mea soror Agnes est, filia fratris mei, que cum pervenit 
ad bivium pytagorice littere, monasterium Parmense ingressa 
est Ordinis sancte Clare, et usque in hodiernum diem perse¬ 
verai in servitio Iesu Christi anno Domini MCCLXXXIIII, 
quo scribimus ista. Habuit autem ista soror Agnes, neptis 
mea, intellectum maximum in Scriptura et ingenium bonum 
atque memoriam, linguam etiam ad loq^uendum delectabilem 
atque disertam, ita ut de ea non incongrue posset dici: 
Diffusa est grafia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus 
in etertium. Nunc autem ad cursum redeamus historie in- 
choate. 


Quod fecit F(ridericus) imperator post depositionem. 

Igitur cum Fridericus imperator esset depositus de imperio 
ab Innocentio papa quarto anno Domini MCCXLV, erat amaro 
animo, veluli si ursa raptis catu/is in satin seviat. Et convene - 
runt ad eum omnes qui erant in angustia cotistituti et oppressi 
ere alieno et am.aro animo, et faclus est princeps eorum. Sed 
poterat dicere convenienter quod habetur Ys. Ili: Nolite me 
conslituere principem populi. Ruit enim Ierusalem, et ludas 
concidit. Sed audi quod sapiens in Prover. dicit XVII: Expedit 
magis urse occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti in 
stultitia sua. Qualis fuit Fridericus, qui beneficia, que sibi 
Ecclesia contulerat, non cognovit, immo Ecclesiam Romanam 
fuit totaliter et crudeliter persecutus; sed non impune, quia, 
ut dicitur Iob XXIIII: attinie vulneratorum clamabunt, et Deus 
inultum abire non patitur. Ideo dicit sapiens in Prover. XVII : 
Qui reddit mala Pro bonis, non recedet malum de domo eius. 
Quod evidenter in Friderico videmus completum, cuius domus 
totaliter est destructa. Ideo dicit Iob XVIII: Memoria illtus 
pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis. Expellet 



270 


SALIMBENE DE ADAM 


eum de hice in te?iebras, et de orbe transfer et eum Deus. Non 
erit semen eius ncque proge?iies in populo suo, nec ulte relìquie 
in regìonibus eius. 


Quo anno banniti imperatoria intraverunt Parmam 

Quomodo Parmenses concionati sunt ante congressum et sibi capitaneum 

et ducem elegerunt domnum [U<gonem> de Sancto Vitale]. 

Igitur anno Domini MCCXLVII pauci milites de Parma, 
banniti imperatori, qui habitabant Placentie et erant viri cor¬ 
dati, robusti et fortes et ad bella doctissimi et erant amaro 
animo, tum quia domus eorum destructe in Parma, tum quia 
vita nequam hospitandi de domo in domum — erant enim exules 
et banniti et habebant familiam grandem et modicam pecunie 
quaniitatem; ex insperato enim exiverunt de Parma, ne invol- 
veret et caperet eos imperator —, venerunt de Placencia et 
intraverunt Parmam et expulerunt partem imperatori die XV 
intrante Iunio. Cum autem de Placencia pervenissent ad villani 
Nuceti, in quodam prato congregati et armati in equis con- 
tionati sunt ibi et elegerunt domnum (Ugonern de Sancto Vi¬ 
tale) suum capitaneum et vexilliferum, scientes quia, Ubi non 
est gubernator, populus cornici, sa/'us autem ubi multa consilia, 
Prover. XI. Erat autem domnus [U(go) de Sancto V(itale)] 
fortis et doctus ad bellum et homo sapiens, et qualis a sapiente 
describitur Prover. XXII II : Vir sapiens fortis est, et vir doctus 
va/idus et robustus, quia cum disposinone iniiur bellum, et erit 
salus uhi multa consilia sunt. Erat autem ibi domnus Ghibertus 
de Gente, magnus concionator et magnus prolocutor, qui ait: 
c Sic cum inimicis nostris congrediamur, ut Dominimi prepo- 
namus’. Hoc est quod sapiens dixit Prover. XXI: Equus 
par a tur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuet. Dixit 
autem domnus Gerardus de Ardii: ' Habeamus audaciam et 
simus parati aut vìvere aut mori fortiter , et nullus retrocedat 
aut pavore formidet. Dominus enim in fortibus Aimicabit et 
auxilium suum vobis de celo impendet \ Talibus igitur ser- 
monibus animati venerunt et fecerunt magnum prelium cum 



CRONICA 


271 


potestate et militibus Parme ad Burghettum de Tauro, et ibi 
interfecerunt potestatem Parme, scilicet domnum Henricum 
Testam de Aretio, qui fuit notus et amicus meus et omnes 
fratres Minores intime diligebat. Et militem suum simiter in¬ 
terfecerunt et domnum Manfredum de Cornagano et domnum 
Ugonem domni Magnarotti de Vicedominis et plures alios. 
Et fuit ibi vulneratus domnus Bertholus Tabernerius, qui fugit 
ad Costam-meganam cum quibusdam suis amicis. Et tunc Theo- 
tonici imperatoris dixerunt bannitis iinperatoris: ' Venite ad Par- 
mametcapiatis civitatem secure, quia non resistemus vobis\ Et 
incontinenti venerunt isti milites Parmenses ab imperatore ban- 
niti ad dictam civitatem nemine contrastante et eam ceperunt 
et tenuerunt; et consilium et contionem congregaverunt Par¬ 
menses et elegerunt domnum Gerardum de Corigia in pote¬ 
statem Parmensium. Et hoc fuit die dominico XVI intrante 
mense Iunii. Et die Lune tempestive dicti Parmenses miserunt 
ambaxatores communi Regii domnum Armannum Scotum et 
alium cum eo, qui petebant captivos Parme sibi dari, qui 
Regii detinebantur in vinculis. Et tunc domnus Bosus potestas 
Reginus noluit eos audire. 


Quod Parmenses propter novern rationes faciliter potuerunt Parmam in- 

trare et eam post captionem tenere. 

Potuerunt autem isti forbanniti Parmam faciliter invadere 
et capere multiplici ratione. Prima, quia rex Hencius, cui 
pater custodiam Parme commiserat, iverat cum Cremonensibus 
ad obsidendum quoddam castrum in episcopatu Brixiensi, quod 
dicebatur Quinganum. Secunda ratio est quia imperator erat 
in quadam civitate Lombardie, que appellatur Taurinum. Ibat 
enim Lugdunum, ut caperet cardinales et papam. Et, prout 
dicitur, aliqui promiserant Romanam curiam tradere in manus 
ipsius. Sed cogitaverunt consi/ia, que non potuerunt stabilire. 
Quare? Quia de Deo scriptum est Iob V: Qui dissippal cogl - 
tationes malignorum, ne possint ìmplere manus eorum quod ce- 
perant. Tertia ratio est quia domnus Bertholus Tabernerii illa 



272 


SALIMBENE DE ADAM 


die tradebat filiam suam dominam Mariam nuptui cuidam 
Brixiensi, qui venerat Parmam prò ea; et illi qui occurrerunt 
Parmensibus venientibus in ilio convivio comederant et vino 
et affluentissimis dapibus pieni erant; et surrexerunt a prandio 
et primo congressu credebant omnes involvere; et ideo, quia 
quasi ebrii erant, tam in Burgetto quam in glarea fiuminis 
Tauri fuerunt ab eis mortui et prostrati. Quarta est quia Par- 
mensis civitas undique erat aperta, nullam enim habebat clau- 
suram. Quinta ratio est quia hi qui ad ingrediendum veniebant 
occurrentibus cancellatis manibus signum crucis faciebant di- 
centes: 'Amore Dei et beate Virginis, matris eius, que in hac 
civitate est domina nostra, placeat vobis, ut redeamus ad ci- 
vitatem nostrani, quia sine culpa fuimus expulsi et forbanniti, 
et cum omnium pace revertimur nec alicui aliquam iniuriam 
inferre intendimus Audientes hoc Parmenses, qui per stratam 
sine armis eis occurrerant, ad misericordiam flexi sunt propter 
humilitatem eorum, cognoscentes edam quod pacifice venie¬ 
bant. Dixeruntque eis: ' Ingredimini civitatem securi in nomine 
Domini, quia edam manus nostra vobiscum erit in omnibus 
istis 5 . Sexta ratio est quia hi qui in civitate erant non intro- 
mittebant se de negotiis istis, quia nec cum istis qui venerant 
erant nec prò imperatore pugnabant; sed sedebant trapezite 
sive campsores ad teloneum suum, et ahi artiste non dimit- 
tebant propter hoc, quin operarentur in stationibus suis, ac 
si nichil esset. Septiina ratio est quia nobiles et potentes, qui 
erant in civitate ex parte imperii, statini relieta civitate, dif- 
fuderunt se per episcopatum ad castra et fortitudines suas, 
timentes eas amittere. Octava ratio est quia etiam Theotonici 
imperatoris, audientes quod potestas Parme erat ab istis oc- 
cisus, timentes mori, invitabant istos, ut pacifice de civitate 
facerent quicquid vellent. Idem etiam fecerunt custodes palatii 
communis et turris. Ideo dicit sapiens in Prover. XIX: Pesti¬ 
lente flagellato stultus sapie?itior erit. Ideo congruit buie loco 
quod legitur UH Reg. X: Tumuerunt illi vehementer et dixe- 
runt: Ecce duo reges non po fuerunt stare cor am eo, et quo modo 
nos valebimus resistere ei? Quasi duo reges fuerunt domnus 



CRONICA 


273 


Henricus Testa potestas Parme et domnus Bertolus Taberne- 
rius, qui prò imperatore erat capitaneus in Parma partis imperii. 
Isti duo non potuenmt stare coram eo, scilicet cuneo vel exer- 
citu veniente, qui certe valde modicus erat. Nona ratio est quia 
maximum sperabant in brevi a diversis habere auxilium. 

Quod illi qui intraverunt Parmam a quinque locis habuerunt auxilium. 

Primo, a papa Innocentio quarto, qui multos propinquos 
et afines habebat in Parma, et quia Parma contra imperatorem 
inimicum suum pugnare volebat et iam inchoaverat pugnam. 
Secundo, a Gregorio de Monte-longo in Eombardia legato, qui 
Mediolani erat paratus venire cum domno Bernardo Rolandi 
Rubei de Parma, cognato domni pape Innocentii quarti, et 
cum Mediolanensibus, quam cito mitteretur prò eis. Tertio, 
a Placentinis. Quarto, a comite Sancti Bonifacii de Verona. 
Quinto, a Bononiensibus et Ferariensibus et a parte totius Ec¬ 
clesie. 


De validissima guerra et intricata, que fuit inter Ecclesiam et rem pu- 

blicam, si ve inter imperatorem et papatn. 

Sed hic pretermittendum non est, ut laberintus amodo co- 
gnoscatur, quod pars Ecclesie de Mutina extra civitatem suam 
erat, pars autem imperii in civitate. Idem erat in Regio. Idem 
processu temporis in Cremona. Et ideo fuit validissima guerra 
temporibus illis, que multis annis duravit; nec poterant ho- 
mines arare nec seminare nec metere nec vineas facere nec 
vindemiare nec in villis habitare. Et hoc fuit maxime in Parma 
et in Regio et in Mutina et in Cremona. Veruni prope civi- 
tates laborabant homines cum custodia militum civitatum, qui 
per quarterios dividebantur secundum portas civitatum. Et mi- 
lites armati custodiebant operarios tota die, et rurales opera- 
bantur in agricultura. Et hoc oportebat fieri propter beruarios 
et latrones et predones, qui multiplicati erant nimis, et capie- 
bant homines et ducebant ad carceres, ut se redimerent prò 


SadimbEne de Adam, Cronica. 


18 



274 


SALIMBENE DE ADAM 


pecunia. Et boves auferebant et comedebant vel vendebant. Et 
nisi se redimerent, suspendebant eos per pedes et per manus et 
dentes eis abstrahebant et buffones sive rospos ponebant in ore 
ipsorum, ut citius se redimerent; quod erat eis amarius et abo- 
minabilius omni morte; et crudeliores demonibus erant. Et ita 
libenter videbat homo hominem tempore ilio euntem per viam, 
sicut libenter videret diabolum. Semper enim suspicabatur unus 
de alio, quod vellet eum capere et ad carcerem ducere, ut essent 
redemptio anime viri divitie eius, Prover. XIII. Et in solitudi- 
nem redacta est terra, eo quod non esset nec cultor nec tran- 
siens per eam. Nam in diebus Friderici, ex quo maxime ab 
imperio fuit depositus, et Parma contra eum rebellavit et le- 
vavit calcaneum, quieverunt sentite; et qui ingrediebantur per 
eas, ambulaverunt per calles devios, Iudicum V. 


Quod propter guerram bestie silvestres multiplicate sunt nimis. 

Et rnultiplicata sunt mala in terra ; et multiplicate sunt aves 
et bestie silvestres vehementer nimis, ut faxiani et perdices et 
qualie, lepores et caprioli, cervi, bubali, porci silvestres et 
lupi rapaces. Non enim inveniebant in villis secundum anti- 
quam consuetudinem quas comederent bestias, agniculos sive 
oves, eo quod ville totaliter essent conbuste. Et ideo lupi, con¬ 
gregati in maxima multitudine circa foveas alicuius civitatis, 
clamabant clamoribus magnis pre nimia famis angustia. Et 
ingrediebantur civitates de nocte et devorabant homines, qui 
sub porticibus dormiebant seu in plaustris, necnon et mulieres 
et parvulos. Quandoque etiam perfodiebant parietem domorum 
et suffocabant parvulos in cunabulis. Nullus posset credere, 
nisi vidisset, sicut ego vidi, horribilia, que fiebant tempore 
ilio, tam ab hominibus quam a bestiis diversimodi generis. 
Vulpes etiam multiplicate sunt nimis, in tantum, ut etiam due 
ascenderent infirmitorii tectum apud Faventiam propter duas 
gallinas, que sub crina inferius erant, tempore carnis privii; 
ex quibus in eodem loco fratrum Minorum cepimus unam, ut 
vidi oculis meis, quia ibi eram. Et habitavi V annis in Fa- 



CRONICA 


275 


ventia et V in Imola et V in Ravenna et in aliis locis Roma¬ 
gnole pluribus annis et in Bagnacavallo uno anno et in loco 
Montis-regii uno anno. Nam ista maledictio guerrarum totani 
Romagnolam occupavit, invasit et destruxit tempore quo erani 
ibi. Et quando Bononienses obsederunt Furlivium cum Lom¬ 
bardi et aliis adiutoribus suis, in illa obsidione fui cum eis. 
Similiter in Faventia postmodum habitabam, quando Bono¬ 
nienses eam obsederunt cum Lombardis et aliis suis amicis; 
sed non potuerunt eam capere, sicut Domino placuit et beato 
Francisco, in cuius vigilia omnis recessit obsidio. Item in 
Imola morabar, quando quidam secularis dixit michi, quod 
XXVII murilegos grandes et pulcros cum decipula ceperat in 
quibusdam villis conbustis et vendiderat pellipariis pelles 
eorum; de quibus nulli dubium sit, quod domestici in villis 
illis condam fuerunt tempore pacis. Porro sextum auxilium, 
quod habuerunt Parmenses qui ingressi sunt civitatem, fuit 
quia non solum imperator excommunicatus et ab imperio de- 
positus erat, veruni etiam papa Innocentius quartus absolverat 
omnes a dominio suo, ut patet in fine illius epistole, que de 
depositione ipsius scripta fuit in concilio generali, ubi dicitur 
ita: Omnes qui ei ìuramejito fidelìtatìs tenentur asivieti a iurci¬ 
mento huiusmodi perpetuo absolventes, auctoritate apostolica /ir¬ 
mi ter inhibendo precipimus, 7ie quisquam dccetero sibi tamquam 
imperatori vel regi pareat vel intendat, et de cernendo quoslibet, 
qui deinceps ei velut imperatori aut regi consilium vel auxilium 
prestiterint seti favorem, ipso facto excommunicationis vinculo 
subiacere. 


De ingratitudine imperatoris Frederici. 

Digne et iuste hoc promeruit Fridericus propter ingratitu- 
dinem suam. Erexit enim cervicem et calcaneum contra Eccle- 
siam, que eum nutrierat et ab inimicis suis defenderat et 
ad imperium subiimaverat, et persequebatur et impugnabat 
Ecclesìam toto corde; que magna erat ingratitudo. 



276 


SALIMBENE DE ADAM 


Quid sit ingratitudo secundum Bernardum, et quid lex de ingratitudine 

dicit. 

De qua dicit beatus Bernardus: Ingratitudo est anime per- 
ditio, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum pe- 
remtio, hostis gratie, persecutrix iustitie. ipsa est ventus urens, 
que pietatis fontem, misericordie venam et gratie fiuenta desiccat. 
Per hanc emancipatus in servitutem iuste redigitur, dandum 
impeditur, et datum tollitur. Unde dicit lex: Si manumissus 
ingratus circa patronum suum extiterit et quadam iactantia 
adversus eum cervicem erexerit aut levis offense contraxerit 
culpam, a patronis rursus sub imperio dicioneque mittatur. 
Unde Sap. XVI: Ingrati fides tamquam hybernalis glacies ta- 
bescet et disperiet tamquam aqua supervacua. Item de ingrato 
Ecclesiasticus dicit XX: Homo ingratus tamquam fabula vana. 
Item Eccli. XXIX: Ingratus sensu derelìnquìt libcrantem se. 

Quod illi qui deviant a iùstitia cito perdunt vigorem suum ; quod osten- 

ditur rationibus et exemplis. 

Et talis fuit Fridericus, et ideo merito ab imperio depo- 
situs fuit; non enim cognovit gratiam sibi factam. Et ita ac- 
cidit ei sicut avi, cuius alarum avulse sunt penne; statini 
enim perdit vigorem et volare non potest, quousque penne 
renascantur, que avulse fuerunt. De hac materia plura in 
Scriptura divina habentur exempla. Quorum primum fuit San- 
sonis, qui statini fortitudinem perdidit, ex quo abrasi fuerunt 
sibi capilli, nec fortitudinem recuperavit, quousque sibi capilli 
denuo succreverunt, Iudic. XVI. Ideo dicit propheta: Fortitu¬ 
dinem meam ad te custodiam, ut sit acusativi casus, id est ad 
te laudandum, vel ut sit ablativi casus, id est a te michi 
datarli, iuxta illud Iere. XI: Non glorìetur fortis in fortitu¬ 
dine sua, quia non in fortitudine sua roborabitur vir, neque in 
fortitudine equi voluntatem habebit et cet., sed in hoc gloHetur 
qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui 
facio misericordiam et iuditium et iustitiam in terra. Hec enim 
piacent michi, ait Dominus. 



CRONICA 


2 77 


Secundum exemplum habetur de Adonia, qui usurpaverat 
sibi regnum, quoniam territus, postquam audivit Salomonem 
regnare, intravit tabernaculam et tenuti cornu aitaris , III 
Reg. I. 

Tertium exemplum habetur de Ioab, qui idem fecit, et 
fuerat ita maximus princeps, et ita viliter perdidit vires suas, 
ut ingressus tabernaculum teneret cornu altaris dicens: Non 
egredìar, sed hic moriar. Et ex precepto Salomonis interfecit 
eum ibi Banaias fìlius Ioiade. Et nota quod, sicut Ioab duos 
principes interfecerat, scilicet Abner filium Ner et Amasam 
filium Iether, sic a duobus regibus, scilicet David et Salomone, 
sententiam mortis accepit et interfici iussus est. Nam et prin¬ 
ceps fuit qui eum interfecit, scilicet Banaias. Habentur hec 
II Reg. Ili et II Reg. XX et III Reg. II. Ideo Doininus 
precepit in lege, et habetur XXI Exodi: Si quis per industriam 
occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles 
eum, ut moriatur. Item Exodi XXII Dominus precepit: Ma- 
leftcos 7ion patieris vivere. Quod bene implevit rex David tana 
in vita sua quam circa mortem, et quod per se non potuit, 
per Salomonem filium adimplevit. Et nota quod omnia que 
supra dixi de illa maledictione guerrarum et sterilitate terra- 
rum et abundantia silvestrium bestiarum, licet per anticipatio- 
nem a me dieta sint, tamen tempore suo vera fuerunt, scilicet 
ex quo Parma a dominio Friderici recessit Ecclesieque adhesit. 
Nunc ad primitivum cursum nostre historie revertamur. 


Quod rex Hencius erat in obsidione Quh^ani, quando Parma recessit a 

dominio patris. 

Cum igitur anno Domini MCCXLVII audisset rex Hencius, 
qui cum Cremonensibus erat in obsidione Quinqani, quod for- 
banniti imperatoris patris sui, qui habitabant Placentie, vio- 
lenter Parmam intrassent, dissolute sunt tnanus eius , et dimissa 
obsidione Quin^ani festinavit et venit tota nocte, non cantando, 
sed sub silentio gemebundo, veluti cum exercitus post fugam 
solet reverti de bello. Habitabam tunc temporis in conventu 



278 


SALIMBENE DE ADAM 


Creinone in Ordine fratrum Minorimi, quia frater Minor eram, 
et ideo optime cognovi hec omnia. Nani summo dilucido sta¬ 
tini fuerunt Cremonenses cuni rege Hencio in consilio con¬ 
gregati, et usque ad altissimam tertiam illud consilium est 
protractum. Postmodum comederunt festinanter et precedente 
carrotio unanimiter sunt egressi. Non remansit in Cremona 
ex eis quisquam, qui armatus posset incedere et in bello con- 
fligere. Et est in conscientia raea quod, si sine mora Parmam 
ivissent et viriliter dimicassent, absque dubio eam recuperas- 
sent, tum quia Parma totaliter undique erat aperta, nullam 
clausuram liabens, tum quia nondurn venerat eis auxilium, 
tum etiam quia illi qui erant in civitate prius indifferenter se 
habebant, quia nec cum bis qui noviter intraverant erant nec 
cum his qui exiverant esse disposuerant, sed simpliciter facta 
sua facere intendebant. Nani si sciret unus inimicus conditiones 
sui alterius inimici, frequenter posset eum offendere. 

Quod rex Hencius cum Cremonensibus iuxta Tarum mortuum se locavit. 

Domini autem nutu collocavit se rex Hencius culli exer- 
citu Cremonensium iuxta Tarum mortuum et non venit ad 
Parmam, ut induceret Dominus super eos mala. Volebat enim 
ibi expectare, quousque pater suus imperator veniret, qui erat 
in civitate Taurini, que est civitas in confinibus Lombardie. 
Et protenditur Lombardia usque Segusiam et montem Seni- 
si uni. Postmodum comitis Sabaudie terra et districtus occurrit, 
postea vero ducatus Burgundie. In qua ex parte nostra est 
civitas Lugdunensis, que prima metropolis est Galliarum. Et 
ibi erat tunc temporis papa Innocentius quartus cum cardina- 
libus suis. Porro Tarus mortuus appellatur quedam aquarum 
congregatio, que egreditur de Taro vivo, tempore quo supe- 
rinundat et facit congregationem aquarum ad modum lacus 
vel stagni; et sunt ibi multe scardave, ludi, anguille et tince; 
et est quasi iuxta locum Ordinis Cistertii, qui Fontana-viva 
nuncupatur ab eis et per VII miliaria distat a Parma. Cum 
autem rex Hencius ibidem cum Cremonensibus patris presto- 



CRONICA 


279 


laretur adventum, Parmensibus, qui civitatem intraverant, co¬ 
tidie undique superveniebat auxilium. 

De donino Ritardo comite Sancti Bonifacii de Verona, qui fuit primus, 

qui venit Parmensibus in auxilium. 

Nam domnus Rigardus Comes Sancti Bonifacii de Verona, 
strenuus miles et probus valde, quando Parma rebellavit im¬ 
peratori, primus fuit, qui Parmensibus dedit succursum; qui 
veniens per Guastallam cum multis armatis ingressus est Par- 
mensium civitatem. Et Parmenses hoc se^rvitium cognoscentes 
dederunt ei palatium imperatoris, quod est in Arena, ad inha- 
bitandum et dixerunt quod esset dominus cum suis ad custo- 
diendum civitatem ex parte Reginorum. Sequenti die venit 
militia Placentinorum, et erant CCC milites, quo ad equos et 
arma optime preparati. Hi fuerunt custodes civitatis in glarea 
fluminis Parme, interdum, quando necesse erat, armati sedendo 
in equis. Et erat labor iste potius ad solatium quam ad gra- 
vedinem. Aliis vero diebus et morabantur in hospitiis suis et 
ibant per civitatem solaciando, quando volebant. Porro tertia 
die post introitimi coinitis Sancti Bonifacii venit domnus Gre- 
gorius de Monte-longo, legatus domni pape, et domnus Ber- 
nardus Rolandi Rubei, cognatus domni Innocentii pape quarti, 
cum mille militibus de Mediolano. Et hi custodiebant civitatem 
versus montes in glarea fluminis Parme, quando necesse erat. 
Parmenses vero locaverunt se cum legato extra civitatem in 
strata que vadit ad Burgum Sancti Donini. Et fecerunt sibi 
foveam et palancatum, ut clausuram haberent, propter timores 
hostiles. Imperator vero furibundus et totus inflammatus ex 
ira propter illa que sibi acciderant, venit ad Parmam et in 
contrata que dicitur Grola — in qua vinearum est multitudo, 
et ubi vinum nascitur bonum, et vinum terre illius optimum 
est— fecit fieri unam civitatem cum magnis foveis in circuitu, 
quam edam Victoriam appellavit in presagium futurorum; de- 
narii vero monete victorini dicebantur, et maior Ecclesia 
Sanctus Victor. Erat ergo ibi Fridericus cum exercitu suo et 



28 o 


SALIMBENE DE ADAM 


rex Hencius cum exercitu Cremoniensum. Et misit imperator 
omnibus amicis suis, ut festinanter venirent ad adiutorium 
sibi dandum. Et primus qui venit fuit domnus Ugo Boterius, 
civis Parmensis, domni Innocentii pape quarti ex sorore nepos, 
qui cum tempore ilio potestas Papiensium esset, cum omnibus 
Papiensibus venit, qui ad bellum utiles videbantur. Non po- 
tuit papa istum suum nepotem nec precibus nec promissis ab 
amore Friderici divellere, et plus dilexit matrem istius quam 
alias suas sorores duas, quas similiter habuerat maritatas in 
Parma. Post istum venit Ycilinus de Romano, qui tunc tem- 
poris dominabatur in marchia Trivisina, et maximum exerci- 
tum duxit secum. 


De crudelitatibus Ycilitii, qui similitudinem habuit cum diabolo, sicut 

beatus Franciscus cum Christo. 

Hic plus quam diabolus timebatur, prò niellilo enim ha- 
bebat occidere homines, mulieres et parvulos, et quasi inau- 
ditas crudelitates exercuit. Nec Nero in crudelitatibus fuit 
similis ei nec Domicianus nec Decius nec Dioclicianus, qui 
fuerunt maximi in tyrannis. Nani XI milia Paduanorum una 
die fecit comburi in campo Sancti Georgii in civitate Verone. 
Et cum positus fuisset ignis in domo, in qua erant, et con- 
burerentur, in hastiludio circa eos ludebat cum militibus suis. 
Longum esset crudelitates ipsius referre. Nani requirerent li- 
brum grandem. Credo certissime quod, sicut filius Dei voluit 
habere unum specialem amicum, quem similem sibi faceret, 
scilicet beatum Franciscum, sic diabolus Ycilinum. De beato 
Francisco dicitur quod uni dedit V talenta. Nunquam enim 
in hoc seculo fuit nisi unus, scilicet beatus Franciscus, cui 
Christus ad similitudinem sui V plagas impresserit. Nam, sicut 
dixit michi frater Leo, socius suus, qui presens fuit, quando 
ad sepeliendum lavabatur in morte, videbatur recte sicut unus 
crucifixus de cruce depositus. Ideo optime congruere sibi po- 
test quod dicitur Apoc. I : Vidi similem filio hominis. In quibus 
autem fuerit similis, quia alibi scripsi, ideo hic taceo, quia 



CRONICA 


281 


ad alia dicenda festino. Et quia male sonare videtur, ut homo 
similis Deo dicatur, presertim cum Scriptura dicat: Deum homini 
non equabo , Iob XXXII, audiant quid iterum alia scriptura 
dicit: Quoniam quìs in nubibus equabitur Domino, similis erti 
Deo in filiis Dei. Et iterum prima Io. Ili : Karissimi, mine 
flii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quo¬ 
niam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum 
sicuti est. De Ycilino vero sciendum est, quod in multis ma- 
litiis et crudelitatibus diabolo fuit similis. Unde non sine causa 
Dominus Iudeis dixit Io. Vili : Vos ex palre diabolo estis et 
desideria patris vestrì vultis facere. « 

De auxiliatoribus, quos habuit imperator post depositionem ad obsiden- 
dum Parmam. 

Porro post Ycilinum in adiutorium Friderici venerunt 
multe gentes, ut Regini, Mutinenses, qui erant in civitatibus 
suis prò imperio, Bergamenses etiam et alie civitates tam de 
Tuscia quam de Lombardia et aliis partibus mundi, que cum 
Ecclesia non erant. Et fuerunt cum eo et de Burgundia et de 
Calabria et de Apulia et de Sicilia et de Terra Laboris et 
Greci et Saraceni de Nuceria et fere ex omni natione que sub 
celo est ; et factus est exercitus nimis grandis valde , Eze. 
XXXVII. Et poterat ei dici illud Ys. IX: Multiplicasti gentem, 
non magnificasti letitìam. Et hoc duplici ratione. Prima fuit, 
quia cum tota gente sua non potuit occuppare nisi illam stra- 
tam, que vadit a Parma ad Burgum Sancti Donini. Alia vero 
civitas nichil sentiebat de sua obsidione. 

Quod nobiles domine de Parma fecerunt fieri unam civitatem argenteam, 
quam beate Virgini obtulerunt, ut Parmam ab impio defendere di- 
gnaretur. 

Et cum disponeret imperator civitatem Parmensem total iter 
destruere et eam transferre ad Victoriam civitatem, quam fe- 
cerat, atque in Parma destructa in signum rebellionis et 



282 


SALIMBENE DE ADAM 


sempiterni opprobrii et exempli salem seminare in sterilitatis 
signum, cognoscentes hoc mulieres Parmenses, maxime divites, 
nobiles et potentes, totaliter se contulerunt ad beatam Virginem 
deprecandam, ut civitatem suam Parmam a Friderico et ab 
aliis inimicis penitus liberaret, eo quod nomen et vocabulum 
suum in matrice Ecclesia a Parmensibus in reverentia maxima 
habebatur. Et ut melius exaudirentur ab ipsa, fecerunt fieri 
unam civitatem totam argenteam, quam vidi, atque beate Vir- 
gini obtulerunt et donaverunt. Et erant ibi maiora et precipua 
edificia civitatis fabrefacta totaliter de argento, ut maior Ec¬ 
clesia, que appellatur domus, licet non talis, qualis illa fuit, 
de qua dixit David I Paralipo. XXII: Domus autem, quam 
edificare volo, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nomi- 
netur. Baptisterium similiter erat ibi et palatium episcopi et 
communis palatium et alia edificia quam plura, que civitatis 
effigiem presentarent. Rogavit mater filium, exaudivit filius 
matrem, cui de iure nichil poterat denegare, iuxta verbum 
quod sub figura continetur in divina scriptura III Reg. II: 
Pete, mater me a. Ncque enim fas est, ut avertam faciem tuam. 
Verba sunt Salomonis ad matrem. Cumque mater misericordie 
rogasset filium, ut liberaret Parmam civitatem suam ab illa 
multitudine gentium, que adversus eam convenerat et fuerat 
congregata, et instaret iam pugna futura, dixit filius matri 
III Reg. XX: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. 
Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum 
Dominus. Insuper et illud Ys. IX implebitur: Letabunttir Co¬ 
rani te sicut qui letantur in messe, sicut cxultant victores capta 
preda, quando dividunt spolia. Porro in ilio meditulio temporis, 
antequam de Victoria civitate a Parmensibus victoria habe- 
retur, exibant cotidie hinc et inde ad preliandum balestarii, 
arcarii sive sagittarii et fundibularii, et fiebat valida pugna, 
ut vidi oculis meis. Sed et beruarii discurrebant qualibet die 
per episcopatum Parmensium omnia depredando et combu¬ 
rendo, et idem faciebant illi de Parma Cremonensibus et 
Reginis. 



CRONICA 


283 


Quod Mantuani conbusserunt Casale-maius. 

Mantuani etiam venerunt tempore ilio et totum Casale 
maius conbusserunt, ut vidi oculis meis. 


Quod imperator decapitari faciebat aliquos ex adversa parte cotidie, 

quando Parmam obsidebat. 

Imperator vero quolibet mane veniebat cuni suis et in glarea 
fluminis Parme decollabat tres vel IIII vel etiam plures, sicut 
sibi videbatur, de Parmensibus et Mutinensibus et Reginis, 
qui erant ex parte Ecclesie, quos habebat in vinculis, viden- 
tibus Parmensibus qui erant in civitate, ut tristitiam inde ha- 
berent. Et hoc fiebat in glarea fluminis Parme versus montes, 
ultra pontem Domine-Egidie, in loco qui dicitur Bidhuganum. 
Et tunc tota militia imperatoris ibi armata cura imperatore 
stabat timens, ne Parmenses cum suis, qui intrinsecus e regione 
stabant armati, ad eos irrumperent. Nani, sicut dicit beatus 
Ieronimus, prudenter timetur quicquid potest decidere. Ex ninna 
enim securitate minus timetur hoslis. Sed consuevit dici : 

Non faciunt anni quod facit una dies. 

De hac una die dicitur in Qacharia XIIII : Et erit dies una, 
que nota est Domino. Hec dies una fuit, in qua imperator de 
civitate sua Victoria a Parmensibus fuit ignominiose fugatus. 
Quod quidem digne sustinuit, quia multos innocentes mala 
morte occidit. Unde Dominus Mat. XXIII: Ex illis occidetis 
et crucifigctis et ex eis ftagellabitis. Quod patuit in donino 
Andrea de Tre<;o, qui fuit nobilis miles de Cremona, et in 
Conrando de Berceto, qui clericus erat et probus in armis, 
quos diversimode tonnentavit et cum igne et aqua et suplitiis 
variis. 



284 


SALIMBENE DE ADAM 


De militibus Parraensibus, quos Mutinenses et Regini in compedibus 

posuerunt in discordia F(riderici), quam cum Ecclesia habebat tunc 

temporis. 

Ducenti etiam milites, ante quam Parma a Friderico re- 
cessisset, missi erant a Parmensibus Mutinam, ut civitatem 
custodirent, quos Mutinenses, qui erant ex parte imperii, statini 
concluserunt in carcere et posuerunt in vinculis, postquam 
audierunt Parmam ab imperio recessisse. Idem fecerunt Regini 
de Parmensibus, quos ob similem causam habebant. Pro his 
ergo militibus misit imperator et vinculavit eos in Victoria, 
et ex illis occidebat, quando volebat, et maxime, quando in- 
sultum faciebat contra Parmensium civitatem verbis iniuriosis 
et pugna, et male cedebat ei, ibi in occidendo captivos refri- 
gerabat cor suum. Nani frequenter, ut civitatem haberet, ex- 
pertus est vires suas. 

De militibus de marchia Anconitana, quos imperator in patibulis fecit 

suspendi. 

Aliquando etiam aliqui milites de marchia Anconitana de- 
seruerunt exercitum imperatoris et fugiendo ingressi sunt Par- 
mani, dicentes quod ex parte Ecclesie esse volebant. Et fuerunt 
libenter et gratanter recepti. Fecerunt autem hoc, quia in 
initio rebellionis Parme imperator faciebat custodiri plures mi¬ 
lites de Marchia Anconitana in civitate Cremona, aliquos in 
custodia, aliquos vero in aliqua domo libera, timens amittere 
Marchiam. Et illis qui erant sine vinculis et in custodia libera 
incumbebat deterius signum, quamvis non cognosceretur ab 
eis. Venit ergo nuntius ex parte imperatoris, qui dixit V mi¬ 
litibus de Marchia, qui erant Cremone in quadam domo et 
lavabant manus suas volentes cenare, ut in continenti sine 
mora ascenderent equos et cum eo ad imperatorein pariter irent. 
Cumque pervenissent ad quendam campimi, qui est extra civi¬ 
tatem Cremone et appellatur Mosa, duxit eos ad locum su- 
spendii, et suspensi fuerunt. Et dicebant carnifices quia 'sic 
mandat imperator, ut fiat, prò eo quod proditores estis Et 



CRONICA 


285 


tamen venerant in adiutorium eius. Sequenti die iverunt fratres 
Minores et deposuerunt et sepelierunt eos, et vix potuerunt 
lupos abigere, ne comederent eos, dum adhuc in patibulis 
dependerent. Hec omnia vidi, quia Cremone habitabam tunc 
temporis, similiter et in Parma. 

De domno Gerardo de Canali, quern imperator fecit submergi in mare 

cum mola asinaria ad collum eius ligata. 

Longum esset referre de omnibus, quos tempore ilio ex 
parte Ecclesie interfecit et fecit interfici» Nani domnum Ge- 
rardum de Canale de Parma in Apuliam misit et fecit demergi 
in profundissimum mare, cum mola asinaria ad collum eius 
ligata. Et tamen fuerat prius amicissimus eius et multas pote- 
starias ab eo habuerat, et seinper cum eo in exercitu foris 
Parmam mansit. Hoc solum suspitionis signum imperator ha- 
buit contra eum, quia turris eius non destruebatur in Parma. 
Unde et dicebat ei imperator quandoque sub falso et simulato 
ludo ridendo: f Multum diligunt nos Parmenses, donine Gerarde, 
quia, cum alia edificia destruant civitatis illorum qui ex parte 
imperii extiterunt, nec turrim vestram destruxerunt adhuc nec 
palatium meum, quod habeo in Arena 5 . Hec dicendo yronice 
loquebatur. Sed domnus Gerardus non intelligebat. Credebat 
enim quod omnia tempora equaliter currerent; sed non est 
ita, quia 


non eodem cursu respondent ultima primis. 

Nam, ut dicit sapiens in Eccle. Ili, est tempus belli et tempus 
pacis. Cum autem tempore illius obsidionis exivi de Parma, 
ut irem in Franciam, transivi per Fontanam-latam, que est 
villa, in qua domnus Gerardus de Canali tunc temporis habi- 
tabat; et vidit me libenter et dixit michi quod valde utilis 
erat Parmensibus qui habitant in Parma. Et ego dixi sibi: 
c Cum imperator sit in obsidione Parme, aut omnino sitis cum 
eo aut cum Parmensibus qui in civitate morantur, et nolite 



286 


SALIMBENE DE ADAM 


claudicare in duas partes, quia non expedit vobis. Dicit enim 
Scriptura, de eo qui in duas partes claudicare intendit Eccli. 
XXIII: Ubi non sperabit, apprehendetur 3 . Non audivit me, id 
est neglexit facere quod dixeram sibi; et ideo cum mola asi¬ 
naria ad collum eius ligata in profundum maris fuit submersus, 
ut superius dixi. Ideo congruit ei quod sapiens dicit Prover. 
XII : Vìa stiliti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit 
consilia. Item Eccle. VII : Noli esse stultus, ne moriaris in 
tempore non tuo. Item Iob XXII: Sublati sunt ante tempus suum, 
et fluvius subvertit fundamenta e or uni. 

De domno Bernardo Rubeo de Parma. 

Et nota quod domnus Bernardus Rolandi Rubei de Parma, 
qui fuit cognatus domni pape Innocentii quarti — habuit enim 
sororem pape uxorem —, melius intellexit verbum imperatoris 
sibi metaforice dictum quam domnus Gerardus de Canali. Cum 
enim quadam die cum imperatore equitaret, et equus suus ce- 
spitasset, dixit ei imperator: c Donine Bernarde, malum equum 
habetis, sed spero et promitto vobis quod usque ad paucos 
dies dabo vobis unum meliorem, qui non cespitabit \ Et in¬ 
tellexit domnus Bernardus quod de suspendio patibuli diceret 
sive furcarum; et infiammatimi et indignatum est cor eius contra 
imperatorem, et absentavit se ab eo. Et congregatis quibusdam 
militibus de Parma, inter quos fuit domnus Gerardus de Co- 
rigia, quem bis potestatem Parme vidi, et domnus Ghibertus 
de Gente, qui multis annis postea Parmensibus prefuit, et plures 
alii milites de Parma nobiles et potentes et digni relatu, ivit 
cum eis Placentiam. Et statim imperator forbannivit eos et 
precepit palatia eorum destrui. Quapropter timentes alii milites, 
qui erant ex parte eorum, iverunt post ipsum et liabitaverunt 
cum ipsis in Placentia bene ducenti milites^ omnes tenentes 
gladios et ad bella doctissimi , nec vidit eos postea imperator, 
nisi quando in Victoria civitate, quam fecerat, fuit disconfictus 
et turpiter fugatus ab eis. Porro domnus Bernardus, cuius supra 
memoriam feci, compater fuit imperatoris et amicissimus valde 



CRONICA 


287 


et dilectus ab eo; et cum volebat ingredi ad eum, nulla erat 
ibi clausura. 

Et de Petro de Vinea. 

Sed imperator nullius amicitiam conservare sciebat, quin 
immo gloriabatur, quod nunquam nutrierat aliquem porcum, 
cuius non habuisset axungiam. Et volebat dicere quod nunquam 
sublimaverat aliquem ad divitias et honorem, cuius postea non 
exhausisset marsupium vel thesaurum. Que erat maxima miseria 
dicere. Sed patuit hoc in Petro de Vinea^qui in curia impera- 
toris maximus et consiliarius et dictator fuit necnon et ab impe¬ 
ratore appellatus est logothetha, et tamen eum de pulvere 
exaltaverat, et in eumdem pulverem eum postmodum fecit 
reverti. Nani radicem verbi invenit contra e?im necnon et calum- 
niam, ut eum morti traderet. Calunmia vero conturbai sapientoni 
et pcrdet robur cordìs illius , ut dicit sapiens in Eccle. VII. 

De calumnia quam imperator imposuit Petro de Vinea, ut eum morti 

traderet. 

Calunnia autem imperatoris contra Petrum de Vinea fuit 
huiusmodi: Imperator miserat iudicem Tadeum et Petrum de 
Vinea — quem maxime diligebat, et super omnes alios in curia 
imperatoris erat — et quosdam alios Lugdunum ad papam In- 
nocentium quartum, ut impedirent papam, ne festinaret ad 
depositionem ipsius. Audierat enim quod propter hoc concilium 
congregabat; et preceperat eis, quod nullus cum papa sine 
alio vel nisi presentibus aliis loqueretur. Postquam autem re¬ 
versi sunt, accusaverunt socii Petrum de Vinea, quod pluries 
sine eis cum papa familiare colloquium habuisset. Misit igitur 
imperator et fecit eum capi et mala morte mori. Et cepit di¬ 
cere imperator: Abominati sunt me condam consiliarii mei, et 
quem maxime diligebam adversatus est mi chi , Iob XIX. Faciliter 
enim turbabatur tunc temporis imperator, eo quod ab imperio 
fuisset depositus, et quia Parma contra eum spiritual rebellionis 



288 


SALIMBENE DE ADAM 


assumpserat, et quia credebat suis fraudulentiis Ecclesiam de- 
tinere et verbis deceptoriis supplantare, ne procederet contra 
ipsum; et videns quod non esset factum secundum malitiam 
cordis sui, non mirum, si leviter turbabatur. Nam qui ad ira- 
scendum facilìs est, erit ad peccata proclivior, id est magis in- 
clinatus, Prover. XXIX. Interficiebat enim consiliarios et prin- 
cipes et barones suos, imponendo eis quod proditores essent. 
Unde Eccli. XI: Bona enim in mala convertens insidiatur et 
in electis imponit maculavi. Item Prover. XXI: Superbus et ar- 
rogans vocatur indoclus, qui in ira operatur superbiam. Item 
Prover. XXVII : Grave est saxum, et onerosa est arena, sed 
ira slulti utroque gravior. Ira noti habet misericordiavi nec erum- 
pens juror, et impetum concitati ferre qui poteritf Item Pro¬ 
ver. XXVIII: Dux indigens prudenlia multos opprimet per ca- 
lumniam. Qualis fuit Fridericus, qui multos occidit et fecit 
interfici, ut iliud Danielis posset impleri et sibi aptari quod 
de Antichristo legitur scriptum Dan. VII: Alius consurget post 
eos, et ipse potentior erit prioribus et ires reges humiliabit. Et 
sermones contra excelsum loquelur et sanctos altissimi conterei, 
et putabit quod possit mutare tempora et leges, et tradentur in 
manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis. 
Item Dan. Vili: Cum creverint iniquitates, consurget rex im- 
pudens facie et intelligens propositiones. Et roborabitur fortitudo 
eius, sed non in viribus suis. Et supra quam credi potest uni¬ 
versa vastabit et prosperabitur et faciet. Et interficiet robustos 
et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et dirigetur 
dolus in manu eius, et cor suum magnificabit. Et in copia renivi 
omnium occidet plurimos et contra principem principimi consurget, 
et sine manu conterelur. — Hic addit abbas Ioachim loquens 
de Friderico: subauditur ' fiumana \ — Et visio vespere et mane, 
que dieta est, vera est. Tu ergo signa visionem, quia post dies 
multos erit. Item Danielis XI: Et veniet in viultiludine magna, 
ut conterai et interficiat plurimos. Hoc potest referri ad Fri- 
dericum, quando venit ad obsidendum Parmam, quia tunc 
impletum est illud Ys. X: Ad conterenduvi erit cor eius et ad 
internectionem gentium non paucarum. Dicet enim: Numquid 



CRONICA 


289 


non principes mei simul reges sunt? Item Iob XXXIIII : Conteret 
multos et innumerabìles et stare faciet alios prò eis. Item de 
Friderico sciendum est quonam Ecclesiam decipere non potuit, 
quia in Prover. XXVI scriptum est: Labiis suis inlelligitur 
inirnicus, cum in corde tractaverit dolos. Quando submiserit vocem 
suam, ne credideris ei, quoniam VII nequitie sunt in corde illius. 
Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia eius in con¬ 
cilio. Quod totum fuit impletum in concilio Lugdunensi, in 
quo ab imperio depositus fuit, et malitia eius omnibus divulgata. 
Cetera vero que sequuntur usque ad fìnem capituli ipsi Fre- 
derico optime coaptantur. • 


De domilo Bernardo Rolandi Rubei, et qualiter scivit sibi cavere a sa- 

gacitatibus F(riderici). 

Porro de domno Bernardo Rolandi Rubei sciendum quod 
nunquam vidi hominem, qui melius personam magni principis 
representaret. Habebat enim apparentiam et existentiam. Nani 
quando erat in bello armatus et cum clava ferrea hostes per- 
cutiebat bine inde, sicut a facie diaboli ita divertebant et fu- 
giebant ab eo. Et cum volo eius personam in memoriam pre¬ 
sentare, occurrit michi Magnus Karolus imperator, secundum 
.ea que de eo scripta leguntur, et secundum ea que de isto 
oculis meis vidi. Hic ree te respondit s tulio secundum stultiiiam 
suam, ne sibi sapiens esse videretur, quando cum adiutoribus 
suis abstulit sibi Parmam, Prover. XXVI, et Fridericus cum 
parabolis suis remansit in opprobrio sempiterno. Nam ex ore 
fatui reprobabitur parabola, non enim dicit eam in tempore suo, 
Eccli. XX. Nunquam bene alicui fuit amicus. Facile est enim 
amicitiam inchoare, sed in conservanda amicicia est magna 
cautio adhibenda. De primo habetur Eccli. XXXVII: Omnis 
amicus dicet: '-Et ego amiciam copulavi' 1 . Sed est amicus solo 
nomine amicus. De amicis require Eccli. VI. De secundo dicit 
poeta: 

Obsequio quoniam dulces retinentur amici. 


SalimbEne de Adam, Cronica. 


19 



290 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod Fridericus imperator facere nesciebat vel nolebat propter 
miseriam et avariciam suam; immo omnes suos amicos finaliter 
vilificabat et confundebat et occidebat, ut substantiam et the- 
saurum et possessiones eorum diriperet et haberet sibi et filiis 
suis. Et ideo tempore necessitatis paucos invenit amicos, quia, 
ut dicit Ecclesiasticus XX: Fatuo non erit amicus, et non erìt 
gratia in bonis illius. Nam de Hysmaele dicitur, quod Friderico 
congruit, Gen. XVI: Hic erit ferus homo. Manus eius contro 
omnes, et manus omnium contro eum. 

De veris et falsis amicis. 

Ideo ad materiam istam pertinet quod Seneca dicit: Ego 
tibi multos dabo, qui non amico, sed amicicia caruerunt. Unde 
philosofus: Difficile est probare amicum in re prospera, in adversa 
sernper. Huic concordat Ecclesiasticus XII, qui dicit: Non 
agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. 
Et iterurn: Si occurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem. 
Nam 

navi submerse solet omnis ventus obesse. 

Ideo dicit propheta: Qui laudabant me , scilicet tempore pro- 
speritatis, adversum me iurabant , scilicet tempore adversitatis. 
Unde illud Ps.: Deum commoventur pedes mei, super me magna 
locuti sunt. Item poeta: 

Dum zephyrus flabat, nimiis comitabar amicis; 

Nunc omnes [ut] aquilo turbine dante fugat. 

Item alius poeta: 

Cum fueris felix, multos numerabis amicos; 

Nubila si fuerint tempora, solus eris. 

Unde Dominus dicit Io. XVI: Ecce veniet hora et iam venit, 
ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis. 
Et non sum ego solus, quia pater mecum est. Item Prover. XIX: 



CRONICA 


291 


Divitie addunt amicos plurimos, a paupere autem et hi quos 
habuerit separantur. Multi colunt personam potentis et amici 
sunt dona tribuentis. Fratres hominis pauperis oderunt eum, 
insuper et amici proctil recesseruni ab eo. Item Prover. XIIII : 
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum 
multi. 

De captione Victorie civitatis a Parmensibus facta, et de carrocio Cre- 

monensium, quod ibi habuerunt. 

Nunc ad Fridericum revertamur, cuius afflictio et maledictio, 
qua contra Parmam ex toto inflammatus exarsit, duravit a mil¬ 
lesimo CCXLVII exeunte Iunio usque ad MCCXLVIII, duode¬ 
cima die exeunte Februario, in die Martis, in qua capta est 
Victoria civitas. Nam Parmenses et omnes milites et populares 
armati et preparati ad pugnam exiverunt de Parma, et mulieres 
eorum egresse sunt cum eis, similiter pueri et puelle, iuvenes 
et virgines, senes cum iunioribus ; et violenter expulerunt irn- 
peratorem de Victoria et omnes suos milites et pedites. Et multi 
fuerunt ibi mortui, et multi capti et ducti in Partnam. Et suos 
liberaverunt captivos, quos imperator in Victoria in vinculis 
detinebat. Et impleta est scriptura Ysaie que dicit XIIII : Et 
erunt capientes eos qui se ceperant, et subicieut. exactores suos. 
Et carrocium Cremonensiutn, quod in Victoria erat, in Parmam 
duxerunt et in baptisterio honorifice posuerunt. Sed hi qui 
Cremonenses non diligebant, ut Mediolanenses et Mantuani et 
alii plures, quos Cremonenses aliquando offenderant, quando 
veniebant ad baptisterium videndum et videbant ibi inimicorum 
suorum carrotium, ornatimi Berte abstulerunt, ut haberent prò 
reliquiis. Dicebatur enim Berta. Sed rote remanserunt ibi tan- 
tummodo et lectus plaustri in pavimento baptisterii. Columna 
vero vexilli si ve pertica erecta stabat ad raurum. 



292 


SALIMBENE DE ADAM 


De thesauro imperatoria, quem habuerunt Parmenses, et de corona ipsius, 

que fuit magni valoris. 

Item Parmenses abstulerunt imperatori totum thesaurum 
suum, quem magnum habebat in auro et argento et lapidibus 
pretiosis, vasis et vestibus, et omnem ornatum et suppellectilem 
suam habuerunt et coronam imperii, que erat magni ponderis 
et valoris, et tota erat ex auro et lapidibus pretiosis intexta, 
multas habens ymagines fabrefactas et elevatas, ut celaturas 
putares. Grandis erat sicut una olla; nam magis erat prò digni- 
tate et thesauro quam prò capitis ornamento. Totum enim caput 
cum facie occultasset, nisi remedio alicuius pecie sublevata 
stetisset. Hanc habui in manibus meis, quia in sacristia maioris 
Ecclesie beate Virginis servabatur in civitate Parmensi. Et cum 
volo ad memoriam coronam illam reducere, recordor illius 
diadematis de quo legitur II Reg. capitulo XII: Et tulit , sci- 
licet rex David, diadema, regis eorum , scilicet filiorum Amon, 
de capite eius, pondo arivi talentum, habens gemmas pretiosis- 
simas, et impositum est super caput David. Sed et predoni civi- 
tatis asportavit multam valdc. Hanc coronam invenit quidam 
homo parvus medie stature, qui dicebatur yronice Curtus-pas- 
sus, eo quod parvus esset; et portabat eam publice in manibus, 
sicut portatur nisus, demonstrando omnibus qui videre volebant, 
ad laudem victorie habite et sempiterni opprobrii Friderici. 
Nam quod quisque rapere poterat, suum erat, nec quisquam 
alteri audebat vel presumebat auferre. Nec unum verbum con- 
tentionis seu iniuriosum ibi fuit auditum; quod fuit mirabile 
dictu, maxime cum dicatur Ys. IX: Iugum enim oneris eius 
et virgam humeri eius et sccptrum exactoris eius superasti sicut 
in die Madiam. Quia omnis violenta predatio cum tumultu. Co¬ 
ronam igitur supradictam emerunt Parmenses ab ilio concive 
suo et dederunt ei prò ea ducentas libras imperialium et unum 
casamentum prope Ecclesiam sancte Christine, ubi lavatorium 
equorum antiquitus fuerat. Et statuerunt, ut, quicumque de 
thesauris Victorie aliquid habuisset, medietatem haberet et 
medietatem assignaret communi. Ditati sunt ergo mirabiliter 



CRONICA 


293 


pauperes expoliato principe divite. Ideo dicit Ecclesiasticus XI: 
Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem , id est 
divitem facere. Unde iliud Sap. X: Honestavit illuni in labori- 
bus et compì evi t labores illius. 


Quod peculiaria imperatoria, que pertinebant ad bellum, habuit Grego- 

rius de Monte-longo, qui erat legatus. 

Peculiaria quoque imperatoris, que pertinebant ad bellum, 
ut papiliones et huiusmodi, habuit Gregorius de Monte-longo 
legatus; ymagines vero et reliquie quas.imperator habebat, col¬ 
locate sunt in sacrario sive sacristia maioris Ecclesie beate 
Virginis conservande. Nani, quamvis alii fuerint pugnatores ad 
Fridericum debellandum et fugandum, ipsa tamen fuit illa una 
mulier Hebrea, que fecit confusionem i?i domo Nabuchodonosor 
regis, ut in Iudith historia continetur XV. Ideo congruit huic 
loco quod Delbora dixit Iudicum IIII: In tnanu mulièris tra- 
detur Sysara. 

De ducibus istius exercitus, qui Fridericum fugaverunt. 

Duces fuerunt exercitus Gregorius de Monte-Longo legatus, 
vir sapiens et in multis expertus , et Phylippus Vicedominus 
civis Placentinus, homo strenuus et probus, tunc Parme civi- 
tatis potestas, sicut in alia cronica posui, in qua XII scelera 
Friderici imperatoris descripsi. Et nota quod de thesauris, 
qui in Victoria sunt reperti, pauci remanserunt in Parma, quia 
mercatores de diversis partibus venientes emerunt eos et ha- 
buerunt prò bono foro sive mercato et asportaverunt, videlicet 
vasa aurea et argentea, gemmas, uniones, margaritas et lapides 
pretiosos, vestes de purpura et de serico et omnium rerum que 
ad usum et ornatum humani generis pertinere noscuntur. Nota 
etiam quod multi thesauri in auro et argento et lapidibus pre- 
tiosis remanserunt occultati in urceis, loculis et sepulcris in loco 
ubi fuit Victoria civitas, et sunt ibi usque in hodiernum diem, 
quamvis ignorentur latibula. Nota similiter quod, quando mer- 



294 


SALIMBENE DE ADAM 


catores emerunt thesaurum a Parmensibus in Victoria repertum, 
impletum est quod in Proverbiis legitur XX: ' Malum est, ina¬ 
limi est dicit omnis emptor; et ami recesserit, tunc gloriabitur. 
Nota etiam quod, post destructionem Victorie civitatis, ita reco- 
gnoverunt omnes locum, in quo vineam suam prius habuerant, 
quod nullum verbum contentionis sive litigii inter eos fuit 
exortum. Et tunc impleta est Scriptura que dicit: Exibit homo 
ad opus suurn et ad operationcm suam usque ad ve sper am. Item 
tempore ilio fugatus est a Parmensibus Fridericus, et impleta 
est Scriptura que dicit Prover. X: Quasi tempestas transiens non 
erit irnpius. Quare? Quia in malitia sua expellitur impius, ut 
habetur Prover. XIIII. Et ipse turpiter fugit factus miser et 
miserabilis, pauper et cecus et nudus et denudatus et tristis. 
Cui convenit quod dicit Ys. XXXIII: Ve qui predaris! Nonne 
et ipse predaberìs? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum 
consumaveris depredationem, depredaberis; cum fatigaius desieris 
contemnere, contcmneris. Item Micheas I : Super hoc plangam 
et ululabo, vadam spoliatus et nudus. Faciam planctum velut 
draconum et lue t uni quasi structionum, quia de sperata est plaga 
cius. Quia in pieno concilio Lugdunensi depositus fuit ab im¬ 
perio ab Innocentio papa IIII anno Domini MCCXLV. Ideo 
dicit Iere. XXX: Insanabilis jradura tua, pessima plaga tua. 
Daniel etiam dicit IIII: hi sententia vigilimi dccretum est, et 
sermo sanctorum et petitio, donec cognoscant viventes, quoniam 
dominatur excelsus in regno hominum et cuicumque voluerii dabit 
illud, et humillimum hominem constituet super illud. 

Quid fecit Fredericus, postquam a Parmensibus fugatus est de Victoria. 

Item de Friderico sciendum est quod, postquam destructa 
Victoria fecit omnia, que in alia cronica posui, reversus est 
in Apuliam; de qua si non exisset et contra Lombardos guer- 
ram non habuisset, melius sibi fuisset. Impleta est tamen in 
eo Scriptura Danielis que dicit XI: Cessare faciet principem 
opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum. Et convertet 
faciem suam ad imperiavi terre sue, et impinget et corruet et non 



CRONICA 


295 


invenietur . Et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore 
regio, et in paucis diebus co?iteretur, non in furore nec in prelio. 
Hoc potest ad Conradum filium Friderici referri, qui paucis 
diebus post patreni supervixit et per cristere mortuus est veneno 
inmisso. Quod autem sequitur: Et stabit in loco eius despectus, 
hoc ad Manfredum potest referri, qui illegittime natus est ex 
imperatore et ex filia sororis marchionis Lancee, quamvis in 
morte desponsaverit eam. Quod autem additur: et non tribuetur 
ei honor regius , hoc impletum est, quando rex Karolus interfecit 
eum in bello. Quod autem supra dixit de Friderico, scilicet 
Daniel : Et cessare faciet principem opprebrii sui, potest referri 
ad Innocentini papam, qui timore Friderici a partibus Romanis 
fugit Lugdunum. Et vere fuit princeps opprobrii sui, quia in 
pieno concilio Lugdunensi eum deposuit ab imperio. Quod 
autem sequitur: et opprobrium eius convertetur in eum , hoc imple¬ 
tum vidimus oculis nostris. Ideo dicit Scriptura: Convertetur do¬ 
lor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius desccndet. 

Recordor illorum que in precedenti millesimo pretermisi, 
eo quod cor occupatuin haberem circa Friderici negotia de- 
scribenda. Et ideo, quia sunt digna relatu, et michi scribere 
incumbit, eo quod de hoc sum rogatus a pluribus, non est 
bonum, quod meo silentio occultentur, sed scribantur liec in 
generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. 
Igitur anno Domini MCCXLVII, cum civitas mea Parma a 
Friderico imperatore condam esset obsessa, exivi de Parma 
et ivi Lugdunum, et familiariter fui locutus cum donino papa 
Innocentio quarto in camera sua; post festum omnium sancto- 
rum arripui iter, ut in Franciam iretn. 

De fratré Iohanne de Piano-Carpi, quem papa Innocentius quartus misit 

ad Tartaros. 

Cumque pervenissem ad primum locum fratrum Minorum, 
qui post Lugdunum occurrit, eadem die frater Iohannes de 
Piano-Carpi pervenit illue, qui redibat a Tartaris, quo miserat 
eum papa Innocentius quartus. Erat autem frater Iohannes iste 



296 


SALIMBENE DE ADAM 


familiaris homo et spiritualis et litteratus et magnus prolocutor 
et in multis expertus, et aliquando fuerat provincialis minister 
in Ordine. 

Quod ex virtute constellationis fiunt impressiones. 

Iste ostendit michi et aliis fratribus unam cuppam ligneam, 
quam portabat, ut daret donino pape; in qua cuppa erat in 
fundo cuiusdam pulcherrime regine ymago, ut vidi oculis meis, 
non artificialiter seu opere pictorio ibi depicta, sed ex virtute 
constellationis ibi impressa. Et si in centum partes secta fuisset, 
semper impressionem illius ymaginis habuisset. Et ne hoc alicui 
ad credendum impossibile videatur, exemplo alio possumus 
demonstrare et fidem astruere. Nani imperator Fridericus in 
Apulia donavit quandam Ecclesiam fratribus Minoribus, que 
erat antiquissima et destructa et ab omnibus derelicta; et in 
loco ubi altare fuit prius, inmense magnitudinis creverat arbor 
nucis, que secta in qualibet asside domini nostri Iesu Christi 
crucifixi habebat ymaginem. Et si cencies secata fuisset, to- 
tiens crucifixi ymaginem habuisset. Quod, quamvis ex mi radilo 
hoc demonstraverit Deus, eo quod in ilio loco nata sit nucis 
arbor, in quo agni inmaculati passio representatur in hostia 
salutari et sacrificio reverendo', tamen ex virtute constellationis 
tales impressiones posse fieri aliqui asseverant. Item idem fra- 
ter Iohannes dixit nobis, quod pulcherrimam capellam portabat 
ad donandum dorano pape. Et appellabat capellam, ut nobis 
exposuit, omnia pontificalia paramenta, que ad missam cele- 
brandam diebus sollemnibus necessario requiruntur. Ideo dicit 
sapiens in Prover. XVIII : Donum hominis dilatai viam eius et 
ante principes spacium ci facit. Et iterum: Multi colutit perso- 
nani polentis et amici sunt dona tribuentis, Prover. XIX. Item 
dixit nobis idem frater Iohannes, quod multa fatigatione iti- 
neris et laboris et multa inedia famis et frigoris et caloris ad 
maximum dominum Tartarorum pervenit; et quod Tattari ap- 
pellantur, non Tartari; et quod comedunt carnes equinas et 
lac iumentinum bibunt. Et quod vidit ibi cum eis ex omni 



CRONICA 


297 


ìiatione que sub celo est , exceptis duabus. Et quod non potuit 
intrare ad magnum dominum Tattarorum, nisi purpura esset 
indutus. Et quod honorifìce et curialiter et benigne fuit receptus 
et tractatus ab eo. Et quod inquisivit, quot essent qui domi- 
nabantur in partibus occidentis; et respondit quod duo, papa 
videlicet et imperator, et ab istis duobus omnes alii habebant 
dominia. Iterum quesivit quis istorum duorum esset maior. 
Cumque frater Iohannes dixisset quod papa, protulit litteras 
pape et dedit ei. Quas cum legi fecisset, dixit quod rescriberet 
pape epistolas responsivas et daret sibi. Et factum est ita. 
Item frater Iohannes scripsit unum magnum librum de factis 
Tattarorum et aliis mirabilibus mundi, secundum quod oculis 
suis vidit; et faciebat illuni librum legi, ut pluries audivi et 
vidi, quotiens facta Tattarorum gravabatur referre; et ubi mi- 
rabantur vel non intelligebant legentes, ipse exponebat et dis- 
serebat de singulis. 


De epistolis quas imperator Tartarorum misit ad papam. 

Ex ilio autem libro nichil scribere volui nisi epistolas su- 
perius memoratas, quia nec ad scribendum tempus habebam. 
Sunt autem epistole ille hunc modum habentes: 

Epistola domini Tattarorum ad papam Innocen- 
tium 1111. 

Dei fortitudo, omnium hominum imperator, magno pape lit¬ 
teras certissimas atque veras. Habito consilio prò pace habenda 
nobiscum, tu papa et omnes Christiani, nuntium tuum nobis 
transmisisti, sicut ab ipso audivimus, et in tuis litteris habebatur. 
Igitur si pacem nobiscum habcre dcsideratis, tu papa et owies 
reges et potentes, prò pace diffinicnda ad me venire nullo modo 
postponalis, et lune nostram audietis responsionem pariter atque 
voluntatem. 

Tuarum continebat series litterarum, quod deberetnus bapli- 
qari et effici Christiani. Ad hoc tibi brevitcr respondemus quod 
hoc ?ion intelligimus, qualiter hoc facere debeamus. Ad aliud, 
quod etiam in tuis litteris habebatur, scilicet quod mirans de 



298 


SALIMBENE DE ADAM 


tanta occisione hominum et maxime Christianorum et potissime 
Pollonorum, Moravorum et Ungarorum, tìbi taliter respondemus 
quod etiam hoc non intellìgimus . Verumtamen ne hoc sub silentio 
omnimodo transire videamur, taliter tibi dicimus respondendum: 
Quia littere Dei et precepto Cyngis-Chan et Chan non obedieruni 
et magnum consilium habentes nuntios occidenmt, propterea Deus 
eos del ere precepit et in ma?iibus nostris tradidit. Alioquin, quod 
si Deus non fecisset, homo homini quid facere potuisset? Sed 
vos homines occidentis solos vos Chistia?ios esse creditis et alios 
despicitis. Sed quomodo scire potestis, cui Deus suam gratiam 
confcrre dignetur? Nos autcm Dcum adora?ido in fortitudine 
Dei ab oriente usqne in occidentem delevimus omnem terram. Et si 
hec Dei fortitudo non esset, homines quid facere potuissent? Vos 
autcm sì pacem suscipilis et vestras nobis vultis tradere fortilu - 
dines, tu papa cum potentìbus Cristianis ad me venire prò pace 
facìenda nullo modo dìjferatis; et tunc scìemus quod vultis pacem 
h abere nobis cum. Si vero Dei et nostris litteris non crcdideritis 
et consilium ?io?i audieritis, ut ad nos veniatis, tunc prò certo 
scìemus quod guerram habere vultis nobis cum. Post hec quid 
futurum sit, nos nescimus, solus Deus novit. Cyngis Chan primus 
imperator. Secundus Ochoday-Chan. 7 ertìus Cuiuch- Gian. 

Non plus continebatur in litteris domini Tattororum missis 
ad papam. 


De bis qui diversis temporibus Italiani destruxerunt. 

Et nota quod istam Ytaliam miseram primo invaserunt 
Vandali, qui venerunt ex Affrica et Paulinum Nolane civitatis 
episcopum secum duxerunt captivum; de quo beatus Gregorius 
in principio tertii libri Dyalogorum pienissime narrat. 

Secundo Hunni, quorum rex fuit Attila, flagellum Dei, 
qui XI anno pontificatus Leonis pape primi venit et destruxit 
Aquilegiam primam civitatem Ytalie. Et fere totani Ytaliam 
destruxisset, etiam Romani, nisi papa Leo ad eum accessisset. 
Et cuncta Deo opitulante que voluit obtinuit. Et sic Attila a 
sua sevitia repressus, relieta Ytalia, Pannonias repetiit. 



CRONICA 


299 


Quod Leo papa concordiam habuit cum Iosaphath rege Iuda. 

Hic est Leo I, qui secundum abbatem Ioachym concordiam 
habet cum Iosaphath rege Iuda. Vide in libro Figurarum Ioa¬ 
chym et in libro Concordie, quomodo sibi conrespondent. Nam 
de Leone dictum est hic. De Iosaphath vero habetur II Pa- 
ralipo. XX, ubi dicitur quod, timore perterritus totum se con- 
iulit ad rogandum Dominimi et predicava ieiunium universo 
Iuda , et fugavit omnem multitudinem filiorum Moab et Amon 
et montis Seyr; unde dicitur infra: Cumque cepissent laudes ca¬ 
liere, vertit Dominus insidias eormn in semetipsos, filiorum sci- 
licet Amori et Moab et montis Seyr, qui egressi fuerant ad pu- 
gnandum cantra Iudam, et percussi sunt. 

De operibus Theodorici regis Gothorum, et quod propter 1111 dignus 

fuit exhumari. 

Tertio Gothi invaserunt Ytaliam et destruxerunt. De quibus 
beatus Gregorius in Dialogo narrat; et habuerunt plures in 
Ytalia reges, ex quibus maximus fuit Theodoricus apud Ra¬ 
vennani, usque adeo ut edam ad ipsum de Roma Ravennani 
venirent prò consilio et adiutorio habendo, quando in electione 
Romani pontificis oriebatur discordia. Hic fecit fieri Ecclesiam 
Gothorum in Ravenna; et turris palatii eius in Ravenna 
usque hodie durat. Item fecit fieri Ecclesiam sancti Martini 
in Celo-aureo, que nunc appellatur Sanctus Appollinaris No- 
vus, prò eo quod corpus eius de civitate Classis fuit in ea 
translatum et creditur ibi esse. Item fecit fieri extra Ravennani 
Ecclesiam sancte Marie Rotunde, que uno lapide cooperitur; 
et fuit ibi sepultus in archa de porphyritico lapide, que usque 
in hodiernum diem ostenditur ibi vacua, quia beatus Gregorius 
papa, quando venit Ravennam, fecit eum inde extrahi et in ster- 
quiliniuni et in foveam prohici; et hoc fecit fieri propter IIII : 
Primo, quia, quamvis Christianus fuerit, tamen Arrianus. Se- 
cundo, quia multa mala catholicis fecit. Tertio, quia tres magnos 
viros interfecit, scilicet Boetium, Symacchum et Iohannem 



300 


SALIMBENE DE ADAM 


papam. Quarto, quia in olla Vulcani a demonibus fuit sepultus, 
sicut in quarto libro Dialogorum beatus Gregorius dicit. 

Quarto Longobardi occuppaverunt et destruxerunt Ytaliam, 
sicut Paulus hystoriographus eorum in primo libro ystorie eo- 
rum narrat hoc modo: A Germatiia sepe innumerabìles capti- 
vorum turme abducte meridianis populis pretto distrahuntur. 
Multe quoque ex ea, prò eo quod tantos mortalium germinai, 
quantos alere vix sufficit, sepe gentes egresse su?it, que nichi- 
lominus et partes Asye, sed maxime sibi contiguam Europam 
afflixerunt. Testantur hoc ubique urbes crute per totam Illiricum 
Galliamque, sed maxime misere Ytalie, que pene omnium illa- 
rum gentium est experta sevitiam. Gothi siquidem Vandalique, 
Rugi, Heruli atque Ttircilttigi necnon etiam et atte feroces et 
barbare nationes e Germania prodierunt. Pari etiam modo et 
Vinnilorum, hoc est Longobardorum, gens, que postea in Ytalia 
felicìter regnavit, a Germanorum populis originem duccns, licei 
et atte catcse egressionis eorum asseverentur, et ab insula que 
Scandinavia dicitur adventavit. Cuius insule etiam Plinius Sc- 
cundus in libris quos de natura rerum composuit mentionem facit. 
Hucusque Paulus. 

Quinto et ultimo et utinam ultimo! Tattari venire dispo- 
nunt et Ytaliam occupare, prout retulit frater Iohannes de 
Piano-Carpi, qui cuna magno domino Tattarorum familiariter 
fuit locutus. Est autem Planum-Carpi in Perusino districto. 


Quod tempore pape Gregorii noni primo insonuerunt rumores de Tartaris, 

et quod plures Romani pontifices miserunt ad eos nuntios suos. 

Et nota quod tempore pape Gregorii noni primo insonue¬ 
runt rumores de Tattaris. Secundo, papa Innocentius quartus 
fratrem Iohannem de Piano-Carpi misit ad eos. Tertio, papa 
Iohannes XXI iterum misit ad eos sex fratres Minores, duos 
de provincia Bononie; quorum unus erat lector, frater Antonius 
de Parma, alius discretus homo, sciiicet frater Iohannes de 
Sancta Agatha; et totidem de provincia marcine Anchonitane 
et totidem de Tuscia, tres lectores cum tribus discretis. Lector 



CRONICA 


301 


Tuscie, qui ivit ad Tattaros, fuit frater Gerardus de Prato, cum 
quo habitavi in conventu Pisano, quando eramus iuvenes. Hic 
fuit germanus fratris Arlotti, qui conventavit Parisius et factus 
est cathedralis magister. Reversi sunt itaque fratres Minores 
a Tattaris valde sospites, et multa dicebant de eis, ut ab eis 
audivi auribus meis. 


Quod papa Innocentius IIII honoravit fratrem Iohannem de Piano-Carpi 

post reversionem suam a Tartaris. 

Porro cum frater Iohannes de Piano-Carpi rediens a Tat¬ 
taris Lugdunum venisset ad papam Innocentium quartuin et 
retulisset ei rumores de Tattaris et epistolas representasset et 
dedisset donaria, V fecit sibi domnus papa. Primum fuit quia 
curialiter eum vidit et benigne et familiariter eum tractavit. 
Secundum fuit quia tenuit eum tribus mensibus secum, quousque 
a Parmensibus capta et destructa fuit Victoria civitas et impe- 
rator ab eis expulsus atque fugatus. Nam semper tenebat sex 
fratres Minores secum quamdiu vixit, ut vidi oculis meis. Ter- 
tium quia commendavit eum papa de labore suo et fidelitate, 
iuxta verbum quod scriptum est Prover. XVIII : Vìr fidelis 
multum laudabitur. Dixit ergo ei papa: * Benedicaris tu, fili, 
a domino Iesu Christo et a me vicario suo, quia in te video 
impletum Salomonis verbum, quod in Proverbiis dicit XXV: 
Sìcut frigus nìvis in dìe mcssis, ita legatus fidelis ci qui misit 
cum, animavi illius requiescere facit. Et infra eodem capitulo: 
Aqua frigida anime siti enti, et nuntius bonus de terra longin- 
qua\ Quartum fuit quia dedit ei archiepiscopatuin Antiveren- 
sem, dicens Mat. XXV: Euge, serve bone et fidelis, quia super 
pauca finisti fidelis, supra multa te cofislituam. Quintum quia 
iterimi fecit eum legatum ad Lodoicum regem Francie diri¬ 
gendo. Ad quid autem eum ad regem Francie miserit, frater 
Iohannes, cum inquirebatur ab eo, manifestare nolebat, dicens: 
'Scriptum est Prover. XXV: Causavi tuam tracta cum amico 
tuo et secretum extraneo non reveles. Unde Ys. XXIIII: Se¬ 
cretavi meum michi, secretum rneum michi. Et iterum: In corde 
vieo abscondi eloquio tua, ut non peccem tibi ’. 



302 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod papa Innocentius quartus rogavit regem Francie, ut passagium 

suum differre deberet, quousque sedata esset indignatio Friderici. 

Causaautem huius legationiscreditur hec fuisse: Innocentius 
papa Fridericum deposuerat ab imperio, et Parmenses rebel- 
laverant contra ipsum, insuper et de civitate sua (eum) expu- 
lerant et opprobriose fugaverant et Victoriam civitatem suam, 
quam iuxta Parmam fecerat, omnino destruxerant, ita ut nul- 
lum penitus de ea remaneret vestigium. Et ideo ex omnibus 
istis iniuriis impatientissimus erat factus et, velati si ursa raptis 
fetìbus in salta seviat , totus inflammatus ad iram et in furorem 
conversus. Nam post fugam ivit Cremonam et postea venit 
ad Torrexellam et circa Parmam versabatur et faciebat mala 
que poterat et que facere non poterat minabatur. Et multa mala 
fecit, antequam rediret in regnum, ut infra dicemus et ut in 
alia posuimus cronica. Cognoscens igitur papa quod Frideri- 
cus maximus persecutor esset Ecclesie, et quod venenum li- 
benter, si posset, effunderet, et de persona sua non modicum 
timens, misit rogando regem Francie quod suum differret pas¬ 
sagium, quousque cognosceret, quid de Friderico finaliter fa- 
ceret Deus. Allegabat preterea, quod in Ytalia multi infideles 
et pessimi atque perversi et pestilentes homines versabantur, 
viri inopes et latro ornante s et ere alieno oppressi, qui congregati 
cum Friderico eum quasi principcm sequebantur et bona eccle¬ 
siastica dissippabant. Quid plura? Nam papa laboravit in cas- 
sum, quia non potuit avertere regem a desiderio transfretandi, 
eo quod parati essent crucesignati et omnes ad transfretandum 
impense. Et misit dicendo quod committeret papa factum F'ri- 
derici divino iuditio, quia Deus est qui gradientes in superbia 
potest humiliare , ut habetur Dan. IIII. Nam hunc humiliat et 
hunc exaltat, quia calix in marni Domini vini meri plenus 
misto. Varius enim est eventus belli, et 7iunc istum, nane illuni 
consumit gladius , ut habetur II Reg. XI. Ideo dixit ille III 
Reg. XXVI: Dicite ei — scilicet Benadab regi Damasceno, qui 
habebat XXX et duos reges secum et Samariam obsidebat et 
minabatur quod non sufficeret pulvis Samarie pugillis omnis 



CRONICA 


303 


populi qui sequebatur eum —: Ne glorietur accinctus eque ut 
discinctus. Et est sensus: Adhuc es accinctus armis, et res est 
in pendulo. Noli ergo gloriari, quasi iam victor sis et discinctus 
armis depositis. Quasi dicat: Non potest gloriari sic preliator 
sicut victor. Vel, secundum aliam litteram: Non glorietur ac¬ 
cinctus atque discinctus. Quasi dicat : Ante victoriam non potest 
gloriari accinctus multitudine nec discinctus, id est carens mul- 
titudine, quia sepe pauci vincunt multitudinem. Ideo Iudas Ma- 
chabeus dixit suis I Macha. Ili: Facile est concludi multos in ma- 
nus paucorum, et non est differentia in conspectu Dei celi liberare 
in multis et in paucis, quia non in multitudine exercitus victoria 
belli, sed de celo fortitudo est. Exemplum patet in Ionatha, qui 
cum armigero suo stationem Phylistinorum percussit, I Reg. 
XIIII. Igitur Lodoicus rex Francie obstinato animo et irrevo¬ 
cabili proposito ac mente prompta atque devota disponebat 
penitus transfretare et quam celerius posset Terre Sancte dare 
succursum. Cum igitur primo vidi fratrem Iohannem de Pia¬ 
no-Carpi, qui redibat a Tattaris, sequenti die ivit Lugdunum 
ad paparn Innocentium, qui miserat eum; ego vero arripui 
iter, ut in Franciam irem. Et habitavi in Brigia, que est in 
Campania Gallie, primo Trecis diebus XV. Et erant ibi multi 
mercatores Lombardi et de Tuscia. Nani ibi fiunt nundine, 
que duobus mensibus durant, sicut et Pruvini. Fuit autem 
civitas Trecensis civitas pape Urbani quarti et magistri Petri 
presbiteri, qui fecit Historias. Postea ivi Pruvinum et habitavi 
ibi a festo sancte Lucie usque ad Purificationem. In Testo vero 
Purificationis beate Virginis fui Parisius et steti ibi octo diebus; 
et multa vidi, que placuerunt michi. Post hec redii et habitavi 
in conventu Senonensi, quia fratres Gallici libenter ubique 
tenebant me, eo quod essem pacificus et alacer iuvenis, et quia 
commendabam facta eorum. Cumque occasione frigoris in in- 
firmitorio iacerem infirmus, venerunt alacriter quidam fratres 
Gallici de conventu ad me cum littera quadam dicentes: ' Opti- 
mos habemus rumores de Parma, quia Parmenses expulerunt 
Fridericum imperatorem condam de Victoria civitate, quam 
fecerat, et opprobriose fugaverunt et civitatem suam totaliter 



304 


SALIMBENE DE ADAM 


funditus destruxerunt, ut possit dici quod in Apoc. legitur XVII: 
Civitas que futi et ?ion est ; et thesaurum imperatoris totum 
habuerunt et currum Cremonensium ceperunt et in Parraam 
duxerunt. Et hoc est exemplar littere, que missa est a Par- 
mensibus Lugdunum ad domnum papam 5 . Et interrogabant me 
ad quid valebat ille currus. Quibus ego respondi quod Lom¬ 
bardi appellant huiusmodi currus carrocia sua; et si carrocium 
alicuius civitatis capitur in bello, civitas illa magnum oppro- 
brium reputat sibi fieri, veluti si Aurea fiamma caperetur in 
bello, tam Francigene quam rex eorum magnum opprobrium 
reputarent. Hoc audientes admirati sunt, dicentes: c Ha Deus! 
audivimus mirabile dictu 5 . 


De multiplici commendatione fratris Iohannis de Piano-Carpi, .et de libro 

quem fecit de factis Tartarorum. 

Post hec convalui ; et ecce frater Iohannes de Piano-Carpi 
redibat a rege, ad quem miserat eum papa, et habebat librum, 
quem de Tattaris fecerat; et fratres legebant coram eo, et ipse 
interpretabatur et exponebat que videbantur obscura et intel- 
lectu difficilia ad credendum. Et comedi cum fratre Iohanne 
tam in domo fratrum Minorum quam extra in abbatiis et sol- 
lemnibus locis, non semel neque bis. Invitabatur enim libenter 
et frequenter tam ad prandium quam ad cenam, tum quia 
legatus pape, tum quia ad regem Francie missus, tum quia 
a Tattaris venerat, tum edam quia ex Ordine fratrum Mino¬ 
rum erat et sanctissime vite credebatur ab omnibus. Dicebant 
enim: Homo de semine Aaron venti, no?i decipiet nos, I Ma¬ 
dia. IX. Nam, cum fui Cluniaci, dixerunt michi monachi 
Cluniacenses: ' Utinam semper tales legati mitterentur a papa, 
qualis fuit frater Iohannes, qui a Tattaris rediit! Nam alii legati, 
si possunt, Ecclesias expoliant et quicquid possunt asportare 
asportane Frater vero Iohannes, cum transivit per nos, nichil 
accipere voluit, nisi pannum prò una tunica prò socio suo 5 . 



CRONICA 


305 


De commendatione monasteri Cluniacensis et de commendatione mona- 

chorum Nigrotum. 

Et cognosce tu, qui legis, quod monasterium Cluniacense 
est nobilissimum monasterium monachorum Nigrorum in Bur¬ 
gundi Ordinis sancti Benedicti; et sunt ibi plures priores in 
claustro; et in predicto loco tanta est multitudo domorum quod 
papa cum cardinalibus et cum tota curia sua posset ibi ho- 
spitari et imperator similiter et eodem tempore cum sua sine 
monachorum detrimento, nec esset necesse propter hoc, quod 
aliquis monachus de cella sua egrederetur^t incomodum aliquod 
sustineret. Nota etiam quod Ordo sancti Benedicti, quantum 
ad monachos Nigros, longe melius servatur in partibus ultra- 
montanis quam in partibus Ytalicis. Nota similiter quod in 
Ordine sancti Benedicti quantum ad monachos Nigros sunt 
quatuor sollemnia monasteri, scilicet in Burgundi Clunia¬ 
cense, in Alemannia Sancti Galli, in Lombardia in episcopati! 
Mantuano inter Padum et Larionem monasterium sancti Be¬ 
nedicti, in quo comitissa Mathildis in archa saxea sepulta 
quiescit. Quartum vero monasterium, quod caput Ordinis est, 
in Monte-Cassino est situm. Porro post conventum Senonensem, 
in quo eram quando Victoria civitas capta fuit atque destructa, et 
imperator a Parmensibus expulsus et opprobriose fugatus, ivi 
Altisiodorum et habitavi ibi, quia a ministro Francie de ilio con¬ 
venti! specialiter fuerarn factus. Dicitur autem Altisiodorum 
quasi alta sedes deorum vel quasi altum sidus, quia ibi multa 
sanctorum corpora martyrigata fuerunt. Est etiam ibi monaste¬ 
rium et corpus sancti Germani, quiepiscopus fuit civitatis illius, 
qui sydus fuit valde preclarum et sicut arcus refulgens inter 
nebulasglorie , ut manifestimi est illis qui eius legendam legerunt. 


De magistro Guilielmo Altisiodorensi, qui magnani gratiam liabuit dispu- 
tandi, sed non predicandi. 

Similiter et magister Guilielmus, qui fecit Summam et de 
ecclesiasticis offitiis aliam Summam, de ci vitate Altisiodorensi 


Salimbene de Adam, Cronica. 


20 



3°6 


SALIMBENE DE ADAM 


extitit oriundus; cuius domum frequenter intravi. Hic magister 
Guillielmus, ut referebant michi sacerdotes de episcopatu Al- 
tisiodorensi, magnam gratiam habuit disputandi. Nam, quando 
disputabat Parisius, nullus disputabat melius eo. Fuit enim 
magnus logycus et magnus theologus; quando vero intromit- 
tebat se de predicatione, nesciebat quid diceret, et tamen multas 
bonas distinctiones in Summa sua posuerat. 


Exemplificatio distinctionis apostolice, quam facit, cum dicit: Alii datur 

per spiritimi sermo sapienlie. 

Et hoc est quod Apostolus dicit I ad Cor. VII: Unus- 
quisque proprium donum liabet ex Deo. Alius quidem sic, alius 
vero sic. Et iterum infra XII: Unicuique auiem datur manife¬ 
stano spiritus ad utilitatem. Alii quidem datur per spiritual 
sermo sapientie. — Exemplum de sancto Equitio, qui de Deo 
tacere non poterat, ut scribit beatus Grcgorius Dialogorum 
libro primo. — Alii autem sermo scicntie secundum eumdem spi¬ 
ritimi. Exemplum abbatis Ioachim, qui dicit se magnam scien- 
tiam scripturarum et futurorum accepisse a Deo. Ideo dicit 
sapiens Prover. XXX: Non didici sapientiam et non novi san- 
ctorum scientiam. Loquitur de acquisita, non de infusa. De 
qua ait ibi Eccle. II: Sapicntia quoque perseveravit mecum. 
A Domino datur ista sapientia, quia, sicut habetur Io. Ili: 
non potest homo accipcre quicquam, ni si fneri t ei datimi de celo , 
quia non est volentis neque currentis, sed miserentis est Dei , 
Ro. IX. Ideo dicit sapiens Prover. Il: Dominus dat sapientiam, 
et ex ore eius prudentia et scientia. Item Dan. II: Dal sapien¬ 
tiam sapientibus et scientiam intellìgentibus disciplinam, Item 
Ys. XXVIII: Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet 
auditum ? Ablactatos a lode, apulsos — vel avulsos — ab uberibus. 
Ideo dicit Ecclesiasticus I : Fili, concupiscens sapientiam conserva 
iustitiam, et Deus prebebit illam /ibi. Sed non prebet eam stultis. 
Ideo dicit sapiens in Prover. XVII: Quid prodest Imbeve divi- 
tias stulto, cum sapientiam emere non possi/. ? Item Prover. XXIIII: 
Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiel os suam. Et nota 



CRONICA 


307 


quod Moyses habuit sapientiam acquisitam et infusam. De 
prima habetur Act. VII, quod eruditus erat omni sapientia 
Egyptiorum et fuit potevs in verbis et in operibus suis. De se- 
cunda habetur Eccli. IIII, quod sapientia filìis suis vitarn in- 
spirat et suscipit exquirentes se et preibit i?i via iustitie. Itera 
Prover. IIII: Vìam sapientie monslrabo tibi et due ani te per se- 
mitas equitatis. Unde Dominus ait Moysi Exo. XXV: Inspice 
et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. 
Igitur magister Guillielmus Altisiodorensis habuit gratiam di¬ 
sputando non autem populo predicandi. De primo dicit Gre- 
gorius: Nichìl ad plenum scitur, itisi dente disputationis fran- 
galur. De secundo dicit Ecclesiasticus XVII: Nec e nini omnia 
possunt esse in hominibus. Sequitur in Apostolo: Alteri fides in 
eodem spirita — supple: 'datur’. Hec data fuit Cornelio, qui 
per opera venit ad fidem, Act. X. Hanc petiverunt Apostoli 
a Domino dicentes Lue. XVII: Adauge nobis fidem. Hanc Do¬ 
minus requirit ab eis Lue. XVII: Si habueritis fidem sicut 
granum sinapis et cet. Nota exemplum illius sutoris sive cer- 
donis, qui in terra Saracenorum transtulit montem et Christia- 
nos liberavit. Require in ilio sermone fratris Luce: Salvatorelli 
expectamus. Ideo dicit Iere. V: Domine, oculi ini respiciunt 
fidem. Quare? quia, sicut dicit Apostolus ad Hebre. XI: sine 
fide impossibile est piacere Deo. Hec necessaria est ad salutem, 
sicut dicit Apostolus ad Hebre. XI: Sancti per fidem vicerunt 
regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones. Item 
hanc Dominus in centurione commendavit dicens Mat. Vili: 
Amen dico vobis, non inveni tamtam fidem in Israel. Idem fecit 
Dominus in Cananea Mat. XV: O mulìer, magna est fides tua. 
Item miracula que faciebat potius ascribit credentis et cum 
devotione postulantis fidei quam sibi operanti. Ideo uni, cuius 
filium sanavit, dixit Mar. IX: Si potes credere, omnia possibilia 
sunt credenti. Item Lue. VII : Fides tua te salvavi fecit, vade 
in pace. Idem habetur Lue. XVII et XVIII. Item fidem dicit 
Dominus defuturam Lue. XVIII : Verumtamen filius hominis 
veniens, putas, inveniet fidem super terram? Item Iere. VII: 
Periit fides et ablata est de ore eorum. Item Prover. XX: Multi 



3°8 


SALIMBENE DE ADAM 


homines miscricordcs vocantur, virum autem fidelevi quis inveniet? 
Sequitur in Apostolo: Alti gratia sanitatum in uno spiritu. Ideo 
nota de quodam heremita, qui habebat gratiam sanandi infir- 
raos, apud quem putabant latrones invenire aurum multum. 
Ipse vero fecit eos stare foris affixos et mane, cura eos incole 
vellent conburere prò furto, ipse ait: ' Sinite eos abire illesos, 
alioquin a me effugiet gratia sanitatum Et statini illi latrones 
conversi sunt ad Deum. Ad idem facit quod narrat beatus 
Gregorius in tertio libro Dialogorum de Amantio presbitero, 
qui gratiam habuit sanitatum. Dicit enim: Floridus Tiburtine 
civitaiis episcopus michi esse apud se presbiterum quendam Aman- 
tium nomine, precipue simplicitatis narravit virum. Quem hoc 
habere virtutis perhibet, zd Apostolorum more manum super egros 
ponat et salutem restituai, et quelibet vehemens egriludo sit, ad 
tactum illius abscedat. Quem tante virtutis virum etiam videre 
curavi cumque ad me deduclum in infirmorum domo paucis diebus 
manere volui, ubi., si qua adesset curationis gratia, cicius pro- 
bare pctuissem et cet. Vide in Dialogo, quo modo contulit frene¬ 
tico sanitatem. Sequitur in Apostolo: Airi operatio virtutum. 
Hanc habuit Apostolus Paulus, de quo dicitur Act. XIX: Vir- 
tutesque non quaslibet modicas faciebat Deus per manus Pauli, 
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudario 
vel semicincia, et recedebant ab eis langores, et spiritus ?iequam 
egrediebantur. Hec omnia fecerunt multi in primitiva Ecclesia, 
ut in Ecclesiastica ystoria Eusebius refert. Et hoc est quod 
Dominus dicit Mar. ultimo: Super egros manus imponent, et 
bene habebunt. Sequitur in Apostolo: A Hi prophetia — supple 
'datur’. Hanc habuit Agabus, de quo legitur Act. XI: Et 
sur gens unus ex eis nomine Agabus significabat per spiritivi 
famem magnani futuram in universo orbe terrarurn, que facta 
est sub Claudio. Hanc etiam habuit Symon Niger, de quo ha- 
betur Act. XIII. Hanc filie Philippi Evangeliste, qui erat unus 
de septem , similiter habuerunt, de quibus dicitur Act. XXI: 
Huic autem erant filie ////, virgines prophetantes. In istis im- 
pleta est Scriptura Ioelis II: Et prophetabunt filii vestri — ut 
Agabus et Symon Niger — et filie vestre , ut filie Philippi. Multi 



CRONICA 


309 


etiam alii hanc gratiam habuerunt, et fuit necessaria, quia, 
sicut dicit sapiens in Prover. XXIX: Cum prophetia defecerìt, 
dissipabibur populus. Sequitur in Apostolo: Alii discretio spi- 
rituum — supple: 'datur’. Hanc gratiam habuit Fortunatus, 
vir vite venerabilis civitatis Tudertine episcopus, de quo narrat 
beatus Gregorius Dialogorum libro primo quod in effugandis 
spiritìbus inmense virtutis gratin pollcbat, ita ut non nunquam 
ab obsessis corporibus legiones demonum repellerei et continue 
orationis studio intentus obiectas contra se eorum multitudines 
superaret. Et post aliqua narratur ibi de quodam, qui recepit 
hospitio demonem, quem ex obsesso honaine Fortunatus expu- 
lerat, qui filium eius suffocavit in igne. Et cum querit Petrus, 
qua de causa permisit hoc Deus, inter alia, que respondet 
Gregorius, breviter et finaliter ita concludit: ' Sunt namque non 
nulli, qui idcirco bona facere student, ut gratiam aliene opera- 
tionis obnubilent. Nec pascuntur bono quod faciunt, sed laude 
boni, qua ceteros prenmnt. Qua de re existimo hunc virum, qui 
malignimi spiritum in hospitalitate suscepit, oslentatìoni potius 
intendisse quani operi, ut meliora quam episcopus fecisse vide- 
retur, quatinus ipse susciperet cum, quem vir Domini Fortunatus 
expulisset \ Petrus: e Utdicitur, ita est. Nani finis operis probat, 
quod munda susceptìo in operatione non fuerit \ Ideo bene dicit 
beatus Iohannes in canonica prima capitulo IIII: Karissimi, 
nolite omni spiritai credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint. 
Sequitur in Apostolo: Alii genera linguarum — supple: ' dan- 
tur ’, per spiritum scilicet. Ideo dicitur Act. II : Et rcpleti sunt 
omncs Spirita Sancto et ceperunt loqui varìis linguis, prout 
Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Idem habetur Act. X: Adhuc 
loquente Petro verba hec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes 
qui audiebant verbum. Et obslupuerunt ex circumcisionc fide Ics, 
qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratin Spiritus Sancii 
effusa est. A udiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes 
Deum. Idem habetur Act. XIX: Et cum imposuisset illis manus 
Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis 
et prophetabant , quia quidam eorum predicebant futura. Hanc 
gratiam dicit Paulus se habuisse I ad Cor. XIIII : Gratias 



3 ID 


SALIMBENE DE ADAM 


ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Et hoc erat 
speciale signum presentie Spiritus Sancti in Ecclesia primitiva. 
Sequitur in Apostolo: Alii interpretatio sermonum. 

Quod interpretatio (sermonum) potest suini duobus rnodis. 

Notandum quod interpretatio sermonum potest suini duobus 
modis. Uno modo, ut dicantur interpretes translatores, qui 
transferunt libros de una lingua in aliam; de quibus sufficienter 
posui sub Adriano imperatore, prò eo quod Aquila primus 
interpres sub eo, hoc est eo imperante, transtulit. De quibus 
require in illa cronica, que sicinchoat: Octavianus Cesar Au- 
guslus et cet., quam feci in conventu Ferariensi eo anno, quo 
Lodovicus rex Francie a Saracenis in ultramarinis partibus 
captus fuit, scilicet anno Domini MCCL. Cuius cronice stilum 
colligens ex diversis scriptis usque ad Longobardorum perduxi 
hystoriam. Postmodum calamum temperavi cessavique scribere 
quantum ad cronicam illam, quia ita eram pauper, quod de- 
fectum cartarum sive pergameni habebam. Et agitur nunc 
annus millesimus CCLXXXIII1. Non autem cessavi quantum 
ad plures alias cronicas, quas optime secundum meum iuditium 
feci; ex quibus resecavi superfluitates, abusiones, falsitates et 
contrarietates. Verumtamen non omnes, quia aliqua que scri- 
buntur ita sunt usitata, quod totus mundus non posset ea re¬ 
movere a cordibus eorum qui ita in principio didicerunt. De 
quibus multa possem demonstrare exempla. Sed rudibus et 
indoctis nullum valet exemplum, quia, qui docct fatuum, quasi 
qui conglutinat te stani , Eccli. XXII. Nam qui narrat verbum 
non audienti — id est non intelligenti —, quasi qui excitat dor- 
mientem de gravi sonino. Cum dormiente loquitur qui narrat 
stulto sapientiam, et in jì?ie narrationis dicit: Quis est hic? Ideo 
posset dici tali: Erta ke V è farina. Trufatoria locutio est. Alio 
modo sumitur interpretatio sermonum prò bis qui predicant 
et exponunt; quod pertinet ad predicatores et doctores, quo¬ 
rum in novo Testamento fuit maxima multitudo. Et ad istum 
modum magis pertinet quod Apostolus dicit in supraposita 



CRONICA 


311 

divisione gratiarum, quam facit dicens I ad Cor. XII: Hec 
autem omnia operatur unus atque idem spìritus, dividens singulis 
prout vult. Ideo dicit infra XIIII: Volo autem vos omnes loqui 
linguis, magis autem prophetare. Nam maior est qui prophetat 
quam qui loquitur linguis, tiisi forte interpretetur, ut Ecclesia 
edificationem accipiat. Sic edam Marcus Evangelista dicitur di- 
scipulus et interpres Petri, non quod Petrus eius interpretatione 
indigeret, cum sciret omnibus linguis loqui, sed quia Evan- 
gelium iuxta quod Petrum predicantem audierat in Ytalia 
scripsit. Ad doctores ergo novi Testamenti refertur quod Apo- 
stolus dicit I ad Cor. XII: A Hi interpretatio sermonum — sup- 
ple: ' datur per spiritum 3 . Ideo Dominus dicit Mat. XIII: 
Omnis scriba doctus in regno celorum similis est homini patri- 
familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Item lob 
XXVIII : Profunda quoque fluviorum scrutatus est et ab scondita 
produxit in lucem. Item Dan. XII: Qui autem dodi fuerint, 
fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt 
multoSj quasi stelle i?i perpetuas eternitates . Benedictus Deus, 
qui me de hac materia divisionis Apostoli expedivit! Igitur 
occasione magistri Guilielmi, qui habuit gratiam disputandi 
et libros faciendi, non autem gratiam popolo predicando po- 
suimus supra dieta, que in divisione Apostoli continentur. 

Nunc autem ad Altisiodorum denuo revertamur. Recordor 
quod, quando habitabam in conventu Creinone eo anno, quo 
civitas mea Parma rebellavit Friderico deposito, fquod] frater 
Gabriel de Cremona ex Ordine fratrum Minorum, qui magnus 
lector erat et homo sanctissime vite, dixit michi quod Alti¬ 
siodorum maiorem copiam habebat vinearum et vini quam 
Cremona et Parma et Regium et Mutina. Et aborrui, cum au¬ 
divi, et incredibile reputavi. Cum autem in Altisiodoro habi- 
tassem. visum fuit michi quod veruni dixisset, quia magnum 
habent districtum si ve episcopatum, id est multum habent de 
territorio, et montes et colles vineis pieni sunt et campestria 
sive planities, ut vidi oculis meis. Non enim seminant nec me- 
tunt nec in orrea congregant homines terre illius, sed mittunt 
vinum Parisius, quia flumen habent iuxta, quod Parisius vadit, 



3 r 2 


SALIMBENE DE ADAM 


et ibi nobiliter vendunt, et inde habent totum victum suuin 
et vestimenta, quibus teguntur. Et circuivi episcopatum Alti - 
siodorensem tribus vicibus, egrediendo semel cum quodam 
fratre, qui predicabat et crucesignabat homines prò passagio 
regis Francie. Alia vice cum alio fratre, qui in cena Domini 
predicavit Cysterciensibus in pulcherrimo monasterio; et feci- 
mus Pascha cum quadam comitissa, que in prandio dedit nobis, 
id est dari fecit toti curie, XII ferculorum diversitates, id est 
ciborum appositiones sive varietates. Et comes vir eius domi 
non erat, quia abundantius, id est in maiori copia, fercula 
fuissent apposita. Et ostendit michi frater ille monasterium 
Pontiniacense, in quo ab Alexandro papa III, qui Senonis 
morabatur. recommendatus fuit beatus Thomas Cantuariensis 
archiepiscopus, quando ab Artaldo rege Anglie de Anglia fuit 
expulsus. Tertio exivi cum fratre Stephano et vidi et didici 
multa, que essent digna relatu, sed causa brevitatis ea subticeo, 
quia ad alia dicenda festino. Et nota quod in provincia Francie 
— secundum Ordinem fratrum Minorum loquor — sunt octo 
custodie, ex quibus IIII bibunt cervisiam, IIII bibunt vinum. 
Nota etiam quod tres terre sunt, que dant abundantiam vini 
in Francia, scilicet Rupella, Belna et Altisiodorum. Nota in¬ 
super quod vina rubea in Altisiodoro minime reputantur, 
quia non sunt ita bona sicut vina Ytalica rubea. Nota similiter 
quod vina Altisiodori sunt alba et aliquando aurea et odorifera 
et confortativa et magni et boni saporis et omnera bibentem 
in securitatem et iocu?iditatem inducunt atque convertunt, ita 
ut merito de vino Altisiodorensi dici possit illud Prover. XXXI: 
Date sicceram merentibus et vinum Iris qui amaro sunt animo. 
Bìbant et obliviscantur egestatis sue et doloris non recordcntur 
amplius. Et nota quod ita sunt fortia vina Altisiodori, quod, 
quando aliquantulum stant in urceo, lacrimantur exterius. 


De multiplici commendatione vini secundum Gallicos. 

Nota etiam quod Gallici ridendo dicere consueverunt, 
quod bonum vinum debet habere triplex b et VII f ad hoc, 



CRONICA 


313 


ut sit optimum et laude dignum. Dicunt enim hoc modo lu- 
dendo: 

EI vin bons e bels e blance, 

Forte e fer e fin e franble, 

Freit e fras e formijant. 


De vino secundum magistrum Morandum. 

Magister vero Morandus, qui Padue in gramatica rexit, 
secundum suum appetitum hoc modo commendavit vinum di- 
cens: 

• 

Vinum dulce gloriosum 
pingue facit et carnosum 
atque pectus aperit. 

Et maturum, gustu plenum, 
valde nobis est amenum, 
quia sensus acuit. 

Vinum forte, vinum purum 
reddit hominem securum 
et depellit frigora. 

Sed acerbum linguas mordet, 
intestina cuncta sordet 
corrumpendo corpora. 

Vinum vero quod est glaucum 
potatorem facit raucum 
et frequenter mingere. 

Vinum vero turbulentum 
solet dare corpus lentum 
et colorem tingere. 

Vinum rubeum subtile 
non est reputandum vile, 
nam colorem generat. 

Auro simile citrinum 
valde fovet intestinum 
et langores suffocat. 

Alba limpha maledicta 
sit a nobis interdicta, 
quia splenem provocat. 



314 


SALIMBENE DE ADAM 


Gallici itaque delectantur in bono vino, nec mirum, quia vinum 
lelificat Deurn et homines , ut dicitur Iudicum IX. Nani vinum 
letificat cor hominis et omnem mentem convertit in securitatem 
et iocunditatem; et non rneminit omnem tristitiam et debitum, et 
omnia precor dia facit Jionesta. Et non rneminit regem ?ieque ma- 
gistratum et omnia operta facit loqui; et noti meminerunt, cum 
biberint, amiciciam nec fraternitatem, sed post noti multum sumunt 
gladios; et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt 
que gesserunt. Item supra in principio dicti sui is qui dixerat 
de fortitudine vini hoc modo inchoaverat: Viri, quam prevalet 
vinum omnibus hominibus qui bibunt illud. Seducit mentem. Item- 
que regis et orphani facit mentem vanam. Item servi ac liberi, 
pauperis ac divitis, III Esdre IX. Nota quod, sicut legitur 
Gen. IX: Noe bibetis vinum inebriatus est et nudatus in taber- 
naculo suo , et illa occasione dixit Noe nepoti suo: Maledictus 
Chanaan puer, servus servorum erit fralrìbus suis. Ubi dicit 
beatus Ieronimus: Antequam vinum inveniretur, manebat omnibus 
inconcussa libertas. Item Eccli. XIX: Vinum et mulieres apo¬ 
statare faciunt sapientcs et arguunt sensatos. Exemplum patet 
in filiabus Loth, que dederunt patri suo bibere vinum, ex certa 
scientia volentes, quod cognosceret eas sicut et fecit, Gen. XIX. 
Hinc est quod Salomon, postquam locutus est de mala muliere 
dicens Prover. XXIII: Fovea profunda est meretrix et puteus 
angustus aliena. Insidiatur in via quasi latro et quos incautos 
viderit interficiet , statini subdit de vino dicens: Cui ve? Cui 
patri ve? Cui rixe? Cui fovee? Cui sine causa vulnera? Cui 
sujfusio oculorum? Nonne bis qui morantur in vino et student 
calicìbus epotandìs? 

De Gallicis et Anglicis, qui student calicibus epotandis, quibus congruere 
potest illud Iere. XI: Domine, demonslrasli nnchi, et co(gnovi), tu 
osten(disti) michi studia eorum. 

[De sancto Lodoyco rege Francie et de primo eius passagio, quia bis 
transfretavit]. 

Ad litteram Gallici et Anglici student calicibus epotandis. 
Ideo Gallici habent suffusionein oculorum, quia ex nimia po- 



CRONICA 


315 


tatione vini oculos reversatos et rubeos et lipposos et cerpijo- 
sos habent; et summo mane, postquam a vino emerserint, cum 
talibus oculis vadunt ad sacerdotem, qui celebravit, et rogant, 
ut stillet aquam lotionis manuum in oculis eorum. Quibus di- 
cebat frater Bartholomeus Guisculus de Parma apud Pruvi- 
num, ut pluries audivi: c Alé! ke malonta ve don Dé! Metti 
del’ aighe in le vins, non in lis odi \ Quod est dicere: 'Eatis! 
quod malum tribuat vobis.Deus! Ponatis aquam in vino, quando 
debetis bibere, et non in oculis’. Item Prover. XX dicitur: 
Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas; quicumque his de- 
lectatur, non erit sapiens. Anglici certe talibus delectantur et 
student calicìbus epotandis. Accipit enim unus Anglicus unum 
magnum ciphum vini et bibit totum dicens: ' Ge bi a vu 
Quod est dicere: c Tantum oportebit vos bibere, quantum ego 
bibam Et credit dicere et facere magnani curialitatem et habet 
valde prò malo, si quis aliter fecerit, quam ipse docuit verbo 
et monstravit exemplo. Et tamen facit contra Scripturam que 
dicit Hester I: Vinum quoque, ut mag?iificentia regia dignum 
erat, aburidans et precipuum ponebatur, nec erat qui nolentes 
cogeret ad bibendum. Item alia scriptura dicit Eccli. XXXI: 
Diligentes in vino noli provocare, multos enim exterminavit vi¬ 
num. Et prosequitur de sobrietate bibendi usque ad finem ca¬ 
pitoli. Parcendum tamen est Anglicis, si libenter bibunt bonum 
vinum, quando possunt, quia parum habent de vino in patria 
sua. Minus parcendum est Gallicis, quia plus abundant, nisi 
forte dicatur: Durum est assueta relinquere. Nota quod in 
versibus ita habetur: 

Det vobis piscem Normandia terra marinum, 

Anglia frumentoni, lac Scocia, Francia vinum, 

Silva feras, aer volucres, annenta butyrum, 

Ortus delitias, nemus umbratn, stagna papirum. 


De hac materia satis sit dictum. 



3 i6 


SALIMBENE DE ADAM 


De maioritate et parvitate dierum in Francia. 

Notandum quod in Francia, ut vidi oculis meis, maiores 
sunt dies in consimilibus mensibus quam in partibus Ytalicis, 
ut in Maio hic et ibi et in yeme hic et ibi minores. 


De Lodoyco rege Francie, qui interfuit capitulo provinciali fratrum Mi- 

norum Senonis celebrato. 

Revertamur iam nunc ad cursum nostrum, ut de rege Fran¬ 
cie prosequamur. Igitur, anno Domini millesimo CCXLVIII 
circa festum Pentecostes sive post, ab Altisiodoro ad conventum 
Senonensem descendi, quia provinciale capitulum administra- 
tionis Francie ibi celebrari debebat, et domnus Lodovicus rex 
Francie illue erat venturus. Congregato itaque capitulo rni- 
nister Francie cum diffinitoribus ad fratrem Iohannem de Parma, 
generalem ministrum, qui in illa domo erat, accessit dicens 
ei: 'Pater, nos examinavimus et approbavimus XL fratres, 
qui ad capitulum venerant prò habendo predicationis offitio, 
et dedimus eis et emisimus eos, ut redeant ad loca sua, ne 
ex multitudine fratrum domus capituli sit gravata ’. Quibus 
generalis minister respondit quod insipienter et male fecerant, 
quia hoc non conceditur ministris provincialibus et diffinito¬ 
ribus, nisi in absentia generalis. Et addidit: ' Examinationem, 
quam de eis fecistis, iam habeo approbatam, sed volo quod 
omnes revocentur et a me offitium predicationis Habeant, se- 
cundum quod in regula continetur 5 . Et factum fuit ita. Et 
fuerunt postea in loco capituli usque ad finem eius. Et quia 
rex Francie de Parisius erat egressus et ad capitulum veniebat, 
cum iam apropinquaret dornui, egressi sunt omnes fratres 
Minores obviam ei, ut honorifice reciperetur ab eis. Et frater 
Rigaldus ex Ordine Minorum, magister cathedratus Parisius et 
Rotomagensis archiepiscopus, indutus pontificalibus paramentis 
egressus est domum et ibat festìnanter ad regem querendo et 
dicendo: 'Ubi est rex? ubi est rex? 5 . Et ego sequebar eum. 
Nani solus et attonitus ibat cum mittra in capite et baculo 



CRONICA 


317 


pastorali in manu. Moram enim contraxerat in preparando se, 
ita quod alii fratres iam erant egressi et stabant hinc inde 
per stratam versis vultibus e regione, regem venturum videre 
volentes. Et miratus sum ultra modum in memetipso dicens: 
' Certe-legi non semel neque bis, quod Senones Galli usque 
adeo fuerunt potentes, quod duce Brenno Romam ceperunt. 
Nunc autem mulieres eorum prò maiori parte pedisseque esse 
videntur \ Et si rex Francie per Pisas vel per Bononiam tran- 
situm fecisset, totus flos dominarum de civitatibus nominatis 
obvius occurrisset. Tunc recordatus sum quod vera est Gal- 
licorum consuetudo. Nam in Francia solummodo burgenses 
in civitatibus habitant, milites vero et nobiles domine morantur 
in villis et possessionibus suis. 

De qualitate regis Francie quantuin ad corpus, et de devotione eius 

quantum ad ammani. 

Erat autem rex subtilis et gracilis, macilentus convenienter 
et longus, habens vultum angelicum et faciem gratiosam. Et 
veniebat ad Ecclesiam fratrum Minorum non in pompa regali, 
sed in habitu peregrini, habens capsellam et burdonem pere- 
grinationis ad collum, qui optime scapulas regias decorabat. 
Et veniebat non eques, sed pedes; et fratres sui germani, qui 
tres comites erant, quorum primus Robertus, ultimus Karulus 
dicebatur, qui fecit magna et laude dignissima, consimili hu- 
militate et habitu sequebantur, ut vere illud propheticum dicere 
possenti Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine 
domini Dei nostri ìnvocabimus . Nec curabat rex de comitiva 
nobilumi, sed magis de orationibus et suffragiis pauperum. Et 
ideo adimplebat quod Ecclesiasticus 1111 docet: Congregationi 
pauperum ajfabilem le facito. Revera magis erat dicendus mo- 
nachus quantum ad devotionem cordis, quam quantum ad arma 
bellica miles. Ingressus itaque Ecclesiam fratrum, devotissime 
facta genuflexione coram altari, oravit. Et cutn egrederetur 
Ecclesiam et adhuc super hostium staret, eram iuxta eum. Et 
ecce oblatus est ei et ex parte thesaurarii Senonensis Ecclesie 



3i8 


SALIMBENE DE ADAM 


representatus, magnus lucius vivus in aqua in conca lignea de 
abiete, quam Tussci bigon<;ani appellant, in qua lavantur et 
balneantur infantes, cum in cunabulis nutriuntur. Siquidem 
carus et pretiosus piscis in Francia lucius reputatur. Et regra- 
tiatus est rex tam mittenti quam exenium presentanti. Deinde 
dixit rex intelligibili voce, quod nullus ingrederetur domum ca- 
pituli, nisi esset miles, exceptis fratribus, quibus loqui volebat. 

Quod rex Francie postulavit suffragia fratrum, et fuerunt sibi concessa. 

Cum autem essemus in capitulo congregati, rex cepit di¬ 
cere facta sua recommendando se et fratres suos et dominam 
reginam, matrem suam, et totani suam societatem, et devo¬ 
tissime genuflectendo petiit orationes et suffragia fratrum. Et 
aliqui fratres de Francia, qui erant iuxta me, ex devotione et 
pietate quasi inconsolabiliter flebant. Post regem vero cardi- 
nalis Romane curie, scilicet domnus Oddo, qui condam Pa- 
risiensis cancellarius fuerat et cum rege transfretare debebat, 
exorsus est loqui, et paucis verbis nos expedivit, faciens quod 
Ecclesiasticus VII docet: Corani rege noli velie videri sapiens. 
Et iterum Iob XXIX: Verbis meis nìchil addere audebant. Item 
Pro ver. XXX: Ne addas quicquam verbis illius et arguaris 
invenìarisque mendax. Post istos duos locutus est frater Iohan- 
nes de Parma, generalis minister, cui ex offltio incombebat 
responsio, dicens: ' Ecclesiasticus docet XXXII : Loquere maior 
natu, decet enim te. Primum vet bum diligentis scienliam. Rex 
noster et dominus et pater et benefactor, et qui congregationi 
pauperum affabilem se fecit, venit ad nos humiliter et utiliter, 
curialiter et benigne, et primo locutus est nobis, sicut eum 
decebat; nec petit a nobis aururn et argentum, quibus per Dei 
gratiam eraria sua sufficienter abundant, sed postulat orationes 
et suffragia fratrum et prò tali negotio, prò quo multipliciter 
commendandus videtur. Quia revera hanc peregrinationem et 
crucis signationem assumpsit domnus rex ad honorem domini 
nostri Iesu Christi et ad danduni Terre Sancte succursum et 
ad debellandum hostes et inimicos fidei et crucis Christi et 



CRONICA 


3*9 


ad honorem universalis Ecclesie et totius fidei Christiane et 
prò salute anime sue et omnium qui secum transfretare debe- 
bunt. Quapropter, quia fuit precipuus Ordinis benefactor et 
defensor, non solum Parisius, veruni etiam in toto regno suo, 
et quia ita humiliter venit ad nos cum tam digna societate 
prò tali negotio ad suffragia Ordinis postulanda, dignum et 
congruum est, ut rependamus ei aliqua beneficia. Et quia fra- 
tres de Francia promptiores sunt ad negotium istud suscipien- 
dum et plus intendunt facere, quam ego scirem imponere, ideo 
illis nullam legem impono. Quia vero ego inchoavi Ordinem 
visitare, disposui in mente mea cuilibet sacerdoti prò rege et 
prò tota sua societate IIII missas imponete: unam de Sancto 
Spiritu, aliam de Cruce, tertiam de beata Virgine et quartana 
de Trinitate. Et si contingat quod filius Dei vocet eum de hoc 
mundo ad patrem, adhuc per fratres superaddentur maiora. 
Et si non respondi sufficienter secundum desiderium suum, 
ipse rex sit dominus precipiendi, quia ex parte nostra non 
deest qui impleat, sed qui iubeat \ Audiens hec rex regratiatus 
est generali ministro et in tantum acceptavit responsionem 
suam, quod voluit eam litteris generalis et sigillo confirmatam 
habere. Et factum fuit ita. 

Quod rex Francie comedit cum fratribus et fecit expensas. 

Porro illa die rex fecit expensas et comedit cum fratribus. Et 
comedimus in refectorio; et comederunt ibi tres fratres regis et 
cardinalis Romane curie et generalis minister et frater Rigaldus, 
archiepiscopus Rotomagensis, et provincialis minister Francie 
et custodes et diffinitores et discreti et quotquot de corpore 
capituli erant et fratres hospites, quos nominamus forenses. 

De humilitate, quam ostendit generalis minister comedendo seorsum in 

alia mensa. 

Cognoscens itaque generalis minister quod cum rege erat 
nobilis et digna societas, scilicet tres comites et Romane 



320 


SALIMBENE DE ADAM 


Ecclesie legatus et cardinalis et Rotomagensis archiepiscopus, 
noluit se obstentare in faciendo opere suo, iuxta verbum quod 
scriptum est Eccli. XI: In die honoris tui ne extollaris, quam¬ 
quam invitaretur, ut iuxta regem discumberet, sed magis voluit 
opere implere quod Dominus docuit verbo et monstravit exem- 
plo, scilicet curialitatem et humilitatem. Ait enim in Evangelio 
Dominus Lue. XIIII: Cum invitalus fueris ad nuptias, non di- 
scumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitalus ab 
ilio , et veniens is qui te et illuni vocavit dicat tibi: ' Da l'mie 
lo cum ’. Et tunc incipies cum rubore novissimum lo cum tenere. 
Sed, cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, 
cum venerit qui te invitavil, dicat tibi: c Amice, ascende supe¬ 
rine \ Tunc erit tibi gloria coratn simul discumbentibus, quia 
omnis qui se exaliat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. 
Iterum alia scriptura dicit Eccli. XIII: Advocatus a potentiore 
discede, ex hoc enim magis te advocabit. Noti improbus sis, ne 
impingaris. Iterum alia scriptura dicit Prover. XXV: Ne glo- 
riosus appareas cor am rege et in loco magnorum ne steteris. 
Melius est enim, ut dicatur tibi: ' Ascende huc 3 , quam ut 
humilieris coram principe. Elegit igitur frater Iohannes et 
discubuit in mensa humilium, sed nobilitata est ex presentia 
sua, et multi edificati ex hoc habuerunt bonum exemplum. 
Et sicut 


nobilitat viles frons generosa dapes, 

sic ex presentia humilis humiliter discumbentis locus sive 
mensa magnifice decoratur. Considera edam quod Deus non 
omnia luminaria celi posuit in una parte tantum, sed in di- 
versis locis ad maiorem pulcritudinem et utilitatem diversimode 
collocavit. Porro illa die rex implevit Scripturam que dicit 
Eccli. IIII : Congregationipauperum affabilem te facito. Et iterum 
dicit Eccli. IX: Viri insti sint Ubi convive, et in timore Dei 
sii tibi gloriatio, et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis 
enarratio tua in preceptis altissimi. 



CRONICA 


321 


De prandio regis Francie magnifice preparato; et quod declinabat de 
strata, ut iret ad suffragia religiosorum poscenda. 


Habuimus igitur illa die primo cerasas, postea panem al- 
bissimum; vinum quoque, ut mcignificentìa regìa dignum erat, 
abundans et precipuum ponebalur. Et iuxta morem Gallicorum 
erant multi qui nolentes invitarent et cogerent ad bibendum. 
Postea habuimus fabas recentes curri lacte decoctas, pisces et 
cancros, pastillos anguillarum, risum cum lacte amigdalarum 
et pulvere cynamomi, anguillas assatas cum optimo salsamento, 
turtas et iuncatas et fructus necessarios habuimus abundanter 
atque decenter. Et omnia curialiter fuerunt apposita et sedule 
ministrata. Sequenti die rex agressus est iter suum. Ego vero 
finito capitulo secutus sum regem. Habebam enirn obedien- 
tiam a generali ministro eundi in provinciam Provincie ad 
morandum. Et facile fuit michi ipsum regem repperire, quia 
de strata publica declinabat frequenter, ut iret ad heremitoria 
fratrum Minorimi et aliorum religiosorum hinc inde a dextris 
et a sinistris, ut se eorum orationibus commendaret. Et hoc 
negotium semper exercuit, quousque pervenit ad mare et ar- 
ripuit iter vadens ad Temuti Sanctam. 


De humilitate regis Francie, quam fecit iuxta verbum quod scriptum 

est: Humilìavi in terra vìtam meam. 

Cum autem visitassem fratres de Altisiodoro, de quorum 
conventu fueram, ivi una die Vergeliacum, quod est in Bur- 
gundia nobile castrum, in quo corpus Magdalene credebatur 
tunc esse; et in crastinum erat dies dominica; et summo mane 
rex venit ad fratres ad suffragia fratrum poscenda, iuxta ver¬ 
bum quod scriptum est Prover. XI : Bene consurgit diluculo 
qui querit bona. Et totani comitivam suam rex dimisit in castro, 
a quo fratres valde panini distabant. Et duxit rex secum so- 
lummodo tres fratres suos et aliquos servientes, qui equorum 
essent custodes. Et facta genufiexione et reverentia coram altari, 
fratres respitiebant sedilia et ligna, in quibus sederent; rex 


Saeimbene de Adam, Cronica. 


21 



322 


SALIMBENE DE ADAM 


vero sedit in terra et in pulvere, ut vidi oculis meis; Ecclesia 
enim illa pavimentata non erat; et vocavit nos ad se dicens: 
c Venite ad me, fratres mei dulcissimi, et audite verba mea Et 
fecimus circulum circa eum in terra cum eo sedendo, et fratres 
sui germani similiter. Et fecit recommendationem suam et po- 
poscit orationes et suffragia fratrum, secundum formam supe- 
rius iam descriptam. Et post responsionem sibi factam egressus 
est Ecclesiam, ut iret viam suam. Et dictum est ei quod Ka- 
rolus ferventer orabat. Et rex gaudebat et patienter expectabat 
fratrem orantem nec ascendebat equum. Et alii duo fratres 
comites forinsecus similiter expectabant cum rege. Et Karulus 
erat iunior frater et comes Provincie, habebat enim sororem 
regine uxorem. Et faciebat multas genuflexiones ad altare, quod 
erat in ala Ecclesie iuxta egressum. Et ego videbam et Ka- 
rulum ferventer orantem et regem iuxta hostium exterius pa¬ 
tienter expectantem, et multum fui edificatus. Et cognovi quod 
vera est Scriptura que dicit Prover. XVIII: Frater qui adiuvatur 
a fratre quasi cìvitas firma. Post hec rex ivit viam suam et 
finitis negotiis suis ad sibi preparatum navigium properavit. 
Ego vero ivi Lugdunum et adhuc inveni ibi domnum papam 
Innocentium quartum cum cardinalibus suis. Post hec descendi 
per Rodanum usque ad civitatem Arelatensem, que per V mi- 
liaria distat a mari. Et festum erat beati Petri Apostoli; et 
tunc venit ad locuin illum frater Raimundus, minister Pro¬ 
vincie, qui postea factus fuit episcopus, et honorifìce me su- 
scepit; et lector Montis-pesulani erat cum eo. 

De fratre Hugone Provinciali, et de qualitate ipsius quantum ad corpus 

et quantum ad ani ni am et quantum ad scientiam. 

Postea ivi per mare Massiliam et a Massilia Areas ivi ad 
videndum fratrem Hugonem de Bariola, qui et de Digna, quem 
Lombardi fratrem Ugonem de Monte-pesulatio dicebant. Hic 
erat unus de maioribus clericis de mundo et sollemnis predi- 
cator et gratiosus tam clero quam populo et maximus dispu- 
tator et paratus ad omnia. Omnes involvebat, omnibus con- 



CRONICA 


323 


cludebat, linguam disertissimam habebat et vocem tamquam 
tube sonantis et tonitrui magni et aquarum multarum sonantium, 
cum decurrunt per preceps. Nunquam inculcabat, nunquam 
cespitabat. Semper ad omnem responsionem erat paratus. Mi¬ 
rabilia dicebat de celesti curia, id est de gloria Paradisi, et 
terribilia de infernalibus penis. De provincia Provincie fuit 
oriundus, mediocris stature et niger non disconvenienter. Spi- 
ritualis homo ultra modum, ita ut alterum Paulum crederes 
te videre seu alterum Helyseum. Nam in dìebus suis non per- 
timuit principem, et potentia nemo vicit illam, nec superava illuni 
verbum aliquod , Eccli. XLVIII. Ita enim lòquebatur in consi¬ 
stono pape et cardinalibus sicut pueris congregatis ad ludum, 
et hoc apud Lugdunum et priori tempore, quando curia fuit 
Rome. Nam omnes tremebant eum, quando audiebant ipsum 
loquentem, sicut tremit iuncus in aqua. Quare hoc? Quia illud 
Ysaie implebat LI : Notile timere opprobrium hominum et blas- 
phemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum sic come dei 
eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea. Et iterum in 
eodem capitulo: Quis tu, ut iimeas ab homine mortali et a filio 
hominis, qui quasi fenum ita arescet, et oblitus es Domini crea- 
toris lui et cet. 

Qualiter frater Hugo reprehendit cardinales, qui rumores requirebant 
ab eo. 

Quod frater Hugo cardinales durissime increpavit apud Lugdunum Gallie 
civitatem. 

Interrogatus enim a cardinalibus aliquando cuiusmodi ru¬ 
mores haberet, ita vituperavit eos sicut asinos dicens: c Ego 
rumores non habeo, sed habeo plenam pacem et cum conscientia 
vnea et cum Deo meo, que exsuperat omnem sensurn et custodit 
cor meum et intelligentiam meam in Christo Iesu domino meo. 
Vere scio quod rumores inquiritis et ad hoc vacatis tota die. 
Nam Athenienses estis et non Christi discipuli, de quibus 
Lucas in Actibus dicit XVII : Athenienses autem omnes et ad- 
vene hospiles ad nichil aliud vacabant itisi aut dicere aut audire 
aliquid novi. Discipuli Christi piscatores et debiles homines 



324 


SALIMBENE DE ADAM 


secundum seculum extiterunt, et tamen totum munduin con- 
verterunt, quia manus Domini fuit cum illis, iuxta verbum 
quod scriptum est Mar. ultimo: Itti autem profectì predicaverunt 
ubigue, Domino cooperante et sermonem confirmante sequen/ibus 
signis. Et ideo bene impleverunt quod de eis scriptum fuerat: 
]n Oìnnem terram exivìt sonus eorurn, et in fines orbis terre 
nerba eorurn. De vobis autem non impletur quod scriptum est: 
Pro patrìbus tuis ?iati sunt tibi filii: constitues eos principes 
super omnem terram. Quia revera vos estis qui edificatis Syon 
in sanguinibus et lerusalem in iniquitate , Michee III. 

Quod tam papa quam cardiuales negligunt facere consilium Ietro de viris 
idoneis eligendis prò regimine pastoralis officii. 

Nam vestros nepotulos et consanguineos ad ecclesiastica 
beneficia et dignitates assumitis, ut parentelam vestram exaltetis 
et divitem faciatis, et excluditis ydoneos et bonos viros. qui 
essent utiles Ecclesie Dei, ,et prebendatis puerulos in cunabulis 
decunrbentes. Ideo bene quidam truttannus de vobis dixit: 

Accusative ad curiam si ceperis ire, 
proficis in nichilo, si pergis absque dativo. 

Et iterum alius: 

Curia Romana non curat ovem sine lana. 

Presulis Albini seti martyris ossa Ruffini 

Rome quisquis habet, vertere cuncta valet: 

Mus elephas fìt, fasque nephas, de Symone Cephas. 

Certe vos estis, de quibus dixit Amos V: Qui convertitìs in 
abscinthium indi tinnì et iustitiam in terra relinquitis. Vos estis 
qui separati estis in diem inalum et apropìnquatis solio iniqui- 
tatis. Qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis ve- 
stris. Qui comedìtis agnum de grege et vitulos de medio ar¬ 
menti. Qui caniiis ad vocem psalterii: Sicut David putaverunt 
se habere nerba cantici, bibentes in fialis vinum et optimo un- 



CRONICA 


325 


gnento delibuti, et nichil compatimini super contritione Ioseph, 
Amos VI. Vos estis, de quibus Ysaias propheta dixit V: Ve 
qui dicilis malum bonum et bonum malum, ponentes ienebras lucern 
et lucem tcnebras, ponentes amarum in dulce et dulce in amarum. 
Ve qui sapientes estis in oculis veslris et coram vobismet ipsis 
prudenles. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes 
ad miscendatn ebrietatern. Ve qui iustificatis impium prò mune- 
ribus et iustitiam insti aufertis ab eo. Item bene completur in 
vobis quod in figura vestri scribis et Phariseis imprecatus est 
Deus Mat. XXIII: Ve vobis, scribe et Pharisei; ypocrite, qui 
circuitis mare et aridam, ut faciaiis unum prosclitum; et cum 
fuerit factus, facitis eum fi Imm gehenne duplo quam vos. Item 
quod Ietro docuit Moysen implere negligitis. Dixit enim Exo. 
XVIII : Provide de ovini plebe viros potentes et iimenles Deum, 
in quibus sii veritas, et qui oderint avariciam, et constitue ex 
eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, qui 
iudicent populum ovini tempore. Qualiter ista faciatis, vos ipsi 
cogitate et indicate. Non enim de omni plebe viros eligitis, 
cum vultis lacere cardinales, sed de parentela vestra et nepo- 
tulos vestros eligitis, ut sint cardinales, archiepiscopi et epi¬ 
scopi et primates. Et augmentastis honorem vestrum moderno 
tempore multipliciter. Nani capellum rubeum papa Innocentius 
quartus contulit vobis, ut, cum equitatis, discerni possitis a 
reliquis capellanis. Cardinales edam antiquo tempore non dice- 
bamini, sed diacones Romane curie et presbiteri dicebantur 
similes vestri et vestri predecessores; quod potest manifesto de- 
monstrari exemplo: Ingressus Silvester papa ad Constantinum 
leprosum: nulla mentio de cardinalibus ibi habetur, sed dicitur 
quod duos diacones et V presbiteros duxit secum. Item beatus 
Gregorius, antequam papa fieret, diaconus Romane curie ap¬ 
pellati^ fuit, non cardinalis, similiter Longobardorum ystorio- 
graphus Paulus multique alii usque ad longa tempora succes¬ 
sive. Quapropter melius denominavi vos abbas Ioachym de 
Ordine Floris carpinales nominando, quia revera optime scitis 
carpere et emungere et exhaurire marsupia pluriinorum. Et 
Scripturam truphatorie et truttannice iuxta vestrum erroneum 



326 


SALIMBENE DE ADAM 


intellectum exponitis, dicentes I Reg. II: Domìni enim sunt 
cardinales terre, et posuit super eos orbem , id est orbis domi- 
nium, eo quod domini terre sint. Unde illud Iob IX: sub quo 
curvantur qui portant orbem. Sed dicitur Prover. Ili: Abho- 
minatio est Domini omnis illusor, et cum simplicibus sermoci¬ 
na tio eius. Nam illusores ipse deludet et mansuetis dabit grattavi. 
Cum autem aliquem ad cardinalatum assumitis, dicitis ei : « Ac- 
cipe anulum, in quo non est angulus, esto princeps mundi 
et collega fratrum nostrorum». Futurum est enim, ut puto, 
quod adhuc de vobis sit pontifex summus, id est papa, ex 
ambitione dicturus: Numquid noti principes mei sitnul reges 
sunt? Ys. X. Verba fuerunt Senacherib, qui diabolum prefi- 
guravit. De Christi vero principibus, id est de Apostolis, dictum 
fuit : Constitues eos principes super omnem terram. Quod vobis 
minime convenit, quia non super omnem terram laboratis et 
predicatis sicut illi, de quibus scriptum est: In omnem ferravi 
exivit sonus eorutn, et in ft(nes) or(bis) terre verba eorum. Nam 
Dominus dixerat eis Io. XV: Posui vos, ut ealis et fructum 
ajfferatìs, et f(ructus) vester maneat. Vos autem non itis nisi 
ab hospitio vestro ad consistorium pape, et ingredimini pom- 
patice domum Israel cum maxima comitiva. A consistono pape 
transitis ad mensatn et comeditis et bibitis splendide; postea 
transitis ad Iectum et dormitis suaviter. Postmodum tota die 
estis ociosi in cameris vestris et marcetis ignavia et delectamini 
cum caniculis et anulis et nepotibus vestris et equis quadratis, 
et ut habeatis familiam copiosam et bene indutam et nobilem 
apparatum et prosperos de parentela vestra rumores. Talis est 
exercitatio vestra. Nec vobis est cure, quis peregrinus in vico 
iaceat, quis egeat pane, quis induendus, quis visitandus, quis 
redimendus, quis sepeliendus. Certe totum mundurn possetis 
convertere, si faceretis quod sapiens docet Prover. VI : Discurre, 
festina, suscita amicum tuum , et iterum Prover. XXIIII: Prue 
eos qui ducuntur ad mortevi et qui trahuntur ad interitum li¬ 
berare ne cesses, vobis plus crederetur quam aliis sacerdotibus. 
Et de populo scriptum est: Reminiscentur et convertentur ad 
Dominum universi fines terre. Certe Dominus non se inclusit 



CRONICA 


327 


in una civitate cum discipulis suis, sed misit eos binos ante 
facieni suam in omnem civìtatem et locum, quo ercit ipse venturus , 
sicut scribit beatus Lucas X. Vos ergo quare non sic? Forte 
dicturi estis: « Quia mortem timemus seu penuriam pati ». Sed 
audi, quid de Apostolis Apostolus scribit I ad Cor. IIII: Puto 
enim (quod) Deus nos Apostolos novissimos ostendit tamquam 
morti destinatos. Et infra: Usque in itane horam esurimus et 
sitimus et nudi swnus et cet. De Domino dicitur quod cir- 
cuibat totani Ga/ilcam docens in sinagogis eorum et predicane 
Evangelium regni et sanane omnem langorem et omnem infirmi- 
tatem in populo , Mat. IIII. Summus vero pontifex, qui papa 
nominatur et episcopus et servus servorurti Dei, ut lucrentur 
denarios hi qui eum in carcere custodiunt, tota die et nocte 
moratur inclusus, ut illud Ys. videatur impletum XXXII: Erit 
vir sicut qui absconditur a vento et celai se a tempestate Et 
addidit frater Ugo: ' Si veritatem dico, quare non creditis mi- 
chi? Qui est ex Deo, verba Dei audit, Io. Vili. Nam ego quos 
amo arguo et castigo , Apoc. III. De primo habetur Prover. 
Vili : Ego dìligentes me diligo, et qui inane vigilaverint ad 
me, ìnvenient me. De secundo habetur II Reg. VII: Arguam 
cum in virga virorum et cet. De tertio habetur in psalmo: 
Cas/igans castigavit me Dominus et morti non tradidit me. Item 
Iere. XXX: Castigabo te in iuditio, ut non libi videaris innoxius. 
Item Iere. XXXI : Castigasti me, Domine, et erudilus sum quasi 
iuvenculus indomitus. Item Apostolus Tymotheo dicit in II, 4: 
Argue, obsccra, increpa in omni patientia et doctrina. Dicamus 
de singulis verbis hic positis; postea ponamus, quare Apostolus 
ista precepit. De primo dicit sapiens in Prover. IX: Argue 
sapientem, et diliget te. Item Prover. XXIIII : Qui arguunt, 
laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. Sed de malis au- 
ditoribus dicit Amos V: Odio habuerunt in porta corripicntem 
et loquentem per fede abhominati sunt. Quare? Quia non amat 
pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur, Prover. 
XV. Et ideo in auribus insipienlium ne loquaris, quìa dcspi- 
cient dodrinam cloquii tui , Prover. XXIII. Non recipit stultus 
verba prudentie, nisi ea dixeris que versantur in corde eius , 



328 


SALIMBENE DE ADAM 


Prover. XVIII. Ideo dicit Prover. IX: Noli arguere derisorem, 
ne oderit le. Angue sapientem, et diliget te. Item Prover. XIX: 
Si corripueris sapientem, intelliget disciplinata ’. 

' De secundo dicit Apostolus II ad Cor. V: Oòsecramus 
prò Christo, reconciliamini Deo. Item prima Petri II: Nanis¬ 
simi, obsecno vos tamquam advenas et peregrinos abstinene vos 
a carnalibus desideniis, que militant adversus ammani. Ideo dicit 
infra V: Seniores qui in vobis sunt obsecno consenior et testis 
Chris ti passionavi, qui et eius que in futuro est reve landa glorie 
communicator : Pascile qui in vobis est gregem Dei, providentes 
non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri 
gratin, sed voluntarie, ncque ut dominantes in cleris, sed Jor- 
mefacti gregis ex animo, ut, cum apparuerit priticeps pas/orum, 
percipiatis inmarccssibilem glorie coronata ’. 

' De tertio dicit Apostolus ad Titum I : Increpa illos dure, 
ut sani sint in fide. Ideo dicit sapiens Prover. XII: Qui odit 
increpaliones, insipiens est. Item Prover. XV: Qui increpalio- 
nes odit, morietur. Item eodem: Auris, que audii increpationes 
vite, in medio sapientium commorabitur . Qui abicit disciplinavi, 
despicit animavi suam; qui autem acquicscit increpationibus, pos- 
sessor est cordis \ 

' Dictum est: Angue, obsecra, increpa. Sequitur: In ovini 
patientia et doctrina. De primo dicitur Prover. XII11 : Qui pa- 
liens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, 
exaltat stultitiam suam. Item Prover. XVI: Melior est patiens 
viro forti, et qui do mina tur animo suo, expugnatore urbium, 
Item Prover. XIX: Qui impatiens est, sustinebit damnum. De 
secundo dicitur Prover. XIII: Doctrina bona dabitgrattavi, in 
itinere contemptorum vorago. Item Prover. XV: Doctrina mala 
deserenli viam vite. Item Prover. XII: Doctrina sua noscitur 
vir; qui autem vanus et exeors est, patebìt conteviptui. Item Pro¬ 
ver. XIX: Doctrina viri per patienliam noscitur, et gloria cius 
est iniqua pretergredi ’. 

' Porro post verba premissa Apostolus subdit causam, quare 
dixerit arguendum, obsecrandum et increpandum. Dicit enim 
II ad Timo. IIII: Eril enim tempus, cum sanavi doctrina vi non 



CRONICA 


3 2 9 


sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros 
prurientes auribus. Et a ventate quidem auditum avertent, ad 
fabulas autem convertentur. Ex quibus revera vos estis, qui 
fabulas inquiritis et rumores. Dicite michi, quis ex collegio 
vestro — de cardinalibus loquor — cathalogo sanctorum adhuc 
fuit ascriptus? Certe Damasus papa a vobis de adulterio fuit 
incriminatus, Ieronimus turpiter et ignominiose fugatus. Ipse 
vero sapienter fecit recedendo a vobis et dando locum ire , 
Ro. XII. Nani, ut docet sapiens in Pro ver. XX: honor est 
bombii qui separat se a contentionibus. Seneca quoque dicit, 
quod magna pars sanclilalis est hortatores insanie reliquisse. 
Certe utilior fuit Ieronimus Ecclesie Dei recedendo a vobis, 
quam si stetisset vobiscum et papa fuisset, quia, si papa fuis- 
set, forte fecisset diacones IIII et presbiteros V et episcopos 
per diversa loca numero XV et patenas vitreas ordinasset te- 
nendas. Postquam autem a vobis recessit, multos edidit libros 
et multos exposuit et Bibliam transtulit. Et hec dieta suffi- 
ciant \ 

Audientes autem hec cardinales dissecabantur cordibus suis 
et slridebant dentibus in eum. Non tamen habuerunt audatiam 
respondendi, quia timor Domini irruerat super eos, et manus 
Domini erat cum isto. Mirabantur tamen, quod tam audacter 
loquebatur ad eos; et tarde visual fuit eis, quod ab eis rece¬ 
derei et foras egrederetur, nec rogaverunt eum dicentes: Au- 
diemus te de hoc iterum , sicut Athenienses leguntur Paulo dixisse 
Act. XVII. 

Quod papa Innocentius commendavit fratrem Hugoneni de verbis que 

in consistorio dixerat cardinalibus. 

Papa vero, antequam egrederetur, curialiter dixit ei Iob 
XXXII : ' Ut video, spiritus est in hominibus, et inspirai io omni- 
potentis dat intelligentiam. Nani spiritus ubi vult spirai , nec 
est in hominis ditione proliibere spiritimi. Benedicaris tu, fili, 
a sunimo Deo excelso, quia multa bona dixisti nobis. Beali 
qui te viderunt et in amicicia tua decorati sunt. Vade in pace, 



330 


SALIMBENE DE ADAM 


et benedidìo illius qui apparuìt in rubo veniat super caput 
tuum ! 3 . 

Hec facta sunt in civitate Lugciunensi in consistorio pape 
Innocentii quarti, presentibus Romane curie cardinalibus, qui 
rumores ab eo audire volebant et multa futura. Hec audivi 
ab ore fratris Hugonis, et ut audivi, ita descripsi. 

Quod frater Hugo audaciam liabuit a papa et a Deo, ut cardinalibus di- 

ceret quicquid vellet. 

Cumque dixissem ei quod mirabar de duobus, videlicet 
quomodo sustinuerunt eum contra se tot verba dicentem, et 
quomodo poterant eum auctoritatibus Biblie et plenitudine 
potestatis confundere, si scivissent, respondit michi dicens 
quod non potuerunt propter duo. ' Primo, propter securitatem 
summi pontificis, cuius auxilio et audatia eram fretus. Nani 
summus pontifex misit prò me, et congregatis cardinalibus in 
consistorio, steti in medio eorum, et dixit michi: « Audivimus 
de te quod magnus clericus sis et bonus homo et spiritualis. 
Sed et hoc audivimus, quia successor sis abbatis Ioachim in 
prophetiis et magnus Ioachita. Nunc ergo omnes nos in con- 
spectu tuo assumus audire omnia, quecumque tibi precepta sunt 
a Domino , Act. X. Quapropter, si quis est tibi sermo exorta- 
tionis , propone et edissere nobis, quia permittitur tibi loqui 
prò temetipso , Act. XXV. Nani de seda hac notum est nobis, 
quia ubique ei contradicitur , Act. ultimo». Tunc respondi et 
dixi: « Non sum propheta nec filius prophete , sed credo pro- 
phetis. Si autem vultis quod loquar in conspectu vestro, pro- 
mittite michi quod patienter expectabitis me loquentem usque 
ad finem verborum meorum, et vivit Dominus, quia, quodcumque 
dixcrit michi Dominus, hoc loquar , nec faciam sermonem exco- 
gitatum et ordinatum, nec loquar vobis placentia nec videbo 
vobis errore, sed tangam montes, et fumigabunt. Nam Deus 
dissipavil ossa eorum qui horninibus placent, confusi sunt, quo- 
niam Deus sprevit eos. Ideo Paulus Apostolus dicit se in hoc 
culpabilem non fuisse, Gala. I: Si adirne , inquit, horninibus 



CRONICA 


331 


placerem, Christi servus nonessem. Ieremias quoque, piangendo 
ruinam civitatis Ierusalem, imputat urbis excidium prophetarum 
adulationibus et silentio tacite veritatis, dicens Tren. II: Pro - 
phete lui viderunt tìbi falsa et stulta, nec apcriebant iniquitatein 
tuam, ut te ad penitentiam provocarcnt. Viderunt autcm tibi as- 
sumpliones falsas et eiectìones. Sed cui loquar, et quem conte - 
stabor, ut audiai? Iere VI : Ecce incircumcisc aures eorum, et 
audire non possunt. Ecce verburn Domini factum est eis in op~ 
probrium, et non suscipient illud. Idcirco furore Domini plenus 
sum ». Tunc dixit papa: « Loquere terre, et respondebit tibi, et 
noli subtrahere verbum ex bis que Dominus # in ore tuo posuerit, 
quia patienter audiemus te usque ad finem loquentem ». Tunc 
ceperunt dicere cardinales despective loquendo: « Cuiusmodi 
runiores habet homo iste?» Tunc assumpta parabola et prin¬ 
cipio ex themate sive ex verbo, quod de rumoribus dederant 
michi, prosecutus sum verba que Dominus michi dedit. Nam 
ipse est qui dixit: Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui 
non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri, 
Lue. XXI. Et iterum: Aperi —sive dilata—os tuum, et im- 
plebo illud. Et iterum: Dominus dabit verbum evangelizantibus 
virtute multa. Et dabit voci sue vocem viriutis\ Verba autem, 
que coram papa et cardinalibus locutus est frater Hugo, su- 
perius piena fide descripsi. Cum autem dixissem ei quod fa- 
ciliter eum confundere poterant, si dixissent: Stultus si tacuerit, 
sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intclligens , Pro- 
ver. XVII. Et iterum Prover. XXVI : ludifium determinai causas, 
et qui imponit stutto silentium, iras mitigat. ' Et poterant dicere 
pape quod daret vobis unam disciplinam dicendo Prover. XIX: 
Pestilente flagellalo stultus sapientior erit.. Et iterum Prover. 
XXI : Mulclato pestilente sapientior crit parvulus ’. Et quod non 
erat Apostolis melior, qui Actibus Apostolorum flagellati le- 
guntur, Act. V; papa quoque illud Ys. XLVII dicere poterat: 
Ullionem capiam, et non resistei michi homo. Et respondit frater 
Ugo et dixit michi: 'Si dedissent michi disciplinam, alacriter 
recepissem eam et dixissem: Disciplina tua correxit me in finem, 
et disciplina tua ipsa me docebit. Et iterum Act. V: Ibant 



332 


SALIMBENE DE ADAM 


Apostoli gaudentes a conspectu concila, quoniam (Ugni /labili sunl 
prò nomine Iesu contumeliam patì Iterum dixit michi frater 
Hugo quod impossibile erat quod eum offenderent, tum quia 
papa promiserat, quod diceret quicquid vellet, et securitatem 
dederat defendendi, tum etiam quia manus Domini erat mecum, 
qui dicit Iere. I : Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et lo- 
quere ad eos omnia que ego precipio tìbi. Ne fortnides a facie 
eorum. Nec enim timer e te faciam vullum eorum. Ego quippe 
dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et 
in murum ereum super omnem ter ratti, regibus Inda et princi- 
pibus eius et sacerdotiòus et ovini populo terre. Et bellabunt 
adversuiti te et non prevalebunt, quia tecum ego sum, alt Do- 
tninus, ut liberati te. Et iterum ait Eze. Ili: Ecce dedì facìem 
tuam valentìorem faciebus eorum et front etti tuam durioretn fron- 
tìbus eorum. Ut adainautein et ut silicetn de di facie m tuam. Ne 
timeas eos ncque metuas a facie eorum, quia domus exasperans 
est. Item Ys. L dicit: Dominus Deus auxiliator tneus, et ideo 
non sum confusus. Ideo posui faciem tneam ut petratti durissi- 
mam et scio quoniam non confundar. Iuxta est qui iustificat 
me, quis contradicet michi? Stemus sìmili, quis est adversarius 
tneus? Accedat ad me. Ecce dominus Deus auxiliator meus, quis 
est qui condemnet me? Item Apostolus ad Ro. Vili: Si Deus 
prò nobis, quis contro nos? Ideo dicebat Iob XVII: Libera me. 
Domine, et pone me iuxta te, et cuiusvìs manus pugnet contro 
me. Item Sapien. Vili: Tacentem me sustinebunt et loqucntem 
me respicient et sermocinantem me plura, manus ori suo itnpo- 
nent. Benedictus Deus, qui me de hac materia expedivit! 

De IIII intimis amicis fratris Hugonis. 

Porro frater Hugo solitus erat dicere quod IIII habebat 
amicos, quos specialiter diligebat. Quorum primus erat frater 
Iohannes de Parma, generalis ministeri et hoc congruum fuit, 
quia ambo erant magni clerici et spirituales viri et maximi 
Ioachite. Cuius etiam amore michi fuit familiaris, et quia vi- 
debar credere scripturis abbatis Ioachim de Ordine Floris. Se- 



CRONICA 


333 


cundus eius amicus fuit archiepiscopus Viennensis, qui fuit 
sanctus homo et litteratus et honesta persona et Ordinem beati 
Francisci multum dilexit. Nara amore fratrum Minorum fecit 
fieri pontem lapideum super Rodanum, eo quod fratribus ultra 
fluvium in territorio suo ad habitandum dederat locum. 

De fratre Guilielmo, qui fecit Summam de vitiis et virtutibus, et de alio 

Guilielmo, qui dictus est Britto, qui similiter eiusdem nominis com- 

posuit librum. 

Et cum essem aliquando Vienne, venit frater Guillielmus 
ex Ordine Predicatorum, qui fecerat Summam de vitiis et 
virtutibus, de Lugduno Viennam causa predicandi et confes- 
siones audiendi. Et quia in civitate il la fratres Predicatores 
locum non habebant, declinavi! ad hospitandum cum Mino- 
ribus fratribus; et placuit guardiano quod eum associarem, et 
familiariter fui cum eo, et ipse mecum, quia humilis et curialis 
homo erat, quamvis parve stature. Cumque interrogassem eum, 
quare in Vienna fratres Predicatores locum non habebant, dixit 
michi quod potius volebant Lugduni unum bonum conventum 
habere, quam vellent habere tantam locorum multitudinem. 
Et rogavi ipsum, quod predicaret fratribus in festo Annuntia- 
tionis beate Virginis, quod instabat, eo quod libenter deside- 
rabam ipsum audire. Nani tractatum de sermonibus fecerat 
preter Summam. Et dixit michi quod, si guardianus diceret 
sibi, obediret libenter. Et factum fuit ita. Et fecit pulcherri- 
mum sermonem de Annuntiatione beate Virginis. Cuius thema 
sive exordium tale fuit: Missus est angelus. Alia vice me exi- 
stente ibidem supervenit frater Guillielmus Britto ex Ordine 
Minorum, cuius est Libri memoria; et quantum ad brevitatem 
stature assimilabatur priori Guillielmo, cuius supra mentionem 
feci, non autem quantum ad mores, quia magis furibundus et 
impatiens videbatur, ut parvulorum natura consuevit habere. 
Unde illud: 

Vix humilis parvus, vix longus cum ratione, 

Vix reperitur homo rufifus sine proditione. 



334 


SALIMBENE DE ADAM 


In conventu edam Lugdunensi audivi ipsum corrigentem ad 
mensam presente fratre Iohanne de Parma generali ministro, 
et papa Innocentio quarto Lugduni morante. Et adhuc frater 
Guillielmus non fecerat librum suum, qui suo nomine titulatur. 
Porro tertius fratris Hugonis amicus fuit Robertus Grossa-testa 
Linconiensis episcopus, unus de maioribus clericis de mundo. 
Hic secundo post Burgundionem iudicem Pisanum transtulit 
Damascenum et Testamenta patriarcharum XII et multos alios 
libros. Quartus eius amicus fuit frater Adam de Marisco ex 
Ordine fratrum Minorum, unus de maioribus clericis de mundo. 
In Anglia claruit et multa scripta fecit sicut Linconiensis. 
Ambo fuerunt Anglici et ambo socii et ambo in episcopali 
Ecclesia fuerunt sepulti. Tertius istorum duorum socius fuit 
magister Alexander ex Ordine fratrum Minorum, natione An- 
glicus et magister cathedratus Parisius, qui multa opera scripsit, 
et ut dicebant omnes qui eum bene noverant, suo tempore 
similem sibi in mundo non habuit. 

Quod notitiam habui fratris Hugonis, cum adhuc essem iuvenculus in 
conventu Senensi. 

De scientia fratris Hugonis, que in synodo Lucensi fuit multipliciter 
commendata. 

Recordor quod, cum essem iuvenculus et in conventu Se¬ 
nensi habitarem in Tuscia, frater Hugo a curia Romana re- 
dibat et audientibus fratribus Minoribus et Predicatoribus, qui 
ad eum videndum venerant, mirabilia de gloria Paradisi et 
de contemptu mundi dicebat, et de quacumque questione in- 
terrogatus fuisset, statini sine mora omnibus respondebat. Et 
mirabantur omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis 
eius. Cum autem esset Pistorii, et in civitate Lucensi in quarta 
feria cinerum instaret synodus celebranda, nec haberent fratres 
de Luca qui predicaret ibidem, occurrerunt fratri Hugoni ro- 
gantes eum, ut prò isto negotio eis succurrere dignaretur. Quod 
promisit et fecit. Venit autem Lucam de Piscia ea hora solum- 
modo, qua ad episcopalem Ecclesiam erat iturus; et totus con- 
ventus congregatus volebat eum associare et causa honoris et 



CRONICA 


335 


desiderio audiendi ipsum. Videns vero fratres extra portam, 
miratus dixit: 'Ha Deus! quo tendunt isti?’. Et responsum 
est ei quod propter honorem suum faciebant hoc fratres, et 
quia volebant ipsum audire. Et dixit: ' Non requiro talem ho¬ 
norem, quia non sum papa. Si autein volunt audire, veniant, 
postquam fuerimus ibi, et ego precedam cum uno socio et non 
ibo cum ista caterva’. Cum autem pervenissent illue, inve- 
nerunt omnes congregatos et paratos ad audiendum, quia ulti- 
mus qui dicturus erat suum terminabat sermonem. Sermocinatus 
est ergo frater Hugo et talia dixit ad cleri edificationem et 
consolationem, quod mirati sunt universi ex verbis grulle, que 
procedebafit ex ore eius. Et dicebant clerici" episcopatus Lucen- 
sis usque ad multos annos, quod nunquam audiverunt hominem 
ita bene loquentem. Nam alii ita recitaverant suum sermonem 
sicut unum psalmum, quem cordetenus didicissent. Et com- 
mendaverunt fratrem Hugonem usque ad multa tempora et 
sermonem suum, et totum Ordinem dilexerunt et in reverenda 
habuerunt occasione ipsius. Alio tempore audivi ipsum populo 
predicantem in provincia Provincie iuxta Rodanum apud Ta- 
rasconem. Et fuerunt in illa predicatione homines et mulieres 
de Tarascone et de Belicadro, que sunt duo nobilissima castra 
iuxta se posita, excepto quod Rodanus dividit inter utrumque; 
et in quolibet castro est bonus conventus fratrum Minorum. 
Fuerunt etiam in illa predicatione de civitate Avignionis ho¬ 
mines et mulieres et de civitate Arelatensi similiter. Et dixit 
eis, ut audivi auribus meis, verba edificationis, verba utilia, 
verba melliflua, verba salutifera. Et audiebatur ab eis libenter 
sicut Iohannes Baptista, sicut homo Christus Iesus, quia sicut 
prophetam euro habebant, dicentes quia hic est vere propheta, 
qui venturus est in mundum , Io. VI. Non credunt ista qui 
consimili gratia sunt privati. Non sine causa dictum fuit Ec- 
cli. XLIV: Non est inventus similis illi, qui conser(vavit) legem 
excelsi. Valde ridiculosum est, si nolo credere quod aliquis 
sit episcopus vel papa, quia ego non sum. 



336 


SALIMBENE DE ADAM 


Quomodo frater Hugo convicit magistrum Rainerium Pisanum, qui se 

philosophum esse dicebat. 

Item in curia comitis Provincie erat quidam magister Rai- 
nerius, natione Pisanus, qui se generalem philosophum esse 
dicebat; et ita iudices et notarios atque medicos curie con- 
fundebat, quod nullus ibi honorifice vivere poterat. Exposita 
itaque tribulatione sua fratri Hugoni rogaverunt ipsum, ut eis 
dignaretur succurrere atque ab adversario pessimo defensare. 
Quibus frater Hugo dixit: 'Ordinate cum comite in palatio 
disputationis diem, et sint presentes cum comite milites et 
potentes, iudices et notarii atque phisici, et disputate cum eo; 
et mittat prò me comes, et ostendam et probabo ei quod ipse 
sit asinus, et celum sit sartago \ Facta fuerunt omnia ista. 
Et ita involvit eum et conclusit ei, quod erubuit esse in curia 
comitis et insalutato hospite recessit, nec ausus fuit postea 
habitare ibidem nec etiam apparere. Erat enim magnus sophista 
et credebat cum sophismatibus suis omnes involvere. Sed di- 
citur Eccli. XXXVII: Qui sophistice loquìtur, odibilis est, in 
ornili re defraudabitur. Non est illi data a Domino gratta, omni 
enim sapientìa defraudatus est. Liberavit ergo frater Hugo pau- 
peres a potente et pauperes, quibus non erat adiutor. Et oscu- 
labantur manus et pedes fratris Hugonis, eo quod liberasset 
eos de manu potentis. Et impleta est Scriptum que dicit lob 
XXIX: Auris audiens beatificabnt me, et oculus videns testimo- 
nium reddebat litichi, eo quod liberassem pauperem vociferantem 
et pupillum, cui non esset adiutor. Item alia Scriptum dicit 
Eccle. V: Si videris calumnias egenorum et violenta iuditia et 
subverti iustitiam in provincia, non mirerìs super hoc negotio, 
quia excelso alias excelsior est, el super hos quoque eminentiores 
sunt alii, et insuper universe terre rex imperat servienti. Item 
Ys. L: Dominus dedit litichi tingitani eruditavi, ut sciavi sitsten¬ 
tare eum qui lassus est verbo. Item Eccli. ultimo: Dedit enim 
mie hi Dominus linguam mercedem incavi, et in ipsa laudabo 


eum. 



CRONICA 


337 


De comite Provincie et de filiabus suis. 

Nota quod iste comes, de quo supra dixi, dictus est Rai- 
mundus Berengarii, et fuit pulcher homo et amicus fratrum 
Minorum et fuit pater regine Francie et regine Anglie, et ter- 
tiam eius filiam habuit uxorein frater regis Anglie, et quartana 
Karolus frater regis Francie, ex qua habuit comitatum Pro¬ 
vincie. Porro in provincia Provincie est quoddana castrum 
valde populosum inter Massiliain et Victimilium sive Niciam 
iuxta mare, per viam que vadit Ianuam; et sunt ibi aree sa¬ 
line, quia ibi fit sai, et ideo ab areis vocabulum habet; et est 
ibi maxima multitudo mulierum et hominum penitentiana fa- 
cientium etiam in habitu mundiali in domibus suis. Hi fra- 
tribus Minoribus valde devoti sunt et libenter audiunt verbum 
Dei, cura predicatur a fratribus. Nana fratres Predicatores ibi 
locum non habent, quia delectantur et consolantur in magnis 
conventibus habitare potius quam in parvis. 


Quod frater Hugo libenter et plus habitabat in loco fratrum Minorum 

de Areis. 

In isto castro specialiter et plus habitabat frater Hugo. Et 
erant ibi multi notarii et iudices atque medici et ahi litterati, 
qui diebus sollemnibus ad cameram fratris Hugonis convenie- 
bant, ut de doctrina abbatis Ioachim audirent ipsum loquentena 
atque docentem et exponentem sacre Scripture misteria et pre- 
dicentena futura. Erat enina naagnus Ioachita et omnes libros 
abbatis Ioachim de grossa littera habebat. Et interfui etiana 
ego ipse isti doctrine, ut audirena fratrem Hugonem. Nani 
prius eram edoctus et hanc doctrinam audieram, cum habita- 
rena Pisis, a quodam abbate de Ordine Floris, qui erat vetulus 
et sanctus homo, et omnes libros suos a Ioachim editos in 
conventu Pisano sub custodia collocaverat, timens ne imperator 
Fridericus monasterium suum destrueret, quod erat inter Lu¬ 
cana et civitatena Pisanam, per viam que vadit ad civitatem 
Lunensem. Credebat enina quod in Friderico tunc tenaporis 


Salimbene de Adam, Cronica. 


22 



338 


SALIMBENE DE ADAM 


omnia essent complenda misteria, eo quod cum Ecclesia di- 
scordiam habebat non modicam. Frater vero Rodulfus de Sa- 
xonia, lector Pisanus, magnus logicus et magnus theologus 
et magnus disputator, dimisso studio theologie, occasione ilio- 
rum librorum abbatis Ioachim, qui in domo nostra repositi 
erant, factus est maximus Ioachita. 


De duobus Ioachitis, qui predicebant regem Francie a Saracenis in ultra- 

marinis partibus capiendum. 

Nam et postea, cum instaret primo passagium regis Francie 
ad Terre Sancte succursum, et habitarem Pruvini, erant ibi 
duo fratres totaliter Ioachite, qui me totis nisibus ad doctrinam 
illam trahere conabantur; quorum unus erat de Parma et di- 
cebatur frater Barthoiomeus Guisculus. De ci vitate mea hic 
erat, curialis et spiritualis homo, sed magnus prolocutor et 
magnus Ioachita et partem imperialem diligens. In conventu 
Capuano aliquando guardianus fuit. In omnibus operibus suis 
velocissimus fuit. In quodam generali capitulo Rome ultimum 
diem clausit. In seculo in gramatica rexit. In Ordine vero 
scribere, miniare, dictare et multa alia facere scivit. In vita 
sua fecìt monstra et in morte mirabilia operatus est. Nam talia 
vidit in egressu anime, quod omnes fratres qui presentes erant 
admirati sunt. Alius erat frater Ghirardinus de Burgo Sancti 
Donini, qui in Sicilia creverat et in gramatica rexerat, et erat 
morigeratus iuvenis, honestus et bonus, hoc excepto, quod 
nimis fuit obstinatus in dictis Ioachym et similiter proprie opi¬ 
nioni inseparabiliter adhesit. Hi duo sollicitabant me, utscriptis 
abbatis Ioachim crederem et in eis studerem. Habebant enim 
Expositionem Ioachim super Ieremiam et multos alios libros. 
Et cum rex Francie tempore ilio cum aliis crucesignatis pre¬ 
parare se ad transfretandum, isti subsannabant et deridebant 
dicentes quod male cederet ei, si iret, sicut postea demonstravit 
eventus; et ostendebant michi in Expositione Ioachim super 
Ieremiam sic scriptum esse, et ideo expectandum implendum. 
Et cum diceretur per totam Franciam in missa conventuali 



CRONICA 


339 


qualibet die per totum annum psalmus: Deus, venerunt gentes 
in hereditatem tuam et cet., isti similiter deridebant dicentes: 
' Oportet impleri Scripturam que dicit Tren. Ili: Opposuisti 
nnbem Ubi, ne transeat oratio. Nani rex Francie capietur, et 
Gallici debellabuntur, et pestilentia multos assumet Et facti 
sunt isti duo exosi fratribus de Francia, qui dicebant quod in 
precedenti passagio fuerant ista completa. 

De fratre Mauricio, qui fecit Distinctiones ad predicandum. 

Erat autem tunc temporis in convetitu Pruvinensi frater 
Mauricius lector, pulcher homo et nobitis et valde litteratus. 
Nam in seculo semper studuerat Parisius et in Ordine Vili 
annis. Hic erat de Pruvinensi districtu, quia in Francia no- 
biles morantur in villis et in possessionibus suis, burgenses 
vero in civitatibus habitant. Est autem Pruvinum nobile ca- 
strum in Campania Gallie, distans a Parisius per XXV leuchas. 
Hic igitur frater Mauricius erat meus amicus noviter factus et 
dixit michi: f Frater Salimbene, noli credere istis Ioachitis, 
quia ipsi turbant fratres suos cum sua doctrina sed adiuva me 
in scribendo, quia ego volo facere bonum opus distinctionum, 
quod valde utile erit ad predicandum Tunc voluntarie se¬ 
parati sunt Ioachite. 


De fratre Gerardino, qui fecit libellum, de quo improperatum est Ordini 

fratrum Minorutn ab emulis nostris. 

Nam ego ivi Altisiodorum ad habitandum, frater Bartbo- 
lomes ad conventum Senonensem, frater Ghirardinus Parisius 
missus fuit, ut studeret prò provincia Sicilie, prò qua receptus 
fuerat; et studuit ibi IIII annis, et excogitavit fatuitatem com¬ 
ponendo libellum et divulgavit stultitiam suam propalando 
ipsum ignorantibus fratribus. De quo libello iterum dicam, 
cum ad papam Alexandrum quartum pervenero, qui ipsum 
reprobavit. Et quia occasione istius libelli improperatum fuit 
Ordini et Parisius et alibi, ideo predictus Ghirardinus, qui 



340 


SALIMBENE DE ADAM 


libellum fecerat, privatus fuit lectoris officio et predicationibus 
et confessionibus audiendis et omni actu legittimo Ordinis. Et 
quia noluit rescipiscere et culpam suam humiliter recognoscere, 
sed perseveravit obstinatus procaciter in pertinacia et contu¬ 
macia sua, posuerunt eum fratres Minores in compedibus et 
in carcere et sustentaverunt eum pane tribulationis et aqua an¬ 
gustie , dicentes Iosue VII : Quia turbasti nos, exturbet te Do- 
rninus in die hac. Iste miser nec sic voluit resi lire a proposito 
obstinationis sue, donec vexatio dedit audìtui intellectum , Ys. 
XXVIII. Et ideo impleta est in eo Scriptura que dicit Prover. 
XXVII : Si r.ontuderis stultum in pila quasi tipsa?ias feriente 
desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius. Permisit itaque 
se mori in carcere et privatus fuit ecclesiastica sepultura, se- 
pultus in angulo orti. Cognoscant igitur omnes quod rigor 
iustitie servatur in Ordine fratrum Minorum contra Ordinis 
transgressores. Non igitur unius stultitia est toti Ordini impu- 
tanda, quia, sicut stultorum infinitus est numerus, sic multitudo 
sapientium sanitas est orbis terrarum. 

Porro anno Domini MCCXLVIII, cura essem Areis cura 
frater Hugone, videns ille, quod de doctrina abbatis Ioachim 
inquirebam et libenter audiebam aplaudendo et congaudendo, 
cepit dicere michi: ' Es tu infatuatus sicut alii, qui istam 
doctrinam secuntur? 1 . Revera fatui reputantur a multis. 


Quod abbas Ioachym tria habuit impedi menta, ut sibi contradicatur et 

de facili non credatur. 

Nam, quamvis abbas Ioachim fuerit sanctus homo, tamen 
tria habuit impedimenta, ut sibi contradicatur. Primum fuit 
reprobatio libelli sui, quem edidit contra magistrum Petrum 
Lombardum, in quo appellavit eum hereticum et insanum, 
sicut in alia cronica posui. Et quamvis male dixerit abbas 
Ioachim, excusari tamen potest eo modo, quo Apostolus ad 
Ro. X Iudeos excusat dicens: Testìmonium enim perhibeo illis, 
quod cmulationem quidem habent, sed 71071 secu 7 idum scientia?n. 
Visum enim fuit abbati Ioachim, quod magister Petrus poneret 



CRONICA 


341 


quaternitatem in trinitate, cum dixit: Quoniam quedcim stimma 
res est pater et filius et Spiritus Sanctus, et illa non est gene- 
rans nec genita neque procedens. Unde asserit, scilicet abbas 
Ioachim, quod non tam trinitatem quam quaternitatem astruebat 
in Deo, videlicet tres personas et illam coramunem essentiam 
quasi quartam. Sed liane materiam plenius descripsi in alia 
cronica breviori, sicut in Decretalibus continetur. In qua si- 
militer posui octo loca, in quibus magister Petrus in Sententiis 
male dixit. Require in cronica de similitudine et exemplis, 
de signis et figuris et de misteriis veteris et novi Testamenti. 
Secundum impedimentum, quod habuù abbas Ioachim, ne 
crederetur ei, fuit quia predixit tribulationes futuras. Que fuit 
causa, quare Iudei interfecerunt prophetas, sicut beatus Ste- 
phanus dicit Act. VII: Quem prophetarum non sunt persecuti 
patres vestri? Et occiderunt eos qui pronuntiabant de adventu 
insti, cuius vos mine proditores et homicide fuislis. Carnales 
enim homines non libenter audiunt tribulationes futuras, sed 
consolationes, iuxta illud Ys. XXX: Loquimini nobis placenlia, 
videte tiobis errores. Ideo abbas Ioachim, cum de tribulationibus 
loqueretur, subiunxit et ait: Noti credunt istud, quorum incras- 
sata corda induravit ambitio. Nolunt perire regnum mundi, quibus 
exosum est regnum celi, nec cessare imperium Egyptiorum, qui 
non amant cives Ierusalem. Tertium impedimentum quod habuit 
abbas Ioachim, fuit ex parte illorum qui crediderunt ei, qui 
voluerunt anticipare terminos a se positos. De quibus ipse 
dixit : Timeo, ne michi illud eveniat, quod de filiis suis Iacob 
patriarcha conquestus est dicens Gen. XXXIIII: Turbastis me 
et odiosum fecistis Chananeis et Pherezeis, habitatoribus terre 
huius. Nos pauci sumus. fili congregati percutient me, et delebor 
ego et domus mea. 


Quod abbas Ioachim non limitavit aliquem certum terminum de Anti- 
christo nec de fine mundi. 

Igitur abbas Ioachim non limitavit omnino aliquem certum 
terminum, licet videatur quibusdam, quod sic; sed posuit plures 



342 


SALIMBENE DE ADAM 


terniinos dicens: Potens est Deus adirne clariora demonstrare 
misteria sua , et illi videbunt, qui supererunt. Cum autem vi- 
dissem quod in camera fratris Hugonis congregabantur iudices 
et notarii atque phisici et alii litterati, ad audiendum ipsum 
de doctrina abbatis Ioachym docentem, recordatus sum Helysei, 
de quo legitur IIII Reg. VI, quod Helìseus sedebat in domo 
sua, et senes sedebant cum eo. Diebus autem illis supervenerunt 
duo Ioachite, qui fuerant de conventu Neapolitano; quorum 
unus dicebatur frater Iohannes Gallicus, alter frater Iohanninus 
Pigulinus de Parma, Neapolitanus cantor. Hi venerant Areas, 
ut viderent fratrem Hugonem et audirent ipsum de hac doctrina 
loquentem. 


De duobus aliis Ioachitis, qui incitaverunt fratrem Iiugonem, ut cum 

quodam Predicatore disputaret de doctrina abbatis Ioachym. 

Tunc supervenerunt etiam duo fratres Predicatores, qui 
redibant a suo generali capitulo, quod Parisius fuerat celebra- 
tum: quorum unus dicebatur frater Petrus de Apulia, in Ordine 
eorum Neapolitanus lector et litteratus homo et magnus pro- 
locutor; et expectabant tempus aptum ad navigandum; non 
enim habebant locum fratrum suorum in terra illa. Huic qua- 
dam die post prandium dixit frater Iohanninus, Neapolitanus 
cantor, qui eura optime noverati 'Frater Petre, quid vobis 
videtur de doctrina abbatis Ioachim? \ Respondit frater Petrus: 
' Tantum curo de Ioachym, quantum de quinta rota plaustri. 
Etiam Gregorius in illa omelia super Evangelium: Erunt signa 
in sole et luna et stellis credidit quod quasi tempore suo finis 
mundi veniret, eo quod Longobardi suo tempore venerant et 
omnia destruebant \ Festinavit igitur frater Ioanninus ad ca- 
meram fratris Hugonis et coram illis sepe nominatis homini- 
bus dixit ei: ' Hic est quidam frater Predicator, qui nichil 
credit de doctrina ista \ Cui frater Hugo dixit: ' Et quid ad 
me, si non credit? Sibi imputetur. Ipse viderit, cum vexatio 
dabìt audituì intellectum. Verumtamen vocate ipsum ad dispu- 
tationem, et audiemus, in quo dubitat \ 



CRONICA 


3 43 


De disputatione fratris Hugonis cutn fratre Petro, lectore Neapolitano 

fratrum Predicatorum, occasione scripture abbatis Ioachym. 

Vocatus igitur venit et male libenter, tum quia parvipen- 
debat Ioachym, tum edam quia non reputabat quod aliquis 
in domo illa esset, qui in litteratura sive in scientia scriptu- 
rarum posset equiparari sibi. Cum ergo vidisset eum frater 
Ugo, dixit ei: 'Tu es ille, qui de doctrina Ioachym dubitas? ’. 
Respondit frater Petrus: ' Vere ego sum \ Cui dixit frater Ugo: 
'Legisti unquam Ioachym?’. Respondit frater Petrus: ' Legi 
et bene legi’. Cui frater Ugo dixit: ' Cjedo quod sic legisti, 
sicut una mulier legit Psalterium, que, quando est in fine, 
ignorat et non recordatur, quid legerit in principio. Sic multi 
sunt legentes et non intelligentes, vel quia contemnunt que 
legunt, vel quia obscuratum est insipiens cor eorum. Nunc 
itaque die michi quid de Ioachym velis audire, ut, de quo 
magis dubitas, cognoscamus’. Cui frater Petrus dixit: 'Volo 
quod probes michi per Ysaiam, sicut docet Ioachym abbas, 
quod vita Friderici imperatoris in LXX annis debeat termi- 
nari — nani adhuc vivit —, et quod non possit interfici nisi 
a Deo, id est non morte violenta, sed naturali ’. Cui dixit 
frater Hugo: ' Libenter, sed audias patienter et non declama¬ 
torie et cum cavillationibus. Natn in ista doctrina oportet ac- 
cedentqm credere. Abbas Ioachym fuit sanctus homo, et dicit 
quod ista que predicit futura revelata fuerunt sibi a Deo ad 
hominum utilitatem, iuxta verbum quod scriptum est: Dedisti 
meluentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Et ideo 
non sum incredulus celesti revelationi, quia, si credo sibi quod 
tribulationes propter peccata hominum sint future, nulla michi 
propter hoc pena promittitur, sed magnani utilitatem inde con- 
sequi possum, sicut Gregorius dicit: Minus enim iaculo, feriunt 
que previdenlur, et nos tolerabilius mundi inala suscipimus, si 
contro hec per providentie clìpeum munimur. Ideo dicit sapiens 
in Prover. XXVIII : Bealus homo qui semper est pavidus; qui 
vero mentis est dure, corruet in maluvi. Item Eccli. XVIII : 
Homo sapiens in omnibus metuit. Item Ieronimus: Prudente}’ 



344 


SAL1MBENE DE ADAM 


tìmeiur quicquid potest accidere. Item Eccli. I: Timor Donimi 
expellit peccatum. Nani qui sine timore est, non poterit insti ficari. 
Ideo dicit infra eodem I: Non sis incredibìlis timori Domini. 
Item Eccli. XXXIII: Pimenti Deum non occurrent mala, sed 
in temptatione Deus illum conservabit et liberabit a malis. 


Exemplum cuiusdam iuvenis qui invenit se ultra fluvium fusa ad Deum 
prece. 

Exemplum illius iuvenis, qui cum a quadam iuvencula 
traheretur ad peccandum oravit et invenit se ultra fluvium. 
Unde Dominus Apoc. III : Quoniam servasti verbum patientie 
mee, et ego te servabo ab hora temptationis, que ventura est in 
orbem universum temptare habitantes in terra. 

De patientia abbatis Ioachym et de sanctitate ipsius. 

De sanctitate vero vite Ioachim, preter illa que in legenda 
ipsius leguntur, unum exemplum possumus demonstrare, in 
quo patientia eius ostenditur maxima. Nam, antequam abbas 
fieret, cum esset subditus et persona privata, iratus refectora- 
rius contra eum in iusta sua per totum annum semper posuit 
aquam, ut biberet, volens eum sustentare pane tribulalionis et 
aqua angustie. Et patienter sustinuit nec reclamavit, iu$;ta ver¬ 
bum quod scriptum est : 

Non murmur resonat, non querimonia, 
sed corde tacito mens bene conscia 
conservat patientiam. 

Cum autetn in fine anni iuxta abbatem sederet ad mensam, 
dixit ei abbas: « Quare tu bibis vinum album et non das mi- 
chi? Talisne est curialitas tua?». Cui sanctus Ioachym respon- 
dit: « Erubescebam, pater, vos invitare, quia secretum meum 
michi». Tunc abbas accipiens cuppam eius et volens experiri 
gustavit et vidit quia non bona negotiatio eius. Cumque gu- 



CRONICA 


345 


stasset aquam non vinum factain, dixit: «Et quid est aqua 
nisi aqua f». Et ait ei : «De cuius licentia bibis tu talem po- 
tum?». Cui respondit: «Pater, aqua sobrius potus est, que 
nec linguam impedit nec ebrietatem inducit nec loquacitatem 
facit». Cum autem in capitulo cognovisset abbas quod ex 
malitia et rancore refectorarii talis fiebat iniuria et vindicta, 
et vellet eum de Ordine expellere, prostravit se Ioachim ad 
pedes abbatis et tantum rogavit eum, quod expulsionem Or- 
dinis pepercit converso. Tamen vituperavit et reprehendit eum 
dure et acriter dicens: « Dominus precipit in lege Levi. XIX: 
Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue cum, 
ne habeas super ilio peccatum. Non queras ultionem, nec memor 
cris iniurie civium tuorum. Item Eccli. X: Omnis iniurie pro- 
ximi ne memineris et nichil agas in operibus iniurie. Quod tu 
male observasti, et ideo do tibi penitentiam, ut per totum 
annum non bibas nisi aquam; sicut tu inique egisti contra 
proximum et fratrem tuum, ita tibi fiat, ut impleatur verbum 
Domini, quod habetur Lue. VI: Eadem quippe mensura, qua 
mensi fueritis, remetietur vobis. Et si decetero aliquis leserit 
te iniuriam inferendo, noli ulcisci, sed reclama ad prelatum 
tuum, et ipse tibi iustitiam faciet». De vita vero imperatoris 
Friderici, quod terminetur secundum Ysaiam, sic habes, ubi 
loquitur de onere Tyri, Ys. XXIII: Ecce terra Chaldeorum talis 
populus non fuit. Assur fundavit eam. Et infra post pauca: Et 
erit: In die illa in oblivione eris, o Tyre, LXX annis sicut 
dies regis unius. Nota quod in verbis istis abbas Ioachim prò 
terra Chaldeorum Romanum intelligit et sumit imperium, prò 
Assur ipsum Fridericum iinperatorem, prò Tyro Siciliani, prò 
diebus regis unius totam vitam Friderici, prò LXX annis ter¬ 
minami vite a Merlino taxatum. 


Quod Fredericus imperator non ab homine debebat interfici, sed a Deo, 
sicut impletum est. 

Quod autem Fridericus non ab homine interfici debeat, 
sed tantum a Deo, sic dicit Ys. XXXI : Et cadet Assur in 



346 


SALIMBENE DE ADAM 


gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum. Et fngiet 
non a facic gladii, et iuvenes eius vectigales erunt. Et fortitudo 
eius a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes eius. 
Dixit Dominus, cuius ignis est in Syon, et caminus eius in le- 
rusalem \ Et dixit frater Hugo: ' Ista impleta fuerunt in Fri- 
derico maxime apud Parmam, quando a Parmensibus fuit fu- 
gatus, et Victoria civitas eius destructa. Sed et principes et 
barones regni ipsius pluries voluerunt eum occidere et non 
potuerunt’. Audiens hec frater Petrus subrisit et dixit: 'Ista 
verba illis narrare poteris, qui tibi credunt, michi autem nun- 
quam persuadere poteris, ut tibi credam’. Cui dixit frater 
Hugo: c Et quare? Non credis prophetis?’. Respondit frater 
Petrus: 'Vere credo prophetis. Sed die michi, si iste, quem 
dicis, fuit principalis intellectu prophete vel secundarius, an 
violenter extortus et usurpatus, an per adaptationis modum 
dictus Cui frater Hugo respondit: ' Optime queris, et ideo 
dicam tibi : Cuin principes sacerdolum et scribe vidissent mi¬ 
rabilia que fecit Iesus et pueros clamantes in tempio et dicenles: 
« Osanna folio David!» indignati sunt et dixerunt ei: « Audis, 
quid isti dicunt? » Iesus autem dìcìt eis: « Utique. Nunquam 
legislis quia ex ore infantium et lacientiuni perfecisti tandem? ». 
Certe iste fuit principalis huius scripture intellectus, quem 
Dominus principaliter posuit. Secundarius vero fuit, quem 
Ecclesia posuit in festo Innocentum in introiti! misse, in quo 
hec eadem verba ponuntur, quia utrobique conveniunt. Verba 
predieta habentur in Ps. et Mat. XXI. Extortus vero intellectus 
et violenter assumptus est, cum ab Ecclesia prò adventu 
fìlii Dei in carnem verba illa sumuntur: Prope est, ut veniat 
tempus eius, et dies eius noti elongabuntur. Nam constat quod 
de destructione Babilonis loquitur ibi propheta, Ys. XIIII. 
Secundum adaptationem vero sumitur aliquid, ut cum in 
festo sancte Margarite dicitur illud Evangelium, in quo de 
margarita fit mentio, Mat. XIII, vel cum in festo sanctorum 
Gervasii et Prothasii cantatur introitus: Loquetur Dominus 
pacem in plebem suani et cet., prò eo quod in festo istorum 
martyrum inter Ecclesiam et Longobardos fuit pax facta, et 



CRONICA 


347 


ideo optima fuit convenientia ut tali die talis introitus can- 
taretur. 

Quod in manu sinistra multa peritia repperitur, et in Scriptura divina 

multiplex intellectus. 

Ad predicta etiam addere possumus: Nos videmus quod 
preter communem usuili et usitatum, quem etiam noverunt ru¬ 
stici et illitterati, in manu sinistra usus multiplex repperitur. 
Nani ibi est peritia numeri sive numerandi et artis musice et 
kalendarii et aurei numeri et adinventionis paschalis festivitatis. 
Simili modo in Scriptura divina preter littéralem sive hysto- 
ricum sensum repperitur allegoricus intellectus, anagogicus, 
tropologicus, moralis et misticus, et ex hoc utilior et nobilior 
iudicatur, quam si tantum ad unum intellectum coartata uni 
intellectui deserviret. Credis hec vera esse ’, dixit frater Hugo, 
c an adhuc dubitas? 5 . Respondit frater Petrus: ' Credo et fre- 
quenter talia docui, quia a doctoribus ista dicuntur. Sed vel- 
lem quod validius michi ostenderes de LXX annis, quos ponit 
Ysaias sub figura Tyri, et de diebus regis unius sub Friderici 
imperatoris figura’. 

De vita Friderici secundi imperatoris condam, que terminatur secundum 

Ysaiam et Merlinum, ut frater Hugo dicebat. 

Frater Ugo respondit: 'Merlinus Anglicus vates de Fri- 
derico primo et de Henrico fìlio eius et de Friderico secundo, 
imperatoris Henrici libo, que predixit, vera videntur. Sed 
dimittamus alia et soluinmodo veniamus ad illa, de quibus 
nostra fuit disputalo primitiva. Ponamus ergo IIII terminos 
numerorum, quos Merlinus ponit loquens de Friderico secundo. 
Quorum primum ponit dicens: In XXXfi annis curruet-, quod 
potest intelligi a coronatone imperii usque ad ultimum diem 
vite sue, quia imperavit annis XXX et diebus XI, et non cre- 
debatur mortuus, ut Sybille vaticinium impleretur, que di- 
cit: Sonatiti et in populis: « Vinti» et «non vinti». Secundus 



34 § 


SAEIMBENE DE ADAM 


terminus Merlini est: Vivei in prosperitate sua LXXII annis. 
Quod qualiter impleri debeat, quia adhuc Fridericus vivit, illi 
videre poterunt qui supererunt. Tertius terminus Merlini est: 
Et bis quinqtiagenarius lene tractabiiur. Quod non debet intei - 
ligi « bis quinquaginta », ut ad centenarium nuraerura consur- 
gat, sed quinquaginta et postea bis, quod quinquaginta duo- 
rum annorum est. Qui numerus potest haberi ab eo anno, quo 
celebrate sunt nuptie matris eius, usque ad XVIII annutn im¬ 
perii eius, qui faciunt quinquaginta duos annos. De qua ma¬ 
teria sic habetur: Imperator Fridericus primus filio suo regi 
Henrico uxorem dedit Constantiam filiam regis Siculorum, que 
adhuc virgo XXX etatis peragebat annum. Ipse autem XX et 
unius anni erat. Et celebrate sunt nuptie Mediolani anno Christi 
MCLXXXV, regni eius anno XVII. Nota quod IIII etatis sue 
anno rex fuit factus et MCXCI in imperatorem coronatus. Fri¬ 
dericus vero filius Henrici MCCXX imperator coronatus fuit. 
Quartus terminus Merlini de Friderico est: Et postquatn decimo 
et octavo ab anno crismatis erit, monarchiam in oculis invidorum 
tcnebit. Hoc impletum est in papa Gregorio nono, cum quo 
habuit discordiam usque adeo, ut eum excommunicaret ; et 
contra voluntatem eius et cardinalium et principimi regni postea 
imperium tenuit \ Audiens hec frater Petrus cepit discurrere 
per ambages dicens: Multi cibi in novalibus patrum, et est 
cibus cibo melìor. 

Ostenditur hic quod auctoritates Biblie corrumpende non sunt. Item 

quod non est abstinendum a cibis quos Deus creavit. 

Cui frater Hugo dixit: 'Noli corrumpere Scripturam, sed 
die auctoritates, sicut sunt in textu. Tu enim dimisisti finem 
auctoritatis inchoate et principium subsequentis. Die ergo pri- 
mam, sicut eam dixit sapiens in Prover. XIII: Multi cibi in 
novalibus patrum et aliis congregantur absque iuditio. Quia re¬ 
vera multi sunt qui non discernunt. Nam vir insipiens non 
cognoscet, et stultus non intelliget hec. linde Dan. XII: Neque 
intelligent omnes ìmpiì, porro dodi intelligent. Item Osee ultimo: 



CRONICA 


349 


Quis sapiens et ìntelliget ista, intellìgens et scìet hec? Quia 
recte vie Domini , et insti ambulabunt in eis, prevaricatores vero 
corruent in eis. Item de his qui non discernunt dicit Aposto- 
lus II ad Cor. IIII: Quodsi etiam opertum est Evangelium no¬ 
strum, in his qui pereunt est opertum, in quibus deus huius 
seculi excecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio 
Eva?igelii glorie Christi, qui est ymago Dei. Item Ys. XXIX: 
Peribit sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium 
eius abscondetur. De bonis vero dicit Baruch IIII : Beati sumus, 
Israel, quoniam que Deo placent nobis ma?iifesta sunt. Secun- 
dam auctoritatem, que est Eccli. XXXVI, sic dicere debes: 
Omnem escam manducabit venter , scilicet cbrporalem, que tamen 
est esualis et humana et naturalis et non prohibita. Nam, ut 
testatur Apostolus I Timo. IIII, non est abstinendum a cibis, 
quos Deus creavit ad percipiendum cut/t gratiarum actione fìde- 
libus et his qui noverunt veritatcm, quia o?n?iis creatzira Dei 
bona, et nichil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. 
Sequitur in auctoritate Eccli.: et est cibus cibo melior. Quod 
ad litteram verum est, ut etiam experientia docet. Nam melior 
est panis frumenti quam ordeaceus. Quantum vero ad spiri- 
tualem cibum, verissimum est quia melior est cibus Eucharistie 
quam aliquis alius corporalis cibus. Unde Dominus Io. VI: 
Caro mea vere est cibus. De hoc cibo Dominus dixit Augu- 
stino: Cibus sum grandium; cresce, et ma?iducabis me. Secundum 
alium inteilectum possumus etiam exponere auctoritatem pro- 
positam, ut dicamus: Omnem escam manducabit venter , quia 
theologia nostra sive divina scriptura omnem aliam scripturam 
recipit ad serviendum sibi, que tamen bonis moribus et catho- 
lice fidei non contrariatur. Et est cibus cibo melior , quia me- 
liora sunt verba prophetarum quam poetarum, et Christi Evan- 
gelistarum quam Aristotilis et phylosophorum 5 . Audiens hec 
frater Petrus fecit, sicut faciunt non nulli, qui, quando in 
disputatione deficiunt, ad convitia convertuntur, et ait: ' Istud 
esset hereticum dicere, scilicet verba infidelium prò testimonio 
sumere. De Merlino loquor, cuius testimonium assumpsisti ’. 



35 ° 


SALIMBENE DE ADAM 


Probatur hic quod verba infidelium possumus prò testimonio sumere 

propter sex rationes. 

Provocatus frater Hugo dixit ei : ' Mentiris, et probabo 
te multipliciter esse mentitutn. Primo, testimonio Domini, cui 
lohannes dixit Lue. IX: « Preceptor, vidimus quendam in 
nomine tuo eicientem demonio, et prohibuimus eum, quia non 
sequilur nobiscum ». Et ait ad illuni lesus: « Nolite prohi- 
bere. Qui enim non est adversus vos, prò vobis est ». Secundo, 
quia Apostolus ad Ro. XV nullam specificat nec excludit 
scripturam, sed generaliter dicit: Quecumque scripta sunt, ad 
noslram doctrinam scripta sunt. Tcrtio, quia in epistola ad 
Titum I Apostolus utitur gentilis vatis testimonio dicens: Dixit 
quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: « Cretenses semper 
mendaces, male bestie, venires pigri ». Testimonium hoc veruni 
est. Quarto, quia in XVIII libro de civitate Dei Augustinus 
utitur verbis Sybille prò testimonio ad probandum de Christo, 
in versibus illis: luditii signum. Inducit edam Virgilium in 
testimonium in eodem libro, ibi: Et iurgia Codrì. Quinto, 
quia beatus Basilius dicit quod inimicorum testimonia dignis- 
sìma fide sunt. Hoc verissimum est, et specialiter quando dantur 
de bono sive ad laudem. Sexto, exemplo Ecclesie, quia Ec¬ 
clesia non spernit prophetiam Balaam et Cayphe, quorum unus 
prophetavit de Nativitate Christi, alter de Passione. De Nati¬ 
vitate Christi prophetavit Balaam, cum dixit Numeri XXIIII: 
Orietur stella ex lacob, et consurget virga de Israel. Et plus 
profuit ista prophetia tribus regibus orientis quam prophetia 
Michee principibus sacerdotum, scribis et Phariseis, quia magi 
adoraverunt, principes sacerdotum, et scribe populi cum Herode 
contra Iesum conspiraverunt, ut habetur Mat. II. Ideo de eis 
conqueritur Dominus Iere. XI dicens: Inventa est coniuratio 
in virìs Inda et in habitatoribus Ierusalem. De passione Christi 
prophetavit Chayphas dicens Io. XI: « Expedit vobis, ut unus 
moriatur homo prò populo, et non tota gens perenta. Hoc autem 
a scmetipso non dixit, sed, cum esset Pontifex anni illius, pro¬ 
phetavit quia lesus moriturus erat prò gente, et non tantum 



CRONICA 


351 


prò gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret 
in unum. Nota quod prophetiam istius commendat Evangelista, 
cum dicit: Hoc aulern a semetipso non dixit, quia, sicut dicit 
beatus Ambrosius: verum a quocumque dicatur, a Spirilu Sancto 
est. Et plus profuit centurioni prophetia istius, quando eam 
vidit impletam, quia dixit Mat. XXVII: Vere filius Dei erat 
iste , quam sibi ipsi Cayphe, qui eam predixit. Cui congruere 
potest quod Moyses eomminatus fuit Deutero. XXVIII: Et erit 
vita tua quasi pendens ante te: Tirnebis nocte et die, et non cre- 
des vite tue ’. 

Quod frater Petrus voluit se defendere cum tergi*versatione et opponendo 

scripturam scripture. 

Audiens omnia ista frater Petrus dixit: ' Apostolus in se- 
cunda ad Timotheum III dicit quod omnis scriptum divinitus 
inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, 
ad erudiendum in iuslilia, ut perfectus sii homo Dei, ad omne 
opus bonum instructus 1 . Cui frater Hugo dixit: ' Consentio quod 
verum dicis. Sed quare dicis hoc, quero \ 


Quod Balaam merito a Deo fuit contemptus et propter multiloquium et 

propter misterium. 

Respondit frater Petrus: ' Quia Apostolus dicit: omnis scri¬ 
ptura divinitus inspirata. Balaam vero, cuius scripturam intro- 
duxisti, magus et ariolus fuit, quem etiam constat gladio filio- 
rum Israel iugulatimi, ut habetur Iosue XIII: Et Balaam filium 
Beor ariolum occiderutit filii Israel gladio cum ceteris interfectis. 
Idem habetur Numeri XXXI. Sed et Dominus omnium despe- 
xit eum et contempsit, quando contra servum suum Iob insur- 
rexit, dicens Iob XXXVIII: Quis est iste involvens scntentias 
sermoìiibus imperitis?^. Cui frater Ugo respondit: c Licet Balaam 
fuerit malus homo, tamen verba eius fuerunt divinitus inspirata. 
Unde de seipso dicit Numeri XXIIII: Dixit Balaam filius Beor, 
dixit homo, cuius obturatus est oculus, dixit auditor sermonum 



352 


SALIMBENE DE ADAM 


Dei, qui novit doctrinam altissimi et visiones omnipotenlis vi¬ 
dei. Quod autem in Iob dicis eum a Deo esse contemptum, 
hoc ideo factum fuit, non quin bona verba diceret, sed quia 
iunior erat respectu illorum qui eum audiebant, et quia contra 
Scripturam faciebat et multa dicebat nec finem faciebat nec 
ad loquendum alii locum dabat nec etiam ipsi Deo. De primo 
habetur Iob XXXII : Iunior sum tempore, vos autem antiquiores. 
Ideo debebat scire quod in antiquis est sapicntia et in inulto 
tempore prudentia, ut habetur Iob XII. De aliis habetur Ec- 
cli. XXXII: Adolescens, loquere in tua causa vix, cum necesse 
fuerit. Si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum. 
Nota quod caput ponitur hic prò fine. Sequitur: In multis osto 
quasi inscius, et audi tacens simul et querens. Et loqui in medio 
magnatorum non presumas, et ubi sunt senes, non mullum loquaris. 
Quod iste male servabat. Et ideo merito Dominus despexit 
eum imponendo ei silentium, quia, sicut dicit sapiens in Pro- 
ver. XXVI : qui imponit stulto silentium, iras mitigai. Item quia 
intendebat se ostentare et suam sapientiam demonstrare et bea- 
tum Iob contemnere et contemptibilem demonstrare. Sed beatus 
Iob fuit lampas contempta ad tempus apud cogitationes divitum, 
parata ad tempus statutum , Iob. De ostentatione Helyu habetur 
Iob XXXII, ubi dixit: Respondebo et ego partem meam et osien- 
dam scientiarn meam. Plenus sum enim sermonibus, et coartat 
me spìritus uteri mei. Et infra XXXIII: Attende, Iob, et audi 
me et tace, durn ego loquor. Si autem habes quod loquaris, re¬ 
sponde michi. Loquere. Volo enim te apparere iustum. Quod 
si non habes, audi me, tace, et docebo te sapientiam. Et infra 
XXXIIII : Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem 
quasi aquam, qui gradilur cum operantibus iniquitatem et ambulat 
cum viris ìmpiis? Et infra XXXV: Ergo frustra Iob aperuit 
os suum et absque scientia verba multiplicat. Merito igitur fuit 
iste repulsus a Deo et propter omnia supradicta et etiam propter 
misterium. Nani in isto prefiguratimi fuit quod, sicut Deus 
pater imposuit isti silentium, qui non cognovit tyrannum, cum 
disceptaret contra pauperem , sic filius eius imposuit silentium 
Phariseis et Saduceis, qui ei questiones faciebant, ut eum cape- 



CRONICA 


353 


rent in sermone , Mat. XXI. Et sicut post silentium Saduceorum 
interrogavit eum unus ex Phariseis legis doctor, temptans illuni: 
« Magis ter, quod est mavdatum magnum in lege », quasi per 
hoc demonstrans quod veli et Deum honorare, cum respondisset 
Dominus: Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo , sic 
iste Helyu credebat Deum honorare, cum dicebat Iob XXXII : 
Non accipiam personam viri, et Deum homini non adequalo. Et 
infra Iob XXXVI : Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et 
nullus ei similis in legislatoribus. Item: Ecce Deus magnus vin- 
cens scientiam no stram, numerus annorum eius inextimabilis. 
Sed poterat isti illud Iere. II dici: Quid niteris bonam osten- 
dere viam tuam ad querendam dilectionemi Repugnabat eniin 
vita ipsius verbis bonis, que loquebatur, quia ariolus erat et 
magus et docuit Balach mittere scandalum coram filiis Israel, 
edere et fornicari , Apoc. II et Numeri XXV. Nec profuit ei, 
quod dixit: Moriatur anima mea morte iustorum, et ftant no¬ 
vissima mea horum similia. Et Iob XXXII : Ncscio enim, quamdiu 
subsistam, et si post modicum tollat me factor meus. Simili modo 
sunt non nulli, qui confìtentur se nosse Deum, factis autem 
negant, ut dicit Apostolus ad Titum I: cum sint abominati et 
incredibiles et ad ovine opus bonum reprobi. Tales fuerunt Iudei, 
de quibus Dominus dixit Ys. XXIX et Mat. XV: Hypocrite, 
bene prophetavit de vobis Ysaias dìcens: « Populus hic labiis me 
honorat, cor autem eorum long e est a me ». Et iterum Lue. XVI: 
Vos cstis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit 
corda vestra; quìa, quod hominibus altum est, abominatio est apud 
Deum. Igitur propter predicta merito fuit repulsus et con- 
temptus a Deo, et quia erat magnus prolocutor, sicut tu es, 
et quia loquebatur per ambages, sicut tu facis. Sed in Eccle. 
dicitur VI : Verba sunt plurima multamque in disputando ha- 
bentia vanitatela , quia, sicut idem Ecclesiastes dicit X: stultus 
verba multiplicat. Et ideo qui imponii stulto silentium, iras mi- 
tigat, Prover. XXVI. Item Prover. XXVI : Vidisti hominem sa- 
pientem sibi videri, magis ilio spem habebìt stultus. Item Prover. 
XXIX: Vidisti hominem velocem ad loquendum: stultitia magis spe¬ 
rando est quam ìllìus correctio. Item Eccli. XXII: Qui docet 


Salimbene de Adam, Cronica. 


23 



354 


SALIMBENE DE ADAM 


fatuum , quasi qui conglutìnat ieslam. Quare? Quia Iohannes Cri- 
sostomus rationem assignat dicens: Sicut non potest fieri, ut 
tigna mittendo ignem extinguas, sic non potest fieri, tot rationem 
reddendo places hominem malum. Quare hoc? Quia, sicut sapiens 
in Prover. dicit XVIII: noìi recipit stultus verba prudentie, nisi 
ea dixeris, que versantur in corde eius. Igitur scriptura Balaam 
et Heliu et Caypheet Sibille etMerlini, Ioachym atque Methodii 
ab Ecclesia non spernitur, sed gratanter suscipitur, in quantum 
bona et utilia et vera dixerunt, quia, sicut dicit beatus Ambro- 
sius: verum a quocumque dicatur, a Spirita Sancto est. Et Domi- 
nus dicit Mat. XXIII : Super cathedram Moysi sederunt scribe et 
Pharisei. Omnia ergo quecumque dixerint vobis servate et facite, 
secundum vero opera eorum nolite facere. Dicunt e?iim et non 
faciunt. Ad idem facit quod dicit poeta: 

Non rosa dat spinas, quamvis sit filia spine, 

Nec viole pungunt, nec paradisus obest. 

Vult dicere Dominus et etiam poeta quod bona et vera et utilia 
spernenda non sunt, quamvis a malo doctore dicantur. Exem- 
plum patet in Salomone, qui multa bona docuit et sibi ne- 
quam fuit, nec tamen propter hoc contemnitur eius doctrina. 
Unde illud: 

Hos ego versiculos feci, tulit alter honorem. 

Sic vos non vobis veliera fertis oves, 

Sic vos non vobis fertis aratra boves, 

Sic vos non vobis mellificatis apes, 

Sic vos non vobis nidificatis aves 

Ostenditur hic quod Balaam et Helyu idem homo fuit. 

Audiens hec frater Petrus dixit: c Vellem audire, si Balaam 
fuit idem homo cum Helyu, an diversus et alius ab eo 5 . Cui 
frater Hugo dixit: 'Quidam credunt quod fuerit alius, prò eo 
quod il le appellatur Balaam, iste Heliu. Ille fìlius Beor, iste 
filius Barachel. Ille Balaam ex Bosor, iste Buzites de cognatione 



CRONICA 


355 


Ram. Quidam vero dicunt quod idem homo fuit ; quod potest 
probari multipliciter. Videlicet quia contemporaneus fuit Iob 
et magnus prolocutor fuit Balaam et Helyu, et quia Hebrei ita 
dicunt et Ieronimus, et in Hystoriis ita ponit magisteri Altera 
die reversus Abraarn in Bersabee rediit — scilicet postquam 
liberatus est Ysaac, quem immolare debebat, Gen. XXII ■— 
Nuntiaturque ei, quod Melcha genuisset Nachor fratri suo fi- 
lios Vili. Primogenitum Hus, de cuius stirpe Iob descendit 
— sicut scriptum est: « Vir erat in terra Hus 710 mine Iob » —, 
et Bue fratrem eius, ex cuius genere Balaam, qui secundum 
Hebreos dicitur in Iob Eliti Buzites. Errant ergo qui dicunt 
Iob de genere Esau. Quod enim in fìtte libri eius est, quod de 
Syro sermone translatas sit, et quod ipse quartus ab Esau, in 
Hebreo non fiabe tur. 


Dicunt Hebrei quod Melchisedec et Sem idem homo fuit. Idem similiter 

dicunt de Finees filio Eleazari et de Helya propheta. 

Item Hebrei edam dicunt quod Melchisedech et Sem filius 
Noe idem homo fuit. Idem similiter dicunt de Finees filio 
Eleaqari et de Helya propheta, scilicet quod idem fuerit homo. 
Verumtamen Ecclesiasticus inter utrumque distinguit et Ma- 
thathias similiter, per quorum verbaduo fuisse videntur. Veruni 
quomodocumque sit, Deus novit. Michi magis placeret, quod 
duo essent, quia testante sapiente Eccle. IIII: melius est duos 
simul esse quam unum, habent enim emolumentum societatis sue \ 


Expositio illius auctoritatis Apostoli, qua dicit: Omnis scriptum divi- 
nitus inspirata et cet. 

Audiens hec frater Petrus dixit: ' Vellem breviter et suc- 
cincte audire expositionem illius auctoritatis, quam de Apostolo 
introduxi, II ad Timotheum III, scilicet: Omnis scriptum di¬ 
vini lus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad cor- 
ripìcndum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, 
ad omne opus bonum instructus 3 . Cui frater Hugo dixit: c Cum 



356 


SALIMBENE DE ADAM 


Apostolus dicit: Omnis scriptum, nullam excludit; cum dicit: 
divinitus inspirata, dat intelligi quod melior et nobilior et uti- 
lior est scriptura que divinitus inspiratur, quam iila que a 
documento habetur humano, quia revelatio secretorum signum 
est specialis amicicie hominis cum Deo. Unde Dominus disci- 
pulis suis dixit Io. XV: Vos autem dixi amicos quia omnia, que- 
curnque audivi a patre meo, nota feci vobis. Item Amos III : Quìa 
dominus Deus verbum non faciet, nisì revelaverit secretavi suum 
ad servos suos prophetas. Ideo dicit Petrus secunda I : Hoc 
primum intelligentes, quod omnis prophetia scripture propria 
interpretatione non pii. Non enim voluntate humana aliata est 
aliquando prophetia, sed Spirita Sanclo inspirati locati sunt sancii 
Dei homines. Unde Gregorius in omelia Pentecostes de Spiritu 
Sancto loquens ait: Implel namque cytharedum puerum et psal- 
mistam facit. Implet pastorem armentarium, siccomoros vellì- 
cantem, et prophetam facit. Implet abstinentem puerum et indicevi 
senum facit. Implet piscatorevi et predicatorem facit. Implet per- 
secutorem et doctorem gentium facit. Implet publicanum et evan- 
gelislam facit. De doctrina vero humana ad comparationem 
divine sic dicit Ieronimus in prologo Biblie: Pharisei stupent 
in doctrina Domini et mirantur in Petro et Iohanne, quomodo 
legem sciant, cum lìtteras non didicerint. Quicquìd enim aliis 
cxercitatio et cotidiana in lege meditatio tribucre solet, illìs Spi¬ 
ri tus Sanctus suggerebat, et erant iuxta quod scriptum est do¬ 
cili les Deo, Heo8I8axtoi. Duodecim annos salvator impleverat 
et in tempio sedens, de questionìbus legis intcrrogans magis do- 
cet, dum prudenter interrogai. Nisi forte rusticum Pelrum, ru¬ 
sticani dicimus et Iohannem, quorum uterque die ere poter at: « Et 
si imperitus sermone, non tamen scìentia ». Iohannes rusticus, 
piscator indoctus. Et unde illa vox, obsecro? « In principio erat 
verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum », 
AOrOC. Logos Grece multa significat. Nani et verbum est et 
ratio et supputatìo et causa uniuscuiusque rei, per quam sunt 
singula que subsistunt. Que universa rccte intelligimus in Christo. 
Hoc doclus Plato nescivit, hoc Demosthenes eloquens ignoravit. 
« Perdam », inquit, « sapientium sapientiam et prudentiam pru - 



CRONICA 


357 


de?itium reprobato ». Vera sapientia perdet falsavi sapientiavi. 
Sequitur in auctoritate Apostoli: Utilis est. Sic inchoavit qui¬ 
dam poeta volens commendare libellum suum: 

Utilis est rudibus presentis cura libelli 
Et facilem pueris prebet in arte viam. 

Per hoc autein quod Apostolus dixit: Utilis est, manifestimi 
est quod scriptura divina data est ad hominum utilitatem. 
Frustra ergo data esset, nisi aliquo tempore ab aliquibus pos- 
set intelligi. Sed dicunt rudes: « Dominus noluit dare Apostolis, 
quibus dixit : Non est vestrum nosse tempora vel momenta, que 
pater posuit in sua poteslate, cum tamen hoc quererent. Ergo 
digniores sumus Apostolis? ». Quibus abbas Ioachym respondet 
dicens: « Non sumus propter hoc digniores Apostolis et san- 
ctiores: sed ad quid manifestasset Apostolis Dominus ista, cum 
ea non essent visuri, et cum circa multa alia tempore ilio oc- 
cupari deberent? Nobis autem utilia valde sunt scire, quibus 
dicitur: Cum videritis hec fieri, scitote quia prope est regnimi 
Dei ». 


De quadruplici usu divine Scripture. 

Sequitur in Apostolo: Ad docendum, ad arguendum, ad cor- 
ripiendum, ad erudiendum. Cum igitur hic ponat Apostolus 
quadruplicem usimi divine Scripture, patet quod errant illi qui 
eam ad litteralem tantum usuili artare conantur. Alioquin non 
nulli hominem comedisse dicentur, de quibus dicitur: quia co- 
mederunt Iacob et lo(cum) eius deso(laverunt). Et iterum: In 
matutino ìnterficiebani omnes peccatores terre, ut disperderern 
de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. Item: In labiis 
mcis pronuntiavi omnia ìudicia oris tui , dicit Psalmista, et ipse 
idem dicit quod iuditia Dei abyssus multa. Apostolus etiam 
dicit quod incomprehensibilia sunt iuditia Dei, Ro. XI. Patet 
itaque ex predictis, quod Scriptura divina preter litteralem 
requirit et alium intellectum. Et quamvis quadruplicem usum 



358 


SALIMBENE DE ADAM 


Scripture divine hic assignet Apostolus, non excludit propter 
hoc, quin alii usus in divina possint haberi Scriptura. De quibus 
forte dicemus. Sed quantum ad presens attinet, nunc de istis 
IIII prosequamur. Dicit ergo Apostolus: Omnis scriptura di- 
vi(nitus) insperata) utilis est ad docendum. Nota quod aliqui 
docentur ab hominibus, aliqui docentur a Deo. De primis sic 
habes Iob XXVII: Docebo vos per manu Dei, que omnipotens 
habeat, nec abscondam. Item II ad Timo. II: Que audisti a 
me per multos testes , hec commenda fidelibus hominibus, qui 
ydonei erunl et alios docere. Nota quod illa doctrina bona est, 
in qua convertitur peccator, edificatur iustus, et glorificatur 
Deus. De prima sic habes: Docebo iniquos vias tuas, et impii 
ad te convertentur . De secunda sic habes Prover. IX: Doce 
iustum, et festinabit accipere. De tertia sic habes Ys. XXIIII : 
In doctrinis glorificate Dominum, in insulis maris nomen domini 
Dei Israel. Sed de quibusdam conqueritur Domffius dicens 
Mat. XV: Sine causa autem colunt me docentes doctrinas et 
mandata hominum. De bis qui docentur a Deo sic habes Io. VI : 
Est scriptum in prophetis: « et erunt omnes docibiles Dei ». Hoc 
habetur Ys. LIIII : Ponam universos filios tuos doctos a Do¬ 
mino. Item Apostolus ad Hebre. Vili: Non docebit unusquisque 
proximum et unusquisque fratrem suum dicens: cognosce Domi¬ 
num, quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum, 
quia propilius eorum iniqnitatibus ero et peccatorum illorum 
iam non memorabor. Dicendo autem novum veteravit prius. Quod 
autem antiquatur et senescìt, prope interitum est. Per hanc aucto- 
ritatem probat Apostolus quod Testamentum vetus quantum 
ad quedam defecit et evacuatimi est, et novum habet vigorem. 
Et sumit hanc auctoritatem de Iere. XXXI. Et tam in Ieremia 
quam in Apostolo hec auctoritas ad probandum de duobus 
testamentis incoanda est supra. Unde Dominus Ys. XLIII: Ne 
memineritis priorum et antiqua ne inlueamini. Ecce ego facio 
nova , et nunc orientur, utique cognoscetis ea. Hinc Apostolus 
dicit II ad Cor. V: Si qua ergo in Christo nova creatura, ve- 
tera transierunt, et ecce facta sunt nova omnia. Unde habetur 
Levi. XXVI: Vetera novis supervenientibus prohicietis. De do- 



CRONICA 


359 


ctrina autem que habetur a Deo, de qua est nostra principalis 
intendo, sic dicit propheta: Beatus homo, qicem tu erudieris, 
Domine, et de lege tua docueris eum . Et iterum: Benedìctus es, 
Domine, doce me iustìficationes tuas. 

De arguitione et correctione. 

Sequitur in Apostolo: Utilis est ad arguendum. Hoc est 
quod precipit II ad Timo. IIII: Argue, obsecra, increpa in 
omni patientia et doctrma. Ideo dicit sapiens Prover. IX: Argue 
sapientem, et diliget te. Item II Reg. VII : Arguam eum in 
virgo virorum et cet. Item Ps.: Arguam te *et statuam cojitra 
faciem tuam. Sed que utilitas in arguendo? Audi Prover. XXIIII: 
Qui arguunt, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. Se¬ 
quitur in auctoritate Apostoli : Ad corripiendutn. Iere. X: Cor- 
ripe me, Domine, verumtamcn in iuditio et non in furore tuo, 
ne forte ad nichìlum redigas me. Idem dicit propheta: Domine, 
ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. Item 
Prover. XVII : Plus proficit corrcptio apud prudentem quam 
centum plage apud stidtum. Quod patuit in Iosue, quem cor- 
ripuit Moyses, Numeri XI : Quid, inquit, emularis prò me? Quis 
tribuni, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritual 
suum? Impletum est in Moyse quod dixit sapiens Sap. VI: 
Neque cum invidia tabescenie iter habebo, quoniam talis homo 
non erit particeps sapientie. Item in Herode impletum est quod 
dietimi est supra: quam centum plage apud stu/tum. De quo 
dicitur Lue. Ili: Herodes antem thctrarcha cum corriperetur 
a Iohanne de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, 
que fecit Herodes, adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohan- 
nem in carcerem. Quare hoc? Quia, ut dicit sapiens in Pro- 
verbiis XV: Non amat peslilens eum qui se corripit nec ad sa- 
pientes graditur. Nani, ut dicit Amos V: Odio habuerunt in 
porta corripientem et loquentem per fede abominati sunt, scilicet 
Herodes et Herodias. Sed dicitur Eccli. XXI : Qui odit cor- 
reptionem, vestigium est peccatoris; et qui tìmet Deum, conver- 
tetur ad cor suum. Item Eccli. XIX: Qui odit correptionem, 



36 o 


SALIMBENE DE ADAM 


minuelur vita. Item Eccli. XX: Quam bonum est correptum 

manifestare penitentiam, sic eftugies voluntariuni peccatimi. De 

correptione multa habes Eccli. XIX. Item Eccli. XXXII: Pec- 

cator homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam 

invenìet comparationem. Hec omnia completa sunt in Herode, 

qui malitiose cum Herodiade de morte Iohannis Baptiste tra- 

ctavit. Item de Iohanne dicitur Prover. XXI: Excogitat iustus 

de domo impii, ut detrahat impìos a malo. Item de Herode dicitur 

Prover. XXIX: Viro , qui corripientem dura cervice contemnit, 

repentinus supervenìet interitus, et eum sanitas non sequetur. 

Sequitur in auctoritate Apostoli: Ad erudiendum. Prover. XVI: 

Erudilus in verbo repperiet bona, et qui in Domino sperat, beatus 

est. Ideo dicit Prover. XIX: Erudi filiuni tuum, ne desperes: 

ad intcrfectionem auteni eius ne ponas animam tuam. Hinc dicit 

Apostolus ad Hebre. XII: Patres quidem carnis nostre habui- 

mus eruditores et reverebamur eos. Non multo magis oblempe- 

rabimus patri spirìtuum et vìvemus? Et illi quidem in tempore 

paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic 

autem ad id quod utile est in recipiendo sanctifìcationem eius. 

De eruditione habes Iere. VI: Erudire ferusalem, ne forte re- 

cedat anima mea a te, ne forte ponam te deserlam, terram inha- 

bitabilem. Ideo dicit Ys. Vili: In forti manu erudivit me, ne 

irem in via populi huius. Sequitur in auctoritate Apostoli: in 

iustitia. Bene dicit: in iustitia , quia iustus Dominus iustitiam 

dilexit. De qua dicit Iacob Gen. XXX: Respondebitque michi 

cras iustitia mea. Hanc facit quicumque est sapiens, sicut dicitur 

Exo. XXXV: Quisquis vestrum est sapiens, veniat et faciat quod 

% 

Dominus imperavit. Ideo dicit Dominus Exo. XXXI: In corde 
omnis eruditi posili sapientiam, ut faciant cuncta que prccepi (ibi. 
Peccatorcs vero dicturi sunt illud Ys. XXVI: Iustitiam non feci- 
mus in terra, ideo non ceciderunt habitatores orbis. Sequitur in 
auctoritate Apostoli : Ut perfectus sii homo Dei, ad omne opus 
bonum instructus. Qualis fuit ipse Paulus, qui de seipso dicit I 
ad Cor. IX: Omnibus omnia factus sum, ut omnes salvos facerem. 
De perfezione hec dicit Dominus Lue.VI: Perfectus autem omnis 
erit , si sit sicut magister eius. Ut autem homo ad perfectionem 



CRONICA 


361 


doctrine valeat pervenire, oportet, quod assumat formam disci- 
puli, et quod cum humilitate addiscat et cum mansuetudine au- 
diat. Sunt enim non nulli, qui volunt adiscere et semper recal¬ 
citrare docenti, ut eruditi ab aliis esse putentur. De quibus dicit 
Augustinus: Multi amiserunt scientiam studio contradicendì. Ideo 
utile consilium dat Ecclesiasticus IIII: Non contradicas verbo 
veritatis ullo modo. Item Eccli. V: Esto mansuetus ad audiendum 
verbum Dei, ut intelligas, et cum sapientia prof eros responsum 
vertuti. Item Iacobi I : In mansuetudine suscipite ìnsitum verbum, 
quod potest salvare animas vestras. Ideo dicit Augustinus li 
libro de doctrina Christiana: Opus est pietate mitescere nec con- 
tradicere divine Scripture sive intelligere, quasi nos aliquid sa¬ 
pere meliusque percipere possimus; sed cogitare potius et credere 
id esse melius et verius quod scriptum est \ 


Cum autem frater Petrus non posset auctoritatibus Biblie contradicere, 
convertit se ad originalia sanctorum et ad dieta phylosophorum, in 
quibus cito fuit ei a fratre Hugone conclusum. 

Audiens hec omnia frater Petrus ad originalia sanctorum 
et ad dieta phylosophorum conversus est. In quibus frater 
Hugo cum esset doctissimus, statini involvit eum et conclusit 
ei. Videtis hoc socius suus, qui erat sacerdos et senex et bonus 
homo, cepit ipsutn iuvare. Sed frater Petrus dixitei: 'Tace, 
tace! ’. Quasi diceret illud Iob XXVI: Cuius adiutor es? Num 
quid imbecillis ? Et sustentas brachium eius qui non est fortis ? 
Quasi diceret: 'Si ego non possum contra eum, tu quid facies? 


Postquam frater Petrus cognovit se superatimi, convertit se ad coni men- 
dandum fratrem Hugonem de multiplici sapientia. 

Tunc dixit frater Petrus: ' In Proverbis scriptum est IX: 
Da sapienti occasionati, et addetur ei sapientia. Doce iustum, 
et festmabit accipere. Dedi vobis occasionem dicendi multa bona 
et ego festino accipere, ut iam non contradicam sermonibus 
veritatis’. Cui dixit frater Hugo: ' Ecce hoc ut investigavimus, 



3 Ó2 


SALIMBENE DE ADAM 


ita est, quod audilum, mente per tracia, Iob V \ Respondit frater 
Petrus: ' In Ecclesiastico scriptum est XXII : Pangens oculum 
deducet lacrimas; et qui pungit cor, profert sensum. Gaudeo, 
quod provocavi vos, quia multa bona dixistis. Nam bona ab- 
scondita iti ore clauso quasi appositiones epularum cìrcumposite 
sepulcro, Eccli. XXX. Ideo Ecclesiasticus dicit IIII : Non ab- 
scondas sapienliam tuam in decore eius , quia Eccli. XX dicitur: 
Sapientia absconsa et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque? 
Melior est qui celat insipientiam suam quatti homo qui abscondit 
sapientiam suam. Unde illud Prover. XVII: Siultus quoque sì 
tacuerìt, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, iu¬ 
te llìgens. In te video completimi quod sapiens in Proverbiis 
dicit XII11 : In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos 
quosque erudiel. Vere tu es talis, qualem describit Ecclesiasticus 
dicens XXXVII: Vir periius multos erudiel et anime sue sua- 
vis est. Et iterum: Vir sapiens plebem suam erudii, et fructus 
sensus illius fideles sunt. Vir sapiens implebi/ut benedictionìbus, 
et videntcs illuni laudabunt. Sapiens in populo heredìtabit hono¬ 
rem, et nomcn illius erit vivens in eternum \ Cimi autem supra- 
dicta verba terminata fuissent, ecce subito nuntius naucleri prò 
Predicatoribus venit, dicens quod festinanter irent ad navem. 

Quod frater Hugo bonum exemplum secularibus dedit. 

Post quorum recessum dixit frater Hugo remanentibus lit- 
teratis hominibus, qui disputationem audierant: ' Non habeatis 
malum exemplum, si aliqua diximus non dicenda, quia illi 
qui disputant de presumpta audacia per campum licentie di¬ 
scutere consueverunt \ Et addidit frater Hugo: ' Isti boni ho- 
mines semper de scientia gloriàntur et dicunt quod in Ordine 
eorum fons sapientie invenitur, cum Ecclesiasticus dicat: Fons 
sapientie verbum Dei in excelsis , Eccli. I. Dicunt etiam quod 
transierunt per. homines ydiotas, quando transeunt per loca 
fratrum Minorimi, in quibus eis caritative et sedule ministratiti'. 
Sed per Dei gratinili modo non poterunt dicere quod per ho¬ 
mines ydiotas transierint, quia feci quod docet sapiens in Pro- 



CRONICA 


363 


verbiis, dicens Prover. XXVI : Responde stulio iuxta siultitiam 
suam, ne sibì sapiens esse videatur. Et iterimi dicit XXVII : 
Stilde sapienti e, fili mi, et letifica cor meum, ut possis ex prò- 
brantì rcspondere sermonem. Item Prover. XV: Letatur homo 
in scientia oris sui, et senno oportunus est optimus. Item Iere- 
mie LI sic habetur: Collidis tu michi vasa belli, et ego collidavi 
in te gentes et dispergavi in te regna' 3 . Finitis bis verbis re- 
cesserunt seculares auditores valde edificati et consolati dicen- 
tes: ' Audivimus mirabilia hodie. Sed sequenti festo de do- 
ctrina domini nostri Iesu Cbristi aliqua desideramus audire 
Quibus frater Hugo dixit: ' Si fuerit vita co/nes, exaudiam vos 
libenter, et ideo veniatis bene! \ Porro eodem die reversi fratres 
Predicatores consolatorie fuerunt nobiscum. Tempus enim na- 
vigandi aptum non habuerunt; post cenam vero frater Ugo 
familiariter fuit cum eis. Et frater Petrus collocavit se et sedit 
in terra ad pedes fratris Hugonis; nec fuit aliquis, qui posset 
eum facere surgere et sedere in equali banco cum fratre Hu- 
gone, nec etiam ipse frater Ugo, cum multimi rogasset eum. 
Et dicebat frater Petrus: ' In Proverbiis scriptum est, Prover. 
XVI : Mclius est humilìari cum mitibus quarn dividere spolia cum 
superbis. Et ideo humiliavi in terra vitam meam. Nani qui se hu- 
miliat, exaltabitur, et qui humiliatus fuerit, crit in gloria. Et 
qui apropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius, Deu¬ 
tero. XXXIII ’. Igitur frater Petrus iam non disputando nec con¬ 
tradicendo, sed humiliter ascultando audiebat melliflua verba, 
que dicebautur a fratre Hugone. Que quidem essent digna 
relatu, sed causa brevitatis ea subticeo, quia ad alia dicenda 
festino. Tunc socius fratris Petri seorsum dixit michi: 'Pro 
Deo, frater Salimbene, dicatis michi, quis est iste frater, si 
prelatus, guardianus vel custos vel minister \ Cui dixi: ' Nul- 
lam prelationem habet, quia nullam habere vult. Aliquando 
fuit provincialis minister, nunc autem est persona privata. Et 
est unus de maioribus clericis de mundo, et ita reputatur ab 
bis qui eum cognoscunt Tunc dixit michi: ' In veritate bene 
credo, quia nunquam vidi hominem ita bene loquentem et ad 
omnia preparatum, que ad scientiam pertinere noscuntur. Sed 



364 


SALIMBENE DE ADAM 


miror, quare in magnis conventibus non moratur Cui dixi : 
' Propter humilitatem suam et sanctitatem, quia plus consolatur 
esse in parvulis locis \ Tunc dixit: ' Benedicatur ipse, quia 
totus celicus esse videtur \ Fuerunt igitur nobiscum fratres 
Predicatores apud Areas, quousque tempus ad navigandum 
congruum habuerunt. Et in recessi! suo dixit frater Petrus 
frati Hugoni: * In veritate dico vobis, semper vellem habitare 
vobiscum ad conferendum de divina Scriptura’. Et post multas 
et mutuas recommendationes recesserunt fratres Predicatores 
consolatorie et valde edificati. Post quorum recessum sequenti 
festo congregati sunt omnes homines litterati de castro Area- 
rum, ut fratrem Hugonem in camera sua audirent docentem. 
Et fecit eis sermonem mirabilem, utilem et pulcherrimum et 
delectabilem. Quem subticeo et causa brevitatis, et quia ad 
alia dicenda festino. Cum autem sermo finitus fuisset, erat ibi 
quidam homo ex eodem castro, quem vidi et cognovi, qui 
cum esset secularis, rogavit fratrem Hugonem, ut eum amore 
Dei ad Ordinem fratrum Minorum recipere dignaretur. Habebat 
enim frater Hugo a ministro recipiendi licentiam, eo quod 
reverentissima persona et tantus clericus esset, et quia spiri¬ 
tuali homo, et quia iam minister extiterat. 

De principio et fine Ordinis Saccatorum. 

Porro homo iste, qui Ordinis fratrum Minorum petebat 
ingressum, fuit principium Ordinis Saccatorum, et habebat so- 
cium, qui similiter intrare volebat. Hi inspirati sunt nutu divino 
in predicatine fratris Hugonis. Quibus frater Hugo dixit: 
' Eatis ad nemora et adiscatis comedere radices, quoniam tri- 
bulationes apropinquant \ 

Quod fratres Predicatoi’es et nos multos docuimus mendicare et regulas 

facere. 

Tunc iverunt et fecerunt sibi mantellos catabriatos, sicut 
antiquitus consueverunt habere serviciales Ordinis sancte Giare; 



CRONICA 


365 


et ceperunt mendicare panem per castrimi illud, in quo habi- 
tabant fratres Minores; et abundanter dabatur eis, quia nos 
et fratres Predicatores docuimus omnes homines mendicare; 
et quilibet assumit sibi caputium et vult facere unam regulain 
mendicantem. Isti multiplicati sunt subito, et appellabantur a 
fratribus Minoribus de provincia Provincie ironice et trufatorie 
Boscarioli. 


Quod frater Hugo duplici de causa multos mordaces habuit, que assi- 

gnatur in libro. 

Porro frater Hugo multos habebat in Ordine suo et maxime 
in Provincia emulos et mordaces, et propter doctrinam abbatis 
Ioachym, et quia imponebant ei, quod Ordinem Boscariolorum 
fecisset. Et non fecerat eum aliter nisi occasionaliter dicendo: 
c Eatis ad nemora et adiscatis comedere radices, quia tribula- 
tiones apropinquant ’ et quia noluit eos ad Ordinem recipere, 
cum bene posset. Porro processu temporis fecerunt sibi habi- 
tum de sacco non cilicino, sed quasi sindonico, et inferius 
habebant tunicas optimas et ad collum mantellum de sacco; 
linde et fratres Saccati dicti sunt. Et fecerunt sibi fieri soleas, 
sicut habent fratres Minores. Nani quicumque volunt noviter 
aliquam regulam facere, semper mendicant aliquid ab Ordine 
beati Francisci, aut soleas aut cordam aut edam habitum. 

De diversitate Heremitarum et unione eorumdem. 

Sed nunc Ordo fratrum Minorum papale privilegium habet, 
quod nullus talem habitum ferre presumat, per quem frater 
Minor ab aliquo credi possit; quia fratres qui dicebantur Britti 
in marchia Anchonitana omnino talem habitum portare sole- 
bant; quos papa Alexander quartus in unam congregationem 
redegit cum aliis Heremitis, cum prius omnes Heremite in V 
diversitatibus discrepantibus partirentur, ut oculis meis vidi. 
Nani erant Heremite qui dicebantur sancti Augustini et Here¬ 
mite qui dicebantur sancti Guilielmi et illi de Favali et Britti 



SALIMBENE DE ADAM 


366 

et Iambonitani. Fuit enim quidam Iohannes Bonus, qui fuit 
tempore beati Francisci, qui congregationem Heremitarum fe- 
cit; cuius corpus diebus meis Mantue est sepultum, et cuius 
fìlium vidi et cognovi, fratrem Matheum Mutinensem et pin- 
guetn. Ad congregationem istius ultimi omnes alie sunt reducte, 
ut in illa unione primitus caput esset. Verumtamen impleta 
est Scriptura que dicit Iere. XV: Numquidfederabiturferrum 
ferro_ ab aquilone et es? Nani 

quod nova testa capit inveterata sapit. 

Porro Saccati subito diffuderunt se per civitates Ytalie, in 
quibus capiebant loca ad habitandum, et omnem modum, quem 
tenebant fratres Minores et Predicatores in predicationibus fa- 
ciendis et confessionibus audiendis et in aquisitionibus men- 
dicandi, ipsi similiter tenebant in omnibus, quia, ut dixi, nos 
et Predicatores docuimus omnes homines mendicare. Inde edam 
seculares non modicum gravabantur. Unde quadam die in ci- 
vitate Mutinensi domina Iulitta de Adhelardis, devota fratrum 
Minorum, fratribus Minoribus dixit, cum vidisset homines illos 
prò pane hostiatim euntes: ' In veritate dico vobis, fratres, tot 
habebamus sacculos et peras ad horrea evacuanda, quia non 
indigebamus Ordine Saccatorum Sed processi! temporis papa 
Gregorius decimus, qui Placentinus fuit, in pieno concilio Lug- 
dunensi penitus cassavit liunc Ordinem, illustratus inspiratione 
divina, nolens quod tot essent Ordines mendicantes, ne populus 
Christianus propter multitudinem mendicantium tedio grava- 
retur, et ut hi qui Evangelium predicant de Evangelio vivere 
possent, sicut Apostolus Paulus dicit Dominum ordinasse, I ad 
Cor. IX. Voluit etiam cassare et ad nichilum redigere Here¬ 
mitarum Ordinem, sed interventu doinni Ricardi Romane curie 
cardinalis, qui erat eorum Ordinis gubernator, abstinuit se, 
ne faceret quod volebat. Verumtamen dixit quod retinebat 
penes se, ut de eis ordinaret, quid de eis sibi melius facere 
videretur. Sed morte preventus, eius cogitatio penitus est fru¬ 
strata. Primus Ordinis Saccatorum dictus est Raimundus Atta- 



CRONICA 


367 


nulfi, et fuit oriundus de provincia Provincie, de castro Aree, 
ubi iuxta mare fit sai; et fuit miles in seculo et fuit in Ordine 
fratrum Minorum, sed in novitiatu fuit licentiatus et emissus 
de Ordine, quia infirmus erat. Filium habuit in Ordine Sac- 
catorum, qui postea fuit Arelatensis archiepiscopus. Frater 
Bertrandus de Manara fuit primus socius supradicti Raimundi. 
Est autem Manara quedam contrata iuxta supradictum castrum, 
in qua erat monasterium dominarum Albarum, que devote 
fratrum Minorum erant et sunt usque in hodiernum diem ma- 
gis et magis. 

De congregatione seu potius dispersione illorum cibaldorum, qui se dicunt 
Apostolos esse et non suni. 

Et nota quod iste tractatus protenditur usque ad illuni locum, ubi scri- 
bitur: Anno Domini MCCXLVIIT. Et est repetitio precedentis mil¬ 
lesimi. 

Ulani etiam congregationem illorum ribaldorum et porca- 
riorum et stultorum et ignobilium, qui se dicunt Apostolos esse 
et non sunt, sed sunt synagoga Sa/hane, omnino destruxit. Ipsi 
enim noti eremi de semine virorum illorum, per quos facta est 
salus hi Israel , I Mach a. V. Quia nec utiies sunt ad predi- 
candum nec ad ecclesiasticum officium decantandutn nec ad 
missas celebrandas nec ad confessiones audiendas nec ad le- 
gendum in scolis nec ad consilia danda nec etiam prò bene- 
factoribus exorandum, quia tota die per civitates discurrunt 
mulieres videndo. Ad quid ergo Ecclesie Dei deserviant et 
populo Christiano utiies sint, videre non possum. Tota die 
ociosi, tota die vagabondi. Nani non laborant neque orant. 
Istorum principium fuit in Parma. Cum enim in Ordine fratrum 
Minorum habitarem in Parmensi convenni sacerdos et predi - 
cator existens, venit quidam iuvenis natione Parmensis, de 
vili progenie ortus, illitteratus et layeus, ydiota et stultus, cui 
noraen Gerardinus Segalellus, et petiit, ut a fratribus Minoribus 
reciperetur in Ordine. Qui cum non exaudiretur ab eis, tota 
die, quando poterat, morabatur in Ecclesia fratrum et cogitabat 
quod postea stultizando implevit. Nam super coopertorium 



368 


SALIMBENE DE ADAM 


lampadis societatis et fraternitatis beati Francisci depicti erant 
Apostoli circumcirca cum soleis in pedibus et cum mantellis 
circa scapulas involuti, sicut traditio pictorum ab antiquis ac- 
cepit et usque ad modernos deduxit. Ibi iste contemplabatur, 
et excogitato consilio, postquam capillos nutrivit et barbam, 
accepit soleas Ordinis fratrum Minorum et cordam; quia, ut 
iam superius dixi, quicumque volunt noviter congregationem 
aliquam facere, ab Ordine beati Francisci aliquid semper usur¬ 
pane Et fecit sibi fieri de bixetto vestitum et mantellum album 
de stagmine forti, quem circa collum et scapulas involutum 
portabat, credens per hoc Apostolorum habitum demonstrare. 
Et vendita domuncula sua et accepto pretio, stetit super lapi- 
dem, super quem antiquitus potestates Parmenses concionari 
solebant. Et habens denariorum sacculum non dispersit et 
dedit pauperibus nec congregationi pauperum affabilem se fecit, 
sed vocatis ribaldis, qui ibi prope in platea ludebant, sparsit 
inter illos alta voce dicendo: ' Quicumque vult, accipiat et 
habeat sibi ! Collegerunt itaque valde cito ribaldi denarios 
illos et iverunt et luserunt ad taxillos et isto audiente, qui 
dederat, blasfemaverunt Deum viventem. Credidit iste valde 
bene implere consilium Domini, qui dicit Mat. XIX: Si vis 
peifectus esse, vade et vende omnia quc habcs et da pauperibus, 
et habebis thesaurum iti celo, et veni, sequere me. Nota quod 
dicit: da pauperibus , non ribaldis, da his qui laudant Deum, 
et non his qui Deum blasphemant et Virginem matrem Christi, 
que filium Dei nobis fratrem effecit. Ideo dicit Ecclesiasticus 
XII : Si bene feceris, scito, cui feceris, et erit gratia iti bonis 
tuis multa. Bene fac iusto, et invenies retributionem magnani, 
et si non ab ipso, certe a Deo. Item Eccli. XIIII: In divisione 
sortis da et accipe, et insti fica animata tuam. Dedit iste, sed 
nichil accepit, quia malis dedit et male. Ideo dicit Ecclesia¬ 
sticus XII : Da botto, et non receperis peccatorem. Benefac hu- 
mili, et non dederis impio. Igitur homo iste, de quo inchoavimus 
supra, malum habuit principium et malum medium et malum 
fìnem, utpote cuius congregatio est in pieno Lugdunensi con¬ 
cilio a papa Gregorio decimo reprobata. Et hoc digne et merito, 



CRONICA 


369 


quia Gabaonite, qui cum suis sagacitatibus filios Israel dece- 
perunt, iudicati sunt et condemnati ad perpetuarli servitutem. 
Sic isti porcarii et vaccarum custodes voluerpnt subintrare et 
suaviter et sine labore de elemosinis illorum vivere, quos fra- 
tres Minores et Predicatores cum magnis laboribus et exemplis 
longo tempore docuerunt. Ideo isti Ghirardino, qui fuit eorum 
principium, illud Ysaie verbum non inmerito convenire videtur, 
Ys. IX: Multiplicasti gentem, non magnificasti letitiam. Hec di- 
cimus, sicutait Apostolus ad Galathas II : propter subintroductos 
falsos fratres, qui subnitraverunt explorare libertatcm nostram, 
quarn habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent. 
Quibus neque ad horam cessimus subiectioni, ,ut veritas Evangelii 
permaneat a pud vos. 

De Ghirardino Segalello, qui filio Dei voluit similari, et de multis stul- 

titiis eius, quas fecit. 

Igitur de Ghirardino Segalello, qui fuit istorum principium, 
sciendum quod filio Dei voluit similari. Nam fecit se circum- 
cidi, quod est contra Apostolum, qui dicit Gala. V: Ecce ego 
Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis 
nichil proderit. Tes/ificor autem rursum ovini homini circunici- 
denti se, quoniam debitor est universe legis faciende. Item in 
cunabulis iacuit fasciis involutus et lac et mammas suxit cu- 
iusdam nescie mulieris. Postmodum ivit ad quoddam castrum, 
quod appellatur Culliculus sive Colliculus, quia ibi post pla- 
niciem primo occurrunt colles a Parma versus Fornovum; de 
quo castro adhuc dicemus, cum tempus fuerit oportunum. 
Et stans in media via, ex nimia simplicitate, transeuntibus clara 
voce dicebat : Ite et vos in vincavi meavi! Et qui cognoscebant 
eum, reputabant eum fatuum, scientes quod nullam vineam 
ibi habebat. Montanarii vero, qui eum non cognoscebant, in- 
grediebantur vineam, versus quam manum extenderat, et co- 
medebant uvas non suas, credentes sibi hoc a proprio vinee 
domino imperatimi. Post hec, cum hospitaretur apud aliquam 
mulierculam viduam, filiam nubilem et speciosam habentem, 


Salimbene de Adam, Cronica. 


24 



370 


SALIMBENE DE ADAM 


dicebat sibi a Domino revelatum, quod cum illa puella debebat 
illa nocte nudus cum nuda in eodem lecto dormire, ut pro- 
baret, si castitatem servare posset necne. Consentiebat mater 
reputans se beatam, et puella minime hoc negabat. Hoc beatus 
Iob non docuit, qui dicit XXXI: Pepigi fecLus cum oculis meis, 
ut ne cogitarem quìdern de virgine. Item Eccli. IX: Virginem ne 
conspicias, ne forte scandalizeris in decore eius. Item Eccli. 
XXXII : In via mine non eas, et non ojfendes in lapidibus; nec 
credas te vie laboriose, ne ponas anime tue scandalnm. Item 
Eccli. Ili: Cor durum male habebit in novissimo; et qui amai 
periculum, in ilio peribit . Item Prover. XIX: Qui custodit mon¬ 
datura, custodii animam suam; qui autem neglìgit vias suas, mor- 
tificabitur. Mandatum fuit a Domino Lue. XII: Sini lumbi 
vestri prccincii. Gregorius: Lumbos enim precingimus, cum carnis 
luxuriam per continentiam coartamus. Sed vias suas negligit 
ille, de quo sapiens in Prover. dicit VI: Qui ingreditur ad 
mulierem proximi sui, non erit mundus, cum tetigerit eam. Hec 
est illa mulier, de qua Ecclesiastes dicit VII: Inveni amariorem 
morte mulierem, que laqueus venaiomm est, et sagena cor eius. 
Ideo audi remedium: Qui placet Deo, effugict eam; qui autem 
peccator est, capietur ab illa. Item Prover. XI : Qui cavet. la- 
queos, securus est. Nam laqueum paraverunt pedibus meis et 
incurvaverunt animam meam. Hoc faciunt demones, de quibus 
Dominus dicit Ys. LI : Dixerunt anime tue: Incurvare, ut tran- 
seamus. Sed non est eis credendum. Porro Ghirardinus Sega- 
lellus multis diebus solus ivit per Parmam, quia socium non 
habebat; et portabat mantellum suum circa scapulas involutum, 
et nemini loquebatur nec quempiam salutabat, credens implere 
illud dominicum verbum Lue. X: Neminem per viam saluta- 
veritis. Verumtamen verbum Domini frequenter dicebat: ' Pe- 
nitenqagite! 5 — nesciebat enim exprimere, ut diceret: ' Peni- 
tentiam agite ’. — Et ita processu temporis dixerunt multis die¬ 
bus sui sequaces, cum homines rurales et ydiote existerent. 
Si quando invitabatur ad prandium vel ad cenam aut ad ho- 
spitium, respondebat semper sub dubio dicens: 'Aut veniam 
aut non veniam 5 . Quod erat contra illud Domini verbum 



CRONICA 


371 


Mat. V: Sii autem sermo vester: est, est, non, non. Quod autem 
his abundantius est, a inalo est. Ideo dicit Iacobus I : Vir 
duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Cum autem 
iste frater Ghirardinus Segalellus in domo fratrum Minorum 
requirebat aliquem fratrem, utrum in domo esset necne, respon- 
debat portarius trufatorie et derisive dicendo: c Aut est in domo 
aut non est \ Hoc est quod gramaticus docet: Per quemcumque 
casum fit interrogatio, per eumdem debet fieri responsio. 


De fratre Roberto, primo socio fratris Ghirardini Segalelli, qui postea 

apostatavi! et uxorem accepit. # 

His diebus, quibus hec agebantur, fratres Minores de Parma 
habebant quendam servientem Robertum nomine, qui erat iu- 
venis inobediens et protervus, cui convenire poterat quod dicit 
sapiens in Proverbiis XXIX: Servus verbis non potest erudìri, 
quia quod dicis intelligit et respondere contemnit. Et ideo bene 
quidam tyrannus dixit: Genus servorum nisi cum supplicio non 
emendaiur. Et iterum Prover. XXIX: Qui delicate a puericia 
nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. Quod pa- 
tuit in Ieroboam servo Salomonis III Reg. XI. Iste itaque 
Robertus famulus fratrum similis fuit in aliquibus Iude Sca- 
riothis, qui Christum Iudeis tradidit, ut ostendemus infra. Huic 
suasit Ghirardinus Segalellus, ut relinqueret fratres et socius 
suus esset; quod et fecit. Et ex hoc multum contulit nobis, 
quia habuimus postea alium famulum valde bonum, iuxta ver- 
bum quod scriptum est Ys. LV: Pro saliuncula ascendet abies, 
et Pro urtica crescet mirtus. Hinc sapiens dicit Prover. XXII: 
Eie e derisorem, et exibit cum e o iurgium, cessabuntque cause 
et contumelie. Verumtamen recedens a fratribus furatus est cup- 
pam et cultellum et toaliam fratrum, que habebat ad usum, et 
asportavit secum. 



372 


SALIMBENE DE ADAM 


De stultitia istorum ribaldorum, qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, 

sed sunt synagoga Sathane. 

Ibant igitur ambo cum mantellis suis tota die per civita- 
tem, et mirabantur Parmenses. Et ecce subito multiplicati sunt 
usque ad tricesimum numerum, et in quadam domo ad corae- 
dendum et dormiendum congregabantur; et Robertus, qui fuerat 
famulus fratrum Minorum, procurator erat eorum. Et plus et 
libentius dabant eis Parmenses, concives mei, viri et mulieres, 
quam fratribus Minoribus et Predicatoribus darent. Ipsi vero 
nec prò benefactoribus suis orabant nec celebrabant nec pre- 
dicabant nec ecclesiasticum officium decantabant nec confessio- 
nes audiebant nec consilia nec bona exempla dabant, quia 
circa supradicta in omnibus et per omnia ignorantes erant et 
penitus inepti et sine peritici spiritualis pugne , et ideo non po- 
terant sic incedere sicut fratres Minores et Predicatores, quia 
nec consuetudinem habebant. Ipsi enim non erant de semine 
virorum illorum, per quos salus facta est in Israel , sed erant 
porcarii et vaccarum custodes. Verumtamen hoc habebant, quia 
tota die discurrebant per civitatem mulieres videndo, reliquuni 
tempus expendebant in ocio et nichil operabantur, cum dicat 
Apostolus II ad Tliessa. Ili: Denuntiamus autem vobis, fratres; 
in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab 
omni fratre ambula?ite inordinate et non secundum traditìonem, 
quam acceperunt a nobis. Ipsi enim scitis, quemadmodtim oporteat 
vos imitari nos, quoniam non inquieti fuimus i?iter vos neque 
gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatiga- 
tione nocte et die operantes, ne quem veslrum gravaremus. Non 
quasi non habuerbnus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam 
daremus vobis ad imitandum nos. Nam etìam, cum essemus apud 
vos, hoc denuntiabamus vobis quoniam, si quis non vult operat i, 
nec matiducet. Audimmus etiim inter vos quosdam ambulare in¬ 
quiete, nichil operantes, sed curiose agentes. His autem, qui eius- 
modi sunt, denuntiamus et obsecramus iti domino Iesu Ckristo, 
ut cum silentio operantes suum panem manducent. 



CRONICA 


373 


Hic ab Apostolo describitur vita et forma et regula illorum qui pie et 

religiose volunt vivere in Christo Iesu domino nostro. 

His verbis describit Apostolus vitam et formam, quarti te¬ 
nere debent hi qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, sed 
sunt synagoga Sathane, congregatio stultorum et ignobilium 
et representatio discipulorum Antichristi. De quibus Iohannes 
dicit I canonica IIII : Ilarissimi, notile omni spiritili credere, 
sed probate spiritus, si ex Deo sunt, quoniam multi pseudo-pro- 
phete exierunt in mundum. Quales sunt isti, qui se dicunt Apo¬ 
stolos esse et tota die ociosi, tota die vagabundi per civitates 
et per mundum discurrunt nec operari volunt, sed vivere ex 
aliorum sudore et labore. Cutn dicat propheta: Labores manuum 
tuarum quia manducabis, beatus es, et bene libi erit. Ideo dicit 
sapiens in Prover. XVI : Anima laborantis laborat sibi, quia 
compulit eam os suum. Itein Apostolus ad Ephe. IIII : Qui 
furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando ina- 
nibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatela 
patienti. Hoc est edam quod idem Apostolus Dominimi dicit 
dixisse Act. XX: Argentum et aurum aut veslem nullius con¬ 
cupivi; ipsi vos scitis quoniam, ad ea que michi opus erant et 
his qui mecum sunt, ministraverunt manus iste. Omnia os tendi 
vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infìrmos ac me- 
minissc verbi domini Iesu, quoniam ipse dixit: ' Beatius est ma¬ 
gis dare quam accipere \ Porro frater Robertus, procurator 
istorum, fur erat et loculos habens ea que mittebantur portabat , 
id est asportabat et furabatur. Et processi! temporis, cum ha- 
bitarem Faventie, iste habitabat ibidem in domo cuiusdam 
fratris de Penitentia, qui dicebatur frater Glutto; et in sexta 
feria Parasceues, ea bora qua filius Dei fuit crucifixus, apo- 
statavit, et fecit sibi capillos abscidi et barbam abradi et 
quandam heremitam accepit uxorem. Audieram hec omnia, 
sed nolui credere, quousque ipsiun interrogavi, si hec ita se 
haberent. Unde super ilio loco Gen. XVIII: Descendam et vi- 
debo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, un 
non est ita, ut sciam, dicit expositio: Qui omnia novit hoc nobis 



374 


SALIMBENE DE ADAM 


in ex empitimi reliquil, quasi elicer et: Mala hominum non prius 
credite quam probetis. Et iterarti Eccli. XI: Priusquam inter- 
roges, ne vituperes quemquam, el cum interrogaveris, corripe 
iuste. Pauci inveniuntur, qui sciant uti hac Scriptum, nec etiam 
ipse David, qui dicit se super senes intellexisse. Et ideo, quia 
audivit campanari! solummodo ex una parte sonantem et non 
ex alia resonantem, id est, quia audivit solummodo Sybam ac- 
cusantem et non Mifìboseth excusantem, male iudicavit et ma- 
lam sententiam dedit et male divisit. Et quia male divisit, ideo 
punitus fuit, quia servus Salomonis cum nepote suo Roboam 
regnum suum divisit; quamvis Gregorius in primo Dialogorum 
leviter transeat excusando ipsum. Nani consuetudo prelatorum 
est, ut mutuo se excusent. Cum igitur interrogassem Robertum, 
utrum relata fecisset necne, confessus est et non tiegavit, quod 
vere omnia illa opere adimplesset. 

Quod homo apostata est inutilis Deo, sibi et proximo. 

Tunc reprehendi eum dure dicendo sibi : ' Sapiens in Pro¬ 
verbiò dicit VI; Homo apostata vir inutilis, quia inutilis Deo, 
inutilis sibi, inutilis proximo. Inutilis Deo, quia dereliquit 
Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo. Et iterum: 
Deum qui te gcnuit, dereliquisti et oblitus cs Domini creatoris 
tui. Inutilis sibi quia, sicut Ecclesiasticus dicit X: Pcccantcm 
in animam suam quis iuslifìcabit, et quis honorabit exhonoran¬ 
tem animavi suam? Inutilis proximo, quem scandaliqat per 
malum exemplum. Ideo Ecclesiasticus dicit XIIII : Qui sibi 
nequam est, cui alii bonus erit? Item Eccli. XIX: Extolletur 
in exemplum maius, et tolletur de numero anima eius \ Cum 
autem audisset Robertus verba mea, accidit ei quod Eccle¬ 
siasticus dicit XXI : Qui odit correptionem, vestigium est pec¬ 
catori. Et iterum Eccli. XXXII: Peccator homo vitabit cor¬ 
reptionem et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. 



CRONICA 


375 


Quod Robertus, postquam recessit ab istis ribaldis, qui se dicunt Apo- 

stolos esse et non suni, multa mala dixit de eis. 

Nam excusando se multa mala dixit de his qui se dicunt 
Apostolos esse et non sunt, sed sunt synagoga Sathane. Et 
primo dixit'quod frater Gbirardinus Segalellus, qui fuit pri- 
mus eorum, nunquam voluit se intromittere de dominio con- 
gregationis sue, ut eorum prelatus existeret, quamquam roga- 
retur ab eis, sed dicebat eis quod quilibet bene faceret, quia 
anima laborantis laborabit sibi , et quod unusquisque propriam 
mercedem recipiet secundum suum laborem, et quod unusquisque 
onus suum portabit, et quod unusquisque Pro se ratìonem red- 
dct Deo. Et ideo, quia non habebant caput, hec fuit causa 
dispersionis eorum, quia, ubi non est gubernator, populus cor- 
ruet , Prover. XII, et ubi 7ion est sepes, diripietur possessio, 
Eccli. XXXVI. Ideo vox demonum potest esse illa que habe- 
tur I Macha. XII : Noti habent principem et adiuvantem. Nunc 
ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum. 
Secundo dixit quod, cum consuluissent magistrum Albertum 
Parmensem, qui erat unus de septem notariis Romane curie, 
quid facerent de rectore, commisit negotium istud abbati mo- 
nasterii Ordinis Cistercii quod est in episcopatu Parmensi et 
appellatur Fontana-viva. Ille vero breviter se expedivit de 
facto eorum, dicens quod non facerent loca conventualia nec 
congregarentur in domibus, sed irent per mundum, sicut in- 
choaverant, portando capillos longos et barbam prolixam et 
caput denudatum et mantellum circa scapulas involutum, et 
quod in diversis domibus hospitarentur. Que fuit causa de- 
structionis eorum, cum testante Ecclesiastico vita nequam sit 
hospitandi de domo in domimi , Eccli. XXIX. Dominus etiam 
dicit Lue. X: Notile transire de domo in domum. Tertio dixit 
quod Guido Putagius, quj fuit concivis meus, socius et amicus, 
cum intrasset eorum Ordinem et vidisset quod frater Ghirar- 
dinus Segalellus non intromitteret se de regimine, viriliter 
assumpsit sibi dominium, quod tenuit annis multis. Sed accidit 
sibi quod Ecclesiasticus dicit XX: Qui potestatem sibi assurtiti 
iniuste, odietur. 



376 


SALIMBENE DE ADAM 


De divisione que facta est inter istos Apostolos. 

Quia enim nimis pompatice incedebat cum multis equita- 
turis et faciebat largas expensas et multa convivia, sicut legati 
vel cardinales Romane curie facere consueverunt, displicuit 
suis, et fecerunt sibi aliud caput, quendam fratrem Matheum 
in marchia Anconitana. Facta est itaque divisio inter eos, quia 
quilibet suis sequacibus preesse volebat. Frater Guido Puta- 
gius dicebat: ' Dicitur michi quod Salomon dicit Ecclesiastes 
X: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum 
ttiwn ne dimiseris, quia curatìo cessare faciel peccata maxima ’. 
Et addebat frater Guido:.'Ego assumpsi curam istorimi, et 
concessa est michi, et ideo non debeo eos relinquere ’. Facta 
est igitur longa concertatio inter eos; et cum essent in civitate 
Faventie, percusserunt se mutuo, scilicet Apostoli fratris Mathei 
cum Apostolis fratris Guidonis Putagii, et dederunt malum 
exemplum secularibus Faventinis. Et ego habitabam tunc tem- 
poris ibi et ideo testis istorum esse possum. Et impleta est 
Scrittura Domini que dicit Lue. XI : Omne regnimi in seipsum 
divisum deso labi tur, et domus supra domum cadet. Et iterum 
alia Scriptura dicit Osee X: Divisum est cor eorum, nunc in- 
teribunt. Fuit autem causa istius confi ictus et percussionis 
huiusmodi: Frater Guido Putagius habitabat Faventie in qua- 
dam Ecclesia parvula, que erat in viridario illorum de Albri- 
ghettis et de Accharisiis, et erant cum eo de suis valde pauci 
fratres et frater Ghirardinus Segalellus. Visum est itaque Apo¬ 
stolis de Marchia quod, si haberent fratrem Ghirardinum Se- 
galellum, qui primus eorum fuerat, victoriam obtinerent. Et 
ideo, quia voluerunt euiu violenter rapere et in Marchiam 
secum ducere, sed non potuerunt, se mutuo percusserunt. Tunc 
temporis venit ad me frater Guido Putagius et genibus meis 
provolutus retulit michi omnia supradicta et omnes conditiones 
Ordinis sui, quas noverat et viderat a principio. Et rogavit 
me, quod eum extraherem de Faventia, quia timebat, ne Fa- 
ventini subito irati et turbati in eum manum mitterent, tum 
propter litigium supradictum, tum quia in Ordine suo accu- 



CRONICA 


377 


satores habebat, mordaces et emulos, tum etiam quia doinnus 
Rolandus Putagius, qui erat germanus consanguineus suus, 
potestas Bononiensium erat, et Bononienses curri eo ad obsiden- 
dum Faventiam veniebant. Et dixit michi quod, si de Faventia 
incolumis et sine lesione posset exire, Ordinem Templariorum 
intraret, prò eo quod papa Gregorius decimus Ordinem suum 
apud Lugdunum in pieno concilio destruxisset. Et quod michi 
promisit postea effectui mancipavit, opere adimplendo. Addebat 
etiam predictus Robertus, qui fuerat famulus fratrum Minorum, 
ad excusationem sue egressionis et sui peccati et sue apostasie, 
quod nunquam obligaverat se ad obedientiam nec ad castita- 
tem, et ideo, ut dicebat, bene poterat dxorem accipere. Cui 
cum dixissem quod habitum religionis publice portaverat multis 
annis, et ideo heremitam Deo dicatam nullatenus debebat in 
uxorem accipere, auctoritates et exempla superaddidi plura 
ad suam stultitiam et maliciam ostendendam. 

Ostenditur hic quod Deo dicatam nullus debet in matrimonio sumere 

propter multa exempla, que inferius describuntur. 

Et primo, quia Dominus sic dicit de dedicata sibi sponsa 
Osee II: Ecce ego lactabo eam et ducavi cavi in solitudinem et 
loquar ad cor eius. Cui etiam familiariter loquitur dicens: Et 
sponsabo te michi in sempiternimi et sponsabo te michi in iustitia 
et in iuditio et in misericordia et miserationibus et sponsabo le 
michi in fide, et scies quia ego Dominus. Secundo posui ei 
exemplum regis Hyrtaci, qui voluit Ephygeniam filiam pre- 
cedentis regis in uxorem accipere, cum esset ab Apostolo 
Matheo Deo dicata et plus quam ducentis virginibus abbatissa 
effecta. Et ideo propter mala que fecit, penam incurrit ultri- 
cem. Nani Apostolum fecit interfici, prò eo quod non consensit, 
ut Ephigeniam in uxorem haberet, et circa monasterium Ephy- 
genie ignem copiosum fecit accendi, ut ipsam cum ceteris vir¬ 
ginibus concremaret. Apostolus autem eidem apparens omnem 
ignem ab eius domo excussit. Qui erumpens regis palatium 
invasit et solo rege cum unico fìlio vix evadente, cuncta 



378 


SALIMBENE DE ADAM 


consumpsit. Statimque filius eius areptus a demonio, patris 
crimina confitens, ad sepulcrum Apostoli properavit. Pater vero 
turpissimus leprosus effectus, cum curari non posset, raanu pro¬ 
pria se gladio interemit. Qualiter autem Apostolus Matheus regi 
Hyrtaco disuasit, ne Ephigeniam sibi matrimonio copularet, 
ad confusionem Roberti breviter audiamus. Congregatis omni¬ 
bus coram se dixit Apostolus clara voce: c Bene scitis 3 , inquit, 
c astantes, quod si regis sponsam aliquis servorum usurpare 
presumeret, non solum regis offensam, sed et mortem insuper 
mereretur, non quia uxorem duxisse probatur, sed quia spon¬ 
sam domini sui accipiens, eius matrimonium violasse convin- 
citur. Ita et tu, rex, sciens Ephygeniam regis eterni sponsam 
effectam et sacro velamine consecratam, quomodo poteris spon¬ 
sam potentioris te tollere et tuo matrimonio copulare? 3 . Secun- 
dum exemplum est de Ruben, qui violavit uxorem Iacob patris 
sui, ut habetur Gen. XXXV. Et ideo data sunt primogenita 
eius Joseph /ilio Israel, et non est ille reputatus in prìmoge - 
nitum, ut habetur I Parali. V. Tertium exemplum est de 
Adonia, quem Salomon propter Abysach, quam volebat habere 
uxorem, fecit interfici, ut habetur III Reg. II. Quartum exem- 
plum est de eo, quem Apostolus excommunicavit et tradidit 
Sathane in interitum carnis, prò eo quod novercam accepit 
uxorem. De quo habetur I ad Cor. V: Omnitio auditur inter 
vos forfiicatio. Et talìs fornicatio, qualis nec inter genies, ut 
uxorem patris aliquis habeat. Ideo habetur in lege Deutero. 
XXVII: Maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat 
operimenturn lectuli eius. Et dicci omnis populus: Amen. Quin¬ 
tina exemplum est de Menna monacho, de quo beatus Gre- 
gorius in tertio libro Dialogorum sic dicit: Quodam tempore 
possessor quidam Carterius nomine inmundo desiderio devidus 
quondam sanctimomalem feminam rapuit silique illicito matrimo¬ 
nio coniunxit. Quod mox ut vìr Domvù cognovit, per quos 
•potuti que fuerat dignus audire mandavit. Cumque ille sceleris 
sui conscius timer et atqne ad virum Domini accedere nequaquam 
presumeret, 7ie forte hunc aspere, ut delinquentes solebat, incre- 
paret, fecit oblationes suas easque inter aliorum obladones misti, 



CRONICA 


379 


ut eìus munera salterà nesciendo susciperet. Sed cum coram eo 
fuissent oblationes omnium deportate, vìr Dei tacitus sedit, sin- 
gilatim considerare sluduit, et omnes alias eligens atque seor- 
sum ponens, oblationes, quas isdem Carterius transmiserai, per 
spiritual cognovit, sprevit et abiecit dicens: ' Ite et dicite ei : 
Oblationem suam omnipotenti Domino tulisti, et michi oblationes 
tuas transmittis? Ego tuam oblationem non accipio, quia suam 
abstulisti Deo \ Qua ex re aduni est, ut presentes quoque ma- 
gnus timor invaderet, cum vir Dei tam scienter de absentibus 
iudicarel. 

Quod qui apostatati recedendo a Deo mala morte finiunt vitam suam. 

Sexto et ultimo ostendi Roberto quod omnes qui apostatali 
recedendo a Deo mala morte finiunt vitam suam; quod pro- 
bavi non solum per experientiam, quia oculata fide ita vidi 
et audivi ab aliis, veruni etiam per divinam Scripturam. Aut 
enim decapitantur aut conburuntur aut gladio iugulantur aut 
patibulis suspenduntur aut certe aliqua alia pessima et igno¬ 
miniosa atque crudeli morte moriuntur. Ideo sic habetur in 
Iob XX: Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super 
tcrram, quod laus impiorum brevìs sit, et gaudium ypocrìte adin- 
star puncti. Si ascenderli usque ad celum superbia eius, et caput 
eìus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine pcrdetur, et qui 
eum viderant dicent: ' Ubi est? \ Velut somnium avolans non in¬ 
venie tur, transiet sicut visio nocturna. Ocuìus, qui eum viderat, 
non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. Item Iob 
XVIII : Memoria illius pereat de terra, et non celcbrctur nomcn 
eius in plateìs. Expellat eum de luce ad tenebras et de orbe 
transferat eum, Item Salomon similiter impio imprecatur Eccle. 
Vili : Non sit bonum impio, nec prolongeniur dies eius, sed 
quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei. Hoc est quod 
ait Prover. XIIII: In malitia sua expellitur impius, sperai au- 
tem iustus in morte sua. Item Dominus dicit Ie<;e. Ili: Si con- 
versus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendi- 
culum coram eo. Item Eccli. XXVI : Qui transgredìtur a iustitia 



380 

« 


SALIMBENE DE ADAM 


ad peccatum, Deus paravit eum ad rompheam. Hinc psalmista 
ait : Quia ecce qui elongant se a te peribunt, perdidisti omnes 
qui fornicantur abs te. Michi autem adherere Deo bonum est, 
ponere in domino Deo spem meam. Hoc est etiam quod sapiens 
in Proverbiis dicit XIX: Pestilente flagellato stultus sapientior 
erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam, Idem 
habetur Prover. XXI. Audiens hec omnia Robertus cepit par- 
vipendere, quia, sicut dicit sapiens in Prover. XVIII: impius 
cum in profundum venerii peccatorum, contemnit, sed sequilur 
eum ignominia et opprobrium. Item Prover. XIX: Qui ncgligit 
vias suas, mortificabitur. Item Prover. XV: Qui ìncrcpatìones 
odit, morielur. Qualis fuit iste Robertus. Et ideo dimittamus 
eum, quia Scriptura dicit Eccli. XXII: Cum stulto non multum 
ìoquaris. Quare? Quia sapiens in Prover. dicit XXVII: Si con- 
tuderis stultum in pila quasi typsanas feriente desuper pilo, non 
auferetur ab eo stultitia eius. 

De deformi et inhonesta stultitia istorum ribaldorum, et quod processu 
temporis frater G(hirardinus) Segalellus mutavit habitum et alium 
sumpsit, et quod verbis scurrilibus utebatur. 

Revertamur iam nunc ad Ghiradinum Segalellum, qui fuit 
primus istorum, qui se dicunt Apostolos esse et non sunt, sed 
sunt congregatio stultorum et bestialium ribaldorum, qui volunt 
vivere de labore et sudore aliorum, et ipsi nullam utilitatem 
conferunt bis qui elemosinas sibi faciunt. Hi namque de di- 
versis partibus congregati venerunt ad videndum fratrem Ghi- 
rardinum Segalellum, eo quod primus eorum fuerit, et tantis 
eum laudibus extulerunt, ut etiam ipse prò tanto aplausu mi- 
ratus sit vehementer. Et nichil aliud dicebant, nisi quod con¬ 
gregati circa ipsum in quadam domo bene centies alta voce 
dicebant: 'Pater, pater, pater! 5 . Et post breve intervallum 
resumebant istud idem et cantabant: 'Pater, pater, pater! 5 
eo modo quo pueri, qui instruuntur in scolis a magistris 
gramaticalibus, solent facere, cum per intervalla clamando 
repetunt quod dictum est a magistro. Ipse vero prò hoc honore 



CRONICA 


38 r 


tale beneficium rependit eisdem, quia se et omnes alios de¬ 
nudavi usque adeo, quod etiam menbra genitalia sine bracis 
et aliquo velamine nuda essent, et stabant apodiati ad murura 
in acie circum circa, sed non in acie ordinata nec honesta nec 
bona. Volebat enim eos expropriare, ut nudi nudum Christum 
decetero sequerentur. Posuerat enim quilibet eorum ex pre- 
cepto magistri vestimenta sua in medio domus ligata seorsum. 
Tunc ex precepto magistri, cum ita inhoneste starent, intro¬ 
duca est mulier, caput peccati, arjna diaboli, expulsio Paradisi, 
delieti vialer, corruptio legis antique. Cui Ghirardinus Sega- 
lellus, qui magister erat istorum, precepit, ut pauperibus sic 
expropriatis et a propriis denudatis vestitnpnta que vellet tri- 
bueret. Ipsi vero, postquam reinduti sunt, clamaverunt: 'Pa¬ 
ter, pater, pater!’. Talis ergo fuit recompensatio et istius ho¬ 
noris repensio, quia stultiqavit coram eis et fecit eos stultiqare. 
Ideo sapiens in Prover. dicit XXVI: Sicut qui mittit lapidem 
in acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Item 
Eccli. XXIX: Pro honore et beneficio reddet illis coniumeliam. 
Item Osee IX: Effraim educel ad interfedorem flios suos. Post 
hec misit eos, ut se ostenderet mundo. Et iverunt aliqui eorum 
versus Romanam curiarn, aliqui ad Sanctum Iacobum, aliqui 
ad Sanctum Michaelem archangelum, aliqui vero ad partes 
ultramarinas. Ipse vero remansit Parme, unde oriundus erat, 
et fecit fatuitates multas. Nam mantellum suum, quo involve- 
batur, deposuit et abiecit et fecit sibi fieri sine mannicis opi- 
togium album de stagmine forti, quo indutus potius ioculator 
videbatur esse quam religiosus. Habebat insuper in pedibus 
scarpas et in manibus cyrotecas. Verba eius scurrilia turpia, 
vana et inhonesta atque ociosa et risu digna magis propter 
fatuitatem et stoliditatem quam propter maliciam. Ideo sapiens 
dicit Eccle. X: Labia insipientis precipitabunt eum. Initium 
verborum eius slultitia, et novissimum oris illius error pessùnus. 



382 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod episcopus Parmensis posuit aliquando istum G(hirardinum) in 

compedibus et in carcere propter fatuitates suas. 

Igitur propter fatuitates istius et propter turpia verba, car- 
nalia et fatua, que dicebat, et quia cum mulieribus, nudus 
cum nudis, in eodem lecto iacebat ad probandum, utrum ca- 
stitatem tenere posset necne, doinnus Opiqo Parmensis episco¬ 
pus, qui fuit domni pape condam Innocentii quarti nepos ex 
sorore, cepit eum et posuit eutn in compedibus et in carcere 
et suslentavit eum pane tribulationis et aqua angustie. Sed pro- 
cessu temporis extraxit eum inde et tenebat eum in palatio 
suo; et quando episcopus comedebat, manducabat et iste in 
sala palatii in mensa depressa, ubi alii coram episcopo come- 
debant, et volebat vina exquisita bibere et cibaria delicata 
comedere. Et quando vinum precipuum bibebat episcopus, iIle 
clamabat audientibus cunctis, volens de ilio vino habere, et 
statini episcopus sibi mittebat. Cum autem plenus esset cibariis 
delicatis et vino precipuo, fatua loquebatur, ut verbum Ysaie 
verificaretur in eo XXXII : Non vocabitur ultra is qui insipiens 
est prènceps, ncque fraudulentus appellabitur maior. Stultus 
enim fatua loquetur, et cor eius faciel iniquìtatem, ut perfidat 
simulattonem et loquatur ad Dominimi fraudulentcr. Episcopus 
vero Parmensis, quia homo solatiosus erat, de verbis et ope- 
ribus stulti istius ridebat, quem reputabat non religiosum, sed 
ioculatorem fatuum et insensatum. 


De quodam puerulo, quem isti Apostoli faciebant in Ecclesiis predicare, 
et de verbis fratris Bonaventure de Iseo, que audiente populo Fe- 
rarie dixit. 

His diebus erat quidam frater Minor, qui habebat nepotem, 
qui needum pervenerat ad bivium pytagorice littere. Hunc 
faciebat instrui, ut postea instructus Ordinem fratrum Minorum 
intraret. Huic fratri iste nepos sermones scribebat, ex quibus 
1III vel V cordetenus didicit. Cumque non reciperetur ita su¬ 
bito, ut volebat, in congregationem, immo potius in disper- 



CRONICA 


383 


sionem istorum, qui se dicunt Apostolos esse et non sunt , se 
recipi fecit. Quem etiam sermones, quos didicerat, faciebant 
in Ecclesiis cathedralibus predicare. Et plures eorum, scilicet 
istorum, imperabant silentium, et puer loquebatur populo con¬ 
gregato. Cumque apud Ferariam frater Bonaventura de Yseo 
predicaret quadam die in loco fratrum Minorum, vidit quosdam 
de auditoribus suis subito surgere et festinanter currere, et mi- 
ratus est vehementer, erat enim sollemnis predicator et gratio- 
sus, et qui libenter audiri consueverat, ita quod nullus a pre- 
dicatione sua volebat recedere, quousque finita fuisset. Cura 
autem inquireret quare sic festinanter recederent, a residentibus 
dictum est: ' Quia unus puerulus de Aposfcolis in matrice Ec¬ 
clesia beati Georgii ad predicandum se preparat, ubi populus 
congregatur, et ideo preoccupat quilibet currere, ut locum ha- 
bere possit 5 . Quibus frater Bonaventura dixit: 'Video quod 
cor habetis attonitum et circa alia occupatuin, et ideo statini 
licenciabo vos, quia laborareni in cassum, si amplius predi- 
carem, quia Scriptura dicit Eccli. XXXII: Ubi ciuditus non 
est, non ejffundas scrmonem, et importune itoli extolli in sapientia. 
Et iterum alia Scriptura dicit Iob XII: In antiquis est sapientia 
et in multo tempore prudentia. Sed puerilia sunt hec et circu- 
lalorum ludo similia docere quod ignoras, immo, ut cum stomacho 
loquar, ncc hoc scire, quod nescias. 

De fatuitate populi Christiani. 

Certe non indigemus, nec expedit nobis quod veniat An- 
tichristus cum nuntiis suis, quia in populo Christiano multos 
haberet sequaces. Dixit enim Dominus de Antichristo Iudaico 
populo Io. V: Ego veni in nomine patris mcì, et non accepistis 
me. Sì alius vena il in nomine suo, illuni accipietis. Item de 
eodem in secunda ad Thessa. II Apostolus dicit: Eo quod 
caritalem veritatìs non rcceperunt, ut salvi fierent, ideo mittet 
illis Deus operationem crroris, ut credant mendatio, ut iudiccntur 
omnes qui non crediderunt ver itati, sed consenserunt iniquitati 1 . 
Et addidit frater Bonaventura dicens: ' Beatus Iohannes in 



384 


SALI M BENE DE ADAM 


Apoc. in persona Domini dicit XI : Dabo duobus testibus meis, 
et prophetabunt dies mille duce?itos amidi saccis. Quod quamvis 
primo et principaliter de Enoch et Helia intelligatur, tamen 
abbatis Ioachym expositio non videtur incongrua, qui hoc de 
duobus Ordinibus, scilicet fratrum Minorum et Predicatorum, 
luculenter exposuit, contra quos, ut ipse dicit, tempore An- 
tichristi populus Cbristianus insurget; de quibus dicit: Et 
habitantes terram gaudebunt super illos et iocundabuntur et ?nu- 
nera mittent invicem, quoniam hi duo prophete cruciaverunt eos 
qui habitant super terram. Quod de duobus Ordinibus iam 
predictis, scilicet Minorum et Predicatorum, exponit Ioachym 
abbas. Que omnia dicit complenda tempore Antichristi 3 . Et 
addidit frater Bonaventura dicens: ' Vere scriptura Senece ve- 
rifìcatur in vobis: Mei musce secmitur, cadavera lupi, /rumenta 
formice: Predata sequitur hec turba, non hominem. Vere impre¬ 
calo Salomonis completur in vobis Eccle. X: Ve tibi terra , 
cuius rex puer est. Et quia testante Ecclesiastico X, qualis 
est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea, ideo Apostolus 
docet: Abolite pueri effici sensibus. Quare? Quia Ys. dicit LXV: 
Quoniam puer centrini annorum morietur, et peccator centum 
annorum maledictus erit. Ite ergo ad puerum vestrum, quem 
desideratis audire, et ipse vobis confessionem faciat pecca- 
torum. Nani hodie est dies, in qua verba Domini complebuntur, 
que dixit Io. XVI : Ecce veniet hora et iam venit, ut disper- 
gamini in propria et me solum relinquatis. Et non sum solus, 
quia pater mecum est Tunc licentiati ab eo recesserunt omnes 
concito gradu, ita quod unus alium non expectabat. Alia vice, 
cum habitarem Ravenne, fecerunt isti Apostoli predictum pue¬ 
rum predicare in Ecclesia Ursiana, que est archiepiscopalis 
Ecclesia civitatis Ravenne. Et tanta fuit utriusque sexus po- 
puli festinatio et discursus, quod vix unus alium expectabat. 
Unde et quedam magna et nobilis domina de terra illa, que 
fratribus Minoribus erat devota, scilicet domina Guillietta, 
uxor domni Guidonis Riputi de Polenta, conquesta est fratri¬ 
bus, quod vix potuit habere aliquam convicaneam, cum qua 
iret. Et ita piena erat iam Ecclesia Ursiana, quando pervenit 



CRONICA 


385 


illue, quod non potuit habere locum nisi forinsecus extra 
ianuam. Et tamen usque adeo grandis est Ecclesia cathedralis, 
quod IIII alas habet, excepta nave maiori, que tenet medie- 
tatem. Hunc etiam puerum isti, qui se dicunt Apostolos, cir- 
cumducebant per civitates et faciebant eum in Ecclesiis epi- 
scopalibus predicare. Et fiebat populi magnus concursus et 
utriusque sexus congregatio et admiratio copiosa, quia gaudent 
novitate moderni. 

De scriptum abbatis Ioachym, quam facit de pueris evangelici. 

• 

Unde super ilio verbo Iere. I: Noli dicere quia puer sum, 
quoniam ad omnia que mittam te ibis et universa, que mandavero 
tibi, loqueris ad eos, abbas Ioachym dicit: Puto enim quoniam, 
sicut olim Deus elegii patres antiquos, quibus revelavit misteria 
sua, postmodum Apostolos iuniores, quos et appellavit amicos, 
ita et nunc terlio pueros eligat ad litteram, ad evangeliqandum 
Evangclìum regni propter illos, quibus vetera viluerunt. Et ideo 
non est absque causa misterii, quod electum puerorum in festo 
Innocentum patitur Ecclesia sedere in sede episcopali. Sed 
ista conveniunt Ordini fratrum Minorum et Predicatorum, in 
quibus intrant pueri litterati, nobiles moribus et honesti. De 
quibus Dominus dicit Ys. Vili: Ecce ego et pueri mei, quos 
dedit litichi Dominus in signum et in portentum Israelis a Do¬ 
mino exercituum, qui habitat in monte Syon. Istis etiam pueris 
a Domino data est sapientia, sicut Daniel dicit I: Pueris autem 
his dedit Deus scientiam et disciplinam in ovini libro et sapien- 
tiam. Sed vir insipiens non cognoscet, et slultus non intelliget 
hec , quales sunt isti stulti et ydiote, rudes et bestiales, qui 
se dicunt Apostolos esse et non sunt. Porro dodi intelligenl , 
sicut Daniel dicit XII, quales sunt fratres Minores et Predi- 
catores. 


Salimbene de Adam, Cronica. 


25 



386 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod isti Apostoli non sint in statu salutis, pluribus rationibus demon- 
stratur. 


Quod autem isti Apostoli non sint in statu salutis, plu¬ 
ribus rationibus possumus demonstrare. Quartini prima et 
precipua est et magis periculosa et magis notanda, quia nec 
Deum timent nec hominem reverentur. Nam manifestimi est 
omnibus Christianis et etiam toti mundo quod summus pon- 
tifex, qui papa et apostolicus dicitur, non solum Apostoli Petri 
vicarius est, veruni etiam Iesu Christi, et quod ei obediendum 
est in omnibus et per omnia, maxime in his que non sunt 
contra catholicam fidem et bonum salutis eterne. Sed papa 
Gregorius decimus, qui Placentinus fuit, in pieno concilio 
Lugdunensi istorimi congregationem et religionem, quam facere 
inchoaverant, omnino cassavit, destruxit et extirpavit, sicut 
et Saccatorum, nolens quod tot essent Ordines mendicantes, 
ne populus Christianus tedio affectus gravaretur ab eis, et ut 
Ili, quos ordinavit Dominus de Evangelio vivere, eo quod 
Evangelium annuntiant, libere de Evangelio vivere possint. 
Saccati vero obedientes fuerunt stimino pontifìci, et inde lati- 
dantur et precipue conimendantur, quia in aliis religionibus 
bene possunt salutem propriam operari vel saltem ubi sunt, 
dummodo, secundum quod concessuni est eis, alios sibi similes 
non recipiant, donec penitus ad nichilum reducantur, sed sic 
deficiant in seipsis. Isti vero stulti, bestiales et ydiote, qui se 
Apostolos appellant, nullatenus obedire disponunt, sed faciunt 
vestimenta habitus sui et ponunt seorsum in oculis intrare 
volentium et dicunt eis: ' Non audemus vos recipere, quia 
prohibitum est nobis. Vobis autem prohibitum non est, et ideo 
facite quod vobis videtur \ Et ita creverunt et multiplicati sunt 
super numerum , nec quiescent nec cessabunt a stultitia sua, 
donec aliquis summus pontifex indignetur contra eos et deleat 
eorum memoriam desub celo. Nam summis pontificibus Romane 
curie obediendum est, quia Dominus dicit Lue. X: Qui vos 
audit, me audit. Et qui vos spemil, me speniit. Qui autem me 
spernit, spemit eum qui me misti. Bine Apostolus ait prima 



CRONICA 


387 


ad Thessa. IIII: Itaque qui hec sper?iit , non hominem spernit, 
sed Deum. Non ergo videatur leve peccatimi inobedientia his 
qui obedire contemnunt, q noni am propter inobedientiam Adam 
perdidit Paradisum, Saul regnum, Salomon amorem divinum. 
Sauli namque a Samuele dictum fuit I Reg. XV: Numquid 
vult Dominus holocausta aut victimas et non potius, ut obediatur 
voci Domini? Melior est enim obedientia quam victime, et au¬ 
scultare magis quam off erre adipem arietum, quoniam quasi pec- 
catum ariolandi est repugnare, et quasi scelus ydolatrie ?iolle 
acquiescere. Secunda ratio est, quia aliqui eorum non servant 
castitatem, ad quam omnes religiosi tenentur, quam etiam 
Dominus docnit verbo et monstravit exemplo. Verbo docuit, 
cum dixit Lue. XII : Sint lumbi vestri precincti, et lucerne ar- 
dentes. Ubi Gregorius dicit: Lumbos quippe precingimus, cum 
carnis luxuriam per continentiam coartamus. Exemplo mon¬ 
stravit, quando se circumcidi fecit. Ubi beatus Augustinus 
dicit: Circumcisio Christi quid est nisì castitas nostra, qua Deus 
delectatur in novissimis temporibus ? Quoniam in primo seculo 
preceptum est: e Crescite et multìplicammi et rcplete terrarn ’. 
Et dim impleta est, et nunc precipitur, ' ut qui habent uxores 
shit tamquam non habentes \ ' Et sunt eunuchi, qui seipsos ca- 
straverunt propter regnum celorum Mat. XIX. c Qui potest 
capere, capiat \ Ac si dixisset aliis verbìs: Qui non potest ca¬ 
pere et seìpsum castrare noluerit, regnum celorum non possedebit. 
Et nos itaque oportet circumcidi, non in carne, sed in spiritu, 
et preputium nostrum, id est vitium omne, a nobis abscidi, ut 
simus sancii et inmaculati in medio nationis prave et perverse, 
inter quos luccamus sicut luminaria in mundnm, verbum vite 
continentes. Apostoli autem, non Christi, sed Ghiratdini Se- 
galelli, male servant castitatem. Nani, ut michi dixerunt, quando 
vadunt per mundum, ad meretrices declinant et in domibus, in 
quibus hospitantur, si a lascivis mulieribus sollicitantur ad pec- 
catum sive ad peccandum, consentiunt eis, et parva est pugna 
quia, sicut Ecclesiasticus dicit XXIII: homini fornicarlo omnis 
panis dulcis. Item Eccli. XIX: Et si ab imbecillita te virìum veteiur 
peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. Ideo dicit 



338 


SALIMBENE DE ADAM 


Osee IIII: Quonìam ipsi cum meretricibus conversabantur et cum 
e flemma tis sacriftcabant. Et populus noti intelligens vapulabit. Si 
fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Inda. Item qui huius- 
modi sunt cito per aliqua signa mutuo se cognoscunt. Ideo 
addit Ecclesiasticus XIX: Ex visu cognoscitur.vir, et ab occursu 
faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et visus dentium 
et ingressus hominis enuntiant de ilio. De muliere vero sic ait 
XXVI : Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpe¬ 
bra illius agnoscetur. Ideo Ecclesiasticus XLII docet: In medio 
mulìerum. noli commorari. De vestìmentis enim proccdit tynea 
et a muliere iniquitas viri. Sed isti stulti, qui se dicunt Apo- 
stolos, tota die discurrunt per civitates mulieres videndo. Quod 
est contra Scripturam que dicit Eccli. IX: Noli circumspicere 
in vicis civitatis nec oberraveris in platcis illius. Averte facieni 
tuarn a muliere compta et non circumspicias mulierem alienam. 
Gregorius: Non licet aspicene quod non licei concupiscere. Nam 
concupiscentia spadonis dcvirginavit iuvenculam, Eccli. XX. Co- 
gitat enim virgo sive iuvencula, quando aspicitur a spadone, 
dicens: ' Si isti religiosi, qui spadones debent esse iuxta ver- 
bum Domini, qui dicit: Sunt eunuchi , qui se castraverunt 
propter regnum ce lo rum, non reputant peccatum Iasciviam car- 
nis, ego quare reputabo? Et ita dant ei malefaciendi occa- 
sionem nec non et sibi ipsis. Ideo Ecclesiasticus dicit IX: Vir¬ 
ginali ne conspicias, ne forte scandalizeris in de cor e eius. Quod 
bene faciebat Iob, qui dicebat XXXI : Pepigi fedus cum oculis 
meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Audiant isti stulti, 
qui libenter mulieres aspiciunt, quid Ecclesiasticus dicit IX: 
Propter speciem mulieris multi pcrierunt, et ex hoc concupi¬ 
scentia quasi ignis exardescet. Ideo conqueritur Ieremias in 
persona cuiuslibet stulti Tren. Ili: Oculus meus depredatus est 
ammani mearn in cunctis filiabus urbis vice. Unde Augustinus: 
Impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Ideo sapiens dicit 
Prover. IIII: Oculi tui recta videant, et palpebre tue precedant 
gressus tuos. Item Eccle. II : Sapientis oculi in capite eius, 
stultus in tenebris ambulat. Item Apostoli Ghirardini Segaleili 
masculi in masculos turpitudinem operantur , maxime scnes cum 



CRONICA 


389 


iunioribus , qui ingrediuntur ad eos, ut dixerunt michi. Et ideo 
aut conbustione aut carcere essent digni. Unde Ys. XLII : 
Laqueus iuvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. 

De commendatione castitatis, de qua plures auctoritates sanctorum po- 

nuntur inferius. Require supra similiter carta CCLXIII1. 

Hinc Apostolus dicit prima ad Cor. VI: An nescitis quia 
iniqui regnum Dei noti possidebuntf No lite errare! Neque for¬ 
nicava neque ydolis servenlies ncque adulteri neque molles neque 
masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi 
neque maledici neque rapaces regnum Dei • possidebunt. Hinc 
Dominus in lege precepit Levitici XX: Qui dormierìt cum 
masculo coitu femineo, uterque operati sunt nefas, morte morian- 
tur. Sanguis eorum sit super eos. Item isti Apostoli credunt 
quod possint facere quod Apostolus dicit I ad Cor. IX: Num- 
quid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi 
si cut et ce te ri Apostoli et fratres Domini et Cephas? Aut so lus 
ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Hac 
auctoritate confisi et freti, credentes se esse Apostolos, duce- 
bant secum dominam Tripiam, sororem fratris Guidonis Pu- 
tagii, qui multis annis prefuit omnibus, nec non et multas 
alias mulieres, que eis ruine occasio estiterunt. Ideo Apostolus 
dicit: Ab ornili spetìe mala abstinete vos, I Thessa. V. Moyses 
etiam feminas precepit interfici Numeri XXXI. Dixit enim: 
Cur feminas reservastìs? Nonne iste sunt que deceperunt filios 
Israel ad sugestionem Balaam et prevaricari vos fecerunt in 
Domino super peccato Phosgor, unde et percussus est populusf 
Ergo mulieres que noverunt viros in coitu iugulate. De hac 
materia dicit beatus Ieronimus: Crede michi quod non potest 
toto corde esse cum Deo, qui femìnarum accessibus copulatili'. 
Item idem: Flammigero igne percutit femina conscientiam paritcr 
habitantis. Item idem: Ubi femina erit cum viris, non deerit 
viscarium diaboli. Item idem: Periculose libi ministrai, cuius 
vultum frequenter attendis. Item Augustinus: Inter omnia cer- 
t amina Christianorum graviora sunt prelia casti tatis, de qua 



390 


SALIMBENE DE ADAM 


continua pugna et rara victoria. Item Augustinus: Continentiam 
iubes? Da quod iubes et tube quod vis. Ad hanc materiam per- 
tinet quod dicebat beatus Grisantus, cum a puellis virginibus 
temptaretur et ad peccandum sollicitaretur: ' Exurge, Domine, 
in adiutorium michi, die anime mee: « Salus tua ego sum ». 
Quis enim istam pugnam a diabolo excitatam vincere prevalet, 
nisi tua prò eo fuerit dextera dimicata? Errat qui se putat 
castitatem perfectam suis nisibus obtinere. Nisi enim tuo ymbre 
fuerit extincta fiamma libidinis, non potest animus venire quo 
pergit \ Puellas autem virgines quasi viperas perorrebat. Ia- 
cebat autem in oratione inmobilis et amplexus earum et oscula 
quasi sagitarum ictus scuto sue fidei excipiens, clamabat ad 
Dominum dicens: 'Exurge, Domine’, et cet. Quid ergo facient 
miseri Apostoli Ghirardini Segalelli, qui tota die discurrunt 
per civitatem mulieres videndo? Audiant ergo, quid Scriptura 
dicit : 

Subtrahe ligna foco, si vis extinguere flammam, 

Si carnis motus, ocia, vina, dapes. 


Item Apostolus precipit I ad Cor. VI: Fugite fornicationem. 

Persequitur, si tu sequeris, fugiendo fugatur, 

Si cedis, cedit, si fugis, illa fugit. 


Item super ilio verbo, quod dicitur de Salomone III Reg. X: 
Cum iam senex esset, depravatum est cor eius per mulieres: 

Si Lotli, Sansonem, si David, si Salomonem 
Femina decepit, quis modo tutus erit? 

Tertia ratio, quare isti Apostoli non sunt in statu salutis, 
est quia, quantum ad habitum eorum pertinet, videntur se 
obligasse ad apostolicam vitam. Apostolis autem Dominus ita 
precepit Mat. X: Notile possidere aurum neque argentimi neque 
pecuniam in fonis vestris. Isti autem seu aliqui eorum vendunt 



CRONICA 


391 


donnmculas suas, ortos, agros et vineas et non dant paupe- 
ribus, sed reservant et portant florinos aureos secum, et sant 
sibi ipsis in scandalum loculi reservati. Item Dominus ita pre- 
cepit Lue. XII: Vendite que possìdetis et date helemosinatn. Ubi 
tlicit Augustinus: Venditis rebus nostris nullum maius pretium 
accepimus quam nos ipsos; talibus etiim implicati nostri non 
(eramusj. 

Quod dominus noster Iesus Christus liabuit in se illa tria, que sunt fun- 
damentum omnium religionum, scilicet obedientiam, paupertatem 
et castitatem, sine quibus religiosis salus esse non potest. 

Et nota quod ista tria, de quibus sujjra dixi, omnium re¬ 
ligionum sunt fundamentum, sine quibus nulli religioso poterit 
esse salus; imnio qui aliquo istorum caruerit, nequaquam reli- 
giosus poterit nuncupari. Ideo dicit beatus Iacobus II: Quù 
cumque enim totani legem servaverit, ojfendat autem in uno, factus 
est omnium reus. Item Eccle. IX: Qui in uno peccaverit, multa 
bona perdet. Dominus autem omnia supradicta in seipso habuit, 
iuxta ver bum quod scriptum est Act. I : Cepit Iesus facere et 
docere. Nani prius fecit, postea docuit. De eius obedientia dicit 
Apostolus ad Phili. II: Humiliavit semetipsum factus obediens 
usque ad mortem, mortem autem crucis. De eius paupertate dicit 
Apostolus II ad Cor. Vili : Scitis enim gratiam domini nostri 
lesti Christi, quoniam propter nos egenus factus est, cum esset 
dives, ut illius inopia vos dìvites esselis. Item Mat. Vili: Vulpes 
foveas habent et volucres celi nidos, ftlius autem hominis noti 
habel ubi caput suum reclinet. De eius castitate sufficiunt su¬ 
pradicta. Et sicut beatus Augustinus dicit loquens de matre 
Christi: Cum de peccatìs agitur et cet., sic et de filio eius pe- 
nitus est dicendum. 

De stultitiis Apostolorum fratris Ghirardini Segalelli, que multe sunt, sed 
XII ponamus tantummodo, et sufficit nobis. Item require infra carta 
CCCCLXXIIII. 

Ulterius de Apostolis fratris Ghirardini Segalelli dicendum 
est quod multiplex est eorum stultitia. Et prima, quia acephali 



392 


SALIMBENE DE ADAM 


sunt, id est sine capite; que est stultitia magna, quia, sicut 
dicit sapiens in Prover. XI: ubi non est gubernator, populus 
corruet. Ideo vox demonum potest esse illa que habetur I 
Macha. XII : Non habenl principem et adiuvantem. Nunc ergo 
expugnemus illos et tollamus de hominìbus memoriam eorum. 
Secunda istorum stultitia est, quia vadunt soli aliqui eorum. 
Quod Christus non docuit, immo, sicut scribit Luchas X, misit 
illos binos mite faciern suarn in omnem civitatem et locum, 
quo erat ipse venturus. Hinc sapiens dicit Eccle. IIII: Melius 
est duos simul esse quarn unum, habenl enim emolumentum so - 
cietatis sue. Si unus ceciderit ab altero fulcietur. Ve soli! quia, 
cum ceciderit, non habet sublevantem. Et si dormierint duo, fo- 
vebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? Et si quìspiam preva- 
luerìt contra proximum, duo resistunt ei. Tertia istorum stultitia 
est, quia tota die sunt vagabundi et ociosi et discurrentes per 
mundum sine utilitate. Ideo de talibus conqueritur Dominus 
Iere. XIIII: Hec dicit Dominus populo buie, qui dilexit movere 
pedes suos et non quievit, et Domino non piacilit: Nunc recor- 
dabilur iniquitaium eorum et visitabit peccata eorum. Item Osee 
XI : Effraim pascit ventum et se qui tur estum. Tota die mendatium 
et vastifaleni multiplicat, et fedus cum Assyriis iniit et oleum 
in Egyptum ferebat. Quarta istorum stultitia est, quia sub di¬ 
sciplina non sunt. De qua dicit Apostolus ad Hebre. XII : Fili 
mi, noli negligere disciplinavi Domini, neque fatigeris, dum ab 
eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigai, flagellat autem 
omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate, tamquam 
filiis nobis offerì se Deus.. Quis enim filìus, quem non corripit 
pater ? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti 
sunt omnes, ergo adulteri et non filii estis. Ideo dicit sapiens 
in Prover. Vili: Accipite disciplinam meam et non pecuniam, 
doctrinam magis quam aurum eligite. Item Prover. V: Iniquilates 
sue capiunt ìmpium, et funibus peccatorum suorum constringetur. 
Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stul- 
titie sue decipietur. Ideo dicit propheta: Disciplina tua correxit 
me in finem, et disciplina tua ipsa me docebil. Item Sap. XII: Cum 
nobis disciplinam das, inimicos nostros multiplicìter flagellas. 



CRONICA 


393 


Quod novitiis et rudibus necessarius sit instructor, demonstrat Apostolus. 

Quinta istorum stulticia est, quia, cum alie religiones dent 
noviter intrantibus, scilicet novitiis, instructores et magistros, 
qui eos de bonis moribus et honestis et religiosis et regularibus 
statutis et observantiis doceant, isti nullum instructorem habent; 
que est magna stultitia, quia, cum bestie et volucres nascuntur 
et cetera, statim habent a natura quod debent, anima vero 
hominis creatur a Deo sicut tabula rasa, et ideo indiget in- 
structore, quia, sicut Ieronimus dicit: agricole, cementava et 
fabt i metallorum lignorumque cesores, laìiarii quoque et fullo- 
nes et ceteri, qui variam suppcllectilem et villa opuscula fabri- 
cant, absque doctore non possunt esse quod cupiunt. Ideo istis 
Apostolis, non Christi, sed fratris Ghirardini Segalelli, qui 
sine doctore sunt, potest adaptari quod dicitur in libro Iudic.: 
In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod 
sibi rectum videbaiur hoc faciebat. Et ponitur ista clausula in 
libro Iudicum quater. Semel in XVII capitulo et in subsequenti 
capitulo bis, scilicet in principio et in fine, et iterum in fine 
libri. Ideo in Apulia in quodam castro, ubi dixerunt rustici : 
* Omnes sumus capetanei et bona gens ’, fugati sunt a quodam 
barone de Francia, qui ad imperatorem ibat. Requirebant enim 
ab eo passagium, quod et dedisset, si capitaneum invenisset. 
Quod autem novitiis et rudibus necessarius sit instructor, de¬ 
monstrat Apostolus ad Hebre. dicens XII : Patres quidem car- 
nis nostre habuimus eruditores, et reverebamur eos. Non multo 
magis obtemperabimus patri spirituum et vivemus? Et illi quidem 
in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudie- 
bant nos, hic miteni ad id quod utile est in recipìendo sanctifi- 
cationem eius. Omnis autem disciplina in presentì quidem vide tur 
non esse gaudii, sed meroris, postea autem fructum pacatissimum 
exercitatis per eam reddet ìustitie. Si quis autem det instantiam, 
prò eo quod Dominus dicit Io. VI: Est scriptum in prophetis: 
'Et erunt omnes docibiles Dei quod alius doctor nisi Deus 
necessarius non sit, dicimus quod hoc, quod Dominus hic 
dicit, implebitur potissime in vita eterna, sicut dicit Ys. LIIII: 



394 


SALIMBENE DE ADAM 


Ponam universos filios luos cioctos a Domino. Hinc Apostolus, 
ad Hebre. ait Vili: Non docebit unusquisque proximum suum et 
unusquisque fratrem suum dicens: ' Cognosce Dominum quoniatn 
omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum, quia pro- 
pitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non 
memorabor. Et sumitur hoc de Iere. XXXI. 

Sexta istorum stultitia est, quia vadunt hospitando de domo 
in domum, que est vita nequam , sicut Ecciesiasticus docet XXIX. 
Dominus etiam dixit Lue. X: Nolite transire de domo in do¬ 
mum. Isti autem assimilari possunt illis, quibus Dominus ve 
imprecatuc Mat. XXIII: Ve vobis, scribe et Pharisei, hypocrite, 
qui comedilis domos viduarum, orationes longas orantes; propter 
hoc amplius accipietis iuditium. Item talibus convenire potest 
quod dicit Apostolus II ad Timo. Ili: Ex bis enim sunt qui 
penetrant domus et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, 
que seducunlur variis desideriis, semper di scentes et nunquam 
ad scientiam veritatis pervenientes. 

Septima istorum stultitia est, quia dimittunt illud offitium, 
ad quod sunt apti, scilicet ut sint custodes vaccarum et por- 
corum et ut agriculturam exerceant. Debent ergo accipere 
ligonem et fodere terram, que spaliosa et lata cultoribus indiget, 
sicut dicitur Gen. XXXIIII. 

Octava istorum stultitia est, quia intromittunt se de offitio, 
quod non pertinet ad eos, et ad quod exercendum omnino 
inepti sunt: volunt enim docere et predicare. Quod offitium 
duo requirit, scilicet scientiam et ministerium commissum ab 
eo qui dare potest. 


Ostenditur hic quod hi qui alios docere volunt debent habere scientiam 
aut infusam aut acquisitam, et si utramque simul, melius erit. 

De scientia, quam debent habere hi qui docere alios volunt, 
dicitur Eccli. XVIII: Ante quam loquaris, disce. Sed dicunt 
isti, qui se Apostolos nominatiti 'Dominus, qui dixit: « Di¬ 
lata os tuum, et implebo illud », dabit verbum evangelifantibus 
virlute multa et dabit voci sue vocem virtutis. Nam Apostolis 



CRONICA 


395 


aperuit sensum, ut itilelltgeretti scripturas, sicut habetur Lue. 
ultimo. Hinc Apostolus Paulus dixit ad Gala. I: Notum vobìs 
facio, fratres, Evangelium, qued evcmgelifatum est a me, quia 
non est secundum hominem. Neque enìm ego ab homine accepi 
illud neque didici, sed per revelationem Iesu Christi. Qui ergo 
dedit Apostolis, dabit et nobis, quia noti est abbreviata manus 
Domini, ut dicit Ys. LIX, nec invalida facta, ut habetur Nu¬ 
meri XI. Hinc Ioel ait II: Filii Syon, exultate et leiamini in 
domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitie et descendere 
faciet ad vos ymbrem matutinum et scroiinum sicut in principio 5 . 
Quibus dicimus quod ista facta fuerunt in primitiva Ecclesia, 
quando Christus per seipsum Apostolos doouit et per Spiritum 
Sanctum doceri fecit. De primo sic habes Mat. V: Aperiens 
os suum, docebat eos dicens: Beati pfauperes) s(piritu), q(uoniam) 
i(psorum) est r(egnum) celorum. Item Lue. XXI : Ego enim 
dabo vobis os et sapientiam, cui non po(terunt) re(sistere) et 
contradicere omnes adver(sarii) v(estri). Item Lue. ultimo: Tutte 
aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas. De secundo sic 
habes Io. XVI: Cum autem venerit ille spiritus veritatis, do- 
cebit vos omnem veritatem. Item dicimus quod privilegia pau- 
corum non faciunt legem communem. Salomon enim et Apo¬ 
stoli sapientiam habuerunt infusam de grada speciali. Alii vero 
studere debent, ut adiscant, quia, sicut dicitur in Iob XXVIII : 
sapientia non invenitur in terra suaviter viventium. Et multa 
secuntur ibi de dificultate habendi sapientiam. In VII etiam 
capitulo libri Sapientie de sapientia multa dicuntur. Baruch 
etiam homini suadet, ut sapientiam adiscat, dicens Baruch III: 
Disce, Israel, ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ititi sit intellectus, 
ut scias simul, ubi sit longiturnilas vite et victus, ubi sit lumen 
oculomm et pax. Et quamvis Deus instruxerit Moysen, cui et 
dixit Exo. XXV: Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi 
in monte monstratum est, non tamen nocuit Moysi, quod erti- 
dìtus erat in orniti sapientia Egyptiorum, et quod e rat potens 
in verbis et in operibus suis Act. VII. Similiter, quamvis Paulus 
per revelationem Evangelium habuerit, nichil nocuit ei, quod 
Gamalielem doctorem habuerat, sicut ipse dicit Act. XXII. Hinc 



39 6 


SALIMBENE DE ADAM 


Ieronimus dicit: Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis legem 
Moysì et prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spirìtualibus 
telis postea doceret confidenter. Item quod illi qui alios docere 
debent prius indigeant instructore, ab Apostolo nos habemus 
II ad Thimo. II: Que audisti a me per multos testes, hec coni- 
menda fidelibus hominibus, qui ydottei erunt et alios docere. Item 
ipse idem Paulus, qui edoctus erat a Domino et instructus, 
utebatur libris et scripturis divinis; unde et Tymotheo IIII 
mandavit in secunda epistola: Penulam, quam reliqui Troade 
apud Carpimi, veniens affer tecum et lìbros, maxime autem men- 
branas. Item, quamvis Moyses habuerit auxilium Dei secum 
habendo columnam nubis per diem et eamdem in igne per 
noctem, ad cuius inditium et castrametabantur et castra mo- 
vebant, tamen non recusavit auxilium hominis, scilicet Obab 
cognati sui, cui et dixit Numeri X: ' Proficiscimur ad locum, 
quem Dominus daturus est nobis. Veni nobiscum, ut benefaciamus 
tibi, quia Dominus bona promisi t IsraeliCui re spondit: ' Non 
vadam tecum, scd revertar in terram meam, in qua natus sum 
Et ille: ' Noli 5 , inquit, ' nos relinqucre. Tu enim nosti, in qui - 
bus locis per desertum castra ponerc debeamus, et eris ductor 
noster. Cumque nobiscum veneris, quicquid optimum fuerit ex 
opibus, quas nobis daturus est Dominus, dabimus tibi'’. Mirum 
videtur, quare Dominus contra Moysen non est iratus, qui 
ductorem hominem petit, cum Deum ductorem haberet, sicut 
dicit Ys. LXIII : Spiritus Domini ductor eius fuit. Sic addu- 
xisti populum tuum, ut faceres tibi nomen glorie. De isto ducatu 
habetur in fine Exodi. De quo etiam sic dicitur Hystoriis: 
Igitur mense primo anni secundi, in prima die mensis erexit 
Moyses tabernaculum, et operuit illud nubes, cum lux serena 
esset, non procellosa, sed lucida, non tamen per quam transiret 
aspectus, qualem decebat Dei presentiam; et ad nebule illius ele- 
vationem deinceps moverunt castra et ad depositionem; et dum 
stabat super tabernaculum, et ipsi stabant. Eratque ignis in nocte. 
In primo libro Reg. Vili Dominus ostendit se habere prò 
malo, quod filii Israel petiverunt regem. Unde dixit ad Sa- 
muelem: c Audi vocem populi in omnibus que locuntur tibi. Non 



CRONICA 


397 


e nini te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos Et tamen 
Dominus de regibus, quos habituri erant filii Israel, in duobus 
locis fecerat mentionem, scilicet Gen. XVII, ubi Dominus sic 
dixit ad Abraham: Faciam te crescere vehementissime et ponam 
te in gentibus, regesque ex te egredientur . Item in Deutero. 
XVII, similiter facit mentionem de rege dicens: Non poteris 
alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. 
Iacob etiain patriarcha idem sensisse videtur, scilicet quod 
habituri essent filii Israel regem, dicens Gen. XLIX: Non nufe- 
retur sceptrum de Inda et dux de femore eius, donec veniat qui 
mittendus est, et ipse erit expectatio genlium. 

• 

Nota quod primus Hebreorum rex non fuit de tribù Iuda nec etiam 
ultimus. Et ideo illa scriptum sic potest intelligi : Non auferetur 
sceptrum de Inda , id est de Iudaico populo. Iudei enim ante Hero- 
dem ex progenie Mathathie regem habebant, qui fuit ex tribù Levi. 

In quo notabis quod nec primus, quem habuerunt, de Iuda 
fuit, scilicet Saul filius Cys de tribù Beniamini, nec ultimus, 
quando venit Christus, scilicet Herodes Ascalonita, qui fuit 
gentilis et alterius gentis; per quod manifestissime tempus 
adventus Christi Iudei cognoscere potuerunt. 

Quare Dominus potius ostendit se turbatum ex eo, quod filii Israel pe- 
tierunt regem, quam ex eo, quod Moyses hominis petivit ducatum. 

Fit igitur questio ex predictis, quare Dominus potius ostendit 
se turbatum ex eo, quod filii Israel petierunt regem, quam ex eo, 
quod Moyses hominis petivit ducatum, cum Dominus per colum- 
nam nubis in die et ignis in nocte ductor esset eorum, sicut ha- 
betur Neemie IX. Solutio: Dicimus quod Dominus non debuit 
turbari de Moyse, quia Moyses sic petiit ducatum hominis, ut 
tamen ducatum Dei semper precipuum reputaret. Filii autem 
Israel petendo regem sic ponebant speni in homine, quem 
regem habere volebant, quod de Deo difidebant, qui sepe li- 
beraverat eos, sicut habetur in libro Iudicum per totum et 
in principio primi Regum. Ideo dicit Psalmista: Et tributa- 
veruni eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum, 



398 


SALIMBENE DE ADAM 


sepe tiberavit eos. Ipsi autem ex ace > baverunt cum in consilio suo 
et Immillati sunt in iniquitatibus suis. Ideo talibus imprecatur 
Ieremias dìcens XVII: Maledictus homo qui confidit in homine 
et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. 
Ideo dicit Psalmista: Si obliti sumus nomen Dei nostri et si 
expandimus manus nostras ad deum alienimi, nonne Deus re- 
quiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis. Nam 

quicquid agant homines intendo iudicat omnes. 

Mine Ieremias ait XVI: Non sunt absconditi a facie mea, et 
non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis. Hinc Ecclesia- 
sticus dicit XXIII : Omnia videt oculus illius, quoniam oaili 
Domìni milito plus lucidìores super solem, circumspìcientes omnes 
vias homìnum el profundum Qpyssi et hominum corda intuentes 
in absconditas paries. Domino enim Deo, antequam crearenlur, 
omnia sunt agnita, sic et postea perfectimi respicìt omnia. Ad 
idem facit quod dicit Apostolus ad Hebre. 1111 : Nulla creatura 
invisibilis est in con spechi eius. Omnia autem nuda et aperta 
sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. 


Ostenditur hic multiplici exemplo quod non est spernendum auxilium 

hotninis, quamvis habeatur auxilium Dei. 

Igitur Moyses non displicuit Deo ex eo, quod petiit adiu- 
torium hominis, quamvis liaberet auxilium Dei, nec ex eo, 
quod audivit consilium Ietro et fecit secundum eius doctrinam, 
quia Dominus dicit : Qui non est contra vos, òro vobis est. 
Esdras etiam, qui per Spiritimi Sanctum reparavit legent a 
Chaldeis conbustam, non erubuit postea eam corrigere cum 
veteribus codicibus, qui apud Samaritanos remanserant. Do* 
minus similiter Paulum bene sciebat docere, quando in con¬ 
versione sua dixit: Domine, quid me vis facere? sed notuit 
cum tunc docere, imrno misit eum ad hominem Ananiam, 
qui eum instrueret, dicens: Surge et ìngredere civitaiem, et 
dicetur libi, quid te opoi'teat facere , Act. IX. Isti autem, qui 



CRONICA 


399 


se appellant Apostolos et non sunt, nec scientiam habent acqui- 
sitam nec sapientiam infusam et intromittunt se de lana caprina 
et de quinta rota plaustri, dum sine Scriptura predicare vo- 
lunt, quia dicunt truffas et hereses seminant, non intelligentes 
de qui bus locuntur neque de quibus affìrmant, et adiscunt, prò 
pudori a feminis quod viros doceant. Et ne parum sii hoc, qua¬ 
derni facilitate verborum, ìmmo andatici, edisserunt aliis quod 
ipsi non intelligunt. Ideo bene convenit eis quod dicitur in 
Prover. XXVI : Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, 
sic parabola in ore stultorum. Item Eccli. XX: Ex ore fatui 
reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. 
Item Eccli. XXI: Narratio fatui quasi sorcina in via, nam in 
labiis sensati invenielur gratta. Os prudentis queritur in Ec¬ 
clesia, et nerba illius cogitabunt in cordibus suis. Nota quod 
dicit: os prudentis queritur in Ecclesia , non os hominis stiliti. 
Cui convenit quod dicit Micheas VI : Tu seminabis et non metes, 
tu calcabis olivani et non ungeris oleo, et viustum et non bìbes 
vinum. Quod est dicere: Isti ribaldi fratris Gliirardini Segalelli, 
qui se Apostolos appellant, nullum premium accipient de sua 
predicatione, quia nesciunt quid dicunt. Ideo dicit Scriptura 
Osee Vili : Ventum seminabunt et turbinem metent. Et illuci 
Osee X: Arastis irnpietatem, iniquitatem messuistis. 


De aliquibus, quorum petitiones exaudiuntur, et postea inde puniuntur. 

Et nota quod, sicut filii Israel, qui petierunt carnes, fue- 
runt exauditi et postea inde puniti, sicut dicit Propheta: Adirne 
esce eorum erant in ore ipso rum, et ira Dei ascendit super eos, 
sic, quando petiverunt regem, exauditi fuerunt et postea inde 
puniti, secundum quod Dominus dicit Osee XIII: Dado libi 
regem in furore meo et auferam in indignatione mea. De hac 
punitione tam regis quam populi habetur I Reg. XXVIII, 
ubi dixit Samuel ad Saul : Cras autem tu et filii lui mecum 
erilis — scilicet in numero mortuorum, sicut ego suiti, vel in 
Inferno —. Sed et castra Israel tradet Dominus in manu Phy- 
listiim. Qualiter autem hoc factum sit, habetur in fine libri, 



400 


SALIMBENE DE ADAM 


ubi sic dicitur: Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger 
illius et universi viri eius in die illa pariter. Habetur hoc I 
Reg. XXXI. 

0 

De tribus hominibus, qui noluerunt sibi cavere, cum bene possent. 

Et nota quod, sicut iuste punitus fuit Adam, quia noluit 
sibi cavere, cum Dominus dixisset sibi : In quocumque die co- 
mederis ex eo, morte morieris , Gen. II, sic iuste punitus fuit 
Saul, quia noluit sibi cavere, cum de eo esset predictum Nu¬ 
meri XXIIII: Tolletur propter Agag rex eius, et auferetur 
regnum illius. De hoc habetur I Reg. XV: Dixitque Samuel: 
' Adducite ad me Agag regem Amalech ’ et cet. Similiter iuste 
punitus fuit Ahiel de Bethel, qui noluit sibi cavere, sed fecit 
contra imprecationem losue filii Nun rehedificando Iericho, 
ut habetur III Reg. XXII et losue VI. In fine utriusque ca- 
pituli invenies hoc, scilicet de imprecatione et reedificatione. 
Revertamur ad propositum, de quo intendimus specialiter. 

lam perveneram ad bivium pythagorice littere, et completis 
tribus lustris, id est uno indictionum circulo, ab ipsis cuna- 
bulis in gramatica eruditus et attritus, intravi Ordinem fratrum 
Minorum, et statini in novitiatu meo in marchia Anconitana, 
in conventu Fanensi habui doctorem in theologia fratrem Hu- 
milem de Mediotano, qui Bononie sub fratre Aymone didicerat, 
qui postea frater Aymo Anglicus et senex in generalem mini¬ 
strimi Ordinis fratrum Minorum fuit electus et prefuit usque 
ad diem mortis sue, scilicet tribus annis. Et audivi primo anno, 
quo intravi Ordinem, in scolis theologie Ysaiam et Matheum, 
sicut frater Humilis legebat ibidem, et non cessavi postea 
stridere et in scolis audire. 

Cominendatur hic scietitia, et ostenditur quod cum multo studio et la¬ 
bore est acquirenda. 

Et sicut Iudei dixerunt Christo Io. II : XL et sex annis 
edificatimi est templum hoc , ita possum et ego dicere quod XL 



CRONICA 


401 


et sex anni sunt hodie in festo sancti Giliberti, in quo hec 
scribo, in sexta feria, quod Ordinerò fratrum Minorum intravi, 
et agitur annus Domini MCCLXXXIIII ; et non cessavi postea 
studere, et nec sic perveni ad scientiam maiorum meorum, 
sed vere illud Socraticum dicere possum: Hoc tantum scio, 
quod nescìo. Possum ergo adhuc adiscere que ignoro, quia 
grandis michi restat via ad adiscendum, si fuerit vita comesi 
et grandis ignorando mortalibus inest, de qua etiam doctissimi 
conqueruntur. Ideo dicitur Iob XXXVII : Nos quippe involvi- 
rnur tenebrìs. Hinc Ecclesiastes dicit I: Cuncte res difficiles, 
non potest eas homo explicare sermone. Docet beatus Augusti- 
nus, ne homo frangatur in diffcultatibus rerum, que necesse est 
existant, ut ostendatur homini quia homo est. Item Eccle. VII : 
Cuìicta temutavi in sapientia, dixi: c sapiens efficiar ’, et ipsa 
longius recessit a me, multo magis quam erat. Item Eccle. Vili : 
Intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire 
rationem, eorum que fiunt sub sole. Et quanto plus laboraverit 
ad querendum, tanto mìnus inveniet. Etiam si dixerit sapiens 
se nosse, non poterit repperire. Exemplum habes in Gerardo 
de Roxe, qui dixit quod bene prosperarentur qui Colurnium 
intraverant, eo quod intrassent sub scorpionis signo. Falsum 
dixit, quia intraverant in festo sancti Dominici, quando signum 
scorpionis non est. Et statim fuerunt expulsi. Si autem referas 
hoc non ad solem, sed ad lunam, tunc forte verum dixit quod 
intraverunt Colurnium sub scorpionis signo, quia luna quoli- 
bet mense duobus diebus in quolibet signo moratur et plus. 
Verumtainen probari potest adhuc quod falsum dixit, triplici 
ratione: Prima, ut patuit ex eventu, quia expulsi fuerunt tam 
cito. Secunda, quia scorpio animai retrogradum est, quod male 
prenosticari debebat. Tertia, quia Dominus dicit Ys. XLIV: 
Ego sum Dominus, irrita faciens signa divinorum et ariolos in 
furor evi vertens. Et illud Eccle. Vili : Etiam si dixerit sapiens 
se nosse, non poterit repperire. Item Sap. IX: Difficile estima- 
mus que in terra sunt et que in prospectu sunt invenimus cum 
labore. Que autem in celis sunt quis investigabit? Sensum autem 
luum quis scici, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritimi 


SalimbenE de Adam, Cronica. 


26 



402 


SALIMBENE DE ADAM 


sanclum fuum de altissimis? Ut autem habetur sapientia, stu- 
dere debemus et doctores audire. Ideo dicit sapiens Prover. I: 
Audie?is sapiens sapientior erit, et intellìgens gubernacula pos- 
sidcbit. Animadvertet parabolam et intcrpretationem, verba sa- 
pientium et enigmata eorum. Item Prover. XIX: Non cesses, 
fili, audire doctrinam nec ignores sermones scientie. Item Pro¬ 
ver. XXVII : Stude sapienlie, fili mi, et letifica cor meum, 
ut possis exprobranti respondere sermonem. Item Prover. IX: 
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor , solus porta- 
bis malum. Unde illud Prover. XVII: Qui evitat discere, incidet 
in mala. Item Prover. XXIII: Fili mi, si sapiens fuerit animus 
tuus, gaubebit tecum cor meum, et exultabunt renes mei, cum 
lo cu la fuerint rectum labia tua. Item Eccli. I: Fili, concupi - 
scens sapientiam conserva iustitiam, et Deus prebebit illam tibi. 
Item Eccli. IV: Sapientia fìliis suis vitam inspirai et suscipit 
exquirentes se. Item Eccli. VI: Fili, a inventate tua excipe 
doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. Item Eccli. 
VI: Si dilexeris audire, sapiens eris. Igitur hec omnia supra- 
dicta de sapientia ideo diximus propter illos ribaldos stultos 
et indoctos, qui se appellant Apostolos, quia volunt sine scientia 
predicare, nec Scripturam habent nec mores bonos neque vi¬ 
tam bonam, sed vadunt studiando per nnindum et hereses 
seminando. Ideo cuilibet stulto, qui sine Scriptura predicare 
vult, convenit illud Ys. XXXII: Stultus enim fatua loquetur, et 
cor eius faciet iniquitatem, ut perfìciat simulationem, et loquetur ad 
Dominum fraudulenier et vacuavi faciet animam esurientis , quia 
non dicet auditori nisi inutilia et verba truffatori et potum 
sitienti auferet , quia non dabit aquam, id est doctrinam, que 
facit salire in vitam eternam, Io. 1111. Ideo sequitur: Frati- 
dulenti vasa pessima sunt. Ideo melius faceret talis stultus, si 
taceret quia, sicut dicit sapiens in Prover. XVII: stultus si 
tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, in- 
telligens. Item in eodem: Non decent stultum verba composita 
nec principem labium mentiens. Item Prover. XXIIII: Excelsa 
stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. Item Eccle. X: 
Labia insipientis precipitabunt eum. Initium verborum eius stili - 



CRONICA 


403 


ticia, et novissimum oris illius error pessimus. Stultus verbo, 
multiplicat. Et ideo qui imponit stulto silentium, iras mitigai, 
ut dicitur Prover. XXVI. Quod bene voluit facere papa Gre- 
gorius decimus, qui in pieno concilio Lugdunensi cassavit et 
reprobavit cetum istorum stultorum, qui se dìcunt Apostolos 
esse et non sunt. Sed miseria et pigritia episcoporum perniittit 
eos per mundum infructuose vagari. 

De officio predicandi. 

De offitio predicandi sciendum est quod nullus hoc debet 
presumere, nisi ab eo qui dare potest Puerit sibi commissum. 
Unde Apostolus dicit ad Ro. X: Quomodo predicabunt, frisi 
mittanturf De hac missione predicatorum habetur in pluribus 
locis in divina Scriptura. Unde Dominus Moysi dixit Exo. Ili: 
Veni, mittam te ad Pharaonem, fri educas populum meurn, filios 
Israel, de Egypto. Item Ys. VI : Audivi vocem Domini dicentis: 
c Quem mittam, et quis ibit nobisf \ Et dixi: ' Ecce ego, mitte 
me ’. Et dixit: ' Vade, et dices populo huic 3 et cet. Item Iere. I : 
Et dixit Dominus ad me: ' Noli dicere: « puer sum », quoniam 
ad omnia quc mittam te ibis et universa, quecumque mandavero 
libi, loqueris Item Eze. II: Fili hominis, mitto ego te ad filios 
Israel, ad gentes aposlatrices, que recesserunt a me. Patres 
eorum prevaricati sunt pactum meurn usque ad diem Itane, et 
filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. 


Quod aliqui ad predicandum mittuntur a Deo, aliqui veniunt a seipsis, 

sed dominus noster Iesus Christus noluit venire nisi missus. 

De his autem qui non mittuntur a Deo, sed veniunt a 
seipsis, conqueritur Dominus. Quibus iure potest illud prophe- 
ticum coaptari Eze. XIII: Ve qui proplietant de corde suo, qui 
ambulant post spiritum suum, qui dicunt: ' Hec dicit Dominus 
et Dominus non misit eos. De quibus et Salvator in Evangelio 
Io. X loquitur: Omnes, quot quot venerunt, fures sunt et la - 
trones, sed non audierunt eos oves. Qui venerunt dicit, non 



404 


SALIMBENE DE ADAM 


'qui missi sunt’. Ipse eniin ait: Veniebant, et ego non mil- 
tebam eos. In venientibus presumptio temeritatis, in missis ob- 
sequium servitutis est. Isti ergo ribaldi, qui se Apostolos ap- 
pellant et non sunt, qui nec a Deo nec a suramo pontifice 
missi sunt, nec scientiam habent nec sanctam vitam nec offitium 
predicandi sibi commissum ab aliquo qui dare possit, qua 
auctoritate predicare presumunt, non video. Et ideo vere stultos 
se esse demonstrant. Quibus illud Ecclesiastes X optime con¬ 
venire videtur: Labor stultorum ajfliget eos, qui ncsciunt in 
urbem porgere. Item nota quod dominus noster Iesus Christus 
noluit venire, nisi missus. Ideo Iacob patriarcha dixit Gen. 
XLIX: Veniet qui mittendus est. Item Moyses dixit Exo. IIII : 
Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Ille autem qui mitti 
debebat in Ioseph prefiguratus fuerat, de quo dixit Iacob pater 
suus Gen. XXXVII: Fratres iui pascunt oves in Sicchimis, veni, 
mittam te ad eos. Et infra: Missus de valle Hebron venit in 
Sychem. Item de sua missione ipse idem dicit Ys. XLVIII : 
Ex tempore, antequam fierent, ibi era?n, et nunc dominus Deus 
misit me et spiritus eius. Item Mat. XXI: Novissime autem 
misit ad eos filium suum. Item de Iohanne Baptista dicitur, 
quod fuit homo missus a Deo , Io. I. Istis autem ribaldis, qui 
se appellant Apostolos, convenire potest quod Dominus dicit 
Ieze. XIII: Quasi vulpes in deserlis prophete lui, Israel, erant. 
Ideo docet Iohannes I ca(nonica) 1111 : Ilarissimi, nolite omni 
spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint, quoniam 
multi pseudoprophete exieruTit in mundum. Isti sunt illi prophete, 
de quibus Dominus dicit Iere. XXIII: Non mittebam prophetas, 
et ipsi currebant, noti loquebar ad eos, et ipsi prophetabant . Item 
Iere. XIIII: Non misi eos et non prcccpi eis ncque locuius sum 
ad eos. Visionem mendaccm et divinationem et fraudulentiam et 
scductionem cordis sui prophetant vobis. Que omnia plangit 
Iere. in Trenis II de lerusalem dicens: Prophete lui viderunt 
tìbi falsa et stulta, nec aperiebant ìniquitatem tuam, ut te ad 
penitentiam provocarent. Viderunt autem libi assumptioncs falsas 
et eiectiones. Igitur octava stultitia istorum Apostolorum est, 
quia intromittunt se de predicatione et non habent Scripture 



CRONICA 


405 


scientiam nec sensum naturalem, quod tale est, quale si sine 
pennis avis volare vellet, et claudus sine pedibus currere. Item 
tales predicant non in congregatione, sed in dispersione Ghi- 
rardini Segalelli—qui multiplicavit gentem, sed non magni- 
ficavit letitiam—, qui, si essent in Ordine fratrum Minorimi, 
vix permitterentur mensis ministrare vel lavare scutellas seu 
hostiatim ire prò pane. 

Nona istorum stultitia est, quia volunt predicare nec habent 
predicationis offitium sibi commissum ab eo qui dare potest 
et debet, sed sumunt illud a semetipsis; quod est contra illud 
Apostoli ad Hebre. V: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed 
qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Sic et Christus non seme- 
tipsum clarifìcavit. Hinc Apostolus dicit ad Ro. X: Quomodo 
predicabunt, nisi mittantur? Igitur ex predictis patet quod illi 
qui predicare debent ab aliis debent mitti, et non a semetipsis 
venire et predicationis offitium usurpare. 

Probatur pluribus modis quod Dominus, quantum ad litteram, duas tu- 

nicas non_ prohibuit. 

Decima istorum stultitia est, quia omnino contra Apostolum 
faciunt studiose, qui ad Ro. dicit XII: Obsccro vos per mise- 
ricordiam Dei, ut cxhibeatis corpora vestra hostiam viventem, 
sa?ictam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Non 
enim est rationabile eorum obsequium, dum una tantum tunica 
volunt esse contenti, credentes hoc a Domino sibi esse pre- 
ceptum, prò eo quod Apostolis suis dixit Mat. X: neque duas 
tunicas — supple ' habeatis Et ideo ex tali intellectu sequitur 
inconveniens istud, quia contra Apostolum faciunt, qui ad Ro. 
dicit XII: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad 
sobrietatem. Plus enim sapiunt, dum aliter intelligunt Scriptu- 
ram, quam Dominus dixerit intelligendam. Ideo Dominus qui- 
busdam dixit Mat. XXII: Erratis nescientes scripturas ncque 
viriutem Dei. Hoc dixit Dominus Saduceis, qui resurrectionem 
negabant. Ita revera isti etiam Apostoli errant, quia cum Do¬ 
minus dixit: neque duas tunicas habeatis, superfluitatem removit, 



406 


SALIMBENE DE ADAM 


non necessitatem interdixit nec abstulit. Quod pluribus modis 
potest probari. Et primo, quia Salomon in plurali dicit Ec- 
cle. IX: Orniti tempore sint vestimento, tua candida. Secundo, quia 
preter alia vestimenta tunicam Dominus habuit inconsutileni. 
De quibus habetur Ps.: Diviserunt sibi vestimenta mea et super 
vestem meam miserunt sortem. Idem habetur in omnibus Evan¬ 
gelisti, sed sufficit nunc Iohannis testimonium ponere, qui 
sic dicit Io. XIX: Milites ergo, cum cruci fixissent eum, acce- 
perunl vestimenta eius et fecerunt 1111 partes, unicuique militi 
partem. Et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper 
contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: ' Non scindamus 
eam, sed sorciamur de illa, cuius sit 5 . Ut Scriptum impleretur 
dicens: c Pai liti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam mi¬ 
serunt sortem ’. Et milites guidati hec fecerunt. Patet igitur ex 
predictis quod, cum Dominus dixit: neque duas tunicas ha- 
beatis, non intellexit ad litteram, quia homo, qui indiget, 
possit habere plures et ad lavandum sordes et ad lesionem 
frigoris evitandam. Tertio, quia Apostolus I ad Timo. VI in 
plurali dicit: Habentcs alimenta et quibus tegamur, his contenti 
simus. Quarto, quia, sicut testante Domino Act. XX: bealius 
est magis dare quam acciperc, sic bonum est habere, unde 
Scriptura in operibus pietatis possit impleri. Hinc Iohannes 
Baptista dixit Lue. Ili : Qui habet duas tunicas, det non habenti. 
Et qui habet escas, similiter faciat. Ideo dicit Ieronimus: Quic- 
quid corpori nostro sufficere potest et hominum imbecillitati, si 
aliud retines, duas tunicas habes. De penuria autem istorum, 
scilicet victualium et vestimentorum, sic dicit Apostolus I ad 
Cor. Ili: Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi 
sumus. Et iterum in secunda ad Cor. XI : In fame et siti, in 
ieiuniis multis. In fHgore et nuditaie. Et tamen dicebat ad 
PhiIi. IIII: Ego cnim didici, in quibus sunt, sufficicns esse. Scio 
et humiliari, scio et abundare. Ubiquc et in omnibus institutus 
sum, et sa/iari et esurire et abundare et penuriam pati. Omnia 
possum in eo qui me confortat. Item parum infra: Habeo autem 
omnia et abundo. Quare hoc? Audi quare. Quia rnelius est mo- 
dicum iusto super divitias peccatorum multas. Ideo sapiens Pro- 



CRONICA 


407 


ver. dicit X: Non affliget Dominus fame animata insti. Ideo Apo- 
stolus ad Ro. dicit Vili: Quis ergo ?ios separabit a cavitate 
Christi? Tribulatio an angustia an persecutio ati fames an nu- 
ditas an peviculum an gladius? Et cetera que secuntur. 

De superfluitate victualium et vestimentorum. 

De superfluitate autem istorum duorum, scilicet victualium 
et vestimentorum, sic habes. Dicitur et veruni est, immo valde 
et omnino et penitus superfluum est, quod patriarcha Aquile- 
giensis prima die maioris quadragesime quadraginta fercula 
habet, id est ciborum varietates et appositìones, et ita descen¬ 
dendo usque ad sabbatum sanctum qualibet die diminuitur una. 
Et dicit quod hoc facit propter honorem et gloriam patriar- 
chatus illius. Certe isti patriarche Aquilegienses hoc exemplum 
non habuerunt a Christo, qui in deserto XL diebus et XL 
noctibus ieiunavit. Ideo talibus Dominus comminatur Osee 
IIII : Gloriavi eovum in ignominiam conimutabo. Hoc erit quando, 
sicut ibidem dicitur: comcdenl et noti saturabuntur . Nam nullus 
saturari potest ex se ipso. Ideo dicit Ysaias IX: Unusquisque 
cameni bvachii sui vorabìt. Item vide commutationem istius 
glorie Iob XX: Divitias, quas dcvoravit, evomet, et de ventre 
illius extrahet eas Deus. 

Quod Naaman multipliciter excusari potest de vestimentorum super- 

fluitate. 

De superfluitate vestimentorum audi IIII Reg. V, quod 
Naaman princeps regis Syrie, volens a lepra mundari et per- 
gens ad Helyseum, detulit secum vestimentorum mutatoria 
decem. 

De nobili apparatu mensarum nobilumi. 

Sed iste multipliciter excusari potest. Et primo, quia prin¬ 
ceps. Nobilibus enim plura conceduntur tatn ad vestitura quam 



408 


SALIMBENE DE ADAM 


ad victum quam privatis personis, prò eo quod sunt in subli- 
mitatibus constituti. Ideo sapiens dixit Eccle. V: Ubi multe 
sunt opes, multi et qui comedunt ens. Hinc Neemias dixit V: 
Parabatur autem michi per dies singulos bos unus, arietes sex 
electi, exceptis volntilibus, et inter dies decem vina diversa. Et 
alia multa tribuebam. Item de victu Salomonis sic habetur III 
Reg. IIII : Erat autem cibus Salomonis per dies smgulos XXX 
chori simile et sexaginta chori forme, decem boves pingues et 
XX boves pascuales et centum arietes, excepta venatione cervo- 
rum, caprearum atque bubalorum et avium altilium. Sed et pisces 
cotidie ab alienigenis portabanlur. Item de magno apparatu 
quantum ad victum invenies in principio libri Hester, quem 
fecit Assuerus, quando ìnvitavit omìicm populum, qui inventus 
est Susis, a maximo usque ad minimum, et VII dìebus iussit 
convìvium preparari in vestibulo orti et nemoris, quod regio 
cultu et marni consitum erat et cet. Vide in libro. 


De Naaman Syro, qui X mutatoria vestimentorum detulit prophete et 

lavit se septies in lordane. 

Secundo polest excusari Naaman de vestimentorum mul¬ 
tiplicitate, quia talia portabat, ut prophete donaret; magna 
enim petere volebat, scilicet mundationem a lepra, et ideo 
magna dare disponebat. Et forte non vacat a misterio quod 
X sunt precepta decalogi, sicut non vacat a misterio, quod 
septies in lordane se lavit. Et nota quod, post emundationem 
a lepra, miro modo Naaman factus est Deo devotus, ita ut 
dignus esset commendatione divina, Lue. IIII: Multi leprosi 
erant in Israel sub Helyseo propheta, et nemo illorum mundatus 
est nisi Naaman Syrus. Vere dignus fuit commendatione di¬ 
vina. Dixit enim Helyseo, postquam vidit se mundatum, IIII 
Reg. V: Non enim faciet servus tuus ultra holocaustum aut 
vidimavi diis alienis nisi Domino. Similiter ille erat alienigena, 
quem Dominus mundavit a lepra et quem postea de recogni- 
tione benefìtii commendavit dicens Lue. XVII: Nonne X man¬ 
dati sunt, et novem ubi sunt? Non est inventus qui rediret et 



CRONICA 


409 


darei giordani Deo nisi hic alienigena. Item Naaman ante mun- 
dationem a lepra commendatili - , quod per eum Deus miraculum 
fecit, UH Reg. V: Naaman princeps mililie regis Syrie erat 
vir magnus apud dominum su-um et honoratus. Per illum enim 
dedit Dominus salutem Syrie. Erat autem vir fortis et dives, 
sed leprosus. Tertio excusari potest Naaman de vestimentorum 
multiplicitate, quia non erat obligatus sub aliqua lege sicut 
Iudei, de quibus dicitur: lpsi obligali sunt et ceciderunt. Hinc 
est, quod Dominus dixit eis, quando fecerunt vitulum in Oreb 
et adoraverunt sc.ulptile et mutaverunt gloriavi suam in simili- 
tudinem vituli comedentis fenum , Exo. XXXyi: c Iam mine de- 
pone ornatum tuum, ut sciam, quid faciam tibi 5 . Deposuerunt 
ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb. 


De superfluo ornatu mulierum, et de diminutione vestimentorum in ali- 

quibus viris. 

De superfluo ornatu sic habes in Ysaia III: Pro eo quod 
elevate sunt filic Syon et ambulaverunt extenlo collo et nutibus 
oculorum ibant et plaudebant et ambulabant et pedibus suis com¬ 
posito gradii incedcbant, decalvabit Dominus verticem filiarum 
Syon, et Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet 
Dominus ornamentum calciarnentorum et lunulas et torques et 
monilia et armillas et mitras et dìscriminalia et periscelides et 
miirenulas et olfatoriola et inaures et anulos et gemmas in f ronte 
pendentes et mutatoria et pallìola et linteamina et acus et specula 
et syadones et vittas et teristra. Et erit prò sitavi odore fetor, 
et Pro zona funiculus, et prò crispanti crine calvitium, et prò 
fascia pectorali cilitium. De diminutione vestimentorum sic 
habes in Ysaia XX: In tempore ilio locutus est Dominus in 
marni Ysaie filii Amos dicens: f Vade et solve saccum de lumbis 
tuis et calciamenta lolle de pedibus tuis 5 . Et fecit sic, vadens 
nudus et discaltiatus. Et dixit Dominus: ' Sicut ambulavit servus 
incus Ysaias nudus et discalciatus, trium annorum signum et por- 
tentum erit super Egyptum et super Ethyopiam, sic minabit rex 
Assyriorum captivitatem Egypti et transmigrationem Ethyopie, 



4 io 


SALIMBENE DE ADAM 


invernati et sentirti, nudarti et discalcia/am, discoopertis na- 
tibus ad ignotniniam Egypli ’. Item IIII Reg. I, cum qucsisset 
rex Israel a nuntiis, quos miserat ad Heliam, dicens: ' Cuius 
figure et habitus est vir ille, qui occurrit vobis et lo cuius est 
verba hec, dixerunt: « Vir pilosus et zona pellicea accinctus 
renibus ». Qui ait: « Helyas 7/iesbites est » 3 . Item de Iohanne 
Baptista sic habetur Mat. Ili: Ipse autem lohannes habebat ve¬ 
stirne ntum de pilis carnelorum et zonain pelliceam circa lumbos 
suos. Esca autem eius erat locuste et mel silvestre. Et ideo a 
Domino meruit commendari Mat. XI : Quid existis in deserium 
videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui molli bus vestiuntur 
in domibus regum sunt. Et impleta est Scriptura que dicit II 
ad Cor. XI: Non enim, qui seipsum commendai, ille probatus 
est, sed quem Deus commendat. Ille commendavit seipsum, qui 
dixit primo Macha. X: Interroga et disce, quis sim ego et ceteri 
qui auxilio sunt michi. Quarto et ultimo excusari potest Naa- 
man de vestimentorum multiplicitate, quia gentiles curialiores 
et liberaliores erant quam Iudei, qui nimis erant avari; quod 
verbis et exemplis monstrari potest. Nam in Luca dicitur XVI, 
quod, cum Dominus contra avaritiam disputaret, audiebani 
omnia hec Pharisei, qui erant avari, et deridebant illuni. 


Quod munus Ieroboam non fuit nobile exenium propter IIII, nisi forte 

propter misterium excusetur. 

Item in III libro Regum habetur XIIII quod Ieroboam rex 
Israel dixit uxori sue quod tolleret in manti sua X panes et 
portaret Aehie Siloniti, et daret sibi et consuleret eum de filio 
suo, qui infirmabatur infirmitate, de qua mortuus est, utrum 
vivere posset nec ne. Quod si fuit regale munus et nobile, 
tu qui Iegis diiudica. Et dicimus quod non, propter IIII. Et 
primo ex parte mittentis, quia, sicut optimi est optinia addu- 
cere, sic nobilis est nobilia dare. Erat enim rex, et ideo eum 
decebat regale munus mittere. Hinc rex Alexander dixit cui- 
dam, qui munus suum recusabat, eo quod humili sue fortune 
discoveniens erat: 'Non considero’, ait, 'quid te oporteat 



CRONICA 


411 

acci pere, sed quid me deceat dare \ Secundo, ex: parte nuntii, 
quia regina erat, que illud portabat. Tertio, ex parte persone, 
cui mittebatur, quia propheta erat, cui etiam Ieroboam muìtum 
tenebatur, utpote qui ei regnum contulerat. Quarto, ex parte 
rei, quam postulabat ab eo, scilicet ut consuleret Dominum 
prò vita filii sui. Sed non fuit mirum, si vile munus misit, 
tum quia avarus, ut babet Iudeorum natura, tum etiam quia, 
quamvis modo esset rex, tamen servus Salomonis estiterat. Nisi 
forte dicamus quod non vacat a misterio, quod decem panes 
misit, ve] propter X precepta, quibus vivit qui ea observat, 
vel quia decem tribus Iudaici populi sibi contulerat Domino 
concedente, cum Salomoni indignatus fuisset; que X tribus 
in X scissuris prophetici pallii significate fuerunt, III Reg. XI. 
Naaman vero princeps militie regis Syrie detulit viro Dei, 
scilicet Helyseo prophete, X talenta argenti et sex milia aureos 
et decem mutatoria vestimentorum, quamvis Helyseus non ac- 
ceperit. Iam enim intelligebat filium Dei venturum, qui pre- 
cepturus erat Mat. X: Gratis accepistìs, gratis date. 

De nobili dono A9aelis quod detulit Heliseo. 

Azael quoque alius princeps regis Syrie, cum iret ad con- 
sulendum virum Dei, scilicet Helyseum prophetam, prò rege 
suo Benadab, qui infirmabatur ad mortem, ex precepto regis 
tulit secum numera, omnia bona Damasci, onera XL camelorum. 


Ad quantam miseriam quidam stultus devenit propter erroneum intelle- 
ctum, tu qui legis considera. 

é 

Igitur patet ex predictis quod Apostoli Ghirardini Sega- 
lelli valde stultizant, quia non habent rationabile obsequium, 
dum volunt una tunica esse contenti, credentes sibi a Domino 
hoc esse preceptum, quia ad litteram hoc Dominus non pre- 
cepit. Insuper exponunt se discrimini frigoris et magne infir- 
mitatis seu etiam mortis, quam de facili cito possent incurrere. 
Nullum enim debet interficere semetipsum. Hinc sapiens dicit 



412 


SALIMBENE DE ADAM 


Eccle. VII: Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. 
Ideo in Iob sic habetur de quibusdam stultis: Sublati sunt ante 
tempus suum, Iob XXII. Item cura una tunica, qua solummodo 
utuntur, exponunt se multis miseriis tam pediculorum, quos 
excutere non possunt, quam etiam sudoris et pulveris et fetoris, 
quia tunicam nec excutere nec lavare possunt, nisi remanse- 
rint nudi. Unde quadain die dixit quedam mulier duobus fra- 
tribus Minoribus deridendo: ' Noveritis quod habeo unum 
Apostolum nudum in lecto meo, et erit ibi, quousque tunica 
sua siccetur, quam lavi 5 . Audientes hoc fratres Minores cepe- 
runt ridere de fatuitate tam mulieris quam stiliti Apostoli. Ideo 
beatus Ieronimus dicit quod nec affectate sordes nec exquisite 
delitie Deo placent. De sordibus sic habes Eze. XXII: Sordida 
nobilis, grandis ìnteritu. Item Iere. in Trenis I : Sordes eius 
in pedìbus eius, nec recordata est finis sui. Item Apoc. ultimo: 
Qui in sordibus est, sordescat adhuc. De delitiis sic habetur 
Prover. Vili : Delitie inec esse cum filiis hominum , dicit sapientia 
increata. Sed non decent stultum delitie, nec servum dorninari 
principibus , Prover. XIX. Ideo dicit Apostolus I ad Timo V: 
Vidua que in delitiis est vivens mortua est. 


Quod Dominus ordinavìi his qui Evangelium annuniiant de Evangelio 

vivere , quod potest multipliciter demonstrari. 

Undecima istorum Apostolorum stultitia est quia volunt 
de helemosinis vivere nec habent, quid rependant his qui 
helemosinas sibi faciunt. Nani testante Salomone Prover. XXII, 
sicut qui accipit mutuum servus est fenerantis , sic qui recipit 
servitium obligatur ad beneficium rependendum. Sed isti iLlit- 
terati sunt et ydiote, et ideo nec predicare nec missas cele¬ 
brare possunt, et defraudant illos, a quibus accipiunt helemo¬ 
sinas, et illos qui eas habere debent, seilicet fratres Minores 
et Predicatores, quia, sicut dicit Apostolus prima ad Cor. IX: 
ordinavit Dominus his qui Evangelium annuntiant de Evangelio 
vivere. Quod potest multipliciter demonstrari. Et primo, quia 
propheta dicit: Sumite psalmum et date lympanum , id est sumite 



CRONICA 


413 


spiritualia et date temporalia, dicit glosa. Secundo, quia Apo- 
stolus prima ad Cor. dicit IX: Si nos vobis spiritualia semi- 
navimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? Quasi 
diceret: Non est magnum, quia meliora sunt spiritualia quam 
temporalia. Unde dicit: Si alìi potesiatis vestre participes sunt, 
quare non potius nos? Tertio, quia ad Ro. XV dicit: Si spi- 
rìtualìum eorum participes facti sunt ge/itiles, debent et i?i car- 
nalibus ministrare eis. Quarto, quia ad Gala. VI dicit idem 
Apostolus: Communicet autem is qui catechizatur verbo ei qui 
se catechizat in omnibus bonis. Quod est dicere: Ille qui instruitur 
debet communicare instructori suo omnia bona sua. Quod bene 
fit in Francia. Nam, quando habitabam ibi, dixerunt michi 
sacerdotes quod de omnibus bonis parochialium suorum exi- 
gunt decimas, etiam de agniculis et pullis gallinarum. Quinto, 
quia Dominus ita dixit Lue. X: In cadem autem domo manete, 
edentes et bibentes que apud illos sunt. Dignum est enìm ope- 
rarius mercede sua. Quod etiam probat Apostolus multis exem- 
plis, ut habetur prima ad Cor. IX, dicens: Quis militat suis 
stipendiis unquam? Quis piantat vineam et fructum eius non 
comedit? Quis pascit gregem et de lacte gregis non manducatf 
Numquid secundum hominem hec dico, an et lex hec 11071 dicit? 
Scriptum est enìm in lege Moysi, Deutero. XXV: ‘ Non alli- 
gabis os bovi trituranti'’. Numquid de bobus cura est Deo? An 
propter nos utique hec dicit? Nam propter nos scripta sunt, quo- 
viam debet in spe qui arai arare et qui triturat in spe fructus 
percipiendi. 


Quod Apostoli Ghirardini Segalelli propter 1111 graviter peccant helemo- 
sinas accipiendo et beneficia non rependendo. 

Illi igitur Apostoli Ghirardini Segalelli, accipiendo hele- 
mosinas et non rependendo beneficia, IIII mala faciunt. Primum, 
quia sine utilitate gravant Ecclesiam. Et ideo adaptari eis po- 
test quod de viduis Apostolus dixit prima Timo. V: Si quis 
fidelis habet viduas, subministret illis. et no fi grave tur Ecclesia, 
ut his que vere vidue sunt sufficiat. Secundum, quia defraudant 



414 


SALIMBENE DE ADAM 


iilos, quibus de iure helemosine sunt concesse, quia ordinavit 
Dominus his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, I 
ad Cor. IX. Tertium, quia decipiunt illos, quorum helemo- 
sinas comedunt. Ideo Dominus de eis dicit Osee IIII : Peccata 
populi mei comedcnt, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas 
eorum. Quartum malum istorum est, quia obligant semetipsos 
et in solvendo non sunt. Ideo dicit Ps: Ipsi obligati sunt et 
ceciderunt. Hitic sapiens dicit Prover. VI: Fili mi, si spopon- 
deris prò amico tuo, defixisti apud extraneum mamim — sive 
animavi — tuam. Illaqucatus es verbis oris tui et captus propriis 
sermonibus. Item Eccli. Vili: Non spondeas super virtutem 
tuam. Quod si spoponderis, quasi restituens cogita. 

De fratre Boncompagno, qui assignabat rationem, quare una tunicula 

volebat esse contentus. 

Ideo sapienter faciebat frater Bonuscompagnus de Prato ex 
Ordine fratrum Minorum, qui erat sacerdos et predicator et 
bonus clericus et litteratus et spiritualis homo. Nani cum in 
conventu Pisano IIII annis cum eo habitassem, et quolibet 
anno quilibet frater acciperet duas tunicas novas de garbo, 
ipse nisi unam et illam veterem volebat accipere. Cum autem 
interrogassem eum quare sic faciebat, respondebat michi di- 
cens: * Frater Salinbene, Apostolus dicit quod unusquisque 
propriam mercedevi l'ecipiet secundum suum laborem, et quod 
unusquisque prò se rationem reddet Deo, quam edam Deus 
exiget, cum dicet: Redde rationem villicationis tue, cum inter- 
rogabit opera nostra. Augustinus edam dicit quod tempus non 
sufficit singulis, quanto magis non sufficit omnibus? Vix enim 
prò ista, quam accipio, poterò satisfacere Deo ’. Hinc sapiens 
dicit Prover. XXII : Si enim non habes unde restituas, quid cause 
est, ut tollat operimentum de cubili tuo? Revera i 1 le non habet 
unde restituat, qui tamquam pauper recipit temporalia et non 
rependit spiritualia sibi helemosinas facienti, et ideo dans est 
quasi exactor, qui tollit operimentum de cubili accipientis, 
quia caritative, dedit. et caritas est que operit multitudinem 



CRONICA 


415 


peccatorum. Ideo beatus Bernardus dicit: Ad iuditium hele- 
mosinas recipiunt qui de peccatis dominorum non satisfaciunt. 
Certe Apostolus, magnus predicator et doctor, libere poterat 
sumptus accipere ab illis, quibus predicabat, et tamen absti- 
nebat, sicut ipse dicit prima Cor. IX: Si nos vobis spirilualia 
seminavimus, magnum est, si nos carnatia vestra metamus? Si 
alii potestalis vestre participcs sunt, quare non potius nos? Sed 
non usi sumus hoc potestate, sed omnia sustinemus, ne quod 
ojfendiculum demus Evangelio Chris ti. Item II ad Thessa. Ili 
dicit : Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat vos imitavi nos, 
quoniam non inquieti fuimus inter vos ?ieque gratis pa/iem man- 
ducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die 
operantcs, ne quem vestrum gravaremus, non quasi non habue- 
rirnus potestaiem, sed ut nosmetipsos formavi daremus vobis ad 
imitandum nos. Item in prima ad Thessa. IIII : Rogamus autem 
vos, fratres, ut abundetis magis et operarli detis, ut quieti sitis 
et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus ves/ris, sicut 
precipimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt 
et nullius aliquid desideretìs. Item in secunda ad Cor. XII dicit: 
Quid est enim, quod minus habuislis prc ccteris Ecclesiis, nisi 
quod ego ipse non gravavi vos? Donate michi hanc iniuriam. 
Ecce hoc tertio paratus sum venire ad vos et non ero gravis 
vobis. Non enim quero que vestra sunt, sed vos. Item in secunda 
ad Cor. XI dicit: In omnibus autem manifestus sum vobis. Aut 
numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, 
quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? Alias Ec- 
clesias expoliavì accipiens stipendium ad ministerium vestrum. 
Et cum essem apud vos et cgerem, nulli onerosus fui. Nam 
quod michi deerat supplevcrunt fratres qui venerunt a Macedonia, 
et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. Est veritas 
Chris li in me, quoniam hec gloriatio non infringetur in me in 
regionibus Achaie. Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Quod 
autem facio et faciam, ut amputem occasionerà eorum qui volunt 
occasionem, ut in quo gloriantur tales inveniantur sicut et nos. 
Nam et eiusrnodi pseudo-Apostoli sunt operarii subdoli, transfi- 
gurantes se in Apostolos Christi. Et non mirum. Ipse enim 



4 i6 


SAL1MBENE DE ADAM 


Sathanas transfigurat se in angelum lucis. No?i est ergo magnum, 
si ministri eius trans figurentur velut ministri iustitie, quorum 
finis erit secundum ofi era ipso rum. 

Quod multi ribaldi et seductores acceperunt habitum Segalelli, ut facilius 

scelera operentur. 

Sic ad litteram inter Apostolos Ghirardini Segalelli ingre- 
diuntur ribaldi et seductores et deceptores et latrones et for- 
nicatores, et multa turpia cura mulieribus faciunt necnon et 
cum pueris, postea redeunt ad ribaldariam. Unde Iere. IX: 
De malo ad malum egressi suiti. Item II Io.: Multi seductores 
exierunt in inundum. Item ad materiam supradictam pertinet 
quod Apostolus dicit Act. XX: Argentimi et aurum aut vestem 
nullius concupivi ; ipsi vos scitis quoniam, ad ea que michi opus 
erant et his qui me cum sunt, ministraverunt manus iste. Omnia 
ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos 
ac meminisse verbi domini Jesu, quoniam ipse dixit: ' Beatius 
est magis dare quam accipere'’. Mine beatus Bernardus dicit: 
Apostolus, doctor gentìum, predicator vcritatis, predicans Evan- 
gelium noluit comederc panem de Evangelio , ut dicitur secunda 
Thessa. Ili: ncque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed 
in labore et fatigatione , cum Dominus tamen ordinaverit vivere 
de Evangelio, ubi dixit: Dìgnus est operarius mercede sua. 
Quale ergo fiet iuditium clericis nostri temporis, qui Evange- 
lium non predicant et panem de altari otiosi manducant? Non 
laborant ut rustici, non pugnant ut milites, non evangelizant 
ut clerici. Et quia nullum ordinem tenent, ibi erunt, ubi ' nul- 
lus ordo, sed sempiternus orror inhabitat \ Patet igitur ex pre- 
dictis quod isti Apostoli Ghirardini Segalelli multum stultizant, 
dum volunt de helemosinis vivere et non liabent quid spiri¬ 
tuale rependant. Et hoc patet multis exemplis. Et primo 
exemplo de clericis supraposito, qui cum optime in Ecclesia 
prebendati sint, tenentur facere illud offitium, propter quod pre- 
bendas acceperunt, scilicet predicare, missas cantare, confes- 
siones peccatorum audire, consilia salutifera dare, prò vivis 



CRONICA 


417 


et defunctis orare, sanctam vitam habere et conversationem 
sanctam et honestam omnibus intuentibus demonstrare, sicut 
docet Apostolus Petrus I canonica II: Conversationem vestram 
inter gentes habenies bonam, ut in eo quod detractant de vobis 
tamquam de malefactoribus, ex bonis operìbus vos considerantes, 
glorificent Deum in die visitationis. Et tamen ista non faciunt, 
vel quia nolunt, quia potius volunt sequi consolationes mun- 
danas et carnales, vel certe quia non habent scientiam, unde 
velie possint. Secundo exemplo Moysi, cui a Ietro dictum fuit 
Exo. XVIII: Noìi bonam, inquit, rem facis. Stutto labore con- 
sumeris, et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires est 
negotium, solus illud- ?ion poteris sustinere. Sed audi verba mea 
atque consilia, et erit Dominus tecum. Acquievit Moyses nec 
erubuit vir Deo plenus consilium gentilis. Si sic faceret Ge- 
rardinus Segalellus, scilicet audiret verba atque consilia, rediret 
ad ligonem cum rusticis suis et custodiret porcos et vaccas, 
et melius faceret quam eundo stultizando per mundum et 
pauperes homines defraudando de helemosinis suis et fastidium 
Christiano populo inferendo, qui de tanta multitudine religio- 
sorum mendicantium nimie pregravatur. Sed frustra talia dici- 
mus, quia no?i amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes 
gradìtur. Item Prover. XXI : Omnis via viri recta sibi videlur, 
appendit autem corda Dominus. Item Prover. XII : Via stiliti, 
recta in oculis eius, qui autem sapiens est, audii consilia. 


De duobus Ordinibus, scilicet fratrum Predicatorum et Minorum, qui in 
veteri Testamento prefigurati fuerunt. [Nota etiam de hac materia 
supra ad c. CCXVI]. 

Patet igitur ex predictis quod isti duo Ordines, scilicet 
fratrum Minorum et Predicatorum, qui vitam (sanctam) et 
scientiam habent, iniquitatem sanctuarii portare debent, secun- 
dum quod Dominus ad Aaron dixit Numeri XVIII: Tu et 
filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii. 
Et tu et Jilii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. Sed 
et fratres tuos de tribù Levi et sceptrum patris tui sumes tecum. 


Salimbene db Adam, Cronica. 


27 



4 iS 


SALIMBENE DE ADAM 


prestoque sint, ut ministrent libi. Tu miteni et filii tui ministra- 
bitis in tabernaculo testiinonii. Excubabuntque Levite ad precepta 
tua et ad cuncta opera tabernaculi, ita dumtaxat ut ad vasa 
sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos 
pereatis sitnul. Sint autem tecum et excubent in custodiis taber¬ 
naculi et in omnibus cerinioniis eius. Per supradicta patet quod 
isti duo Ordines debent habere famulos sibi servientes, qui 
clericis non equentur. Per hoc autem quod sequitur: Alieni- 
gena non miscebitur vobis et cet. usque ibi : Si quis extremus 
accesserit, occìdetur, datur intelligi quod Ghirardinus Segalellus 
cum suis Apostolis non debet se intromittere de offitio istorum 
duorum Ordinum, quoniam isti sunt iili duo Ordines, qui pre¬ 
figurati in Ieremia fuerunt sub nomine piscatorum et venato- 
rum, sicut abbas Ioachym dilucidavi aperte. 

Nota quod in piscatoribus intelliguntur fratres Minores, in venatoribus 

Predicatores. 

Dicit enim Dominus per Iere. XVI : Ecce ego mittam pi- 
scatores niultos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Ad litteram, 
quando Christus venit in mundum natus de Virgine, piscatores 
elegit, quos misit. De quibus dicitur Mat. 1111 : Erant enim 
piscatores, et ait illis: ' Venite post me, et faciam vos fieri pi¬ 
scatores hominum'. Et statini sequitur ibidem de vocatione 
aliorum duorum fratrum, scilicet Iacobi Zebedei et Iohannis, 
qui piscatores similiter erant. Sequitur in Ieremia: Et post hec 
mittam eis mullos vcnatores, et venabuntur eos de omni monte 
et de omni colle et de cavernis petrarum, quia oculi mei super 
omnes vias eorum. Salva expositione abbatis Iohachym, quam 
non legi multi sunt anni, videtur michi quod ista particula 
ultima, in qua de venatoribus agitur, Ordini magis congruat 
sancti Dominici quam sancti Francisci, non solum quia in 
Esau significatus fuit Ordo ille, qui fuit vir Venator et qui 
filias Heth accepit uxores, scientias scilicet seculares, sicut 
predictus abbas exponit, verum etiam quia magis ad exteriora 
egreditur ad venandum animas hominum de omni monte et de 



CRONICA 


419 


omni colle el de cavernis petrarum, quamvis et alter Ordo hec 
eadem faciat, maxime in partibus ultramontanis. Nani in Ytalia 
excusant se, si non egrediuntur, prò eo quod milites et potentes 
et nobiles in civitatibus habitant; et in villis et castris here- 
mitoria habent, in quibus fratres Minores habitant, qui satis- 
facere secularibus possunt. 


Nota quod dictator prosequitur hic de Ordine beati Francisci, qui est 

Ordo suus ; de quo etiam require infra, ubi est evidentiora dicturus, 

carta CCCCLXXXVII et.... 

• 

Porro Iacob, vir simplex, in tabernaculìs habitabat, quia 
Ordo Minorum quieti contemplationis et orationis et devotionis 
magis deditus fuit quam alter Ordo in Esau designatus. Sane 
quod in Zacharia scribitur XIII : Et convertam manum meam ad 
parvulos, et erunt in omni terra, dicit Dominus, specialiter ad 
Ordinem fratrum Minorum pertinere videtur. De quibus subdit: 
Partes due in ea disperdenlur et deficient, et ter Ha pars reliti- 
quetur in ea. Et educam terliam partem per ignern et urani eos, 
sicut uritur argentimi, et probabo eos, sicut proba tur aurum. 
Ipse vocabii nomen meum, scilicet Ordo Minorum sive parvu- 
lorum, et ego exaudiam cum. Dicam: ' Populus meus es et 
ipse dicet: ' Dominus Deus mcus\ Isti parvuli prefigurati fuerunt 
in illis parvulis, de quibus Esau quesivit a Iacob fratre suo 
dicens Gen. XXXIII: ' Quid sibi volunt isti et si ad te per- 
iìnent? \ Respondit: ' Parvuli sunt, quos donavit inichi Deus 
servo tuo ’. Item isti sunt parvuli, de quibus habetur Mat. XIX: 
Oblati sunt lesti parvuli, ut manns eis imponeret et oraret. Di- 
scipuli autem ìncrepabant eos. — Quia aliquando primitivo tem¬ 
pore aliqui cardinales non nniltum favorabiles erant quod Ordo 
iste consurgeret. — Iesus vero ail eis — quia summus pontifex, 
scilicet domnus Innocentius tertius, cardinalibus dixit—: ‘ Si- 
nile parvulos et nolite eos prohibere ad me venire. Talium est 
enim regnum celorum ’. Hec dixit papa Innocentius tertius 
postquam vidit celitus visionem sibi divinitus demonstratam 
de Ecclesia Lateranensi, que minabatur ruinam pre nimia 



420 


SALIMBENE DE ADAM 


vetustate, et a quodam pauperculo humili et despecto fuit mi- 
rabiliter, ne omnino caderet, sustentata. Sequitur: Et cum impo- 
suissei eis manus, abìit inde. Quia tunc temporis papa Inno- 
centius tertius beato Francisco et sociis suis XII, quos secum 
ad papam duxerat ad suum Ordinem confirmandum, clericas 
fecit et regulam et Ordinem confìrmavit et offitium predicandi 
commisit. — Agebatur tunc annus Domini MCCVII. — Et dein- 
ceps tam cardinales Romane curie quam summi pontifìces 
Ordinem beati Francisci totis viribus dilexerunt, cognoscentes 
et oculata fide videntes quod fratres Minores utiles sunt Ec¬ 
clesie et mundo dati sunt ad saluteni. De hac materia parvu- 
lorum Mar. X sic habetur post ea que dieta sunt in Mat. : 

' Amen dico vobis: quisquìs non rece perii regnum Dei velut 
parvulus, non intrabit in illud \ Et cotnplexcins eos et imponens 
marnivi super illos benedicebat eos. De parvulis ista sufìiciant. 

De Apostolis Christi, qui in veteri Testamento in multis figuris prefigu¬ 
rati fuerunt. 

Duodecima stultitia Apostolorum fratris Ghirardini Segalelli 
fuit et est quia nimis altum nomen et nobile imposuerunt sibi, 
quod ribaldis minime convenit, ut Apostoli nominentur, quia 
de Domino dicitur Lue. VI, quod vocavit discipulos suos et 
elegit XII ex ipsis, quos et Apostolos nominavit. Isti prefigurati 
fuerunt in XII patriarchis, qui filii Iacob fuerunt, quos edam 
congregavit, cum mori deberet, quibus multa predixit futura, 
et propriis benedictionibus benedixit. De quibus habetur Gen. 
XLIX. Sic et Christus fecit quando implevit illud propheticum 
Soplionie I : Preparavit Dorninus hostiam, sanctificavil vocatos 
suos. Ideo Apostolis congregati in cena dixit Lue. XXII : 
Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, ante quam 
patiar. Item in XII principibus synagoge sive Israelitici populi 
prefigurati fuerunt, de quibus in multis locis habetur. Et de 
Apostolis dietimi fuerat Ps.: Constitues eos principes super 
omnem ferravi. Istis adaptari potest quod dixit Senacherib de 
principibus suis Ys. X: Numquid non principes mei simul reges 



CRONICA 


421 


sunt? Sic etiam dixit Christus, cura ait Lue. XXII: Ego di- 
spono vobis, sicut disposuit mìchi palei- meus regnum. Sed pater 
sic disposuit quod fecit eum regem, sicut ipse dicit Ps.: Ego 
autem constitutus sum rex ab eo super Syon montem sanclum 
eius. Ergo Apostoli simul reges erunt. Item in XII fontibus 
in Helym inventis, de quibus habetur Exo. XV. Item in XII 
bobus, qui in tempio Domini mare eneum sustentabant. De 
quibus habetur III Reg. VII. Item in XII leunculis Salomonici 
throni. De quibus habetur III Reg. X. Et in XII panibus, 
qui super mensam, que in tabernacolo coram Domino stabat, 
diebus sabbatorum calidi ponebantur. De quibus habetur Exo. 
XXV et in fine libri. Item in XII principibus, qui ex pre- 
cepto Domini missi sunt ad explorandam terram, de quibus 
habetur Numeri XIII. 


Quod Barnabas et Paulus XII Apostolis additi sunt, sicut in veteri Te¬ 
stamento fuerat prefiguratum. 

Item de figura LXXII discipulorum. 

Quod autem XII Apostolis duo superadditi sunt, scilicet 
Barnabas et Paulus, de quibus habetur Act. XIII: Ministran- 
tibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus: 
c Segregate michi Barnabam et Saulum in opus quo assumpsi 
eos\ totum prefiguratum fuerat in veteri Testamento, quando 
Iacob patriarcha, qui XII filios habebat, dixit Ioseph filio suo 
Gen. XLVIII: Duo fitti fui, qui nati sunt libi in terra Egypti, 
ante quam huc venirem ad te, mei erunt. EJjtraym et Maitasses 
sicut Ruben et Symeon deputabuntur michi. Reliquos autem, quos 
gcnueris post eos, lui erunt et nomine fiat rum suonivi vocabuntur 
in possessionibus suis. Item in Moyse et Aaron prefigurati fue- 
runt, quia, sicut illi duo fratres eduxerunt synagogam de 
Egypto, sic Barnabas et Saulus gentilitatem extra ydolatriam 
eduxerunt, ut in terram promissionis inducerent, scilicet ca- 
tholice fidei credere facerent et Romane Ecclesie incorporarent, 
ydolorum superstitiositate relieta. Talis est expositio abbatis 
Ioachym. Porro quod dicit beatus Lucas X: Post hec designava 



422 


SALIMBENE DE ADAM 


Domiiius et alios LXX duos, a misterio non vacat. Fuerunt 
enim et isti prefigurati in Exo. XV, ubi dicitur quod filii 
Israel venerunt in Helym, ubi eratit XII fontes aquarum et 
LXX palme. Item Numeri XI, ubi Dominus dixit ad Moysen: 
Congrega michi LXX viros de senioribus, quos nosti, quod se- 
nes sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi fedcris 
faciesque stare tecum, ut descendam et loquar tibi et aufcrani 
de spirita tuo tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, 
et noii tu solus graveris. Apostoli vero Ghirardini Segalelli nec 
in duodenario numero nec in septuagesimo prefigurati leguntur, 
sed sicut scriptum est, si tamen de eis scriptum est: Dinu- 
vierabo eos, et super arenam mulliplicabuntur. Et iterum: Mul¬ 
tipli cali sunt super numerum. Item Apostoli interpretantur missi. 
Isti autem missi non sunt, immo venerunt ex seipsis; et pro- 
hibitum est eis a Romano pontifice, scilicet papa Gregorio 
decimo, in pieno concilio Lugdunensi, ne penitus veniant. 
Nullus autem venire debet, sicut supra ostendi, nisi a Deo 
mittatur vel ab eo qui tenet locum Dei in terra. Unde Domi¬ 
nus Iere. VII : Misi ad vos omnes servos meos prophetas per 
dieta, consurgens dilucido et mittens. Item: Misit ver bum suum 
et sanavit eos. De quo etiam dicitur: In eternum, Domine, per- 
manet verbum tuum. Verbum enim prolatum non mittitur neque 
in eternum permanet. 


Multiplici exemplo demonstratur quod isti ribaldi non se debent Apo- 

stolos nominare. 

Patet igitur quod multum stultizant isti ribaldi, qui se Apo- 
stolos nominant, presertim cum Apostolus dicat I ad Cor. 
XV: Non sum dignus vocari Apostolus. Posita sunt itaque tria 
exempla, quare isti non se debent Apostolos appellare. Primum, 
quia filius Dei ad certuni numerum Apostolos et discipulos 
ordinavit. Secundum, quia illi, ante quam mitterentur, in ve- 
teri Testamento prefigurati fuerunt. Tertium, quia Apostolus 
hoc nomine se dicit indignum. Quartum est, quia male cessit 
diabolo, qui se nimis elevavit. Unde Ys. XIIII: Quomodo ce- 



CRONICA 


423 


ciclisti de celo, lucifer, qui mafie oriebaris? Cor misti in terram, 
qui vulnerabas gentes. Qui dicebas in corde tuo: * In celimi con- 
scendam, super astra Dei exaltabo solium meum. Sedebo in monte 
testamenti, in lateribus aqnilonis. Ascendam super altitudinem 
nubìuni, similis ero altissimo ’. Verumtamen ad Infernum detra- 
heris, in profundum taci et cet. Item in Eze. XXVIII sic ha- 
betur de eo: Tu signaculmn similitudinis, plenus sapientia, per- 
fectus de cor e, in delitiis Paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pre- 
tiosus operimentum tuum et cet. usque ibi: Et peccasti, et eieci 
te de monte Dei et perdidi te, 0 Cherub protegens, de medio 
lapidimi ignitorum. Et elevatimi est cor tuum in decor e tuo. In 
terram proìeci te , ante faciem regimi dedi te, ut cernerent te. In 
multiludine iniquitatum tuarum et in iniquitate negotiationis tue 
poUnisti sanctificationem tuam. Producam ergo ignem de medio 
tui, qui comedat te in cinerem super terram in conspectu omnium 
videntium te. Omnes qui viderint te in gentibus obstupescent 
super te. Niellili factus es et non eris in perpetuavi. Hinc Apo- 
stolus dicit cuilibet elevanti se supra id quod non decet Ro. 
XI: Noli alluni sapere, sed lime. Si enim Deus naturalibus 
ramis non pepercit, ne forte nec libi parcat. Idem habetur II 
Petri II : Sì enim Deus angelis peccantibus non pepercit et ce- 
tera. Quintum, quia male cessit parentibus primis. Unde super 
ilio loco: Que non rapili tunc exsolvebam dicit glosa: Quia 
Adam voluìt rapere divinitatem, ideo perdidit felicitatevi. Hinc 
Cacharias dicit XIII: Adam exemplum meum ab adolescentia 
mea. Item quidam dixit: 

O lasso me, ke fu temptato, 
rum fo Adam el Paradhiso. 

Ki volse piu ke noi fo dato, 
perde lo bene o era miso. 

Per^o ne prego ogne amadhor, 
ke no alce tanto '1 core, 
ke cadila in terra e sia damnato. 



424 


SALIMBENE DE ADAM 


Item alius dixit : 


Adam, Adam, primus homo, 
tu damnatus es prò pomo. 

Quod sumpsisti contra Deum, 
hoc te fecit esse reum. 

Adam, Adam, quid fecisti, 
quare stolam amisisti, 
qua indutus, inmortalis 
eras angelis equalis ? 

Adam, Adam, quid querebas? 
Deus eras [et] nesciebas 
te maiorem, es contemptus, 
vere minor es inventus. 


Responsio. 

Serpens nequam me decepit. 
genus meum sic deiecit. 

Miserere mei, Deus ! 
ad te clamat Adam reus. 

Item alius dixit: 

Boni sun li sparici e li funci, 
e meio sun le pecor a ki le mun^e. 

Ki pulire troppo ad alto e no li ^un9e, 
kadhe in terra e tutto se de^un^e. 

Revera ita accidit istis Apostolis fratris Ghirardini Segalelli, 
qui se Apostolos nominant, cum sint ribaldi et deceptores, 
qui ligonem vitant et laborare recusant, quibus vaccas et por- 
cos custodire magis incomberet seu purgare latrinas aut alia 
vilia opera exercere vel saltem agriculture insistere. 



CRONICA 


425 


De duobus bonis que in istis Apostolis esse videntur. 

Nec aliquod bonum in eis video nisi apparentiam quandam 
quantum ad exteriorem habitum, quem portare videntur secun- 
dum apostolicam formam, sicut pictorum traditio a tempore 
Christi usque ad dies nostros perduxit, ostendens Apostolos 
nagareos fuisse cum capillis longis et barba prolixa et cum 
mantello circa scapulas involuto. Porro aliud bonum, quod in 
eis notari potest est, quia circa annulli Domini millesimum 
CCLX ceperunt apparere, quo anno verberatorum devotio per 
Ytaliam facta est; quo etiam anno, ut Ioachite dicunt, inchoatus 
est status Spiritus Sancti, qui in tertio statu mundi in viris 
religiosis operari debet quadam proprietate misterii, ut lucidius 
in subsequentibus declarabimus. 


Quod abbas Ioachym de istis Apostolis nichil predixit, sicut de fratribus 

Minoribus et Predicatoribus ante predixerat, nec non et de septem 

Ordinibus, quos post Antichristi ruinam predixit esse venturos. 

Mirum est autem quod abbas Ioachim de istis Apostolis 
in scriptis suis nullam videtur facere mentionem, sicut fecit 
de Ordine fratrum Minorum et fratrum Predicatorum, quos 
in multis figuris veteris Testamenti, ante quam mundo appa¬ 
rerei, venturos esse predixit, sicut in hac cronica et in alia 
et in tertia et in quarta nec non et in tractatu, quem de He- 
lyseo feci, optime et pluries demonstravi. Per quod factum 
istorum Apostolorum omnino redditur michi suspectum et pe- 
nitus contemnendum, quia, si ex Deo fuissent, abbas Ioachym 
nequaquam eos sub silentio preterisset. Nam in libro Figura- 
rum, sicut frequenter legi, describit septem Ordines post ruinam 
Antichristi esse futuros, ex quibus adhuc nullus eorum mundo 
apparuit. Quod ex hoc cognoscitur, quia describit eorum for¬ 
mam vivendi et quantum ad habitum et quantum ad alium 
conversandi et ieiunandi modum. Quapropter implebitur in 
Apostolis istis quod de Phariseis Dominus discipulis suis di- 
xit Mat. XV: Omnìs plantaiio, quam non filantavit pater meus 



426 


SALIMBENE DE ADAM 


celestìs , eradicabitur. Sinite illos! Ceci sunt et duces cecorum. 
Cecus miteni si ceco ducatum presiet, ambo in fovea/n cadunt. 

De Gamaliele et eius consilio. 

Ideo Gamalihel Phariseus, legis doctor honorabilis universe 
plebi , magister Pauli, utile consilium dedit principibus sacer- 
dotum et aliis in concilio congregatis. Iste Gamalihel, ut dicit 
Clemens in epistola, quidam fuit discipulus Apostolorum sicut 
Nichodemus et de consilio Apostolorum inter Iudeos erat, ut 
sepe mitigaret iram vel furorem eorum adversus eos. Locutus 
est ergo Gamalihel in concilio in hunc modum: Viri Israelite, 
adtendite vobis, quid acturi estis super hominibus istis. Quasi 
dicat: Non debetis subito iudicare, sed expectare, quia, si 
opus eorum est tantum opus hominum, per se destruetur. Si 
autem est opus Dei, stabit nec poterit destrui. Et hoc ostendit 
exemplo duorum, scilicet Thedde et Iude Galilei. De quibus 
in Iosepho et in Hystoriis sufficienter habetur. In Actibus vero 
Apostolorum sic habetur, Act. V: Discedite ab hominibus istis 
et sinite illos, quoniam, si est ex hominibus consilium hoc aut 
opus, dissolvetur; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere 
eos, ne forte Deo repugnare inveniamini — sive videamini. Hinc 
beatus Bernardus dicit: Herodiana malicia et Babilonica cru- 
delitas est ?iascentern velie extinguere religionem et allidere par- 
vulos Israelis. Si quid enitn ad salutem pcrtinens, si quid reli- 
gionis oritur, quicumque resistit, quicumque repugnat, piane 
cum Egyptiis parvulos Israelitici germinis necarc conatur, immo 
cum Herode nascentem persequitur Salvatorelli. 

Revertamur iam nunc ad fratrem Hugonem Provincialem 
ex Ordine Minorum, qui erat unus de maioribus clericis de 
mundo et spiritualis homo et magnus predicator et magnus 
Ioachita, ut que dicenda sunt prosequamur. 

Anno Domini MCCXLVII1, cum essem cum frate Hugone 
in provincia Provincie apud castrimi Arearum, ubi Saccati 
sumpserunt initium, et ubi habitabat frater Hugo, accepi ab 
eo quod habebat de expositione abbatis Ioachym super IIII 



CRONICA 


427 


Evangelistas et ivi ad civitatem Aquensem et habitavi ibi in 
conventa fratrum Minorum, et scripsi cum socio meo illam 
expositionem abbatis Ioachim prò generali ministro fratre Io- 
hanne de Parma, qui similiter maximus erat Ioachita. 

De civitate Aquensi et de sancto Maximino et de Maria et Martha et 

Labaro et sancto Cedonio et sancta Marcilla. 

Est autem Aquis civitas archiepiscopalis sanissima, habens 
magnani frumenti copiam, subtus Massiliam per XV miliaria, 
in qua primo prefuit archiepiscopus sanctus Maximinus, qui 
fuit unus de LXXII discipulis Christi. Hic duxit secum Mar- 
tham et Mariani Magdalenam et La^arum, cum venit de ultra - 
marinis partibus in odium Christi a Iudeis expulsus et positus 
ab eis in navi sine velo et remige. Sed ex voluntate divina 
Massiliam aplicuerunt; in qua processu temporis La^arus, quem 
Dominus suscitavit a mortuis, episcopus fuit, et scripsit librum 
de infernalibus penis, sicut oculis suis ipse conspexerat. Sed 
audivi, cum essem Massilie et de hoc libro inquirerem, quoti 
ex negligentia et incuria custodis Ecclesie conbustus sit liber. 
Habuit similiter secum sanctus Maximinus beatum Cedonium, 
qui fuit cecus, quem Dominus illuminavit ; de quo dixerunt 
discipuli Domino: Radi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut 
cecus nasceretur . Habuit et Marchiani in societate sua, pedis- 
sequam Marthe, que fuit mulier, que Domino predicante excla- 
mavit in turba dicens: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, 
que suxisti. Ista Marcilla, famtila Marthe, vitam sancte Marthe 
conscripsit; que postmodum Viennam pergens et ibi Evatige- 
lium Christi predicans, post decimum annulli a dormitione 
sancte Marthe in pace quievit. Porro in civitate Aquensi plus 
habitabat comes Provincie, qui fuit pater regine Francie, uxo- 
ris sancti Lodoici, qui bis transfretavit, et regine Anglie; tum 
quia sanissima civitas, tum etiam propter reverentiam sancti 
Maximini, qui ibi archiepiscopus fuit. 



428 


SALIMBENE DE ADAM 


De comite Provincie, qui in loco fratrum Minorum voluit sepeliri, et de 
sancta Elisabeth, que voluit istud idem, sed fratres noluerunt. 

Mortuus est etiam ibi comes et sepultus extra civitatem 
in quadam parvula Ecclesia, ut vidi oculis meis, in nobilis¬ 
simo et pulcherrimo sepulchro, quod fìlia sua regina Francie 
fieri fecit. Libenter enim voluit sepeliri in Ecclesia fratrum 
Minorum, sed fratres Minores non permiserunt, quia tunc tem- 
poris sepulturas penitus recusabant, tum ut vitarent laborem, 
tum etiam ut cum clericis discordiam non liaberent. Hec etiam 
fuit causa, quare sanctam Helisabeth in Ecclesia sua sepelire 
noluerunt. Igitur cum scripsissem quod inchoaveram, iam ad- 
venerat mensis septimus, qui est September, circa festum exal- 
tationis sancte Crucis, et tunc scripsit michi frater Raymundus, 
minister Provincie, quod occurrerem generali ministro, qui de 
Francia veniebat; visitaverat enim Angliam, Franciam, et Bur- 
gundiam, et Provinciam et Hyspaniatn visitare volebat. Scripsit 
etiam fratri Hugoni, ut occurreret sibi. 

De corpore sancte Marthe, quod est Tarasconi, et de Clodoveo rege 
Francie, qui, cum ad tumulum eius esset sanatus, illi loco multas 
possessiones donavit. 

Et invenimus eum Tarasconi, ubi est corpus sancte Marthe, 
et ubi comitissa, mater regine Francie et regine Anglie, plus 
habitare solebat. Et ivimus cum generali ministro ad visitan- 
duin corpus sancte Marthe, et fuimus XII fratres preter gene- 
ralern. Et canonici ostenderunt nobis brachium sancte Marthe 
ad osculandum. Nam cum antiquitus ad eius tumulum crebra 
miracula fierent, Clodoveus rex Francorum Christianus effectus, 
a sancto Remigio baptipatus, cum gravem renum pateretur 
dolorem, ad eius tumulum veniens sanitatem integram repor- 
tavit. Quapropter locum illum ditavit et triuin miliariorum 
spatio in gyro ex utraque parte Rodani terras et villas et castra 
dedit locumque illum liberum fecit. 



CRONICA 


429 


De humilitate fratris Iohannis de Parma, generalis ministri. 

In hoc autem loco fratrum Minorum istius castri cum dixis- 
semus completorium cum generali quodam sero, et lecti essent 
assignati hospitibus ad dormiendum in eadem domo cum 
generali, exivit generalis ad claustrum, ut oraret. Fratres vero 
forenses timebant intrare lectos, nisi generalis prius ad suutn 
lectum veniret. Videns ego desolationem eorum, quia musi- 
tabant, eo quod dormire vcllent et non possent—nani lumen 
ubi lecti erant resplendebat ex cereo —, accessi ad generalem, 
quia familiaris erat michi et intimus yalde, utpote quia de 
terra mea erat et propinquus propinquorum; quein inveni in 
claustro orantem, et dixi ei : ' Pater, forenses gravati ex itinere 
et labore dormire vellent, sed timent propter vos intrare lectos, 
nisi prius veniatis ad vestrum \ Tunc dixit michi: 'Vade et 
dicas eis ex parte mea quod doriniant cum benedictione Dei 
Et factum fuit ita. Visum autem fuit michi expectare gene¬ 
ralem, ut ostenderem ei lectum suum. Cum autem ab oratione 
venisset, dixi sibi: 'Pater, vos debetis iacere in isto lecto, 
qui paratus est vobis’. Et dixit michi: 'Fili, in isto lecto, 
quem michi ostendis, posset dormire papa; nullo modo frater 
Iohannes de Parma iacebit in eo’. Et prostravit se in lecto, 
quem habere sperabam, qui vacuus erat. Et dixi sibi: ' Pater, 
parcat vobis Deus, quia abstulistis michi lectum, in quo dor¬ 
mire credebam, quia michi fuerat assignatus \ Et dixit michi: 
' Fili, dormias in ilio lecto papali ’. Quod cum recusarem 
exemplo sui, dixit michi: 'Volo penitus quod ibi iaceas, et 
precipio ’. Et sic oportuit me facere quod precepit. In crasti- 
num venit guardianus Bellicadri, qui habitabat ex altera ripa 
Rodani in Bellicadro, nobilissimo castro, rogans generalem, 
ut, quando esset expeditus de Terascone, cum omni societatc 
sua iret ad visitandum filios suos, qui habitabant Bellicadri. 
Et factum fuit ita. Cumque ibi essemus, supervenerunt duo 
fratres ex Anglia, scilicet frater Stephanus lector, qui puerulus 
intraverat Ordinem beati Francisci, et erat pulcher homo et 
spiritualis et litteratus et optimus in consiliis dandis et cotidie 



430 


SALIMBENE DE ADAM 


paratus ad predicandum clero; et habebat optima scripta, sci- 
licet fratris Ade de Marisco, cuius lecturam super Genesim 
audivi ab eo. Huic promiserat frater Iohannes de Parma, ge- 
neralis minister, cum Angliam visitasset, quod mitteret eum 
Romani ad legendum prò consolatione sua. Socius istius erat 
alius Anglicus, frater locelinus, pulcher homo et spiritualis 
et litteratus. 

Quod frater Iohannes de Parma misit fratrem Stephanum Anglicum le- 

ctorem ad Ianuensem conventum, ubi multa bona fecit. 

Time similiter eadem hora supervenerunt duo alii fratres 
rogantes generalem, ut provideret conventui Ianuensi de uno 
bono lectore. Fratres autem qui venerunt de Ianua fuerunt 
frater Henricus de Bobio, cantor Ianuensis conventus et avun- 
culus fratris Guillielmi, processu temporis lectoris et ministri, 
et alius quidam, cuius notnen memorie non occurrit. Hi in- 
stanter rogabant generalem, ut amore Dei fratres de conventu 
Ianuensi necnon et fratrem Namtelmum, ministrimi eorum, 
exaudire deberet. 

De fratre Iohanne de Parma, generali ministro. 

Tunc generalis, qui in brevi tempore multa expedire scie- 
bat — riam vir consi Hi erat et semper habebat in promptu 
meditatum consilium—, fratri Stephano dixit: 'Ecce littere, 
in quibus rogant me fratres de Ianuensi conventu quod satis- 
faciam eis de uno bono lectore. Quapropter si placeret vobis 
ire illue ad legendum, multum haberem prò bono; et ego, 
cum illue venero, mittam vos Romani 5 . Cui respondit frater 
Stephanus: ' Pater, consolatorie et libenter paratus sum obe- 
dire vobis Cui generalis dixit: ' Benedicaris tu, fili, quia 
bene respondisti. Ibis ergo cum fratribus istis, tu et socius 
tuus, et ego scribam ministro et fratribus illis, quod habeant 
te bene recommendatumEt factum fuit ita. Post hec, cum 
recessimus a fratribus de Bellicadro, descendimus navigio per 



CRONICA 


431 


Rodanum ad civitatem Arelatensem, que parum a Terascone 
distabat. Et gavisi sunt fratres illi de generalis adventu, quia 
homo erat boni exempli et magne edificationis. Quadam autem 
die, cum solitarius esset generalis, accessi ad eum. Et ecce 
supervenit socius meus, qui erat de Parma et dicebatur frater 
Iohanninus de Ollis. Et dixit ministro: * Pater, faciatis ita, 
quod ego et frater Salimbene habeamus aureolam \ Tunc ge¬ 
neralis ostendit vultum iocundum et dixit socio meo: ' Et qua- 
liter possum facere, quod habeatis aureolam? 5 . Cui frater Iohan- 
ninus respondit: 'Dando nobis predicationis offitium 5 . Tunc 
dixit frater Iohannes generalis minister: '«In veritate, si essetis 
ambo fratres mei germani, non habebitis aliter nisi per gladium 
examinis habeatis 5 . Tunc respondi et dixi socio meo, audiente 
ministro: ' Vade, vade cum tua aureola! Ego habui millesimo 
precedenti predicationis offitium a papa Innocentio quarto apud 
Lugdunum, et modo debeo accipere a fratre Iohannino de Sancto 
Labaro? Sufficit quod semel fuit michi concessum ab eo qui 
dare potuit 5 . Revera magister Iohanninus dicebatur frater Io- 
hannes, cum in seculo docebat in loyca. Et de Sancto Laparo 
ideo dicebatur, quia puerulus fuit nutritus in domo sancti La¬ 
bari de Parma a patruo suo, qui erat sacerdos et habebat do- 
mum sancti Laqari sub sua custodia, et istum nepotem suum 
cum suis expensis fecit studere. Accidit autem, ut quodam 
tempore puer infirmaretur ad mortem, prout visum fuit astan- 
tibus. Quadam autem die confortatus in Domino dixit audien- 
tibus qui astabant: Castigans castigavit me Dominus et morti 
non tradidit me. Non moriar, sed vivam et narrabo opera Do¬ 
mini. Post hec subito convaluit puer, et cepit studere ferventer 
et fortissime in via Domini ambulavit, quousque factus est 
frater Minor; et tunc de virtute in virtutibus abundantissime 
cepit proficere, et confortabatur plenus sapientia, et grada Dei 
erat in eo. 



432 


SALIMBENE DE ADAM 


De. habitudine corporis fratris Iohannis de Parma et virtutibus eius et 

moribus quantum ad ammani. 

Mediocrem staturam habuit, que magis ad parvitatem de- 
clinabat quam ad nimiam longitudinem. Formosus erat in 
omnibus menbris suis et bene complexionatus et bene sospes 
et bene fortis ad sustinendum labores, tam ad ambulandum 
quam ad studendum. Vultum habebat angelicum et gratiosum 
et semper iocundum. Largus, liberalis, curialis, caritativus, 
humilis, mansuetus, benignus et patiens. Homo Deo devotus 
et magne orationis, pius, clemens et compassivus. Cotidie 
celebrabat et ita devote, quod aliquam gratiam inde sentie- 
bant astantes. Ita ferventer et bene predicabat tam clero quam 
fratribus, quod multos ex auditoribus, ut pluries vidi, provo- 
cabat ad lacrimas. Linguam habebat disertissimam et nunquam 
cespitantem. Scientiam habebat optimam, quia bonus grama- 
ticus erat et magister in loyca in seculo fuit, et in Ordine 
fratrum Minorum tnagnus theologus fuit et magnus disputator. 
Parisius Sententias legit. In convenni Bononie lector fuit et 
in Neapolitano conventu multis annis. Quando transibat per 
Romani, faciebant eum fratres vel predicare vel disputare car- 
dinalibus audientibus; qui magnus philosophus reputabatur ab 
eis. Speculum et exemplar erat omnibus intuentibus, quia tota 
vita sua honestate et sanctitate piena erat et moribus bonis 
atque perfectis. Deo enim et hominibus gratiosus erat. Bene 
sciebat musicami et bene cantabat. Numquam vidi ita velocem 
scriptorem et ita pulchrum atque veracem in littera de valde 
legibili nota. Dictator nobilissimus fuit de stilo polito et sen- 
tentiosus valde, quando voluit, in suis epistolis. 


Quod frater Iohannes de Parma fuit primus generalis minister, qui Or- 
di nem circuìvit et visitavit et qui devotis benefactoribus fratrum dedit 
litteras ad beneficia Ordinis obtinenda. 


Hic fuit primus generalis minister, qui cepit Ordinem cir¬ 
cuire et provincias Ordinis visitare, quod consuetum prius non 


CRONICA 


433 


erat, excepto quod frater Ajrnio semel ivit in Angliam, unde 
fuerat oriundus. Cum autem frater Bonagratia exemplo fratris 
Iohannis de Parma sic vellet Ordinem visitare, non potuit su- 
stinere labores; et ideo infra IIII annos sui regiminis infirmatus 
ad mortem Avignioni ultimum diem clausit. 

De forma litterarum, quas dabat frater Iohannes benefactoribus Ordinis, 

et non nisi petentibus eas. 

Item iste frater Iohannes de Parma fuit primus generalis 
minister, qui recepit devotos et devotas fratrum Minorum ad 
Ordinis beneficia, dando eis litteras sigillatas suo generali si¬ 
gillo, per quas multi Deo et Ordini beati Francisci facti sunt 
miro modo devoti. Et forte fuit eis ista concessio occasio vel 
causa dimittendi peccata et convertendi ad Deum, tum ex parte 
devotionis ipsorum, tum etiam quia fratres prò ipsis ad Domi¬ 
nimi oraverunt. Nani, sicut dicit Augustinus, impossibile est 
multorum preces non exaudiri. Forma autem litterarum, quam 
dabat, erat huiusmodi, mutatis vocabulis personarum ut con- 
gruum erat: 

Dilectis in Chrislo ntnicis fratrum Minorum atque devotis 
donino Iacobo de Buxolis et domine Mobilie, uxori eiusdem, 
necnon et Anselixe predictormn dilecte filie frater Iohannes , 
Ordinis fratrum Minorum generalis minister et servus, salutem 
et pacem in Domino sempiternam. Dcvotioncm, quam ad Ordinem 
nostrum vos habcre pia fratrum relatione cognovi, affectu sincere 
caritatis acceptans ac dite elioni vostre vicissitudincm rependere 
cupiens salutarem, vos ad universa et singola nostre religionis 
soffra già tam i?i vita quam in morte recipio, pie nani vobis ho¬ 
norum omnium tenore presentimi porticipationem concedens, que 
per fratres nostros ubicumque terrarum morantes operari digna- 
bitur dementici Salvatoris. Valete in Domino bene scraper! Datuni 
Foravie Vili Idus Sept. anno Domini millesimo CCLIIII. 


SalimbEne de Adam, Cronica. 


28 



434 


SALIMBENE DE ADAM 


De libris fìatris Bonaventure, qui fuit generalis minister. 

Et nota quod has litteras nisi petentibus dare nolebat, et 
nisi essent qui petebant Deo et Ordini vere devoti et bene- 
factores precipui aut esse disponerent. Item frater Iohannes 
de Parma dedit licentiam fratri Bonaventure de Balneo-regis, 
ut Parisius legeret; quod nunquam alicubi fecerat, quia bacel- 
larius erat nec adhuc cathedratus. Et tunc fecit lecturam super 
totum Evangelium Luce, que pulchra et optima est. Et super 
Sententias I1II libros fecit, qui usque in hodiernum diem uti- 
les et sollemnes habentur. Currebat tunc annus millesimus 
CCXLVIII. Nunc autem agitur annus Domini MCCLXXXIIII. 
Fecit edam processu temporis et alios multos libros, qui ha¬ 
bentur a multis. 

Quod frater Iohannes de Parma satisfecit universitati Parisiensium ma- 

gistrorum atque scolarium et sedavit litighini, quod cum religiosis 

habebant occasione magistri G(uillielmi) de Sancto Amore. 

Item cum magister Guillielmus de Sancto Amore provo¬ 
cassi universitatem Parisiensem contra Ordinem fratrum Mi¬ 
norimi et Predicatorum, frater Iohannes de Parma generalis exi- 
stens, congregata universitate, predicavit tam scolaribus quam 
magistris. Et facto eis sermone pulcherrimo, utili et devoto, 
in fine protulit verba talia, tale ponendo exemplum: ' Quidam 
magnus rex, dives et potens, in viridario suo quandam nobi- 
lem plantam plantavit, quam multi evellere sunt conati; sed 
rex diligenti clausura suum viridarium custodivit, ita quod 
aper de silva plantam exterminare non potuit; et ideo non 
fuit evulsa. Rex iste magnus est celestis agricola, viridarium 
suum Ecclesia est vel religio beati Francisci. Plantam accepit 
a vobis, quia vos estis magistri nostri et domini nostri, et a 
vobis didicimus, et die noctuque beneficia vobis impendimus 
et parati sumus impendere, tam orando prò vobis quam pre¬ 
dicando et utilitatem animarum vestrarum plenarie faciendo. 
Quocirca, si vultis plantam vestram evellere, bene potestis, 
nisi dumtaxat ille se opponat, qui dicit : Omnis plantatio, quam 



CRONICA 


435 


non piantami pater meus celestis, eradicabitur. Ergo per con- 
sequens, quam pater celestis plantavit, eradicar! non poterit. 
Verumtamen scitote quia non est bona vindicta, qua quis contra 
se et de semetipso ulciscitur, nisi forte hoc prò peccatis suis 
faciat, ut ex hoc placet iram divinam et magis diligatur a 
Deo, iuxta illud Apostoli I ad Cor. XI: Si nosmetipsos iudi- 
caremus, non utique iudicaremur. Dum iudicamur autem, a 
Domino corripiviur, ut non cum hoc nmndo damnemur. Hinc 
est quod Gamaliel legis doctor et Pauli magister principibus 
sacerdotum, scribis et Phariseis in concilio congregatis prò 
Apostolis defendendis tale legitur dedisse consilium Act. V: 
Discedite ab hommibus istis et sinite illos, quonìam, si est ex 
hommibus consilium hoc aut opus, dissolvetur. Si vero ex Deo 
est, non poteritis dissolvere eos, ne forte Deo repugnare inve- 
niamini \ Et addidit frater Iohannes: ' Ego sum generalis mini- 
ster Ordinis fratrum Minorum, quamvis insufficiens et indignus 
et contra voluntatem meam, vos estis domini et magistri nostri, 
nos vero servi vestri, filii et discipuli; et si aliquam scientiam 
habemus, a vobis volumus cognoscere nos habere. Expono me- 
met ipsum et fratres qui sunt sub manu mea discipline et cor- 
rectioni vestre. Ecce in manibus vestris sumus. Facite de nobis 
quod rectum et bonum vobis videtur \ Audientes hoc omnes 
acceperunt satisfactionem, et quievit spiritus eorum, quo tume- 
scebant contra fratres. 

Quod quidam magister Parisiensis commendavit fratrem Iohannem et 

Ordinem beati F(rancisci), et magistrum G(uillielmum) de Sancto 

Amore dignum vituperio demonstravit. 

Tunc surrexit unus, cui incumbebat responsio, et dixit ge¬ 
nerali ministro: ' Benedictus tu, et benedictum eloqumm /unni/ 
Beati qui te viderunt et in omicida tua decorati sunt. Verum 
cognoscimus esse quod dicit sapiens in Prover. XV: Responsio 
mollis frangit iram, senno durus suscitai furorem. Et iterum 
Ecclestiasticus dicit VI : Verbum dulce multiplicat amicos et 
mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundabit. 
Et si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordie, 



436 


SALIMBENE DE ADAM 


Eccli. XXXVI. Certe vere cognovimus impletum quod Dominus 
in Evangelio dicit Mat. XIII: Simile factum est rcgnum ce(lorum) 
homi ni qui semìnavit bonum semai in agro suo. Cum autem dor- 
mirent homines, venit inimicus eius et supersemìnavit zizania 
in medio tritici et abiit. Cum autem crevisset herba et fructum 
fecisset, fune apparuerunt zizania. Accedentes autem servi pa- 
trisfamilias dixerunt ei: « Domine, nonne bonum semai seminasti 
in agro tuo? Unde ergo habes zizania? ». Et ait ìllis: « inimicus 
homo hoc fecit » \ Tunc cepit exponere quod dicebat: c Bonum 
semen seminatimi in agro Ecclesie est religio beati Francisci, 
que est fratrum Minorum. Inimicus homo est quicumque niti- 
tur hanc religionem destruere 5 ; qualis fuit magister Guillielmus 
de Sancto Amore, qui scripsit libellum, in quo continebatur 
quod omnes religiosi et verbum Dei predicantes, de elemosinis 
vivendo, saivari non poterant. Et ab ingressu Ordinis tam Mi- 
norum quam Predicatorum multos avertit. Sed processu tem- 
poris papa Alexander quartus illuni reprobavit et damnavit 
libellum, et sanctus Lodovicus rex Francie bone memorie Guil- 
lielmum de Sancto Amore de Parisius irrevocabiliter fecit 
expelli, eo quod in elcctis maculavi imponcre voluit. Hec omnia 
supradicta habui a magistro Benedicto Faventino phisico, qui 
interfuit et audivit. Nani multis annis Parisius studuit, et mul- 
tum diligebat et commendabat fratrem Iohannem de Parma. 

Quod frater Iohannes in generali capitulo Metis celebrato nullam con- 
stitutionem voluit facere, eo quod subditi de constitutionum grava- 
mine reclamarent. 

Item alio quodam tempore, cum in generali Metensi capi¬ 
tulo ministri et custodes dicerent fratri Iohanni : ' Pater, facia- 
mus constitutiones \ respondit eis: c Non multiplicemus con- 
stitutiones, sed servemus bene illas, quas habemus, quia Deus 
ab initio non nisi duo precepta primis parentibus dedisse le- 
gitur, unum affirmativum et aliud negativum, et statini alterum 
illorum transgressi sunt. Ideo de quibusdam conqueritur Do¬ 
minus in Osee VI : Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt 
pactum meum. Quare hoc? Quia, sicut dicit Psalmista: obligati 



CRONICA 


437 


sunt et ceciderunt. Noveritis quod de vobis conqueruntur pau- 
peres fratres, quia vos facitis multitudinem constitutionum et 
imponitis super collum subditorum, et vos, qui eas facitis, non 
vultis eas servare. Plus enim ad manum quatti ad linguam re- 
spicitur prelatorum . Ideo de quibusdam Dominus dixit Mat. 
XXIII : Dìcunt enim et non faciunt. In Esdra etiam sic habetur: 
Manus principum et magistratuum fuit in trans gres sio ne hac 
prima , Esdre IX. Quapropter optimum verbum dicit beatus 
Iohannes Crisostomus super ilio verbo Domini, ubi reprehendit 
scribas et Phariseos dicens Mat. XXIII: Alligant onera gravia 
et importabilia et imponunt ea in humerosjiominum, digito autem 
suo nolunt e a movere: Vis apparere et esse sanctus ? Circa vitam 
tuam austerus esto, circa aliorum benignus. Audiant te homines 
gravia facicntem et parva mandantem. Hinc est quod Iulius 
Cesar nunquam legitur dixisse militibus suis: « Eatis et facia- 
tis», sed: « Eamus et faciamus hoc», semper associando se 
eis. Unde Ambrosius: Libenter facit itiferior quod videt a po- 
tìore fieri 5 . Cessatimi est igitur in isto capitulo propter liuius- 
modi verba a constitutionibus faciendis. 

Quod frater Iohannes de Parma unam per totum Ordinem misit episto- 
lam, in qua precipiebat quod ecclesiasticum offitium uniformiter ab 
omnibus cantaretur. 

Verumtamen unam scripsit epistolam frater Iohannes, ge¬ 
nerali minister, quam per totum Ordinem misit precipiendo 
quod omnes fratres offitium ecclesiasticum ubique secundum 
rubricam ordinarii uniformiter facerent; quod prius non fiebat, 
quia, si habebant summo mane in conventu de mortuis aliquam 
missam, ex illa in aliquibus locis contenti erant et aliam, que 
occurrebat illa die, de dominica vel de festo circa tertiam penitus 
dimittebant. Et alia plura faciebant, ut vidi oculis meis, que 
erant vel contra rubricam vel omnino preter. Que omnia per 
venerabilem patrem nostrum Iohannem de Parma, generalem 
ministrimi, in melius sunt reformata. 



438 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod frater Iohannes de Parma propter doctrinam abbatis Ioachym 

multis factus est odiosus. 

Hic propter doctrinam abbatis Ioachim, quia nimis adhesit 
dictis suis, exosus fuit quibusdam ministris et pape Alexandro 
quarto et pape Nicholao tertio, qui ambo, cum essent cardi- 
nales, fuerunt Ordinis gubernatores, protectores et corectores; 
et prius diligebant eum intime sicut semetipsos propter eius 
scientiam et sanctam vitam. Unde post longum tempus domnus 
Iohannes Gaietanus, qui erat papa Nicliolaus tercius, accepit 
eum per manum et fainiliariter ducebat eum per palatium di¬ 
cendo sibi: * Cum tu sis homo magni consilii, nonne melius 
esset tibi et Ordini tuo, quod tu esses hic nobiscum cardinalis 
in curia, quam sequi verba stultorum, qui de corde suo prophe- 
tatitì \ Respondit frater Iohannes et dixit pape: ' De dignita- 
tibus vestris non curo, quia de hoc commendatur quilibet 
sanctus, ad cuius laudem cantatur: Nec terrene dignitatis glo¬ 
riavi quesivit, sed ad celcstìa regna perve7iit. De consilio autem 
dando dico vobis quod bene sanum darem consilium, si essent 
qui me vellent audire, sed in Romana curia bis diebus parum 
aliud tractatur, nisi de guerris et de truphis et non de animarum 
salute *. Audiens hec papa ingemuit et dixit : ' Sic sumus talibus 
consueti, quod omnia que dicimus et facimus utilia fore cre- 
damus Cui frater Iohannes respondit: ' Et beatus Gregorius, 
sicut in Dialogo legitur, de talibus suspirasset \ Post hec di- 
missus frater Iohannes reversus est ad heremum Grecii, ubi 
habitare solitus erat. Alio quodam tempore, cum apud Raven¬ 
nani habitarem, dixit mielii frater Bartholomeus Calarosus 
de Mantua, qui erat lector, et minister Mediolanensis et Ro- 
manus extiterat, et tunc in conventu Ravenne mecum pariter 
habitabat existens persona privata, id est sine aliqua dignitate: 
* Dico vobis, frater Salimbene, quod frater Iohannes de Parma 
turbavit semetipsum et Ordinem suum, quia tante scientie et 
sanctitatis et excellentissime vite erat, quod curiam Romanam 
corrigere poterat, et credidissent sibi. Sed postquam secutus 
est prophetias hominum fantasticorum, vituperavit seipsum et 



CRONICA 


439 


amicos suos non modicum lesit’. Et respondi et dixi: c Ita 
etiam et michi videtur, et tristor non modicum, quia intime 
diligebam eum. Sed Ioachite dicunt: Apostolus in prima ad 
Tessalo. V dicit: Spiritimi noli/e extinguere, profihetias nolite 
spernere. Et Salomon in Prover. dicit XXIX: Cum prophetia 
defecerit, dissipabitur populus. Et ab Ecclesia Balaam prophetia 
non spernitur, quia vera dixisse cognoscitur, cum de nativitate 
Christi predixit, sicut et Cayphas, qui prophetavit de morte 
dicens quod oportebat unum hominem prò populo mori, ne 
simul omnes perirent. Quod etiam ipse Dominus confirmavit, 
cum dixit Lue. XXIIII: Oportebat Christum pati et resurgere 
a mortuis \ Audiens hec omnia frater Bartholomeus dixit michi: 
' Et tu similiter Ioachita fuisti Cui dixi: 'Veruni dicitis. Sed 
postquam mortuus est Fridericus, qui imperator iam fuit, et 
annus millesimus ducentesimus sexagesimus est elapsus, dimisi 
totaliter istam doctrinam et dispono non credere nisi que vi¬ 
dero 5 . Et dixit michi: ' Benedicaris tu! Si sic fecisset frater 
Iohannes, placasset animos fratrum suorum ’. 


Quod aliqui sunt ita protervi, quod resilire nolunt, et ideo a sua credu- 

litate revocati non possunt. 

Et dixi: ' Non poterat, quia sunt non nulli, qui ita adhe- 
rent dictis suis, quod postea erubescunt retractare que dixerunt 
ne videantur mendaces, et ideo resilire non possunt. Unde 
sapiens in Prover. dicit XXVI: Sicut canis qui reverlìtur ad 
vomitimi suum, sic imprudens qui iterat stullitiam suam. Et in¬ 
mediate sequitur: Vidisti hominem sapientem sibi videri, magis 
ilio speni habebit stultus ’. Hinc est quod, cum comitissa de 
Caserto imperatorem Fridericum reprehendisset, quod insi- 
pienter egerat intromittendo se de guerris Lombardorum, cum 
omnia bona haberet in regno suo, in quibus humana vita po¬ 
terat delectari, respondit et dixit: c Cognosco, comitissa, quod 
veruni dicis, sed in tantum iam processi, quod sine opprobrio 
meo amodo cessare non possum. Utinam semper usus fuis- 
sem consilio tuo, quia tot calamitates non incurrissem ’. Cui 



440 


SALIMI3ENE DE ADAM 


comitissa dixit: ' Deterius tibi erit, si maiores incurreris 3 . 
Necdum enim erat depositus nec a Parmensibus superatus. Cui 
imperator dixit: 'Non expecto mala maiora incurrere, sed 
spero de inimicis meis habere vindictam 3 . Cui comitissa dixit: 
'Male ulciscitur iniuriam suam qui eam deteriorem facit 3 . Ideo 
quidam dixit: 

Iniuriam latam sibi nunquam vindicat apte 

Qui ruit in peius, quo dedecoratur aperte. 

Idem accidit Icilino de Romano, qui cum iret ad ultimum bel- 
lum, in quo fuit prostratus, et quesisset consilium a suis, utrum 
fluvium transire deberet, ut pugnaret cum hostibus, necne, et 
disuasum ei fuisset a suis, quod non transiret, dixit: 'Scio 
quod melius dicitis quam ego, sed volo penitus transire 3 . Et 
sic sciens et prudens festinavit ad mortem. Ideo dicit Eccle- 
siastes VII : Considera opera Dei, quod nemo possit corrigerc, 
quem ille dcspexerìt. Ionas etiam erubuit habitare in terra sua, 
eo quod prophetans contra Ninevem mendax fuisset repertus. 
linde et Domino dixit: Bene irascor ego usque ad mortem. 
Melius fecit Micheas, qui dixit: Ulinam essem vir non habens 
spiritum et mendatium polius loquerer. Igitur aliqui sunt ita 
protervi et obstinati, quod nolunt rescipiscere a dictis suis, 
quia erubescentiam timent incurrere. Ideo sapiens in Prover. 
dicit XXI : Vir, qui erraverit a via doctrine, in cetu gigantium 
commorabitar . Et iterum: Vir impius procaciter obfirmat vultuni 
suum; qui autem rectus est corriget viam suam. Cum dixisset 
michi frater Iohannes de Castro-veteri, minister Romanus, qui 
ibat ad capitulum generale quod factum fuit Argentine, quod 
frater Iohannes de Parma, condain generalis minister, adhuc 
erat in credulitate preterita, et ego dixissem sibi quod, si es¬ 
sem cum eo, sperabam quod possem eum revocare ab illa, 
dixit michi: ' Vade ergo ad eum, quia in provincia mea est 
in loco Grecii 3 — ubi beatus Franciscus in Nativitate Christi 
cantavit Evangelium et fecit representationem pueri Bethlee- 
mite cum presepio et feno et puero —. ' Nam illuni locum ad 



CRONICA 


441 


habitandum sibi frater Iohannes elegit, et tamen potest ire 
quo vult’. Et addidit minister Romanus: ' Discurre, festina, 
suscita amicum tuum , quia beatus Iacobus dicit: Fratres mei, 
si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, 
scire debet quonìam, qui converti fecerit peccatorem ab errore 
vie sue, salvabit animam eius a morte et operìl muliitudinem 
peccatorum 

Quod frater Iohannes de Parma, licet habuerit inimicos, tamen multos 

habuit magnos amicos, qui ipsum honoraverunt, qui specificantur 

inferius. 

Et notandum quod, quamvis frater Iohannes de Parma 
habuerit multos mordaces occasione doctrine abbatis Ioachym, 
habuit tamen multos qui eum dilexerunt. Inter quos fuit ma- 
gister Petrus Hyspanus; qui factus cardinalis et postea ipse 
idem factus papa Iohannes XXI, cum esset magnus sophysta, 
loycus et disputator atque theologus, misit prò fratre Iohanne 
de Parma, qui similia in se habebat. Nam, ut dicit Ecclesia- 
sticusXIII: Omne animai diligit simile sibi, sic el omnis homo 
proximum sibi. Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis 
homo simili sui sociabitur. Voluit ergo papa quod semper esset 
cum eo in curia, et cogitabat eum facere cardinalem, sed morte 
preventus non potuit facere quod mente conceperat. Nam ca¬ 
mera cecidit super papam, et mortuus est. Et impleta est 
Scriptura que dicit Eccli. X: Omnis potentatus brevis vita. 
Papa etiam Innocentius quartus diligebat fratrem Iohannem 
sicut animam suam, et quando ibat ad eum, recipiebat eum 
ad osculum oris; et cogitavit eum facere cardinalem, sed morte 
preventus non potuit. 

De Vattacio, et de honore quem fecit fratri Iohanni de Parma. 

Vattatius similiter iniperator Grecorum, audiens sanctitatem 
fratris Iohannis de Parma, misit ad papam Innocentium quar- 
tum rogando quod mitteret ei fratrem Iohannem generalem, 
quia sperabat quod per eum Greci redirent ad precepta Romane 



442 


SALIMBENE DE ADAM 


Ecclesie. Cumque ibi esset frater Iohannes, tantum dilexit eum 
Vattatius, quod voluit sibi donaria multa dare. Que frater 
Iohannes omnia recusavit Danielis exemplo, qui regi Babylo- 
nico dixit: Munera tua tibi sint, et dona doinus tue alteri da. 
Cum autem vidisset Vattacius quod frater Iohannes nichil 
accipere voluit, habuit inde bonunt exemplum. Tarnen multum 
thesaurum sibi libenter dedisset. Tuncrogavit eum quod, amore 
sui, cum equitaret per Greciam cum societate sua, portaret in 
manti quandam scuriatam, quam dedit ei. Ille vero putans 
esse flagellimi ad verberandunt equum accepit illud, remini- 
scens versus: 

Nil nocet admisso — id est veloci — subdere calcar equo. 

Cum igitur tale signum Greci viderent, quod erat imperiale, 
omnes coram fratre Iohanne genuflectebant, sicut faciunt Latini, 
quando corpus Domini elevatur et demonstratur in missa, et 
faciebant ei et societati sue omnes expensas; et sic reversus 
est frater Iohannes ad papam Innocentium, qui miserat eum. 

De Palialogo, qui successit Vattacio in Grecorum imperio. 

Fuit autem Vattacius, cui Palialogus successit. Nichil tarnen 
attinebat Vattacio, sed interfecerat filiurn eius et imperabat 
prò eo. In quodam provintiali capitulo Senonis celebrato vidi 
qualiter rex Francie bone memorie sanctus Lodovicus vene- 
ratus est fratrem Iohannem, et tres fratres regis et quidam 
Romane curie cardinalis, scilicet domnus Oddo, qui omnes 
in ilio capitulo comederunt. Item cum esset in Anglia frater 
Iohannes et ivisset ad regem videndum, statini surrexit a mensa 
rex Anglie et descendit de palatio et festinanter venit et ample- 
xatus et osculatus est eum. Cum autem de hoc a militibus 
suis reprehensus fuisset, quod nimis se humiliaverat uni ho- 
muntioni taliter occurrendo, respondit dicens: ' Hoc feci ad 
honorem Dei et beati Francisci, et quia magnani sanctitatem 
audivi de homine isto, quod vere sit servus et amicus summi 



CRONICA 


443 


Dei excelsi; et ideo non nimis se humiliat qui servos Dei 
honorat, quia Dominus dicit: Qui recipìt vos, me recipit 3 . Et 
reputata fuit regis bona responsio, et commendaverunt et lau- 
daverunt, quod fecerat valde bene. 

De rege Anglie, qui fuit pater Odoardi, et de quodam ioculatore, qui 

eum truffatone commendavit, quem suspendi precepit. 

Iste rex fuit pater Odoardi regis Anglie, et reputabatur 
simplex homo. Unde, cimi quadam die discumberet cum mi- 
litibus suis, dixit quidam ioculator audientibus omnibus: ' Au¬ 
dite, audite! Rex noster similis est domino Iesu Christo \ 
Audiens hoc rex gavisus est valde, quia tanto domino similis 
dicebatur. Tunc cepit instare, quod ioculator diceret, in quibus 
similis esset Christo. — Et Gallice loquebatur tam rex quam 
ioculator, et bene sonabant in vulgari Gallico verba eorum —. 
Tunc ioculator dixit: c De domino Iesu Christo dicitur quod 
ita sapiens fuit in instanti conceptionis sue, sicut quando fuit 
XXX annorum. Simili modo rex noster ita sapiens est modo, 
sicut quando puerulus erat. Audiens hec rex turbatus est valde 
et precepit astantibus, ut ioculatorem ad suspendium ducerent. 
Cumque seorsum essent cum eo, nichil mali fecerunt ei, sed 
ligaverunt funem ad collum eius et supposuerunt se elevando 
ipsutn a terra aliquantulum et ludendo cum ipso. Et dixerunt 
ei: 'Discede a partibus istis, quousque regis ira quiescat ne, 
super te et super nos, qui pepercimus tibi, indignatio eius 
deseviat \ Tunc reversi famuli regis dixerunt quod preceptum 
eius bene impleverant. 


De curialitate fratris Iohannis de Parma, et quomodo se pauperculis fra- 
tribus conformabat, et quomodo quanlum ad cibum omnia volebat 
esse communia. 

Porro cum frater Iohannes de Parma lector Neapolitanus 
existeret, ante quam esset generalis minister, et transiret per 
Bononiam et discumberet in forestaria quadam die cum socio 



444 


SALIMBENE DE ADAM 


et forensibus aliis, supervenerunt aliqui fratres et violenter 
elevaverunt eum a mensa, ut ad comedendum ad infirmitorium 
ducerent. Videns autem ipse quia socius remanebat nec invi- 
tabatur ab eis, reversus est ad socium dicens: ' Non comedam 
alicubi nisi cum socio meo \ Et reputata fuit ex parte invi- 
tantium magna rusticitas et ex parte fratris Iohannis curialitas 
et fidelitas maxima. Alio quodam tempore, cum esset generalis 
et vellet aliquantulum sibi vacare, venit ad conventum Fera- 
riensem, ubi VII annis continue habitavi. Et considerans ipse 
quod semper idem fratres invitabantur ad comedendum cum 
eo, videlicet ut qui in prandio erant, erant in cena, et qui 
una die erant, erant in alia, cognovit quod guardianus frater 
Guilielmus de Bu^ea, qui erat Parmensis, personarum esset 
acceptor, et displicuit sibi iuxta verbum quod scriptum est: 

Displicet imprudens unde piacere studet. 

Cum autem quodam sero lavaret sibi manus frater Iohannes 
ad cenandum, dixit guardiano frater qui servire debebat: 
' Quos invitabo?’. Cui guardianus respondit: 'Tolle fratrem 
lacobum de Papia et fratrem Avantium et talem et talem ’. 
Hi vero iam laverant manus suas et erant post tergum gene¬ 
ralis parati; quos bene viderat prius. Tunc in ardore spiritus 
sui, forte inspiratus spirita divino, assumpta parabola dicere 
cepit: 'Sic, sic! tolle fratrem lacobum de Papia, tolle fratrem 
Avantium, tolle talem et talem! tolle tibì X scissurast Ista est 
cancio anseris’. Confusi sunt igitur et erubuerunt qui invitati 
fuerant ab Adonia talia audientes, sed nec minus erubuit guar¬ 
dianus. Qui dixit ministro: ' Pater, istos invitabam causa ho¬ 
noris vestri, ut sociarent vos, quia eos reputo digniores \ 
Respondit minister: ' Nonne Scriptura ad laudem Dei dicit, 
quod pusillum et magnimi ipse fecit , et equaliter est illi cura 
de omnibus! Nonne Dominus dicit: Sinite parvulos venire ad 
me! Et beatus Iacobus dicit quod Deus eligit pauperes in 
hoc mundo. Ipse etiam Dominus dixit Lue. XIIII : Cum facis 
prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos 



CRONICA 


445 


neque cogncitos neque vicinos divites, ne forte et ìpsì te reinvitent, 
et fiat libi retributio. Sed, cum facis convivium, voca pauperes 
et cet. 5 . Audiebam hec omnia, quia iuxta eum eram. Tunc 
dixit is qui ministraturus erat: r Quos ergo invitabo? Respondit 
guardianus: ' Secundum quod a ministro audis invita’. Tunc 
dixit minister: c Vade, voca michi fratres pauperes de conventu, 
quia istud est tale offitium, ad quod omnes sciunt associare 
ministrum \ Ivit ergo ad refectorium frater qui servire debebat 
et dixit debilioribus fratribus et pauperioribus, qui raro extra 
refectorium comedebant: c Generalis minister invitat vos ad 
cenam, precipio vobis ex parte sua, quod incontinenti eatis 
ad ipsumEt factum est ita. Volebat enim frater Iohannes 
de Parma, generalis minister, quando noviter ibat ad aliquam 
domum fratrum Minorum, quod pauperes fratres cum eo co- 
mederent, vel omnes simul, vei modo isti, modo illi, ante 
quam forestaria sua esset completa — id est ante quam ad 
comedendum refectorium ingrederetur, quod semper continuabat 
post recreationem itineris et laboris, quando moram contrahebat 
in aliquo loco —, ut ex adventu suo aliquam recreationem ha- 
berent, iuxta verbum quod de Domino scriptum est Ys. XXVIII: 
Hec est requìes inca: reficite lassum, et hoc est nieurn refrige- 
rium, et noluerunt audire. Sed dicitur Prover. XXI : Qui obturat 
aures suas ad clarnorem pauperis, et ipse clamabìt et non exau- 
dietur. Quod accidit di viti petenti, qui ad Abraham prò gutta 
aque habenda clamavit, Lue. XVI. Item legitur de domino 
nostro Iesu Christo quod assimilavit se galline pullos habenti, 
que subtrahit sibi, ut filiis det cibum inventum, nec discernit 
inter eos, quis albus, quis niger, quisve sit rubeus, sed com- 
muniter granum exponit inventum, ut omnes communiter ha- 
beant et communiter participentur eodem, Mat. XXIII. Ideo 
de Deo ad laudem dicitur eius Sap. VI : Pusillum et magnimi 
ipse fecit, et equaliter cura est illi de omnibus. Sic frater Iohan- 
nes de Parma communis fuit persona, non habens erga aliquem 
amorem privatum, et curialis et liberalis fuit valde in mensa, 
usque adeo quod, si diversitates boni vini ante se in mensa 
habebat, faciebat omnibus equaliter propinari aut in cratere 



446 


SALIMBENE DE ADAM 


poni, ut communiter omnes haberent ; que curialitas et caritas 
maxima ab omnibus dicebatur. 

De cuiusdam regis Anglie curiali exemplo. 

Et hoc cuiusdam regis Anglie faciebat exemplo. Qui cum 
quadam vice cenare deberet cum militibus suis in nemore iuxta 
fontem, et quidam ei unum boni vini detulisset flasconem, et 
quesisset rex utrum plus adesset de vino, et dictum ei fuisset 
quod non, dixit: ' Abundanter habemus Et continuo totum 
vasculum effudit in fontem dicens: ' Omnes bibant \ Quod vi- 
dentes milites de curialitate regis plurimum sunt gavisi, cogno- 
scentes quia solus noluit bibere, ne postea ipsi sitirent. Sed 
contrarium facit avarus, de quo Eccli. habetur XI. Dicit enim: 
Invali requiem michi, nunc mcinducabo de bonis meis solus. Sed 
dici consuevit: 

Nullius sine socio iocunda est possessio. 

Et iterum: Melior est honor quam bolus. 

De sociis fratris Iohannis de Parma, generalis ministri. 

Isti sunt socii, quos habuit frater Iohannesde Parma, quando 
fuit generalis minister. 


De fratre Marco, socio generalium ministrorum. 

Primus frater Marchus de Monte-feltro, honestus homo et 
sanctus, qui longo tempore vixit. Et fuit socius fratris Cre¬ 
scendi et fratris Iohannis de Parma et fratris Bonaventure. 
Mie fuit de Mutino, quiescit in Urbino, miraculis corruscai 
Est autem Mutinum quoddam castrum in Massa Sancti Petri. 
Urbinum vero civitas est in montibus, per quam itur ad aliam 
civitatem, que appellatur Callium; que est clavis marcine An¬ 
conitane provinole, per quam itur Asisium ad vallem Spolita- 
nam ad beatum Franciscum. Item frater Marcus fuit minister 



CRONICA 


447 


provincialis in marchia Anconitana et laudabiliter se habuit 
ibi. Item bonus dictator fuit et velox et intelligibilis; et prò 
labore, quem sustinuit associando generales ministros et scri- 
bendo eis litteras, promeruit sibi et in quodam generali ca- 
pitulo obtinuit quod quilibet sacerdos Ordinis post decessum 
suum dioeret prò anima sua unam missam de mortuis. Obiit 
autem anno Domini MCCLXXIIII. Hic fuit raeus specialis 
amicus. Et generalem ministrum fratrem Bonaventuram in tan¬ 
tum dilexit, quod post mortem eius, quando recordabatur ma¬ 
gne litterature ipsius et omnium gratiarum, quas habebat, ex 
quadam dulcedine eruinpebat in lacrimas, sicut de beato Petro 
legitur et de Christo. Item quando frater Bonaventura, gene- 
ralis minister, clero predicare debebat, ibat ad cum frater 
Marcus et sibi dicebat: 'Tu es quidam mercenarius, et alia 
vice, quando predicasti, nescivisti, quid diceres. Sic, spero, 
quod facies modo \ Hoc autem ideo frater Marcus dicebat, 
ut eum ad melius dicendum provocaret, iuxta verbum quod 
scriptum est Eccli. XXII: Pungens oculum deducit lacrimas, et 
qui pungil cor, proferì sensum. Et tamen frater Marcus omnes 
sermones fratris Bonaventure scribebat et habere volebat. 

Quod frater Bonaventura, generalis minister, gaudebat de illatis sibi con- 

vitiis propter quinque. 

Gaudebat autem frater Bonaventura, quando frater Marcus 
ei dicebat convitia, propter V: Primo, quia homo erat benignus 
et patiens. Secundo, quia in hoc imitabatur beatum patrem 
Franciscum. Tertio, quia constabat sibi quod eum intime diii- 
gebat. Quarto, quia habebat occasionem vitandi vanam glo- 
riam. Quinto, quia habebat occasionem melius previdendi. De 
aliis sociis fratris Iohannis alibi dicemus, cum fuerit oportunum. 



448 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod frater Iohannes de Parma conformabat se fratribus quantum po- 

terat, quantum ad ista communia que a fratribus fiunt. 

Item frater Iohannes de Parma generalis minister existens, 
quando pulsabatur campanella prò leguminibus vel herbis 
mundandis, veniebat ad factiones conventus et laborabat cum 
aliis fratribus, ut vidi pluries oculis meis. Et quia erat michi 
familiaris, dicebam sibi: 'Pater, vos facitis quod Dominus 
docuit Lue. XXII: Qui maior est in vobìs fiat sicut iunior, et 
qui precessor est sicut ministrator Et respondebat: ' Sic decet 
nos implere omnem insti tiam , id est perfectam humilitatem. 
Item ecclesiasticum offitium continuabat die et nocte et maxime 
matutinum et vespertinum et missam conventualem. Quicquid 
imponebat ei cantor, statini faciebat et antiphonas inchoando 
et lectiones et responsoria cantando et missas conventuales 
dicendo. In conventu Lugdunensi, ut vidi, bis una die fratribus 
predicavit in cena Domini, semel in mane et postea ad man- 
datum; et erant ibi de fratribus nostris episcopi et ministri. 
Et papa Innocentius quartus tunc temporis Lugduni morabatur 
cum cardinalibus suis. Item in sequenti Parasceue fecisset offi¬ 
tium, sed quia doninus Guilielmus, qui fuit Mutinensis episco- 
pus et Romane curie cardinalis, se invitavit ad hoc, cessit 
eidem, ut conveniens erat. In sabbato sancto cantor itnposuit 
ei ultimam prophetiam, statini ivitet eam cantavit. Quid plura? 
Plenus erat omnibus bonis. Manibus suis volebat scribere, ut 
ex suo labore haberet, unde se posset induere, etiam generalis 
existens, sed fratres non permittebant, quia videbant eum in 
servitiis Ordinis occupatum, et ideo ei libenter necessaria tri- 
buebant. 

Quod frater Iohannes de Parma acceleravit terminum generalis capituli, 

volens offitium recusare, et procuravit quod frater Bonaventura fa- 

ctus est generalis. 

Anno Domini MCCXLVII factus fuit generalis minister in 
generali capitulo Lugduni celebrato in mense Augusti, papa 
Innocentio quarto ibidem inorante. Decem annis Ordinem fra- 



CRONICA 


449 


trum Minorum laudabiliter rexit. Ultimum generale capitulum, 
quod sub eo celebratum fuit, acceleravit, quia penitus nolebat 
esse ministeri et factum est Rome in festo Purificationis anno 
Domini MCCLVII. Et steterunt per unum diem ministri et cu- 
stodes et discreti, quod in negotiis capituli processum non est, 
quia penitus nolebant ipsum absolvere. Tunc ingressus locum 
capituli protulit verba sua secundum quod scivit et voluit di¬ 
cere. Tunc hi, quibus electio incumbebat, videntes angustiam 
anime eius, quamvis male libenter, dixerunt ei: 'Pater, vos, 
qui visitastis Ordinem et cognoscitis mores et conditiones fra- 
trum, assignetis nobis unum ydoneum fratrem, quem consti- 
tuamus super hoc opus, et vobis succedat 5 *. Et statini assignavit 
fratrem Bonaventuram de Bagnoreto et dixit quod in Ordine 
meliorem eo non cognoscebat. Et statim omnes consenserunt 
in eum, et fuit electus. Et rogaverunt fratrem Iohannem quod 
compleret capitulum. Et factum est ita. Et prefuit frater Bo¬ 
naventura XVII annis et multa bona fecit. 


De avibus silvestribus, que sub disco fratris Iohannis apud Grecium ni- 
dificaverunt et pullos fecerunt. 

Porro post absolutionem suam frater Iohannes ivit et ha- 
bitavit in heremitorio Grecii, ubi beatus Franciscus in Nativitate 
Domini fecit representationem presepii, de qua in legenda sua 
plenius continetur. Cumque ibi habitaret, veniebant due aves 
de silva silvestres, ad modum anseris grandes, et sub disco 
suo, ubi studebat continue, fecerunt nidum, ova et pullos, et 
permittebant se tangi ab eo nec moleste ferebant. Accidit 
autem, ut quadam die veniret quidam episcopus ad visitandum 
eum, et ob gratiam eius voluit habere unum de illis pullis. 

De fratre Iohanne, cui angelus servivit ad missam. 

Item cum quodam mane summo dilucido frater Iohannes 
vocasset scolarem suuni, quia celebrare volebat, scolaris respon- 
dit quod bene iret, sed quia somno maximo gravabatur, iterum 


Saeimbene de Adam, Cronica. 


29 



450 


SALIMBENE DE ADAM 


obdormivit; post hec excitatus erubuit de somnolentia sua. 
Et veniens invenit fratrem Iohannem missam dicentem et scola- 
rem cum superpellicio optime ministrantem. Et finita missa 
sub silentio recesserunt. Tunc eadem die dixit frater Iohannes 
scolari suo: ' Benedicaris tu, fili, quia hodie michi reverenter 
et sedule ministrasti, et multam consolationem propter te, ut 
puto, in hodierna missa contulit michi Deus 5 . Cui scolaris 
respondit: 'Pater, parcatis michi, quia, quando vocastis me, 
gravatus somno non potui ita cito venire ad vos; et cum veni, 
vidi quod alius ministrabat vobis, et scio quod nullus est fo- 
rensis in domo; et interrogavi quemlibet fratrem de domo, 
utrum ministraverit vobis in missa, et quilibet dixit michi 
quod non Cui dixit frater Iohannes: ' Credebam quod tu 
fuisses. Verum quicumque fuerit benedicatur ipse, et benedictus 
sit creator noster in omnibus donis suis! Multa alia bona 
vidi et audivi et cognovi de fratre Iohanne de Parma, qui 
fuit generalis minister, que essent digna relatu, que subticeo 
et brevitatis causa, et quia ad alia dicenda festino, et quia 
Scriptura dicit Eccli. XI: Ante rnortcm non laudes hominem 
quemquam. Vivit enim adhuc. Diu enim fuit in vita; et agitur 
nunc annus Domini MCCLXXXIIII, quo scribimus hec, inme¬ 
diate post festum inventionis sancti Michaelis, anno quarto 
pape Martini quarti, indictione XII, in mense Maii, feria tertia. 
Pater fratris Iohannis dictus est Albertus auceps, eo quod in 
avibus capiendis delectaretur et tale haberet offitium. 

Igitur, ut supra dictum est, cum gloriarer in Arelatensi 
civitate coram fratre Iohanne, quod a papa Innocentio quarto 
in civitate Lugdunensi habueram predicationis offitium, respon¬ 
dit socius meus frater Iohanninus de Ollis: ' Potius vellem 
habere a generali ministro quam ab aliquo papa; et si necesse 
est, quod per gladium examinis transeamus, examinet nos ergo 
frater Hugo Dicebat de ilio magno Hugone Provinciali, qui 
erat tunc in domo Arelatensi occasione generalis, cuius ma- 
ximus erat amicus. Respondit frater Iohannes: ' Nolo quod 
examinet vos frater Hugo, quia amicus vester est, et parceret 
vobis, Sed vocate michi lectorem istius domus et repetitorem. 



CRONICA 


451 


Vocati venerunt. Quibus generalis dixit: ' Ducatis istos duos 
fratres seorsum et examinate eos de predicabilibus tantum, et 
si fuerint digni prò predicationis offitio habendo, renuntiate 
michi ’. Factum fuit. Michi dedit, socio meo noluit dare, quia 
inventus est minus habens. Cui dixit generalis: ' Quod differtur, 
non aufertur. Stude sapientie, fili mi, et letifica cor menni, ut 
possis exp> obranti respondere sermonem. Dicit enim Ecclesia- 
sticus XVIII: Ante quam loquaris, disce ^. Tunc supervenerunt 
duo fratres de Tuscia, qui ibant Tolosam ad studium, scilicet 
frater Gerardus de Prato, germanus fratris Arlotti, et frater 
Benedictus de Colle. Hi tunc temporis diacones et iuvenes et 
boni scolares erant, et mecum studuerant pluribus annis in 
Pisano conventi!. Isti in crastinum volentes recedere miserunt 
fratrem Marcum ad generalem, cuius socius erat, rogantes, ut 
daret eis predicationis offitium et licentiam ad sacerdocium 
promovendi. Et ilio sero generalis dicebat completorium, et 
ego solus cum eo. Tunc venit frater Marcus et interupit com¬ 
pletorium nostrum, ut diceret verba sua. Cui generalis respondit 
in fervore spiritus, secundum quod talem habebat consuetu- 
dinem, quando zelo movebatur divino, ut videbatur sibi, et 
dixit fratri Marco, socio suo: ' Fratres male faciunt, quia im- 
pudenter talia petunt, cum Apostolus dicat: Nemo sumit sibi 
honorem. Ecce ipsi veniunt a ministro suo, qui cognoscebat 
eos et poterat eis dare ista, que a me petunt. Vadant ergo 
Tolosam, quo mittuntur ad studium, et adiscant, quia ibi non 
est eorum predicatio necessaria; tempore vero congruo poterunt 
habere quod petunt 3 . Tunc frater Marcus divertit ab eo, vi- 
dens ipsum turbatimi, et dixit: 'Pater, debetis credere quod 
ipsi non petunt, sed frater Salimbene potuit michi dicere, ut 
dicerem vobis prò eis’. Respondit generalis: 'Frater Salim¬ 
bene fuit semper hic mecum ad dicendum completorium, et 
ideo constat michi, quod ipse hoc tibi non dixit ’. Recessit 
ergo frater Marcus, dicens: ' Pater, sicut vultis, ita fiat \ Co- 
gnovi ergo quod frater Marcus responsionem generalis non ac- 
ceptasset, et finito completorio ivi ad consolandum eum. Et 
dixit michi: 'Frater Salimbene, male fecit frater Iohannes, 



452 


SALIMBENE DE ADAM 


quia confudit faciem meam et noluit admittere preces meas et 
de satis parva petitione; et ego laboro prò Ordine sequendo 
ipsum et faciendo sibi litteras, cura sim amodo provecte etatis. 
Verum est quod veniunt a ministro suo, qui cognoscit eos, 
et quia cognoscit eos bonos, ideo mittit eos ad studium Tolo- 
sanum, ut postea Parisius vadant. Sed plus gaudebant fratres 
isti habere predicationis offitium a fratre Iohanne propter suam 
sanctitatem et dignitatem quam a fratre Petro de Cora, mini¬ 
stro suo. 

Quod Pisani steterunt excommunicati XXX annis prò triplici culpa sua. 

De promotione vero ad sacerdocium ideo volebant habere 
licentiam, quia Pisana civitas, ubi habitaverunt, sicut scitis, 
XXX annis sine ecclesiastico offitio fuit, prò eo quod Pisani 
ceperunt cardinales et alios prelatos in mari, prò eo etiam 
quod violenter tenent in montibus decem castra Lucensis epi¬ 
scopi, et tertio prò eo quod contra voluntatem Ecclesie Gar- 
fajane provintiam invaserunt ’. 

De Garfaiana parva provincia. 

— Est autem Garfajana quedam contrata inter Lucani et Lom- 
bardiam inter montes inclusa. — ' Quocirca, cum isti essent 
Pisis, de promotione sacerdotii non curabant, modo libenter 
vellent fieri sacerdotes, quod nullum peccatum reputo, quia 
possent prò vivis et mortuis celebrare et fratribus, ad quos 
vadunt, utiliores existere; et toto tempore vite sue isti iuvenes 
habuissent prò bono et modo cognovissent gratiam sibi factam. 
Et novit Deus quia ego erubesco redire ad eos sine effectu 
precum mearum’. Cui breviter respondi et dixi: ' Placent 
michi verba vestra plus quam responsio generalis ministri, sed 
patientia opus perfectum habet \ 



CRONICA 


453 


Quod frater Iohannes de Parma, quando erat generalis minister, voluit 

Hyspaniam visitare. 

Tunc ilio sero generalis fecit me vocari et socium meum 
et dixit nobis: c Filioli, spero cito a vobis recedere, quia in 
Hyspaniam ire volo, et ideo eligite vobis unum locum, quem- 
cumque vultis in toto Ordine, et ad illum mittam vos, excepto 
conventu Parisiensi ; et habeatis spacium cogitandi et eligendi 
et deliberandi per totam noctem, et cras dicetis michi In 
crastinum dixit nobis: f Quid deliberastis et quid elegistis? 
Cui respondi : ' Nichil de materia ista, ut aligamus locum, ne 
sit nobis in singultum; sed ponimus in voluntate vestra, ut 
mittatis nos ad quemcumque locum vultis, et nos obedientes 
erimus 3 . Et habuit inde bonum exemplum et dixit nobis: ; Ite 
ergo ad conventum Ianuensem, et eritis ibi cum fratre Stephano 
Anglico, quem mitto iliuc. Insuper scribam ministro et fra- 
tribus illis, quod habeant vos recommendatos sicut meipsum, 
et quod tu, frater Salimbene, promovearis ad sacerdocium, et 
socius tuus frater Iohanninus ad diaconatum. Et cum venero 
illue, si invenero vos consolatos, gaudebo. Sin autem, con- 
solabor vos iterum 3 . Et hec omnia opere impleta fuerunt. 
Porro ilio die dixit generalis fratri Hugoni, amico suo: r Quid 
dicitis, frater Hugo? Volumus ire in Hyspaniam et desiderami 
supplere Apostoli? 3 . Cui frater Ugo respondit : ' Ibitis vos, 
pater, ego desidero mori in terra patrum meorum 3 . Et statini 
deduximus eum ad navem, que preparata erat in Rodano. Erat 
enim festuni sancii Michaelis post nonam. Et valedicto recessit a 
nobis, ut iret ad Sanctum Egidium illa die. Nos vero per mare 
Massiliam ivimus et invenimus ibi fratrem Stephanum Anglicum. 
Et rogavit me, quod dicerem guardiano quod in festo beati Fran- 
cisci libenter clero et fratribus predicaret. Et respondit guar- 
dianus quod libenter audiret ipsum, sed timebat offendere epi- 
scopum, qui debebat venire ad festum. Et finito festo beati 
Francisci intravimus mare et ivimus Areas ad locum fratris Hu- 
gonis. Et frater Stephanus, quia navem habere non poterat, arri- 
puit iter per terram cum socio, ut ad conventum Ianuensem iret. 



454 


SALIMBENE DE ADAM 


De mora quam cum fratre Hugone contraxi. 

Ego vero et socius meus remansimus Areis cum fratre 
Hugone, a festo beati Francisci usque ad festum omnium sancto- 
rum. Et gaudebam, quia habebam occasionem standi cum fratre 
Hugone, cum quo tota die de doctrina abbatis Ioachym erat 
sermocinatio mea. Habebat enim omnes libros abbatis Ioachym 
et erat maximus Ioachita et unus de maioribus clericis de 
muudo, sanctitate et scientia incomparabilis. Dolebam vero, 
quod sotius meus graviter infirmabatur quasi ad mortem, et 
nolebat sibi cavere, et tempus navigandi propter hyemem in 
deterius mutabatur. Et contrata illa ilio anno valde infirma erat 
propter ventum marinum, et vix poteram respirare de nocte, 
etiam inorando sub divo; et audiebam lupos clamantes et ulu~ 
lantes de nocte in maxima quantitate, ?ion semel ìieque bis. 
Et dixi socio meo, qui erat iuvenis valde protervus: ' Tu non 
vis tibi cavere a contrariis et semper recidivas, ego vero co- 
gnosco contratam istam valde infirmati!, et nollem adhuc mori, 
quia vellem videre illa que predicat frater Hugo. Quapropter 
noveris quod, si occurrerit de fratribus nostris societas congrua, 
ibo cum illis 5 . Et dixit: 'Placet quod dicis, veniam et ego 
tecum \ Sperabat enim quod nullus veniret, qui frater esset. 
Et ecce Domino faciente statini venit frater Pontius quidam, 
sanctus homo, qui nobiscum steterat in conventu Aquensi, et 
ibat Niciam, unde factus fuerat guardianus. Et gavisus est, 
quando vidit nos. Et dixi sibi: ' Volumus venire vobiscum, 
quia Ianuam ire debemus ad habitandum \ Et respondit et 
dixit: ' Multum placet michi. Vado ergo ad procurandum, ut 
habeamus navem In crastino autem post prandium ivimus 
ad navem, que distabat a loco fratrum per unum miliare. So¬ 
cius autem meus nolebat venire, sed videns quod penitus re- 
cedebam, assumpto guardiano loci venit post nos. Cumque 
porigerem sibi manum, ut elevarem eum ad navem intrandam, 
aborruit et ait: ' Absit quod tu tangas me, quia non conser¬ 
vasti michi fidem et bonam societatem \ Cui dixi: ' Miser, co- 
gnosce bonitatem Dei erga te, quia revelatum est michi a 



CRONICA 


455 


Domino quod, si stetisses ibi, absque dubio mortuus fuisses; 
et sapiens in Eccle. VII dicit: Noli esse stultus, ne moriarìs 
in tempore non tuo. Et de quibusdam dicitur in Iob XXII: 
Sublati sunt ante tempus suum, et fiuvius — scilicet mortalitatis 
humane — subvertit fundamentum eorum Quid plura? Non 
credebat iste michi, quousque vexatìo dedit auditui intellectum. 
Nam per totani hyemem in conventu Ianuensi ab illa infirmi- 
tate, quam in Provincia contraxerat, non potuit liberari; et 
in festo beati Mathie intravi mare et a Ianua usque ad locum 
fratris Hugonis in IIII diebus perveni; et sex fratres de ilio 
loco inveni mortuos et sepultos; quorum p;imus fuit guardia- 
nus loci illius, qui socium meum ad navem associaverat; alter 
fuit frater Guillielmus de Pertuso, bonus predicator, qui in 
conventu Parmensi habitavit aliquando; et IIII alii quos no¬ 
minare necesse non est. Cum autem in reversione mea ad 
Ianuensem conventum retulissem socio meo de morte istorum 
fratrum supradictorum, gratias referebat michi, quod eruissem 
eum de faucibus mortis. Convaluit tandem, et post multos 
annos ivit ad provinciam ultramari nam, eo anno, quo rex 
Francie transfretavit secundo et Tunicium ivit; et fuit ibi custos 
et prò custode ad generale capitulum venit, quod fuit Assisii 
celebratum, in quo frater Bona-gratia factus fuit generalis mi- 
nister, et declaratio regule fratribus data. 


De socio meo, qui missus fuit in Egyptum ad captivos Christianos con- 

solandos. 

Et quia Christiani, qui apud Egyptum a Saracenis in vin- 
culis tenebantur, miserant ad papam Nicholaum tertium, ut 
amore Dei mitteret eis unum bonum et ydoneum sacerdotem, 
cum quo possent de peccatis suis fiducialiter confiteri, papa 
hoc negotium commisit generali ministro; et frater Bona-gratia, 
generalis minister, voluit quod iste iret ad Christianos cap¬ 
tivos, qui eratit in Egypto, in merito obedientie salutaris et 
in remissionem suorum omnium peccatorum. Ipse vero a ge¬ 
nerali obtinuit quod ad sequens generale capitulum posset 



456 


SALIMBENE DE ADAM 


venire et postmodum de provincia Bononie esse, sicut anti- 
quitus fuerat. Que omnia laudabiliter facta sunt. Nani Chri- 
stianis illis multa bona fecit et fecit fieri; et unicornum vidit 
et vineam balsamitam, et de manna attulit in vase vitreo et 
de aqua fontis sancte Marie, sine cuius irrigatione vinea bal¬ 
samita fructificare non potest. Et de lignis balsami secum por- 
tavit et multa talia nobis ignota, que fratribus ostendebat. Et 
referebat quo modo Saraceni Christianos habent in vinculis 
et faciunt eos fodere foveas castrorum suorum et terram cum 
cophinis asportare; et quod qualibet die non dantur nisi tres 
panes parvi cuilibet Christiano. Igitur cum celebratum fuisset 
in Alemannia apud Argentinam generale capitulum, in quo 
iste interfuit, in reversione sua in primo loco fratrum prope 
Argentinam ultimum diem clausit, et miraculis fulsit. Iste fuit 
frater Iohanninus de Ollis de Parma, qui fuit de provincia 
Romanie sive Grecie et de provincia Bononie et de provincia 
Terre Sancte, et socius meus fuit in Francia, in Burgundia, 
in provincia Provincie et Ianuensi conventu; bonus scriptor, 
bonus cantor, bonus predicator, honestus et bonus et utilis 
homo. Cuius anima requiescat in pace! In conventu, in quo 
obiit, erat quidam frater Minor ex diuturna infirmitate incura- 
biliter infirmus quantum ad medicos, qui totum se contulit 
ad rogandum Deum, ut amore istius fratris daret sibi integram 
sospitatem. Et statini factum fuit. Audivi hoc a fratre Paganino 
de Feraria, qui presens erat. 

Igitur cum essem cum eo et cum fratre Pondo guardiano 
Nicie noviter facto, eadem die, qua de Areis a fratre Hugone 
recessimus, devenimus Niciam, que est civitas iuxta mare; et 
vidimus et cognovimus fratrem Symonem Apulum de Monte- 
sarculo, qui erat Ordinis procurator in curia domili pape, qui 
tunc temporis erat Lugduni. Hic volebat ire Ianuam et expecta- 
bat in litore cum refectorario Lugdunensi, si possent naveni 
sibi congruant reperire. Quibus dixi: ' Nos habemus naveni 
paratam et cras ibimus viam nostrani \ Et gavisi sunt talia 
audientes. 



CRONICA 


457 


Comendatio quorumdam fratrum Minorum, qui sanctissime vite fuerunt 
in conventu Ianuensi et laudabiliter terminaverunt vitam suam in 
Ordine moriendo. 


Et sequenti die per totum diem navigavimus et per totani 
noctem sequentem, et summo diluculo intravimus portum Ia- 
nuensem, qui est iuxta civitatem; et erat dies dominica. Et 
letati sunt fratres, quando viderunt nos, et valde gavisi, et 
specialiter frater Stephanus Anglicus, qui erat lector; quem 
postea generalis minister misit Romani, sicut promiserat sibi ; 
et fuit lector in conventu Romano, et ibi obiit cum socio suo 
fratre Iocelino, postquam compleverunt desiderium suum, ut 
Romam et sanctuaria Rome viderent, iuxta verbum quod scrip¬ 
tum est Prover. X: Desiderium suum iustis dabiiur. Et erat 
minister Romanus tunc temporis frater Iacobus de Yseo. Item 
in conventu Ianuensi, quando perveni illue, erat frater Tadeus 
Romanus, qui fuerat canonicus Ecclesie sancti Petri de Roma. 
Hic erat senex et antiquus dierum et sanctus habebatur a fratri- 
bus. Idem erat de fratre Marcio de Mediolano, qui fuerat iam 
minister. Idem de fratre Anselmo Rabuino de civitate Astensi. 
Hic fuerat minister provintie Terre Laboris et provintie marcie 
Trivisine et in conventu Neapolitano diu steterat cum fratre 
Iohanne de Parma; et procuravit in capitulo Lugdunensi, quod 
frater Iohannes de Parma fieret generalis, fratres sollicitando, 
et complevit Deus desiderium suum. Item frater Bertholinus, 
custos Ianuensis, qui postea fuit minister; et frater Pentecostes, 
sanctus homo; et frater Matheus Cremonensis, discretus homo 
et sanctus; qui omnes humane et curialiter et caritative se ha- 
buerunt erga nos. Guardianus vero dedit michi duas tunicas 
novas, unam inferiorem et unam superiorem. Idem fecit socio 
meo. Minister vero frater Namtelmus, qui fuerat lector et de 
Mediolano erat, sanctus homo et Deo devotus, dixit quod fa- 
ceret michi quicquid vellem sibi precipere consolationis et 
gratie, et assignavit michi socium suum fratrem Guilielmum 
de Pede-montis, qui erat valens homo et litteratus et bonus, 
ut doceret me missam adiscere et cantare. Hi omnes transie- 



45 8 


SALIMBENE DE ADAM 


runt de hoc mundo ad patrem. Quorum nomina sunt. in libro 
vite , quia bene et laudabiliter terminaverunt vitam suam. Nun- 
quam vidi hominem, qui ita assimilaretur fratri Vitali, mini¬ 
stro Bononie, sicut frater Namtelmus, minister Ianuensis, quan- 
tum ad apparentiam et quantum ad existentiam, quantum ad 
* mores et quantum ad omnia. Hic erat in gratia fratris lohannis 
de Parma multum. 

De episcopo Corsice, qui fecit me sacerdotem, et de Ecclesia sancti Ho- 

norati, quam papa Alexander IIII dedit fratribus Mitioribus de Ia- 

nuensi conventu. 

In hoc MCCXLVIII erat in civitate Ianuensi quidam epi- 
scopus de Corsica, qui fuerat monachus niger Ordinis sancti 
Benedicti, et erat Placentinus ex parte patris et Parmensis ex 
parte matris, que erat de Scarpis. Hunc rex Hentius sive Fri- 
dericus pater suus, condam imperator, fecerat expelli de Cor¬ 
sica, que est contigua Sardinie, in odium Ecclesie; et mora- 
batur Ianue et scribebat propria manu, ut haberet vietimi 
suum; et cotidie veniebat ad missam fratrum Minorum et po- 
stea audiebat fratrem Stephanum Anglicum in scolis docentem. 
Siquidem imperator Fridericus dederat Hencio sive Henrico 
fìlio suo non legitimo uxorem in Sardinia quandam dominam, 
que appellabatur Domicella. 

Igitur episcopus supradictus fecit me sacerdotem in Ecclesia 
sancti Honorati, que est in loco fratrum Minorum de Ianua, 
sed tunc temporis non erat, immo tenebat eam quidam sacerdos 
occupatami super locum fratrum, nec habebat populum; et 
quando fratres redibant a malutino suo, ut in cellis suis quie- 
scerent, iste bonus homo non permittebat eos quiescere cum 
campanis suis, et sic faciebat qualibet nocte. Quapropter gra¬ 
vati fratres de Ianuensi conventu procuraverunt cum papa Ale- 
xandro quarto, quod illam Ecclesiam habuerunt ab eo, Papa 
vero Alexander canoni<;averat sanctam Claram, et ea bora, qua 
papa celebravit primam missam de sancta Clara, dieta oratione, 
accessit ad eum sacerdos et dixit: "Amore beate Clare rogo 
vos, jpater, ne auferatis michi Ecclesiam sancti Honorati \ 



CRONICA 


459 


Papa vero, assumpta parabola sua, in vulgari suo dicere cepit: 
' Amore beate Clare volo, quod fratres Minores habeant eam \ 
Et sic dixit multis vicibus, ita quod quasi infatuatus videbatur, 
totiens repetendo. Sacerdos vero talia audiens ingemuit et 
divertit ab eo, faciens quod Ecclesiasticus docet Vili: Non 
litiges eum. homine potente, ne forte incidcis in manus illius. 


De archiepiscopo Ianuensi, qui commendavit fratrem Stephanum Angli- 
cura et episcopum Corsice. Iste archiepiscopus fuit homo avarus et 
non bene catholicus, et postmoduin interfectus. 

Item eo tempore, quo Ianue habitavi, erat ibi quidam ar¬ 
chiepiscopus parvus corpore et senex valde et avarus, et etiam 
dicebatur de eo verbum sinistrimi, videlicet quod non esset 
usquequaque catholicus bene. Hic quadam die congregavit in 
palatio suo religiosos et clericos, quasi volens facere quandam 
synodum, desiderabat enim audire fratrem Stephanum Angli- 
cum ex Ordine Minorimi, prò eo quod audierat quod magnus 
sermocinator esset et magnus clericus. Et ego ibi fui et que 
refero audivi. Predicavit ipse prius. Post hec non est passus, 
quod aliquis faceret sermonem nisi frater Stephanus, cuius 
sermonem multipliciter commendavit. Commendavit etiam fra¬ 
trem Stephanum de scientia et de vita sancta et honesta et 
bona, dicens quod multum honoraverat Ianuam veniendo de 
Anglia in Ytaliam tantus clericus, et quod, si esset iuvenis, 
libenter audiret eum in scolis docentem, quando posset. Post 
hec commendavit episcopum de Corsica, quod erat religiosus 
homo et sancta et honesta persona, et quomodo bene sciebat 
legere, scribere, notare, cantare, et quomodo erat plenus om¬ 
nibus bonis, hoc excepto, quod nimis erat pauper, quia im- 
perator expulerat eum de episcopio suo. Et rogavit quod ha- 
berent ipsum recommendatum et bene facerent sibi. Et fuerunt 
qui dicerent quod archiepiscopus in hoc vituperavi seipsum, 
quia ipsemet debebat indigenti episcopo bene facere et eum 
secum in curia sua tenere, et habuisset inde meritimi sive 
premium et honorem. Sed Seneca dicit: Monslro similis est 



460 


SALIMBENE DE ADAM 


senilis avaricia. Quid enim siultius quam cum deficiente via augere 
viaticum? Marcialis Cecus similiter dicit: 

Miramur iuvenes largos vetulosque tenaces, 

Illis cum inultum, his breve restet iter. 

Debebat ergo archiepiscopus dives tenere secum episcopum 
pauperem et cum Iacob dicere Gen. XXXII: Non dimittam te, 
nisi benedixeris michi. Sed sua avaritia et miseria non permisit. 
Audivi quod post recessum meum de Ianua interfectus fuit. Ideo 
dicit sapiens in Prover. XXVIII: Qui dat pauperi, non indìgebit. 
Et iterurn Prover. XI : Non proderunt divide in die ultionis, 
iustitia autem lìberabit a morte. 


De avaricia et miseria Ferariensis episcopi, qui noluit hospitio recipere 

papam Urbanum. 

Episcopus Ferariensis, qui in avaricia et miseria erat si- 
milis isti, cum patriarcha Ierosolimitanus de ultramarinis par- 
tibus Ferariam advenisset, volens prò suis negotiis ad Ro- 
manam curiam proficisci, cum rogaret episcopum, ut eum 
in episcopio una nocte reciperet, sibi denegavit hospicium. 
Sed vadens ad curiam, cum ibi contraxisset aliquantulam 
morain, factus est papa. Hic fuit Urbanus quartus, natione 
Trecensis. Hic scripsit Ferariensi episcopo dicens: Noveris 
quod ego sum papa, et de avaricia et miseria tua possum 
tìbi reddere quod mereris, quia in hospitio tuo me noluisli su- 
scìpere, cum Apostolus dicat quod oportet episcopum hospitalem 
existere , prima ad Timo III. Idem dicit ad Titum I. Iteni ad 
Ro. XV: Suscipite invicern, sicut et Christus suscepit nos in 
honorem Dei. Item III Io.: Nos ergo debemus suscipcre huius- 
modi, ut coopcratores sìmus veritatis. Item I Petri IIII: Ho- 
spitales invicern sine murmuratione. Nichi 1 tamen mali legitur 
papa episcopo intulisse. Verumtamen episcopus toto tempore 
vite sue sine timore non fuit; que fuit magna vindicta, quoniam 
timor penarn kabet, ut habetur I Io. IIII. Talis fuit vindicta 



CRONICA 


461 

Ioseph cuoi fratribus suis, de qua habetur Gen. in pluribus 
locis, et maxime post mortem patris, Gen. ultimo. Episcopus 
supradictus fuit Brixiensis natione et medicus sive phisicus, 
postea Placentinus episcopus; postmodum ivit ad curiam, ubi 
Ferariensem episcopatum promeruit. Apud Placentiam duos 
fratres Minores secum tenebat, quibus misera vita erat quantum 
ad victum propter avaritiam suam. 

Quod papa Innocentius IIII misit in regnum contra imperatorem iam 

depositum fratrem Symonem, qui fuit martyrio coronatus. 

Item in hoc MCCXLVIII papa Innocentius quartus, qui 
Lugduni habitabat cum cardinalibus suis, nnisit fratrem Symo¬ 
nem de Monte-sarculo, Ordinis fratrum Minorum procuratorem, 
de quo feci superius mentionem, in Apuiiam, ut regnum Apulie 
et Sicilie eriperet de dominio Friderici condam imperatoris 
depositi; et multos attraxit ad partem Ecclesie. Tandem im¬ 
perato!' fecit eum capi et decem et octo martyria intulit sibi, 
que omnia sustinuit patienter; nec aliquid potuerunt carnifices 
extorquere ab eo nisi laudem divinane Multa miracola fecit 
Deus per eum. Qui prò nobis intercessor existat! Amen. Hic 
fuit amicus meus in curia Lugdunensi veniens mecum ad pa- 
pam, et veniendo de Nicia Ianuam in navi multas historias 
diximus. Mediocris stature fuit et niger, similis sancto Boni¬ 
facio. Homo semper iocundus et alacer, bone vite prius et 
litterature ydonee. Multa redemit modico pretio, ut habetur 
Eccli. XX. Unde Apostolus II ad Cor. IIII: Id e?iim quod in 
presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra 
modum in sublirnitatetn eternum glorie pondus operatur in nobis. 

De alio fratre Symone, qui dictus est de Comitissa, quem Deus mira- 

culis demonstravit illustrem. 

Fuit et alter frater Symon, qui dictus est de Comitissa, 
quem Deus miraculis demonstravit illustrem. Hunc fecit frater 
Iohannes de Parma ministrum provincie sancti Francisci in 



462 


SALIMBENE DE ADAM 


valle Spoletana. Hic fuit amicus meus et michi familiaris in 
conventu Massilie, eo anno quo rex Francie transfretavit in 
primo passagio, scilicet 


Quod banniti de Regio, qui erant ex parte Ecclesie, recuperaverunt multa 

castra, que in montibus erant. 

anno Domini MCCXLVIII, quo anno banniti civitatis Regii, 
qui erant ex parte Ecclesie, ceperunt et abstulerunt omnia ca¬ 
stra montanee. Et Parmenses recuperaverunt Bibianellum et 
Curviacum et Guardaxonem et Rivaltam. Et mortalitas valida 
fuit; et obiit abbas Sancti Prosperi de Regio. Et eodem anno 
recuperavit imperator iam depositus Vercellum civitatem. 

Quod domnusBonacursus de Palude interfectus fuithocanno MCCXLVIII. 

Et domnus Bonacursus de Palude interfectus fuit. Et dom- 
nus Ruginentus de Regio fuit obses cuin donino Maravone et 
cum multis aliis de Regio in Apulia. Et rex Hencius, qui 
tenebat tunc temporis dominium civitatis Regii, fecit cavari 
unam magnani cavatam usque Scalopiam usque in Padum. 

De episcopo Tripolitano, qui obiit Parme. 

Et episcopus Tripolitanus de Robertis de Regio obiit in 
civitate Parme et sepultus fuit in maiori Ecclesia, que est 
beate Virginis. 

De domilo Bernardo Rolandi Rubei, qui apud Culiculum interfectus fuit. 

Et domnus Bernardus Rolandi Rubei de Parma, qui fuit 
cognatus pape Innocentii quarti, per imperatorem, id est per 
gentem suam, interfectus fuit apud Colliculum. Cecidit enim 
de equo, qui cespitavit, cum rediret a Fornovo; quem si im¬ 
perator vivum habuisset, exercuisset in eo ludibria. Ipse enim 
fuit qui abstulit sibi Parmam. Et guerra erat valida; et impe- 



CRONICA 


463 


rator habitabat in Cremona et veniebat frequenter et versabatur 
circa Parmam cum Theutonicis suis et cum aliis qui erant ex 
parte sua, si quo modo se posset de Parmensibus vindicare, 
qui eum fugaverant et Victoriam civitatem suam destruxerant, 
quam fecerat prope Parmam in contrata que dicitur Grola. Et 
habebat tunc temporis dominium Mutine, Regii et Creinone; 
et pars istarum trium civitatum que dicebatur Ecclesie vaga- 
batur exterius vagipalando per devia. 

De Lodoyco rege Francie, qui contra Saracenos orientales transfretavit. 

Item in supradicto millesimo Lodoycus rex Francorum 
transfretavit contra Saracenos orientales, et subito obtinuit 
Damiatani Saracenorum civitatem. 

Quod Bononienses ceperunt Baganum et destruxerunt. 

Bononienses obsederunt Baganum castrum Mutinensium et 
ceperunt die VI intrante Iulio ac destruxerunt. Item recuperata 
est Romaniola per Ecclesiam, quam primo tenebat dictus Fri- 
dericus depositus, Octaviano diacono cardinali tunc legato in 
partibus Lombardie. Et etiam marchia Anconitana quasi tota 
recuperata est. 

Item predicto millesimo, ut iam dixi, Lodoycus rex Francie 
cum fratribus suis et Francorum milicia et vulgo innumerabili 
circa Pentecosten crucesignatus iter agressus est et transfretavit, 
ut Saracenos debellaret prò recuperatione Terre Sancte, et 
prima fronte Damiatam cepit. Postea vero, peccatis Francorum 
exigentibus, interfectus est frater regis maior post regem Ro- 
bertus nomine. Sed et ipse multum culpabiiis fuit, quia cre- 
debat omnes Saracenos involvere et subito uno ictu occidere. 



464 


SALIMBENE DE ADAM 


De montibus, qui corruerunt in terra comitis Sabaudie et VII paro- 
chias cooperuerunt et IIII milia hominum occiderunt anno Domini 
MCCXLVIII. 

Item in predicto millesimo in valle Morienne, que est a 
Sagusia Lombardie usque Lugdunum, inter Gracinopolim civi- 
tatem et Cambariacum castrum, prope Cambariacum ad unam 
leucham est planicies quedam, que proprie appellatur vallis 
Sabaudie; super quam mons altissimus eminebat, qui de nocte 
cadens replevit totam vallem illam. Et durat ruina in longi¬ 
tudine per unam leucatn et in latitudine per unam et dimidiam. 
Et erant ibi VII parochie, que omnes cooperte sunt. Et mortui 
sunt ibi IIII milia hominum. Tunc impletum est quod dicitur 
in Iob XIIII : Mo?is cadens defluii, el saxum trans/ertur de loco 
suo. Lapìdes excavant aque, et aluvione paulatim terra co?isu- 
mitur. Et homines ergo similiter perdes. Et iterum: Multiplicat 
gentes et perdit eas et subversas in mtegruin restituii. Et iterum 
Iob IX: Qui trans lulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in 
furore suo. Eo anno, quo hec facta sunt, habitabam in conventu 
Ianuensi, ubi huiusmodi rumores audivi, et sequenti anno per 
contratam illam transivi, scilicet per Gracinopolim, et cercius 
intellexi. Et processu temporis post multos annos, cum habita- 
rem in conventu Ravenne, interrogavi fratrem Guillielmum, 
ministrimi Burgundie, qui transibat per Ravennani et ibat ad 
quoddam generale capitulum, de casu montis istius, et sicut 
habui ab ore suo, sic fideliter et veraciter scripsi. 

Quod papa Innocentius quartus revocavit fratrem Iohannem, qui ibat in 
Hispaniam, quia volebat eum in Greciam mittere prò conversione sive 
reconciliatione Grecorum. 

Anno Domini MCCXLIX, cum habitarem in conventu Ia¬ 
nuensi, placuit fratri Namtelmo, ministro meo, ut irem ad 
generalem ministrum prò negotiis provincie Ianuensis. Et in 
festo beati Mathie Apostoli intravi mare et in IIII diebus per- 
veni Areas ad locum fratris Hugonis; et gavisus est, quando 
me vidit. Et cum esset vicarius guardiani, comedit mecum et 



CRONICA 


465 


cura socio meo familiariter, ita quod nullus interfuit alius nisi 
frater qui serviebat. Et sollemne prandium dedit nobis quan- 
tum ad pisces marinos et omnia alia. Eramus enim in principio 
maioris quadragesime. Et miratus est socius meus, qui erat 
Ianuensis, mirati sunt edam fratres de domo illa de tanta fa- 
miliaritate et domesticitate, quatti michi ostendit, quia non 
erat consuetudo fratris Hugonistunc temporis, ut cum aliquibus 
manducaret, forte quia quadragesima inminebat. Et multa de 
Deo contulimus in ilio prandio et de doctrina abbatis Ioachym 
et de futuris. Et inveni, sicut superius dixi, quod sex fratres 
de loco ilio mortiti erant et sepulti, quos circa festunt omnium 
sanctorum dimiseram ibi vivos. Et quando recessi de Ianua, 
erat iuxta sacristiam quedant amigdalus florida, et in Provincia 
inveni fructus huius arboris grossos cum cortice viridi. Inveni 
edam fabas grossas recentes in tecis. 

De familiaritate quain papa Innocentius 1111 ostendit fratri Iohanni de 

Parma, et quomodo misit eum ad Grecos cum bona societate. 

Post prandium vero arripui iter, ut irem ad generalent 
ministrum, quem post dies convenientes Avignioni inveni, quia 
redibat ab Hyspania revocatus a papa Innocentio quarto, qui 
morabatur Lugduni, ut mitteret eum ad Grecos, de quibus 
erat spes, ut mediante Vattatio cum Romana Ecclesia recon¬ 
ciliari deberent. Est autem Avignio civitas in Provincia iuxta 
Rodanum, in qua processu temporis frater Bona-gratia, gene- 
ralis minister, ultimimi diem clausit. In qua civitate diversis 
temporibus pluries fui. Post hec ivi Lugdunum cum generali 
ministro. Et cum fuimus Vienne, invenimus nuntium Vattacii, 
quem miserat ad papam prò generali ministro. Hic erat ex 
Ordine fratrum Minorimi et dicebatur frater Salimbene sicut et 
ego, et erat Grecus ex uno parente et Latinus ex altero; et 
optime loquebatur Latinis verbis, cum clericam non haberet; 
optime etiam in vulgari noverat Grecam et linguam Latinam. 
Quem generalis assumpsit et duxit Lugdunum. Cumque acces- 
sisset generalis ad papam, suscepit eum papa ad osculimi oris 


Salimbene de Adam, Cronica. 


30 



466 


SALIMBENE DE ADAM 


et dixit sibi: ' Parcat tibi Deus, fili, quia multum stetisti. 
Quare non venisti eques, ut cicius venires ad me? An quia 
equitaluras et expensas dare non possum, ideo dimisisti? \ Cui 
frater Iohannes respondit: 'Pater, satis celeriter veni visis 
litteris vestris, sed fratres, per quos transibam, michi impedi¬ 
mento fuerunt 5 . Cui papa dixit: ' Utiles habemus rumores, 
scilicet quod Greci reconciliari velint cum Romana Ecclesia; 
quapropter volo, quod vadas ad eos cum bona societate fratrum 
Ordinis tui, et poterit esse, quod te mediante aliquid boni Deus 
dignabitur operari. Ex parte autem mea omnem gratiam quam 
volueris habeas Cui dixit frater Iohannes: 'Pater, non deest 
qui impleat, sed qui iubeat. Nam pciratus sum et non suiti tur- 
batus, ut custodiam mandata tua \ Cui papa dixit: ' Benedicaris 
tu, fili, quia bona est responsio tua \ Erat autem tunc temporis 
Lugduni lector Constantinopolitanus frater Thomasus Grecus 
ex Ordine Minorum, qui sanctus homo erat, et Grece et Latine 
optime loquebatur. Hunc generalis assumpsit, ut ad Grecos 
duceret secum. Nam ad hoc etiam venerat a Vattacio missus. 
Duxit etiam secum fratrem Drudonem, ministrum Burgundie, 
qui erat nobilis homo, pulcher et litteratus et sanctus. Nam 
magnus lector erat in theologia, et qualibet die fratribus pre¬ 
dicare volebat. Duxit similiter secum fratrem Bonaventuram de 
Yseo, qui erat famosus homo et antiquus minister in diversis 
provinciis. Duxit et multos alios ydoneos fratres, quorum no¬ 
mina ponere non expedit modo. Et finita septimana paschali 
a Lugduno recessit. Erat etiam tunc Lugduni frater Rufinus, 
minister Bononie, cum fratre Bonaventura de Furlivio, socio 
suo, et fratre Bassetto. Et dixit michi frater Rufinus minister: 
' Ego te misi in Franciam, ut studeres prò provincia mea, et 
tu ivisti ad conventum Ianuensem, ut habitares ibi? Noveris 
quod valde habeo prò malo, quia prò honore mee provincie 
studentes de aliis provinciis facio venire Bononiam’. Cui dixi: 
' Parcatis michi, pater, quia non credebam quod haberetis 
prò malo 5 . Tunc respondit et dixit michi: 'In hoc parco, 
quod in continenti scribas obedientiam, per quam redeas ad 
provinciam Bononie, de qua fuisti cum socio tuo, qui est 



CRONICA 


467 


Ianue \ Facta fuerunt omnia ista. De hac obedientia nichil 
scivit generalis, quando erat Lugduni. 


De fratre Rainaldo de Aretio, qui fuit episcopus Reatinus consecratus a 
papa. 

Item isto tempore Lugduni erat frater Rainaldus de Aretio 
de provincia Tuscie, qui venerat ad papam, ut eum absolveret, 
ne esset episcopus. Cum enim esset lector apud Reate, et obis- 
set episcopus terre illius, tantam gratiam invenerat iste ibi, 
quod canonici concorditér elegerunt ipsum. Papa vero Inno- 
centius audiens de scientia et sanctitate ipsius noluit ipsum 
absolvere, immo de consilio fratrum suorum, scilicet cardi- 
naiium, precepit ei, quod esset episcopus, et postmodum fecit 
ei istum honorem, quia ipsum personaliter consecravit, me 
existente Lugduni. 

De Ecclesia sancii Gerardi, que piena est camisiis puerorum. 

Post hec arripui iter et veni Viennam, que per XV miliaria 
a Lugduno distat, descendendo per Rodanum; postea ivi per 
Gracinopolim civitatem et per vallem comitis Sabaudie, et co- 
gnovi de casu et montis ruina; et inlravi quandain Ecclesiam, 
que dicitur sancti Gerardi, que tota piena erat camisiis pue¬ 
rorum. 

De archiepiscopo Embronensi, qui cotidie duos fratres Minores volebat 
ad mensam suarn liabere. 

Postea ivi ad civitatem Embronensem, ubi erat archiepi- 
scopus natione Placentinus, qui cotidie volebat duobus fratribus 
Minoribus dare prandium, et semper faciebat parari prò eis 
in mensa sua et de omnibus ferculis apponi; et si ibant fratres 
Minores, habebant; sin autem, faciebat aliis pauperibus dari. 
Porro in terra illa morabantur XIII fratres. Tunc venit ad me 
guardianus domus et dixit michi: ' Frater, placeat vobis ire ad 



468 


SALIMBENE DE ADAM 


manducandum cum archiepiscopo, qui valde habebit prò bono, 
quia iam diu fratres non comederunt secum; gravantur enim 
totiens ire ad comedendum cuna eo ’. Cui dixi: 'Pater, par- 
catis nobis et non habeatis prò malo, quia post prandium 
volumus sine mora recedere. Ipse vero detineret nos et im¬ 
pedirei iter nostrum inquirendo rumores, cum audiret quod 
venimus a curia’. Audiens guardianus que dixeram tacuit. 
Ego vero silenter dixi socio meo: ' Consideravi quod bonum 
sit perficere iter nostrum, dum congruuna ternpus habemus et 
litteras bonas, ut celeriter respondeamus bis qui miserunt nos, 
et ne etiam preveniat nos generalis’ minister ad conventum 
lanuensem eundo, quia frater Namtelnaus, minister noster, iter 
nostrum non ita gratum haberet Et placuerunt socio meo 
que dixi et feci. 

De archiepiscopo Embronensi, qui factus fuit Romane Ecclesie cardinalis 

et postea in Lombardia legatus. 

Item hec est illa civitas. cuius archiepiscopum apud Lug- 
dunum Ildebrandus prior Cluniacensis, cum legatione funge- 
retur, de symonia nairaculose convicit, sicut superius diximus. 
Item processi! temporis, scilicet diebus meis, archiepiscopus 
istius terre factus fuit Romane curie cardinalis; et fuit valens 
homo in seientia et in catitu et in litteratura et in honesta et 
sancta vita. Cum autem quadam vice quidam ioculator sonasset 
viellam coram ipso et peteret aliquid sibi ab eo dari, respondit 
sibi: ' Si vis comedere, tibi dabo amore Dei libenter, prò tuo 
autem cantu et viella nichil darern, quia ita bene scio cantare 
et viellam sonare sicut tu ’. Hic tenebat secum duos fratres 
Minores; nec fuit iste Placentinus ille, de quo superius dixi. 
A recessu vero civitatis istius transivimus per terras comitis 
Dalfini et sic venimus Sagusiam. que est de provincia Ianuensi. 
Cum autem fuimus in Alexandria Lombardie, invenimus duos 
fratres de Ianuensi conventu, scilicet fratrem Martinum canto- 
rena et fratrem Ruffinum Alexandrinum. Quibus socius meus 
frater Guillielmus Blancardus dixit: ' Noveritis quod vos per- 



CRONICA 


469 


diti fratrem Salimbene et sociuni suum, qui est Ianue, quia 
frater Rufinus, minister Bononie, revocat eos ad suam pro- 
vinciam. Ego autem, quamvis sim Ianuensis, nolo venire Ia- 
nuam, sed volo reverti ad con ventimi meum Novariensem, 
unde me assumpsit minister, quando me misit ad generalem. 
Fideliter laboravimus et bene omnia fecimus, et fratrem Petrum 
Lanerium, guardianum Ianuensem, Lugduni dimisimus, qui 
ibi et generalem vidit et fratrem Bujolum, qui cum papa mo- 
ratur et attinet sibi. Et si quid per nos non est piene et bene 
factum, speramus quod bene fiet per illos. Insuper et gene¬ 
rali minister usque ad breve tempus transibit per Ianuam, 
quia vadit ad Grecos missus a papa et vocatus a Grecis. In¬ 
terim autem accipiatis has litteras et ex parte generali repre¬ 
sentate fratri Namtelmo ministro \ Cumque talia perorasset, 
protulit litteras, quas habebat, et dedit sociis meis. In crastinum 
autem ivimus ab Alexandria usque Terdonam, que est via X 
miliariorum, et sequenti die a Terdona ivimus Ianuam, que 
grandi est via. Cum autem viderunt me fratres, gavisi sunt, 
quia de via longinqua redibam, et quia bonos referebam ru- 
mores. Et interrogavi me minister et frater Stephanus Anglicus, 
si generalis Hyspaniain visitasset. Quibus dixi: 'Non, quia 
papa revocavit eum occasione Grecorum. Mittit enim eum ad 
Grecos, qui Romane Ecclesie, ut Vattacius scripsit, reconci¬ 
liari desideranti et spero quod cito transibit per Ianuam, et 
videbitis eum, et gaudebit cor vestrum, quia consolabitur vos 


De fratre Rainaldo de Aretio, qui fuit ex Ordine fratrum Minorum et 

Reatinus episcopus. 

Post paucos vero dies et frater Rynaldus episcopus reversus 
est de Lugduno et in die Ascensioni [et] predicavi populo 
et celebravit cum mitra in Ecclesia fratrum Minorum Ianuensis 
conventus; et ego iam eram sacerdos et servivi sibi ad missam, 
quamvis essent ibi diaconus et subdiaconus ceterique ministri. 
Et optimum prandium dedit fratribus de piscibus marini et 
aliis rebus, et in refectorio familiariter manducavi nobiscum. 



470 


SAL1MBENE DE ADAM 


Quod frater Steplianus Anglicus predicando fratribus reprehendit episco- 

pum Reatinum, qui presens erat. 

Sequenti vero nocte post matutinum frater Stephanus An¬ 
glicus fratribus predicavit audiente episcopo, et inter alia sua 
verba melliflua, que dicere solituserat, narravit quoddam breve 
exemplum ad confusionem episcopi, dicens: ' Bene quadam 
vice quidam frater laycus frater Minor, sanctus homo, in Anglia 
de paschali cereo dixit quod, quando accenditur in Ecclesia, 
ut ardeat, resplendet et illuminat, quando vero imponitur ei 
cornu, extinguitur et fetet. Sic est de aliquo fratre Minore. 
Quando in Ordine beati Francisci bene accenditur et ardet 
amore divino, tunc bene resplendet et alios illuminat per bo- 
num exemplum. Consideravi beri in prandio qualiter episcopus 
noster passus est, quod fratres sui genuflecterent coram eo, 
cum sibi in mensa fercula apponebant. Et ideo bene convenit 
ei quod frater il le de Paschali cereo dixit 5 . Audiens hec epi¬ 
scopus ingemuit et finito sermone genibus flexis rogavit fratrem 
Bertholinum custodem, qui erat dulcis homo et postea fuit 
minister, ut licentiam loquendi sibi dignaretur concedere; porro 
provincialis presens non erat. Qua obtenta, excusavit se valde 
bene, dicendo quod revera iam fuerat cereus accensus, ardens, 
resplendens et illuminans in Ordine beati Francisci, dando 
intuentibus bonum exemplum, sicut scit frater Salimbene, qui 
duobus annis mecum habitavit in conventi! Senensi, et vere 
cognoscit qualem conscientiam habent fratres de Tuscia de 
preterita vita mea. Et etiam fratres istius conventus qui sunt 
antiqui conversationem incanì noverunt, quia prò isto convenlu 
ad studendum Parisius missus fui. Si fratres fecerunt michi 
honorem in prandio genu flectendo, non ex ambinone mea pro- 
cessit, quia satis dixi eis, ne talia facerent; nec erat meum 
cum baculo percutere eos, nec eis precipere poteram nec 
audebam. Quapropter habeatis me excusatum, rogo, amore 
Dei, scientes quod in me nulla fuit ambitio nec gloriano vana. 
Cognosco enim quod dicit Scriptura divina Eccli. XI: In die 
honoris fui ne extollaris. Et iterimi alibi dicit: Pascei et potabit 



CRONICA 


471 


ingralos et ad hec amara audiet , Eccli. XXIX Et talia dicens, 
genibus flexis, me vidente et audiente, dixit culpam suam, 
si alicui malum dedisset exemplum, et promisit quod quam 
cicius posset cornua violenter sibi imposita removeret a se. Et 
post hec recommendavit se fratribus, et sic deduximus eum 
causa honoris et associavimus usque ad quoddam monasterium 
monachorum alborum prope Ianuensem urbem, ubi erat quidam 
senex, qui voluntarie episcopatum Taurinensem dimiserat, ut 
in ilio claustro sibi et Deo liberius posset vacare. 


Quod episcopus Taurinensis reprehendit fratreiy Rainaldum, ex eo quod 

episcopatum receperat. 

Hic, cum audisset quod frater Raynaldus magnus clericus 
esset et noviter factus fuisset episcopus, suspiravit et dixit ei : 
c Miror te prudentem virum ad tantam stulticiam devolutum, 
ut episcopatum susciperes, cum esses in nobilissimo Ordine, 
scilicet beati Francisci, qui est Ordo fratrum Minorum, Ordo 
perfectionis eximie, in quo qui persevcraverit usque in finem, 
procul dubio salvus erit. In quo etiam Ordine melius erat tibi 
humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis , Pro- 
ver. XVI. Visoni est michi quod tu multimi erraveris et quasi 
apostataveris, quia, cum esses in statu perfectionis et in vita 
contemplativa, ad activam redisti. Unde Dominus per prophe- 
tam dicit quod etiam Apostolus repetit ad Hebreos X: Iustus 
meus ex fide vivit. Quodsi subtraxerit se, non placebit anime 
mee. Nani et ego episcopus fui similis tibi. Cumque viderem 
quod fatuitates clericorum meorum non possem corrigere, qui 
ambulaverunt post vanitatela et vaili facti sunt, elegit suspendium 
anima mea et mortem ossa mea. Dimisi igitur episcopatum et 
clericos meos et volui potius salvare aniniam meam quam me 
et illos perdere in gehennam. Et hoc feci exemplo beati Be¬ 
nedici, qui deseruit aliquos monachos, eo quod ipsos discolos 
invenisset et malos \ 



472 


SALIMBENE DE ADAM 


Qualiter responsum fuit Taurinensi episcopo cura Scriptura divina et cuni 

verbis Innocentii. 

Cum autem verba huiusmodi audisset frater Rainaldus, non 
respondebat, cum esset litteratus et multum argutus, quia au- 
diebat quod audire volebat, et quia cognoscebat quod epi- 
scopus verum dixisset. Dicit enim Scriptura Eccli. IIJI: Non 
contradicas verbo verilatis ulto modo. Tunc respondi et dixi 
Taurinensi episcopo, ne sibi sapiens esse videretuv. ' Pater, ecce 
dixisti quod clericos tuos dimisisti; sed considera, si bene fe¬ 
risti. In Zacharia enim habetur: O pastor et ydoluta derelin- 
quens gregem , Za. XI. Et in Ieremia sic dicitur: Ubi est grex, 
qui datus est tibi, pecus inclitum tuum? lere. XIII. Innocentius 
etiam papa III inter multa alia, que dixerat, dixit cuidam epi¬ 
scopo, qui episcopatum recusare volebat, Decretalium libro I, 
De renuntiatione rubrica: Nec putes quod ideo Martha malata 
partem elegerit, que circa plurima satagebal, quia Maria optimam 
partem elegit, que non aufereiur ab ca, quoniam, licet illa sii 
magis secura, ista /amen est magis fructifera. Et licet illa magis 
suavis, hec tamen magis utilis, ctivi in fccunditate sobolis lippi- 
tudo Lye Rachelis pulcritudini sit prelata; quamvis simul in unum 
et contempiativus esse valeas et activus legislatoris exetnplo, qui 
nunc ascendebat in montem, ut ibi gloriavi Domini cum malori 
cerner et libertate, nunc vero descendcbat in castra, ut cum titi¬ 
lliate necessitatibus populi provider et. Quapropter facilius indul- 
getur, ut ascendat monachus ad presulatimi, quatti presili ad 
monachatum descendat. Et infra: Monemus ita que, ut laborcm 
pastoralis regiminis non recuses, ne fortassis ad pedes suos cum 
Maria sperneret te recipere, qui sibi apud te divertenti sprevisscs 
cum Martha sollicita ministrare. Quia vero in postulando cc- 
detidi licenziavi inslitìsti, te libi duximus rclinquendutn, ut di- 
stinctis causis, propter quas cedere oporleat, si propter aliquam 
causata utilem et honestam in huiusmodi proposito perseveres, de 
licencia nostra cedas. Alioquin cedendi licentiam aucloritaf.e apo¬ 
stolica tibi scias esse penitus interdictam, quoniam, et si pennas 
habeas, quibus satagas in sohtudinem advolare, ita tamen ad- 



CRONICA 


473 


stride sunt nexibus preceptorum, ut libertini noti habeas absque 
nostra permissione volatum. Causas autem, propter quas papa 
Innocentius III iudicavit cedendum, superius posuit, ubi dixit: 
Intueri te utique volumus, quod hec sunt illa, Per que cedendi 
episcopns potest licentiam postulare: Conscìentia criminis. Debi- 
litas corporis. Defectus scìenlie. Malicia plebis. Grave scanda- 
lum. Irregulariiasque persone. Sed in his omnibus est observanda 
cautela 5 . Cum igitur talia perorassero, audiebant hinc inde 
episcopi. Frater vero Rainaldus nichil respondebat ad ista, ne 
videretur in episcopali offitio delectari. In mente vero sua 
disponebat deponere onus impositum, quam cicius sibi tempus 
occurreret oportunum. Ivit igitur ad episcopatum suum. Cumque 
ibi fuisset, venerunt canonici ad ipsum videndum. Et dixerunt 
ei de quodam concanonico suo iuvene et lascivo, qui roagis 
laycus quam clericus videbatur. Siquidem capillos usque ad 
scapulas longos habebat nec clericam volebat portare. Et traxit 
euro per capillos episcopus et alapam sibi dedit. Et vocavit 
parentes ipsius et propinquos, qui erant nobiles, divites et 
potentes, et dixit eis: c Iste filius vester aut eligat vitam layca- 
lem aut talem habitum povtet, per quero clericus videatur, 
quia, quod taliter vadat, penitus sustinere non possum 5 . Et 
responderunt parentes ipsius et dixerunt episcopo: ' Placet 
nobis quod clericus sit, et quod faciatis de ipso quicquid vobis 
honestum videtur et bonuro \ Tunc episcopus ipse met toton- 
dit sibi capillos et clericaro sibi fieri fecit per orbicularem fi- 
guram, rotundam et magnani, ut in quo peccaverat prius, per 
posterius emendaret. Et contristatus est ipse, cui talia facta 
fuerunt, concanonici vero valde gavisi sunt. 

Quod sex sunt illa, per que cedendi episcopus potest licentiam postulare. 
Quod frater Rainaldus resignavit episcopatum donino pape coram car- 

dinalibus suis. 

Cum autem frater Rainaldus opera clericorum salva con- 
scientia dissimulare non posset, videns quod ad viam hone- 
statis et rectitudinis redire nolebant, summum pontificem adiit 
Innocentium quartum, qui Ianuam venerat, et resignavit digni- 



474 


SALIMBENE DE ADAM 


tatem, quam sibi Lugduni contulerat, dicens quod penitus 
decetero non esset episcopus. Papa vero, cum vidisset animi 
sui angustiam, promisit quod absolveret eum, cum esset in 
Tuscia. Sperabat enim papa quod forte frater Rainaldus adhuc 
voluntatem suam mutaret; quod minime fecit. Venit autem 
frater Rainaldus et stetit Bononie rnultis diebus, sperans quod 
papa inde transiret, ut iret in Tusciam. Cum autem fuit Perusii, 
accessit frater Rainaldus ad papam et coram cardinalibus in 
consistorio offitium et benefitium resignavit, ponendo pontifi- 
calia, scilicet baculum, mitram et anulum, ad sunimi pontificis 
pedes. Et mirati sunt cardinales pariterque turbati, prò eo 
quod videbatur in hoc frater Rainaldus eorum statui derogare, 
quasi quod non essent in statu salutis in dignitatibus et pre- 
lationibus positi. Turbatus est etiani similiter papa, prò eo 
quod eum personaliter consecraverat, et prò eo etiain quod 
credebat se Reatine Ecclesie virum ydoneum contulisse, sicut 
ab omnibus credebatur et erat. Et rogaverunt ipsum multimi 
cardinales et papa, quod amore Dei et propter honorem ipso- 
rum et propter utilitatem Ecclesie et animarum salutem non 
recusaret. Et respondit eis quod laborabant in cassum, de 
materia ista rogando. Et dixerunt cardinales: ' Quid si angelus 
ei loculus est , vel si ei Deus talia revelavit? 5 . Tunc videns papa 
obstinatum animum eius dixit ei : ' Quamvis sollicitudinem et 
curam pastoralis regiminis habere non vis, saltem pontificalia 
remaneant tibi, et dignitatem et auctoritatem habeas ordinandi, 
ut Ordo tuus de te quantum ad ista utilitatem aliquam con- 
sequatur ’. Et respondit: 'Penitus nichil habebo \ Absolutus 
itaque venit ad fratres, et accipiens saculum sive peram vel 
sportam rogavit helemosinarium eadem die, qua fuit absolutus, 
ut eum prò pane duceret secum. 


De responsione quam fecit frater Rainaldus cuidatn cardinali, quando 
ibat prò pane. 

Cumque sic iret mendicando per civitatem Perusii, occurrit 
sibi quidam cardinalis, qui a consistorio redibat, forte voluntate 



CRONICA 


475 


divina, ut videret, diceret et audiret. Et bene cognoscens eum 
dixit ei : ' Nonne melius tibi erat, si fuisses episcopus, quam 
ire per liostia mendicando? Nonne Dominus dicit quod beatius 
est magis dare quam accipereì ’. Cui frater Rainaldus respondit: 
' Sapiens in Proverbiis dicit quod melius est humiliari cum 
mitìbus, quam dividere spolia cum superbis. Ad secundum dico 
quod revera beatius est magis spiritualia dare quam mendicare 
ab aiiis. Et iioc bene faciunt fratres Minores. linde Apostolus I 
ad Cor. IX: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, 
sicarnalia vestra metamus? Quasi diceret: « Non est magnum ». 
Unde illud Ps.: Stimile psalmum et date tympanum , id est sumite 
spiritualia et date temporalia ’. Et addidit frater Rainaldus: 
' Noveritis, reverende pater, quia Scriptura dicit: Ego autem 
mendicus sum et pauper, et Dominus sollicitus est mei. Et ite- 
rum: Pauper sum ego et in laboribus a iuventule mea. Sed video 
quia, sicut dicit beatus Iob XII: deridetur insti simplicifas, 
larnpas contempla apud cogitationcs divitum, parata ad tempus 
statatimi. Sed nielli! horum vereor, et nichil mea interest, quia 
Apostolus dicit I ad Cor. Ili: Si quis videtur ìnter vos sapiens 
esse, in hoc seculo stultus fìat, ut sii sapiens. Sapientia etimi 
huìus mundi stulticia est apud Deum. Et iterum ipse Dominus 
dixit Lue. XVI : Quod hominibus altum est, abhominatio est ante 
Deum. Quapropter viam, quam didici in Ordine beati F(ran- 
cisci), conservabo usque in finem, quia beatus Iob dicit XXVII : 
Donec defuiam, non recedavi ab innocentia mea, et iustificationem 
menni, quam cepi tenere, non deseram. Verumtamen unusquisque 
proprium donum habet ex Dco. Unus quidem sic, alias vero 
sic, sicut dicit Apostolus I ad Cor. VII. Sed hi in curribus, 
et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri sperabimus ’. 
Audiens hec omnia cardinalis et cognoscens quia Deus locutus 
est in sancito suo, divertit ab eo et sequenti die in consistono 
pape et cardinalibus retulit universa que ab episcopo mendi¬ 
cante didicerat. Et miratus est papa cum cardinalibus suis. 



476 


SALIMBENE DE ADAM 


Quod frater Rainaldus cbiit in conventu Senensi et unum paraliticum 

liberavit. 

Frater vero Rainaldus dixit generali ministro fratri Iohanni 
de Parma, ut mitteret eum ad habitandum quo vellet. Et misit 
eum ad conventum Senensem, ubi cognoscebatur a multis. Et 
fuit ibi a festo omnium sanctorum usque post Christi Navita- 
tem, et sic obiit et ivit ad Deum. Cumque infirmaretur infir- 
mitate de qua mortuus est, erat Senis quidam canonicus ma- 
ioris Ecclesie, qui per sex annos paraliticus in lecto iacuerat, 
et tota mentis devotione se recommendaverat fratri R(ainaldo). 
Hic in somnis circa diluculum audivit quendam sibi dicentem: 
' Noveris quod frater Rainaldus transivit ex hoc mundo ad pa- 
trem, et meritis ipsius tibi Deus plenam contulit sanitatem 
Qui statim evigilans, cum se sensisset plenarie liberatimi, vo- 
cavit puerum suum ut sibi porigeret vestimenta. Et vadens ad 
cameram cuiusdam amici et concanonici sui retulit ei miraculi 
novitatem. Qui ambo in continenti festinanter venerunt ad 
fratres, ut narrarent eis miraculum tam apertum, quod Domi- 
nus illa nocte meritis beati Rainaldi dignatus fuerat operari. 
Cumque portam civitatis egressi fuissent, audiverunt fratres 
cantantes, qui corpus ad Ecclesiam deportabant. Et sic exe- 
quiis interfuerunt, et postea cum gaudio miraculum retulerunt. 
Fratres vero gaudentes dixerunt: ' Benedictus Deus in donis 
suis, et sanctus in omnibus operibus suis! Vere tu es Deus, 
qui facis mirabilia magna solus. Mirabilis Deus in sanctis suis, 
Deus Israel ifise dabit virtutem et fortitudinem plebi sue, bene¬ 
dictus Deus! Amen \ Hic fuit frater Rainaldus de Aretio ex 
Ordine fratrum Minorum, episcopus Reatinus, qui in vita sua 
fecit monstra et in morte mirabilia operatus est , quia (voluit) 
potius humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. 
Litteratissimus homo fuit, magnus lector in theologia, sollemnis 
et gratiosus tam clero quam populo predicator, habens diser- 
tissimam linguam et nunquam cespitantem; magnifici cordis 
fuit. Duobus annis in conventu Senensi habitavi cum eo et 
in Lugdunensi et Ianuensi pluries eum vidi. Hic me fecit fieri 



CRONICA 


477 


subdiaconum, curii adhuc esset privata persona. Non possem 
credere alicui referenti quod Tuscia talem hominem dare pos- 
set, nisi oculis meis ego ipse vidissem. 

De abbate Brittinorii, qui fuit germanus fratris Rainaldi et litteratus et 
sanctus homo et fratrum Minorum atnicus et precipuus benefactor. 

Hic habuit fratrem germanum in Ordine vallis Ambrosiane 
sive Umbrose, qui in Romagnola in monasterio Bertenorii 
abbas fuit, sanctus, litteratus et bonus et fratrum Minor